Articulus 32
PROSECUTIO EXPLANATIONIS PSALMI PRÆSENTIS.
20
(21) BENEDICTUS Dominus die quotidie. Hic agit Propheta de profectu Ecclesiæ. Tanquam dicat: Laudatus sit Deus, et glorificetur ab omnibus de die in diem, propter prædicta beneficia nobis collata, et item propter beneficia conferenda. Nam prosperum iter faciet nobis: id est, beatam atque securam viam veniendi ad vitam æternam nobis ostendet, illuminando corda nostra, et dirigendo opera nostra in ultimum finem, quemadmodum ipse ait: Faciam ut in præceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini.1 Non enim potest homo rectam viam incedere sine gratia duce. Propter quod Salomon ait: Cor hominis disponit viam suam, sed Dei est dirigere gressus ejus.2 Unde Apostolus etiam deprecatur:34 Ipse Deus dirigat corda vestra et intelligentias vestras, ut integer spiritus vester servetur in adventu Domini nostri Jesu Christi.5 Itaque, Prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum, id est auctor et finis salvationum seu beatitudinum nostrarum.6 Octo sunt enim beatitudines, quas enumerat Christus apud Matthæum; totque nobis salvationes largitur, a quantis peccatis atque periculis nos salvare dignatur: et omnis nostra salus ab ipso dependet. Ideo sequitur:
(22) Deus noster, scilicet Christus Jesus, seu Trinitas sancta, est Deus salvos faciendi, id est salvandi. Ideo namque in Evangelio loquitur: Non venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.7 Et Deo proprium est salvare, juxta illud: Ego Dominus, et salvator non est præter me.8 Dicitur etiam, Deus noster, Deus salvos faciendi, quoniam omnes homines vult salvari, et ad veritatis9 notitiam pervenire, quemadmodum etiam in libro Tobiæ dicitur:10 Non delectaris in perditionibus nostris. Et in Evangelio ait Salvator: Non est voluntas ante Patrem ut pereat unus ex pusillis istis.11 Et Domini Domini exitus mortis. Bis ponitur, Domini, propter expressionem majorem; et est sensus: Exitus mortis, id est egressus de morte, videlicet liberatio a morte peccati atque gehennæ, est Domini sicut auctoris, justificatoris et redemptoris, quoniam ipse solus peccata dimittit, et pœnas æternas relaxat, gratiamque infundit.12 Vel per hoc quod ait, Et Domini Domini exitus mortis, dubitationem quamdam absolvit. Posset namque quis dicere, Si Deus est Deus salvandi, cur igitur morimur? Ad quod respondet, hoc mirum non esse, quia et ipsius Domini, scilicet Jesu Christi, est exitus mortis, quoniam ipse per mortem hunc mundum exivit, et amarissimam mortem sustinuit. Dicitur ergo Deus, Deus salvos faciendi, quia a morte culpæ seu animæ eripit, atque a mortalitate corporis in die novissimo liberabit, quando mortale hoc induet immortalitatem.13 Propterea per Osee, De manu, inquit, mortis liberabo eos, de morte redimam eos.14
(23) Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, etc. Sequendo pro viribus sensum litteralem, quæ sequuntur sic exponenda sunt: Verumtamen, id est, quamvis Deus sit Deus salvandi, quantum in se est, non tamen salvat omnes, propter eorum malitiam, sed confringet capita, id est principales et capitaneos, inimicorum suorum, videlicet principes sacerdotum. Hos Deus confregit, omne spirituale esse ab eis tollendo, eosque excæcando et in æternum damnando. Verticem capilli per- ambulantium in delictis suis: id est, Deus confringet et destruet per exercitum Romanorum civitatem Jerusalem, quæ erat urbs perambulantium in delictis suis, id est habitatio Judæorum, qui Christum et Prophetas atque Apostolos occiderunt, persecuti sunt, sicut ad eos Stephanus dixit:15 Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri?16 Dicitur autem Jerusalem vertex capilli, id est vertex capillosus, quoniam propter turres ac muros eam cingentes, inexpugnabilis videbatur, sicut et vertex capillosus robustus est. Nihilo minus fuit subversa, quemadmodum prædixerat Christus: Quia ad terram prosternent te, et non relinquent in te lapidem super lapidem.17
