Articulus 31
EXPLANATIO PSALMI SEXAGESIMI SEPTIMI: EXSURGAT DEUS.
DECLARANDI nunc psalmi titulus est: In finem, psalmus cantici David: id est, psalmus iste in Christum nos erigens, est cantici, id est spiritualis exsultationis, quia de nostræ reparationis mysteriis copiose et clare pertractat: et convenit David prophetæ, tanquam auctori; significato autem per David, videlicet Christo, competit sicut subjecto. Præsens etenim psalmus iste ad litteram loquitur de Christo et ejus mysteriis: quia Apostolus plenus Spiritu Sancto, introducit hujus psalmi scripturam de missione Spiritus Sancti: Unicuique, inquiens, nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi: propter quod dicit, Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus.1 Et subjungit: Quod autem ascendit, quid est, nisi quia descendit primum in inferiores partes terræ?2 Ecce per hanc scripturam, Christi ascensionem probat Apostolus. Probatio autem non valet, nisi ex sensu litterali, ut Augustinus testatur.
AIT ergo: (1) Exsurgat Deus, id est, Christus qui est verus Deus, a morte resurgat; et dissipentur inimici ejus, id est, Judæi qui eum occiderunt, vastentur, dispergantur et occidantur. Hoc enim contigit eis a Tito atque Romanis in ultionem sanguinis Christi, quemadmodum apud Danielem prædictum est:3 Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo. Et fugiant qui oderunt eum, a facie ejus, id est infideles Judæi, de quibus Christus in Evangelio ait, Nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum gratis:4 hi fugiant a facie ejus, id est ab adspectu seu animadversione vindictæ, quam Christus in eos exercuit per Romanos. De qua vindicta Christus apud
Isaiam ait: Dies ultionis in corde meo, annus retributionis meæ venit.5 Nam ante obsidionem Judææ a Romanis, omnes Judæi confugerant in Jerusalem propter timorem illorum. (2) Sicut deficit fumus, deficiant. Sicut enim deficit fumus lignis subtractis, ita prædicti Judæi defecerunt victualibus jam consumptis, compulsique sunt se hostibus tradere. Paulatim quoque defecerunt ab illo tempore usque in præsens, non solum numero et merito, sed potestate, regno, sacerdotio, et omni honore legis paternæ. Sicut fluit cera a facie, id est ab adspectu et influentia, ignis, sic pereant peccatores, id est Christicidæ prædicti, a facie Dei, id est ab adspectu et inflictione ultionis divinæ: non ut eorum essentia corrumpatur, sed ut omnis gratia eis subtrahatur, et in præsenti vita multipliciter opprimantur, atque in sæculo futuro æternaliter crucientur.
Denique locus iste, de invisibilibus Christi hostibus intelligi potest, ut sit sensus : Exsurgat Deus (ut dictum est), et dissipentur inimici ejus :6 id est, potestas et malignitas dæmonum, quibus hominibus nocuerunt, debilitentur. Christus namque fortem armatum ligavit, et merito suæ passionis dæmonum potestatem maxime minoravit. Et fugiant qui oderunt eum, id est, dæmones a cordibus peccatorum atque corporibus obsessorum ejiciantur, a facie ejus, id est virtute præsentiæ Christi, qui operatur ubique. Unde Christus passione instante, dixit : Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.7 Post resurrectionem quoque ait Apostolis : Signa eos qui crediderint, hæc sequentur : In nomine meo dæmonia ejicient.8 Sicut deficit fumus, deficiant : id est, cultus dæmonum seu idololatria per Christi ministros evacuetur, et ipsi diaboli a Christi Apostolis et eorum successoribus penitus superentur, solusque Christus a sæculo sicut Deus colatur. Unde per Isaiam dicitur : Elevabitur Dominus solus in die illa, et idola penitus conterentur.9 Hinc etiam ait Salvator : Ecce dedi vobis potestatem calcandi super omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit.10 Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores, id est diaboli in malo obstinati, a facie Dei : quia in fine mundi in infernum retrudentur. Ad litteram quoque, istud impletum fuit in Jesu Christo adhuc in mundo conversante, secundum quod in Evangelio legitur : Quotquot habebant plagas, et spiritus immundi quum Jesum videbant, procidebant ei, dicentes :1112 Tu es Filius Dei. Et iterum : Quid nobis, inquiunt, et tibi, Jesu, fili Dei summi ? Venisti ante tempus perdere nos ?13
Potest etiam locus iste magis communiter explanari, et de Deo secundum divinam operationem intelligi, hoc modo :