(24) Dixit Dominus: Ex Basan convertam. Basan terra erat vicina Judææ ex uno latere; mare autem Mediterraneum ex alio latere Judææ vicinum. Vespasianus vero et Titus, ab Imperatore contra Judæam (cujus metropolis erat Jerusalem) missi, ex utroque loco seu latere contraxerunt exercitum ad devastandum Judæam. Est igitur sensus: Dixit Dominus, quoniam ex divina ordinatione fiebat devastatio Jerusalem in ultionem sanguinis Christi: Ex Basan, id est ex illo loco, convertam exercitum versus Judæam. Convertam in profundum maris, id est, exercitum Romanorum dirigam ad mare, ut inde sibi auxilium capiant, sicque combinati in unum, Judæam suppeditent. (25) Ut intingatur pes tuus, o habitator Jerusalem, seu pugnator Romane, in sanguine occisorum, quia tot millia occidebantur, quod in sanguine defluente poterant ambulantium intingi pedes. Lingua canum tuorum etiam intingi valebat ex inimicis ab ipso, id est ab ipso sanguine ex inimicis Christi occisis manante, ita ut canes sanguinem bibere possent ad satietatem. Nempe, ut Josephus scribit in libro de Judaico bello, a principio obsidionis usque ad finem, interfecti fuerunt decies centum millia.18
Deinde ponit Propheta causam tantæ dejectionis. (26) Viderunt ingressus tuos,
Deus: id est, Judæi increduli et perversi viderunt opera tua, conversationem tuam atque miracula, Domine Jesu Christe, teque prædicantem audierunt; sed converti et credere contempserunt: idcirco vastari et opprimi meruerunt. Et hoc est quod in Evangelio affirmas: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent;19 nunc autem excusationem non habent. Et rursus: Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent;20 nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum gratis. Viderunt ergo ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto, id est Christi Unigeniti Dei Patris, qui est Deus meus et rex meus. Ecce in hoc versu apertissime declaratur incarnatio Dei et vera divinitas Christi. (27) Prævenerunt principes conjuncti psallentibus, id est principales inter Christianos, videlicet sancti Apostoli aut successores eorum, conjuncti mente et corpore aliis Christianis psallentibus seu Deum laudantibus, in medio juvencularum tympanistriarum, id est virginum devotarum. A principio namque Ecclesiæ erant virgines aliquæ Deo sacratæ: quæ dicuntur tympanistriæ, non quod utebantur materialibus tympanis, sed quoniam cum Apostolis insistebant laudibus Creatoris. Sic itaque principes conjuncti psallentibus in medio virginum, prævenerunt et evaserunt prædictam obsidionem Jerusalem. Nam, ut in ecclesiastica historia scribitur, ex admonitione angeli exierunt Jerusalem et Judæam, ingredientes regnum Agrippæ, quod erat confœderatum Romanis.
(28) In ecclesiis, id est congregationibus vestris, o Christifideles, benedicite Deo, eum laudando, Domino de fontibus Israel, id est, ipsi Domino vestro benedicite, de Apostolis, id est propter gratiosum illud beneficium quod dedit Apostolis, atque per eos vobis. Illuminatio namque et gratia eis collata, salus est mundi. Appellantur autem Apostoli fontes Israel, quia ex eis suscepit Ecclesia rivos doctrinæ, originemque virtutis ac gratiæ: et sicut Christus eis dixit, Vos estis lux mundi, sic dici possunt fontes Ecclesiæ.21
(29) Ibi, scilicet in Ecclesia, Benjamin adolescentulus, id est Paulus de tribu Benjamin natus, ut ipsemet ad Romanos fatetur, qui juvenis ad Christum conversus est, scilicet statim post Stephani occisionem.2223 Vel dicitur adolescentulus, quoniam ultimo, respectu aliorum Apostolorum, venit ad fidem. In mentis excessu. Nam erat in Damasco tribus diebus ac noctibus, nec manducans, nec bibens, utpote raptus usque ad tertium cœlum, in quo audivit arcana verba :2425 unde ab omni exercitio sensuum exteriorum fuit abstractus, præsertim quum in raptu illo credatur vidisse divinam essentiam. (50) Principes Juda, id est quidam Apostolorum ex tribu Juda orti, duces eorum, id est, duces ac principes exstiterunt hominum ad Christi fidem conversorum. Sicut enim Christus secundum humanitatem de tribu Juda fuit, sic Joannes et Jacobus major, itemque et Jacobus minor, Simon et Judas filii sororum Virginis gloriosæ, de tribu Juda nati creduntur :26 et isti, tanquam Apostoli, duces fuerunt Christianorum. Principes Zabulon, et principes Nephthali, id est, nonnulli ex tribu Zabulon Nephthalique exorti, duces fuerunt populi christiani. Quemadmodum namque habetur in libro Josue, tribus Zabulon et Nephthali sortes suas27 pro magna parte acceperunt in Galilæa, ex qua multi Apostolorum discipulorumque Christi fuerunt : propter quod Galilæi vocati sunt, sicut angelus ad eos ait : Viri Galilæi, quid admiramini ?
Deinde Propheta in persona primitivæ Ecclesiæ loquens, precatur : (51) Manda, Deus, virtuti tuæ, id est, potestati angelicæ præcipe, ut nos protegat atque promoveat :28 non enim humana virtute resistere Judæis aut prævalere valemus. Hanc orationem Deus exaudisse probatur ex multis locis Actuum Apostolorum. Angelus enim Petrum de carcere liberavit. Et de principibus sacerdotum scriptum est : Posuerunt Apostolos in custodia publica;29 angelus autem Domini per noctem aperiens carcerem, eduxit eos.30 Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis, id est, doctrinam apostolicam confirma miraculis, et corda credentium Spiritu Sancto corrobora, Ecclesiamque augeri ac perfici præsta, ut perficiatur opus fidei quod operatus es in nobis, id est per nos, (52) A templo tuo in Jerusalem : quia in templo illo Apostoli publice prædicaverunt Christum resurrexisse ; vel, templo tuo in Jerusalem, id est a congregatione fidelium, qui primo in Jerusalem sunt collecti. Et est sensus : Confirma opus fidei, quod inchoasti a templo prædicto, quatenus fides quæ ibi incepit, per universum mundum discurrat. Hinc enim primitiva Ecclesia : Domine, inquit, respice in minas eorum, videlicet Judæorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum.3132 Et quum orassent, motus est locus in quo erant ; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum magna fiducia. Tibi offerent reges munera. Multi reges ad fidem conversi, non solum se ipsos Christo obtulerunt, sed et munera copiosa dederunt, ad sustentationem indigentium et ædificationem ecclesiarum.
Insuper orat Propheta pro dejectione adversariorum Ecclesiæ. (53) Increpa, Domine, dejice et castiga, feras arundinis, id est crudeles tyrannos atque hæreticos, qui omni vitio et vento doctrinæ circumferuntur, tanquam arundo vento agitata :3334 qui feræ propter crudelitatem vocantur, tanquam dilaniatores animarum propriarum et aliorum. Hæ autem feræ præsertim fuerunt Imperatores Romani, videlicet Nero, Domitianus, Diocletianus, Decius, pluresque alii, qui fidem Christi penitus eradicare conati sunt. Congregatio taurorum, id est multitudo seu grex principum superborum, et indomitorum hæreticorum, Deum nequaquam timentium, demoratur et est in vaccis populorum, id est inter homines lascivos ac leves.35 Nam qualis princeps, tales et ministri ejus; et qualis magister, tales discipuli. Vel, In vaccis populorum, id est inter homines ineruditos ac simplices, quos nituntur subvertere. Ideo sequitur, ut excludant a fide et regno Christi, eos qui probati sunt argento, id est divino eloquio eruditi, credendo et obediendo sermonibus Christi. Nomine namque argenti designatur sermo divinus, sicut superius dictum est :36 Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum.