Exsurgat Deus, non motu aut loco, sed operatione, quatenus bonis subveniat, impiisque resistat, et ita per modum exsurgentis se habeat, sicut superius dictum est : Exsurge, Domine, adjuva nos.14 Et dissipentur inimici ejus, qui nolunt converti, videlicet hæretici, schismatici, pagani, Judæi, et indurati. Et fugiant qui oderunt eum, a facie ejus, id est, taliter flagellentur a Deo, ut se abscondere cupiant, nec tamen possint, quoniam Deus ubique est. Unde ait Scriptura : Reges terræ, principes, tribuni, divites et fortes, absconderunt se in speluncis et petris montium, dicentes montibus et petris :15 Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni. Sicut deficit fumus, deficiant, ne opus malum queant implere, et sanctis nocere. Impii namque indesinenter deficiunt, quoniam tanquam fœnum velociter arescent.16 Sicut fluit cera a facie ignis, etc. Hoc est quod apud Isaiam scriptum est : Sicut devorat stipulam lingua ignis, sic radix impiorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet.17
Hæc autem orat Ecclesia, quilibetque fidelis, non zelo vindictæ, sed amore justitiæ, conformans se æquitati divinæ. Vel orat, ut in præsenti sæculo castigentur, ne æternaliter condemnentur. Possent autem ista, dissipatio, fuga, defectio ac disperitio peccatorum, accipi in bono, videlicet ut oremus in eis dissipari, fugari, deficere atque perire, non naturam aut gratiam, sed malitiam. Unusquisque vero tentatus, versus istos dicere potest pro dissipatione, expulsione atque victoria dæmonum, scilicet ut Deus ad auxilium suum exsurgat, sicque virtute gratiæ Dei dæmones tentatores dissipentur, fugiant, deficiant, pereant.
(5) Et justi epulentur et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia. Hoc ad litteram accipi potest de sanctis Apostolis ac primitiva Ecclesia in Jerusalem primo collecta. De quibus scribitur in Actis Apostolorum : Erant perseverantes in doctrina et communicatione fractionis panis;181920 et iterum : Omnes qui credebant, erant pariter, et erant illis omnia communia;21 et sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis.
Generaliter vero exponi potest hoc modo : Et justi epulentur, nunc per fidem contemplatione divina, reficianturque pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris, id est caritate et gratia ac donis Spiritus Sancti, præcipue autem Sacramento corporis et sanguinis Christi. In futuro quoque epulentur cum angelis, manducantes panem in regno Dei, id est, ipsa superbeatissima Deitate, quæ est omnium Beatorum refectio, beatifice perfruentes. De hac enim epulatione spirituali ait Salomon in Canticis : Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi. Et Filius Dei ait ad suos : Ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.22 Et exsultent in conspectu Dei, id est, justi gaudeant coram
Deo : sicut Apostolus dicit, Qui gloriatur, in Domino glorietur. In præsenti enim vita coram Deo, seu in conspectu divino exsultare, est de his et in his lætari, quæ Deo sunt placita, atque se ipsum coram Deo statuere, et in serenitate sanctæ conscientiæ de actibus virtuosis ac divino honore gaudere. In patria enim Sancti exsultant in conspectu Dei, id est de ipsa visione divinæ essentiæ, quoniam vident eum sicuti est.23 Propter quod dictum est supra : Adimplebis me lætitia cum vultu tuo. Et delectentur in lætitia, quam Deus præstitit eis. Unde de Christianis primitivæ Ecclesiæ scriptum est : Gavisi sunt super consolatione. Intellectuales namque potentiæ, scilicet ratio et voluntas, reflectuntur super proprium actum : et ita mens ipsa delectari potest de sua lætitia.
(4) Cantate Deo, corde ac vocibus eum laudando; psalmum, id est verba ac laudem psalmorum, dicite nomini ejus : quia in psalmis Deus pulcherrime collaudatur. Vel : Psalmum, id est bonam operationem, dicite nomini ejus, non solum verbis, sed etiam actibus eum prædicando, prout
A Christus hortatus est :24 Videant, inquiens, bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. Non enim oblivioni tradendum est, quod liber iste idcirco Psalterium nuncupatur, quoniam David in instrumento quod psalterium dicitur, psalmos decantare solebat, ore canens et manibus ludens, sicut nunc agit Ecclesia in organis. Psalmus vero proprie dicebatur ipse sonus seu modulatio instrumenti, quod psalterium dictum est : ideoque cantica hujus libri, psalmi vocantur, quia cum tali modulamine canebantur. Hinc ergo per psalterium intelligi potest operatio bona ad laudem Dei exhibita, vel ipsa laus Deo impensa.