(54) Dissipa gentes quæ bella volunt : id est, prædictos tyrannos et hæresiarchas, et omnes bonorum persecutores, qui Ecclesiæ Dei lites et inquietudines concitant, destrue, impediendo eorum effectum ab opere malo, et paci Ecclesiæ providendo. Hoc nunc impletum conspicimus, quoniam tyrannos et hæresiarchas sopitos videmus. Venient legati ex Ægypto. Ad litteram, multi Ægyptiorum conversi, ad Christi Apostolos accesserunt in Jerusalem et in Romam, quatenus plenius instruerentur ab eis, sicut Dionysius scribit. Quidam vero exponunt istud de Philone, a quo liber Sapientiæ editus est : qui cum sociis suis ab Alexandria Ægypti missus est Romam ad Claudium imperatorem, et ibi cum beato Petro locutus est, et ei familiaris effectus. Unde Alexandriam rediens, Ecclesiam Marci evangelistæ discipuli sancti Petri, magnifice honoravit, atque de ejus præconiis librum conscripsit : quæ omnia in libro de Viris illustribus S. Hieronymus plenius enarravit. Æthiopia præveniet manus ejus, puta Ægypti, Deo, id est ad gloriam Dei. Nam prius ad fidem conversa est Æthiopia, quam Ægyptus, quoniam evangelista Matthæus filium regis Æthiopiæ defunctum suscitavit : quo facto, regem cum filio et filia magnaque populi parte convertit et baptizavit, ipsamque Æthiopiam ecclesiis adimplevit.
Deinceps hortatur Propheta totum mundum ad Christi ascendentis præconium. (55) Regna terræ, id est populi omnium regnorum, cantate Deo, id est Christo, qui est universorum Creator, verusque Deus ac vita æterna; psallite Domino Christo, omnium gubernatori ac principi. (56) Psallite Deo qui ascendit quadragesimo die post resurrectionem, super cœlum cœli, id est super summum cœlum cujuscumque cœli contentivum. Christus namque ascendit usque ad extremitatem cœli empyrei. Ad orientem, id est usque ad dexteram Patris, qui est supersplendidissimus Oriens, omniumque luminum orientale atque fontale principium; vel, Ad orientem, id est ab oriente, videlicet a monte Oliveti, qui est in orientali parte juxta Jerusalem.
(57) Ecce dabit voci suæ vocem virtutis : id est, Christus sermones suos, quibus se ascensurum prædixit, ad effectum potenter perducet : sicut enim per Prophetas et per se ipsum prædixit, ita effecit. Dat enim voci suæ vocem virtutis, qui verba sua opere complet. Idcirco, o omnes fideles, date gloriam Deo, scilicet Christo ascendenti, super Israel, id est propter beneficia Apostolis aliisque fidelibus præstita, qui erant veri Israelitæ.37 Gloria autem est clara cum laude notitia : propterea Deo gloriam dare, est nomen ipsius aliis notificare cum professione laudis divinæ, sicut dum aliquis bonitatem Dei aut beneficia ejus prædicat et extollit.
Magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus, id est, magna operatio Christi atque potentia ejus apparuerunt in nube, in qua ascendit coram discipulis, sicut in Actibus dicitur : Videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.38 Interdum namque Scriptura ponit plurale pro singulari, et econverso : et ita nunc ponit, Nubibus, pro Nube. Et forte non solum erat nubes una; sed sicut venturus est in nubibus, ita recessit in nubibus, præsertim quum in Actibus dicatur :39 Quemadmodum vidistis eum ascendentem in cœlum, sic veniet.40 Per nubes quoque intelligi possunt angeli sancti qui Christo ascendenti ministerium præbuerunt : in quibus magnificentia et virtus Christi relucebant, prout magnificentia et potestas regis relucet in dignitate et excellentia ministrorum, et quia duo angeli adstiterunt Apostolis, eisque magnificentiam et virtutem Christi annuntiaverunt, dicendo : Hic Jesus qui assumptus est a vobis in cœlum, sic veniet. Unde Dionysius quintodecimo capitulo de Cœlesti hierarchia dicit, quod in divinis Scripturis per nubes frequenter intelligantur angeli sancti. Denique per nubes accipi possunt Apostoli : de quibus scriptum est, Qui sunt isti qui ut nubes volant? In his etenim nubibus refulgebant magnificentia Christi atque potentia, quando post ascensionem dedit eis os et sapientiam, cui non poterant resistere omnes inimici eorum, præsertim quum misit eis in igneis linguis Spiritum Sanctum. Propter quod sequitur :
(58) Mirabilis Deus in Sanctis suis : quoniam mirabiliter magnificavit et exaltavit Apostolos et ceteros primitivæ Ecclesiæ filios, maxime illos centum viginti qui in die Pentecostes simul receperunt Spiritum Sanctum. In his itaque mirabilis fuit, quando in tantum confortavit corda eorum, ut qui passione instante omnes fugerunt, Spiritu Sancto recepto, eum publice prædicarent : eratque supermirabile in principe Apostolorum, ut qui ante passionem propter vocem ancillæ Christum negavit, post Spiritus Sancti adventum toti multitudini Judæorum intrepide diceret : Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati; et petistis virum homicidam donari vobis, sanctum vero et justum negastis, et auctorem vitæ interfecistis. Sed hæc est mutatio dexteræ Excelsi. Ideo subditur :
Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ, videlicet primitivæ Ecclesiæ. Dedit namque eis virtutem constanter loquendi, miracula faciendi, et irreprehensibiliter conversandi; fortitudinem quoque cuncta adversa non solum æquanimiter, sed etiam exsultanter sustinendi, quemadmodum in Actibus scriptum est : Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.