Iter facite ei qui ascendit super occasum, id est, viam Christo parate, qua veniat habitaturus in cordibus vestris, quia deliciæ ejus sunt esse cum filiis hominum.25 Quid utique est Deo iter facere, nisi se ipsum pro posse ad gratiam Dei disponere, obicem removere, propositum peccandi abjiciendo, de præteritis malis dolendo, atque ad obediendum divinis præceptis se extendendo? Hinc enim Joannes Baptista ait allegans verba Isaiæ :26 Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.27 Itaque iter Deo parare, aliud nihil est nisi quod jubet Amos propheta, Præparare in occursum Dei tui, Israel.28 Iter igitur facite ei qui ascendit super occasum, id est Christo, qui omnem mortalitatem, passibilitatem ac defectibilitatem in resurrectione transcendit, quoniam, teste Apostolo, Christus resurgens ex mortuis,29 jam non moritur. Verumtamen diligenter advertere congruit, quod loco ejus quod hic dicitur, Super occasum, Hebraica veritas habet, ARABOT, quod secundum Hebræos est nomen proprium unius de septem cœlis. Et ergo secundum eos, ista est vera littera : Iter facite ei qui ascendit in cœlum : quod proprie competit Christo, qui in cœlum empyreum gloriose ascendit, quod sine additamento antonomastice cœlum vocatur. Ad idem quoque reduci potest quod dicitur, Super occasum. Judæi enim versus occidentem adorabant, quatenus a gentilibus distinguerentur, qui omnes versus orientem orabant ad reverentiam solis :30 et ita per hoc quod Christus asseritur ascendisse super occasum, datur intelligi quod ascendit super locum adorationis humanæ, ad locum habitationis angelicæ, scilicet in cœlum empyreum.
Dominus nomen illi. Per hoc Propheta demonstrat Christum esse verum Deum, quoniam Dominus est nomen proprium Deo, juxta illud :31 Ego Dominus, hoc est nomen meum ; et illud, Qui vocat aquas, et effundit eas super faciem terræ, Dominus nomen illi. Quamvis enim hoc nomen, Dominus, conveniat32 aliis secundum participationem et imperfecte, tamen Deo est proprium ratione propriæ naturæ, et secundum plenitudinem universalem, quoniam in ditione ejus cuncta sunt posita.33 Unde in Isaia ait : Ego Dominus, et non est alius.34 Christo quoque secundum humanam naturam convenit, esse omnium dominatorem ac Dominum, secundum quod ipse ait : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus ;35 et alibi, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.36 Sed hoc dominium competit sibi, ut homo est, non per naturam, sed per gratiam.
(5) Exsultate in conspectu ejus. Hoc est quod superius dixit, Justi epulentur et exsultent in conspectu Dei. Turbabuntur a facie ejus, patris orphanorum et judicis viduarum, id est, infideles Judæi et omnes perversi turbabuntur ab adspectu seu ultione Christi, qui est pater orphanorum et judex viduarum. Judæi enim turbabantur, quando a Romanis vastabantur. In extremo quoque judicio omnes maligni turbandi sunt, sicut in libro Sapientiæ scriptum est : Videntes turbabuntur timore horribili, gementes præ angustia spiritus.37
(6) Deus in loco sancto suo. Locus sanctus, in quo Deus esse et habitare censetur, est anima pura, quemadmodum scriptum est, Anima justi sedes est Sapientiæ;38 vel cœlum empyreum, in quo Divinitas eminentius operatur, clariusque refulget : propter quod apud Isaiam dicitur, Cœlum mihi sedes est ;39 vel ipsa Ecclesia militans ac triumphans, quarum utraque appellatur templum, domus et locus Dei : unde et alibi, Dominus in templo sancto suo ;40 et rursus Dominus protestatur, Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.41 Deus qui inhabitare facit unius moris in domo. Per hanc domum intelligi potest Ecclesia militans, et quælibet congregatio devota, vel ipsum habitaculum devotorum. Deus namque per fidem, caritatem, et gratiam efficit servos suos unius voluntatis, ejusdemque ritus et consuetudinis. Unde in Actis Apostolorum legitur de primitiva Ecclesia :42 Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Propter quod ait Apostolus : Obsecro vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.43 Multum ergo vitandum est vitium singularitatis, præsertim in claustralibus, quibus una præfixa est regula. Verumtamen, quoniam (teste
Apostolo) unusquisque in suo sensu abundat, non potest esse perfecta conformitas morum in omnibus in vita præsenti, sicut nec perfecta caritas aut gratia.44 Sed quanto caritas et gratia fuerint ampliores, tanto laudabilium morum major erit conformitas : ideo quod ait, Qui inhabitare facit unius moris in domo, præcipue verum est de civibus triumphantis Ecclesiæ, quia in eis summa concordia est, plena conformitas, gratia consummata, caritasque perfecta.
(7) Qui, scilicet Christus, educit vinctos, id est patres et justos omnes antiqui temporis in limbo olim detentos, in fortitudine propria divina. Christus enim statim post resurrectionem, de limbo patrum eduxit sanctos in eo captivos, ut Zacharias ad Christum loquens, ait : Tu quoque in sanguine testamenti tui, emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.45 Sed quia de ista eductione infra clarius scribitur, ideo verba prædicta convenientius aliter exponuntur, hoc modo : Qui educit vinctos, id est peccatores, vinculis vitiorum irretitos, et dæmonum jugo subjectos, in fortitudine sua omnipotenti atque divina.46 Nam peccata relaxare, gratiam impertiri, et impium justificare, Deo est proprium: estque majus et fortius opus, impium justificare, quam cœlum et terram creare, secundum Augustinum. Hos vinctos Christus educit de morte ad vitam, de culpa ad gratiam, de statu damnationis ad salutem.
Similiter eos qui exasperant: id est, illos quoque Deus educit juxta modum expositum, qui non solum peccant, sed etiam fidem impugnant, Deo rebelles sunt, et eum exasperant: qualis erat Saulus, quem allocutus est Christus: Saule, Saule, inquiens, quid me persequeris? Qui habitant in sepulcris. Exasperatores enim divinæ majestatis habitant in sepulcris, id est in pessima consuetudine, in profundissimo miseriæ lacu, sub gravi sarcina habitus vitiosi. Quibus convenit illud Proverbiorum: Impius quum in profundum venerit peccatorum, contemnit. In talium ergo eductione seu conversione major refulget divina potentia, quam in justificatione peccatoris non indurati, nec in vitiis habituati. Quidam vero satis convenienter distinguunt hoc quod dicitur, Similiter eos qui exasperant, ab eo quod subditur, Qui habitant in sepulcris, ita quod non solum Deus educit habituatos in vitiis, sed etiam in mortali peccato defunctos, resuscitans illos ad vitam naturalem ac meritoriam, ut patet de juvene quem suscitavit Joannes evangelista, de mortuo quoque qui se ipsum suspendit, quem suscitavit B. Martinus: et in hoc maxime declaratur omnipotentia Creatoris.
Consequenter ponit Propheta exemplum, vel potius argumentum ab exemplo acceptum. (8) Deus, quum egredereris in conspectu populi tui, educendo filios Israel ex Ægypto; quum pertransires in deserto, perducendo eos ad montem Sinai. Dicitur autem Deus egredi et pertransire, non locum mutando, quum ipse incircumscriptilis incommutabilisque consistat; sed quia in die ostendebat populo suo viam per columnam nubis, et in nocte per columnam ignis. Secundo, ratione protectionis et providentiæ, qua misericorditer eos defendit et gratiose providit. Hinc enim Moyses ait ad Dominum: Si non tu ipse præcedas nos, ne educas nos de loco isto. Tertio dicitur Deus tunc egressus, et pertransisse in conspectu populi sui, quoniam nuntius ejus, videlicet angelus ex persona Dei apparens et loquens, eos præcessit, secundum quod Moysi dixit Dominus: Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. (9) Terra mota est. Tunc enim mons Sinai videbatur moveri ac tremere. Vel, Terra mota est, id est, habitantes in terra, hominesque terreni commoti sunt, ut in Exodo legitur: Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor. Etenim cœli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel: id est, cœli aerii tunc pluviam emiserunt a præsentia Dei, apparentis per creaturam subjectam in monte Sinai, et a præsentia Dei Israel, id est populi ex Jacob progeniti. Tunc namque nubes densissima operuit montem Sinai, et ex nube illa pluvia emanabat: et manna de cœlo per modum stillicidiorum descendit.
Denique ista mystice exponi possunt, hoc modo: Deus, Dei Unigenite, quum egredereris de secretissimo sinu Dei Patris, apparendo in mundo per carnem assumptam, egrediens in conspectu populi tui, scilicet Apostolorum ac aliorum credentium, inter quos conversari dignatus es; quum pertransires in deserto, id est in mundo vitiis pleno, et bonis derelicto; vel, In deserto, mittendo Apostolos ad gentilitatem olim desertam ac sterilem. Terra mota est: id est, homines terreni et peccatores, ad fidem pœnitentiamque conversi sunt; etenim cœli, id est sancti Apostoli, distillaverunt aquam sapientiæ salutaris, et pluviam gratiæ cœlestis, a facie Dei Sinai, id est a gratiosa præsentia Dei, qui legem dedit in monte Sinai. Hoc modo
Exod. xiii, 21.
Ibid. xxxiii, 15.
Ibid. xxiii, 20.
9
Ibid. xix, 18.
Ibid. xv, 15.
Ibid. xix, 16.
Ibid. xvi, 14.
Act. ix, 4.
Prov. xviii, 3.
Apostoli prædicatoresque sancti irrigaverunt ad fidem conversos. Propter quod Apostolus loquitur:47 Ego plantavi, Apollo rigavit.