Propter tantorum gratiam beneficiorum
A Christifidelibus concessorum, sit in æternum benedictus Deus, cui pro donis suis nihil dignum rependere possumus, quoniam bonorum nostrorum non eget : præcipue quum omnia nostra bona ejus sint dona, quemadmodum David devotissime ait, Tua, Domine, sunt omnia, et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. Sed hoc nobis incumbit, ut soli Deo honorem et gloriam impendamus, eum dignissime venerando, omneque bonum ipsi attribuendo, sicut et sanctus David fecit, dicendo : Nunc ergo, Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum. Tua est, Domine, magnificentia et potestas et gloria atque victoria; tibi laus, tuæ divitiæ, tu dominaris omnium.
PORRO quæ dicta sunt ab illo loco, Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, spiritualius atque communius intelligi possunt hoc modo : Verumtamen, id est, quamvis Deus sit Deus salvos faciendi, nihilo minus ipse conquassabit ac destruet capita inimicorum suorum. A parte totum significat, quemadmodum Philistæi dixerunt regi suo de David : Quomodo melius poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris? Est itaque sensus : Deus, vel in præsenti, vel saltem in futuro, inimicos suos confringet, ulciscendo peccata eorum, eosque nunc occidendo, aut postmodum condemnando. Vel sic : Deus confringet capita inimicorum suorum, id est, superbiam eorum humiliabit, deprimet et damnabit, juxta illud Isaiæ : Dies
Domini super omnem superbum et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur. Et per alium Prophetam : Visitabo super omnem qui arroganter ingreditur. Confringet etiam Deus verticem capilli, id est excellentiam cogitationis, perambulantium in delictis suis, id est perseverantium in peccatis. Unde alibi scriptum est : Væ qui cogitatis inutile. Et Isaias ait : Incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum. Sic ergo non solum superbiam actionum, sed etiam extollen-
Ps. XV, 2.
1 Par. XXIX, 14.
1 Tim. I, 17.
1 Par. XXIX, 13, 11, 12.
Sensus spiritualis.
22
1 Reg. XXIX, 4.
Is. II, 12.
Soph. I, 9.
Mich. II, 1.
Is. II, 17.
Act. I, 11.
Is. LX, 8.
Luc. XXI, 15.
Act. II, 3, 4.
36
Matth. XXVI, 56.
Act. IV, 33.
Matth. XXVI, 69-72.
Act. III, 13-15.
Ps. LXXVI, 11.
Act. V, 41. tiam cogitationum Deus confringet, quemadmodum Sapientia, Omnium, inquit, excellentium et sublimium colla virtute propria calcavi.41 Hinc et alia scriptura ait: Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos? Quid tumet contra Deum spiritus tuus?42 Nomine autem capilli, cogitatio designatur: quoniam sicut capillus ex capite nascitur, et ei adhæret, sic cogitatio procedit ex corde, et adhæret eidem.