Ex primo autem et litterali sensu horum duorum versuum Propheta concludit, dicendo: (10) Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hereditati tuæ. Quasi dicat: Si tu tantam gratiam contulisti Israelitis in deserto et monte Sinai, dando eis manna et legem per descensum angeli in montem Sinai; tunc utique multo amplius gratiam magnam dabis populo tuo per ascensionem tuam in cœlum. Ait ergo: Pluviam voluntariam, id est rorem gratiæ tuæ, fluenta doctrinæ, irrigationesque varias Spiritus Sancti gratis ac sponte infusas, segregabis, id est, seorsum ac specialiter dabis, hereditati tuæ, id est populo christiano electo, quem proprio sanguine liberasti. Hoc Christus in die Pentecostes et interim sæpe fecit. Et infirmata est: id est, Ecclesia quæ est hereditas tua, ex se ipsa sibi sufficiens non fuit, nec per naturam salvari aut aliquid promereri valebat.
Non enim sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.48 Ideo subdit: tu vero perfecisti eam, conferendo ei per gratiam, quod non habuit per naturam. Hinc namque Christus post resurrectionem dixit discipulis:49 Sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto. Ad litteram quoque Ecclesia Dei sæpe infirmata est, refrigescente caritate multorum, et propter varias persecutiones tyrannorum.50 Deus vero perficit eam, gratiam renovando, et adversarios auferendo.
(11) Animalia tua, id est populi christiani, qui sunt oves tuæ, habitabunt in ea, id est in Ecclesia, per fidem et obedientiam manendo in ecclesiastica unitate. Parasti in dulcedine tua, id est dulci bonitate ac pia clementia tua, pauperi, Deus, id est populo christiano pauperi spiritu, qui in primitiva Ecclesia pauper erat atque abjectus: huic populo parasti temporalia bona ad sufficientiam, juxta illud, Primum quærite regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.51 Parasti etiam ei cibum ac potum superdignissimum, corpus tuum ac sanguinem, sub sacramentalibus formis contentum. Sed et gratiam, consolationem internam, omniumque divinorum charismatum abundantiam nobis parasti, quibus promisisti:52 Quodcumque petieritis (inquiens) Patrem in nomine meo, hoc faciam. (12) Dominus dabit verbum, id est sermonem promptum atque prudentiam, evangelizantibus virtute multa, id est sanctis Apostolis et eorum sequacibus, qui potenter prædicaverunt, confirmando doctrinam miraculis atque effusione proprii sanguinis. Illis enim in Evangelio Christus ait: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.53
(13) Rex virtutum dilecti dilecti. Versus iste intricatus est atque obscurus. Interdum vero una translatio aliam exponit, et ita utile fuit plures fieri translationes. Translatio autem Hieronymi juxta Hebræum, sic habet: Reges exercituum fœderabuntur. Nam per Apostolorum doctrinam, in Christi amore, fide et cultu unanimes facti sunt multi reges, principes, nobiles et potentes. Sic ergo nunc dicitur: Rex virtutum, id est reges fortes, accipiendo singulare pro plurali, ut in Exodo Dominus ait ad Pharaonem:54 Adhuc retines filium meum (id est filios Israel)? Sic ergo, Reges fortes, supplendum est, facti sunt, dilecti, id est amici, dilecti, id est Jesu Christi, de quo ait Pater:55 Hic est Filius meus dilectus. Vel sic: Rex virtutum, id est Deus Pater qui est rex angelorum, qui dicuntur virtutes cœlestes, et sunt dilecti, id est ipsius Christi, qui est Filius Dei carissimus. Omnes enim angeli sancti, sunt ipsius Christi, sicut servi sunt dominorum suorum. Unde Christus in Evangelio de se ipso asserit: Mittet Filius hominis angelos suos.56 Repetitur autem, Dilecti, et sequitur, et speciei domus dividere spolia: id est, Christus qui est Dei Patris dilectus, est etiam dilectus in quantum homo, et electus dividere spolia, id est secundum diversos gradus ac status distinguere homines, quos ipse de ore inimici redemit, atque de morte eripuit, dando eis diversa munera gratiarum, quemadmodum Apostolus attestatur :57 Quosdam, inquiens, posuit in Ecclesia, primo Apostolos, deinde Prophetas, tertio doctores : et hoc fit speciei domus, id est ad ornamentum Ecclesiæ. Talis enim distinctio ecclesiasticarum personarum, cedit in ornamentum Ecclesiæ.
Deinceps alloquitur sanctus David fideles, dicendo : (14) Si dormiatis inter medios cleros, id est, si tranquilla conscientia quiescatis inter duas hereditates, seu inter duo genera bonorum divinitus concessorum, id est inter bona temporalia vitæ præsentis et bona spiritualia vitæ futuræ, sic transeundo per bona temporalia, ut non amittatis æterna; tunc pennæ columbæ, id est virtutes ac operationes Ecclesiæ, fiunt et sunt deargentatæ, id est puræ et immaculatæ, quando temporalia non appetuntur inordinate, sed solum prout necessaria sive utilia sunt ad adipiscenda bona cœlestia; et posteriora, id est extrema opera, dorsi ejus, id est scapularum columbæ seu Ecclesiæ, super se portantis jugum Domini, in pallore auri, id est, terminabuntur in fervore caritatis perfectæ, quæ designatur per aurum. Caritas enim non excidit, sed quæ nunc imperfecta est, in patria fit perfecta, dummodo quiescamus inter medios cleros, ut dictum est :58 quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.59 Per cleros itaque intelliguntur hereditates, quoniam κλῆρος Græce, Latine dicitur sors : sortes autem ex divina promissione, partes hereditatis vocantur. Ecclesia quoque appellatur columba, propter innocentiam atque munditiam vitæ. Aurum vero caritatem significat, juxta illud : Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum.60
(15) Dum discernit cœlestis reges super eam, id est, dum Christus, qui singulariter vocatur cœlestis, quippe de quo scriptum est, Qui de cœlo venit, super omnes est :61 dum ergo iste rex cœlestis discernit, id est, discrete ac sapienter disponit, reges super eam, id est rectores, videlicet Apostolos et eorum imitatores, super Ecclesiam, destinando eos per totum mundum ad docendum omnes gentes;62 nive dealbabuntur in Selmon, id est, super nivem purificabuntur fideles in umbra gratiæ Dei. Selmon enim uno modo est proprium nomen cujusdam montis; alio modo est nomen commune, obscuritatem significans, sicque accipitur modo, et potest designare gratiam viæ, quæ obscura est per comparationem ad gratiam patriæ. Vel potest ita intelligi : Nive dealbabuntur gentes, quæ ante conversionem ad fidem seu gratiam, erant in obscuritate ac tenebris.63
Et quoniam fideles taliter mundabuntur, idcirco mons Dei, id est Ecclesia militans : de qua in Isaia dicitur, Erit præparatus mons domus Domini in vertice montium. Dicitur enim Ecclesia mons propter altitudinem gratiæ Dei, sublimitatemque vitæ fidelium cœlestia contemplantium. Hic itaque mons Dei, est mons pinguis, id est spiritualibus bonis abundans, ex infusione donorum Spiritus Sancti. Est quoque hic, (16) Mons coagulatus, id est per modum casei ex diversis personis compactus, videlicet ex simplicibus, pauperibus, et abjectis collectus; mons pinguis : quoniam multas elegantes personas intra se habet, sicut sunt viri orthodoxi, id est gloriose fideles, alios verbo atque exemplo spiritualiter impinguantes. Quum ergo sit una Ecclesia, extra quam nullus salvatur, sicut nec extra arcam Noe aliquis salvabatur, ut quid suspicamini montes coagulatos?64 id est, cur æstimatis esse separatas ecclesias, seu loca salutis extra catholicam apostolicamque Ecclesiam? Quæ est (17) Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. Hic enim mons est congregatio electorum, de quibus increata Sapientia in Proverbiis ait :65 Deliciæ meæ, esse cum filiis hominum; et in Apocalypsi, Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis.66 Etenim Dominus habitabit in finem : non ad horam, seu modicum temporis, sed usque ad finem sæculi, imo in sempiternum habitabit cum Ecclesia electorum, habitando in eis per fidem et gratiam, quemadmodum Christus promisit : Ecce, inquiens, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.67
(18) Currus Dei decem millibus multiplex. Versus iste primo de angelis sanctis exponitur. Invitat enim Propheta angelos ad exhibendum Christo ascendenti consortium, quoniam ad magnificentiam regis pertinet comitantium multitudo, juxta illud : In multitudine populi, dignitas regis ;68 in paucitate vero plebis, ignominia principis. Præmittit autem Propheta ad suum propositum quoddam exemplum de multitudine angelorum adsistentium in datione legis Mosaicæ, secundum quod in Deuteronomio scribitur : Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis ; apparuit de monte Pharan, et cum eo Sanctorum millia, haud dubium quin angelorum sanctorum.69 Ait ergo : Currus Dei, id est numerus angelorum Deum in se recipientium, deferentium, atque ad humanas mentes Dei notitiam circumducentium, decem millibus multiplex, id est, decem millia angelorum intra se comprehendit : non quod hic exprimatur certus numerus angelorum sanctorum ; sed ponitur finitum pro infinito, seu determinatum pro indeterminato. Nam per millenarium, qui est numerus perfectionis, decies repetitum, insinuatur inæstimabilis multitudo angelorum sanctorum. Quemadmodum enim Dionysius docet, multitudo angelorum sanctorum omnem materialem atque sensibilem multitudinem incomparabiliter excedit. Et juxta hunc sensum apud Danielem scriptum est : Millia millium ministrabant ei.70 Millia lætantium, id est, multitudo angelorum in Deo gaudentium, indeterminata millia continet, prout Daniel subdit : Decies millies centena millia adsistebant ei.71 Dominus in eis, id est, associatus fuit ipsis, in Sinai, in sancto, id est in monte Sinai, qui est mons sanctus et locus sacratus. Angelus namque qui Moysi loquebatur, habebat Deum sibi adsistentem; omnesque angeli dationi legis adsistentes, Deum sibi præsidentem habebant, sicut Moyses ait : Omnes Sancti in manu ejus sunt.72
Ex his infert Propheta, quod major debuit esse multitudo angelorum associantium se Christo ascendenti, subjungens : (19) Ascendisti, o Christe, in altum, id est in cœlum empyreum ; cepisti captivitatem, id est, in limbo detentos et captos, atque in purgatorio sufficienter mundatos eripuisti antequam ascendebas, eosque tecum ducebas ; accepisti dona in hominibus : id est, tu, Christe, prout homo es, accepisti a Deo Patre seu tota superfelicissima Trinitate, dona seu gratias conferendas hominibus. Hæc dona anima Christi accepit a primo suæ creationis instanti, quia Christus semper plenus fuit gratia et veritate, et de plenitudine ejus omnes accepimus.73 Erat enim in Christo non solum gratia personalis unionis, gratia quoque beatæ fruitionis, sed etiam gratia capitis, per quam ipse omnibus suis membris, seu toti Ecclesiæ influere potest, et omnes ditare, quemadmodum post resurrectionem dixit, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra :74 non quod tunc primo sibi præstita fuit ista potestas, sed quia ex tunc cœpit innotescere omnia esse Christo subjecta. Sic nunc ait Propheta de Christo, Ascendisti in altum, accepisti dona in hominibus : non quod in ascensione primo accepit charismata gratiarum hominibus distribuenda, sed quia ex tunc evidentissime cœpit patere Christum omni beatitudine ac plenitudine Spiritus Sancti esse impletum. Unde in signum perfectæ glorificationis Christi, datus est Spiritus Sanctus post ascensionem in signo visibili. Propter quod apud Joannem scriptum est : Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.75 (20) Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum : id est, tu, Christe, accepisti hoc donum, videlicet non credentes, id est infideles, inhabitare Dominum. Christo enim merito suæ passionis est datum, ut per eum infideles converterentur ad fidem, sicque in illis habitaret Deus, in quibus ante inhabitabat diabolus.
Porro Apostolus scripturam istam allegans, sensum magis quam verba inducit.76 Ait enim : Propter quod dicit :77 Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Solent namque Christus et Evangelistæ atque Apostoli in allegatione Scripturarum veteris Testamenti, magis sententiam quam verba commemorare. Nec mirum, quoniam mentem Prophetarum clarissime cognoverunt, et eam magis quam verba attenderunt.
Constat ergo ex præinductis, quod hoc loco nomine currus seu curruum, intelliguntur deiferi angeli, qui et sedes Dei dicuntur. Et ita accipiuntur currus, ubi Dominus ait ad Synagogam seu viros Israelitas : Mittam ex eis qui salvati fuerint, in Africam et Lydiam, in Italiam et Græciam ;78 et adducent omnes fratres vestros in equis et quadrigis, in lecticis et mulis. Hæc namque vehicula spiritualiter exponenda sunt, quia intelliguntur per ea sanctorum angelorum ministeria, quibus cooperabantur Apostolis in Judæorum ac gentium conversione.
Secundo autem exponitur quod dictum est, Currus Dei decem millibus multiplex, de sanctis hominibus. Superius namque dixit, Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo : et hunc montem nominat currum, quia fideles Deum intra se portant, sicut ait Apostolus, Glorificate et portate Deum in corpore vestro ;79 vel ideo, quoniam Deus eos dirigit, sicut auriga dirigit currum. Unde Eliseus vocat Eliam currum Israel et aurigam ejus.80 Nam sicut pastor gregem suum portat ac dirigit, sic Elias filios Israel portavit atque direxit. Simili quoque modo rex Israel Eliseo morituro dixit : Pater mi, currus Israel et auriga ejus.81 Itaque, Currus Dei, id est populus fidelis, decem millibus multiplex, id est ex innumerabilibus populis, linguis ac tribubus constans et congregatus : nam ex omni genere hominum collecta est Christi Ecclesia. Maxime vero per currum Dei, intelliguntur Apostoli et successores eorum, qui nomen Salvatoris per totum mundum vehebant, sicut de Paulo ait Salvator :82 Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram regibus et gentibus et filiis Israel.83 Et hic currus est decem millibus multiplex, id est per innumerabilia credentium millia multiplicatus. Dicitur enim aliquis multiplicari, per multiplicationem eorum quos vel spiritualiter vel carnaliter generat. Unde Dominus ait ad Jacob : Augebo et multiplicabo te.84 Millia lætantium, id est, multa et innumerabilia sunt millia fidelium hominum, qui in præsenti sæculo gloriantur in Domino, ex contemplatione bonitatis beneficiorumque ejus, ex spe quoque futurorum bonorum, et de omni spirituali profectu proximorum. Dominus in eis. Nam per caritatem et gratiam demoratur in ipsis : et hoc, in Sinai, id est in mandato seu observatione mandati in Sinai præstiti. Sinai enim interpretatur mandatum. In sancto, quia mandatum sanctum est ; vel, In sancto, quoniam sanctitas est ratio propter quam Deus in nobis manet.85 In illis enim Deus est, manet et habitat, qui suis mandatis obediunt, prout asserit Christus : Si quis diligit me, sermonem meum servabit ; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.86
Ascendisti, Domine Jesu, in altum, quemadmodum de te in Actis dicitur : Videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum ;87 et alio in loco, Elevatis manibus, benedixit eis, et ferebatur in cœlum.88 Cepisti captivitatem, id est, totum mundum, quantum in te est, eruisti de manu diaboli, qui eum propter reatum peccati tenebat captivum ; sed a te ejectus est foras, qui ais :89 Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.
Footnotes
-
Ephes. IV, 7, 8. ↩
-
Ibid. 9. ↩
-
Dan. IX, 26. ↩
-
Joann. XV, 24. ↩
-
Is. LXIII, 4. ↩
-
Luc. xI, 21, 22. ↩
-
Joann. xII, 31. ↩
-
Marc. xVI, 17. ↩
-
Is. ii, 17, 18. ↩
-
Luc. x, 19. ↩
-
Marc. iii, 10-12. ↩
-
Marc. iii, 10-12. ↩
-
Matth. vIII, 29. ↩
-
Ps. XLIII, 26. ↩
-
Apoc. VI, 15, 16. ↩
-
Ps. XXXVI, 2. ↩
-
Is. v, 24. ↩
-
Act. ii, 42. ↩
-
Is. ii, 17, 18. ↩
-
Act. ii, 42. ↩
-
Ibid. 46. ↩
-
Cant. v, 1. ↩
-
1 Joann. III, 2. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
Prov. viii, 31. ↩
-
Luc. III, 4; ↩
-
Is. XL, 3. ↩
-
Amos IV, 12. ↩
-
Rom. VI, 9. ↩
-
Act. II, 44. ↩
-
Is. XLII, 8. ↩
-
Amos v, 8. ↩
-
Esther XIII, 9. ↩
-
Is. XLV, 18. ↩
-
Joann. III, 35. ↩
-
Matth. XVIII, 18. ↩
-
Sap. V, 2, 3. ↩
-
Sap. VII, 27. ↩
-
Is. LXVI, 1. ↩
-
Ps. x, 5. ↩
-
Matth. XVIII, 20. ↩
-
Act. IV, 32. ↩
-
1 Cor. I, 10. ↩
-
Rom. XIV, 5. ↩
-
Zach. IX, 11. ↩
-
Matth. XXVIII, 18. ↩
-
I Cor. III, 6. ↩
-
II Cor. III, 5. ↩
-
Luc. XXIV, 49. ↩
-
Matth. XXIV, 12. ↩
-
Matth. VI, 33. ↩
-
Joann. XIV, 13. ↩
-
Luc. XXI, 15. ↩
-
Exod. IV, 23. ↩
-
Matth. III, 17. ↩
-
Matth. XIII, 41. ↩
-
I Cor. xii, 28. ↩
-
I Cor. xiii, 8. ↩
-
Matth. x, 22. ↩
-
Apoc. iii, 18. ↩
-
Joann. iii, 31. ↩
-
Matth. xxviii, 19. ↩
-
16 Is. ii, 2. ↩
-
1 Petr. iii, 20. ↩
-
Prov. viii, 31. ↩
-
Apoc. xxi, 3. ↩
-
Matth. xxviii, 20. ↩
-
Prov. xiv, 28. ↩
-
Deut. xxxiii, 2. ↩
-
Dan. vii, 10. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Deut. xxxiii, 3. ↩
-
Joann. i, 14, 16. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Joann. vii, 39. ↩
-
Act. i, 1-4. ↩
-
Ephes. IV, 8. ↩
-
Is. LXVI, 19, 20. ↩
-
1 Cor. VI, 20. ↩
-
IV Reg. II, 12. ↩
-
IV Reg. XIII, 14. ↩
-
Ps. XVIII, 5. ↩
-
Act. IX, 15. ↩
-
Gen. XLVIII, 4. ↩
-
Rom. VII, 12. ↩
-
Joann. XIV, 23. ↩
-
Act. I, 9. ↩
-
Luc. XXIV, 50, 51. ↩
-
Joann. XII, 32. ↩
Chapter 127 of 244