23
24
Dixit Dominus, id est, intra se immobiliter decrevit, atque per servos suos locutus est. Non enim faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas.43 Ex Basan, id est ex immunditia vitæ et confusione peccati, convertam peccatores, quatenus qui ante turpiter et inordinate vixerunt, implere incipiant illud Apostoli: Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant in vobis.44 Basan enim turpitudo seu confusio interpretatur. Convertam in profundum maris: id est, gratiam conversionis mittam in hoc sæculum nequam, in corda obstinata, in gentilitatem olim fluctibus vitiorum submersam. Propter quod Petrus ait: Redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis pretioso sanguine quasi Agni immaculati.45 Et Paulus apertius loquens: Tempora, ait, prioris ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant.46 Unde et ipse Salvator de se ipso fatetur: Non misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.47
Ut intingatur pes tuus in sanguine: id est, ad hoc Deus convertet te, o homo, ut desiderium tuum, seu actio tua, effectum et fructum sanguinis Christi consequatur, ita ut merito passionis Christi salveris, unitus, imo intinctus sanguine Christi per fidem et caritatem. Unde ait Apostolus: Vos qui eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.48 Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso: id est, lingua prædicatorum tuorum formata et sumpta est ex infidelibus atque gentilibus ad fidem conversis; et hoc factum est ab ipso omnium Salvatore Jesu Christo, cujus pietate et gratia ex inimicis fiunt amici. Multi siquidem gentilium olim Christo contrarii, fide recepta, facti sunt prædicatores fortissimi, ut sacratissimus Dionysius, Clemens Papa, divinus Ignatius, magnus ille Polycarpus. Tales autem dicuntur fuisse inimici, secundum præsentem malitiam, seu propriorum meritorum exigentiam; secundum vero prædestinationem æternam, semper fuerunt amici, quia de talibus loquitur Christus: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.49 Et Apostolus dicit: Quum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii sui.50 Erant igitur amici et inimici secundum diversos respectus.
Viderunt ingressus tuos, Deus: id est, fideles per fidem consideraverunt conversationem tuam, Domine Christe, suntque secuti vestigia tua sanguinem effundendo, vel se ipsos quotidie mortificando, abnegando, et crucem suam post te bajulando.51 Viderunt etiam oculo contemplationis purissimæ ingressus tuos, id est incarnationem qua mundum intrasti, ascensionem qua cœlum introiisti, apparitiones quoque quibus post resurrectionem Apostolis apparendo, ingressus es conclave ostiis clausis, atque descensum ad inferos. Prævenerunt, id est, in omni opere bono alios præcesserunt, principes, id est prælati Ecclesiæ, conjuncti psallentibus, id est ovibus sibi commissis, Deum laudantibus, in medio juvencularum tympanistriarum, id est animarum devotarum:52 de quibus in Canticis dicitur, Adolescentularum non est numerus. Dicuntur namque animæ Christo per fidem et caritatem desponsatæ, juvenculæ, propter spiritualem juventutem interioris reformationis et gratiæ.5354 De qua ait Apostolus: Licet is qui foris est noster homo, corrumpatur; tamen is qui intus est, renovatur de die in diem.55 Dicuntur quoque tympanistriæ, quoniam per labores pœnitentiæ et mortificationem carnis propriæ, dulciter in auribus Dei sonant, eumque gratissime laudant, quemadmodum ipse cuilibet animæ tali dicit:56 Sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis.57 Itaque, Prævenerunt principes conjuncti psallentibus: et hoc est quod omni prælato ait Apostolus, Esto exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in caritate.
Cant. n, 14.
1 Tim. iv, 12.
27
In ecclesiis, id est in congregationibus catholicorum virorum, non in conventiculis hæreticorum, schismaticorum aut malignorum, a quibus omnino fugiendum est; benedicite Deo Domino de fontibus Israel, id est propter fontes Israel, utpote propter gratiam doctoribus atque pastoribus Ecclesiarum collatam: quos Deus implevit donis Spiritus Sancti, sapientia, intellectu, consilio, fortitudine, scientia, pietate, timore, ita ut ex eis quasi ex fontibus, inferiores sortiantur ac hauriant fluenta doctrinæ, exempla virtutum, gratiamque divinam.
Is. x1, 2, 3.58
28
Ibi, id est in unitate Ecclesiæ, Benjamin adolescentulus, id est filius dexteræ, scilicet filius Dei adoptivus, in gratia Dei incessanter proficiens: cui Deus est dexter, id est favens et pius, in eo per gratiam habitans. De tali etenim Benjamin in Deuteronomio scriptum est: Amantissimus Domini habitabit confidenter, in eo quasi in thalamo tota die commorabitur, et inter humeros illius requiescet. Talis est omnis qui gratiæ Dei totus innititur, cujus anima beneplacita est Deo: cui convenit quod Dominus per Aggæum ait, Assumam te, serve meus, et ponam te quasi signaculum, quia te elegi.59 Principes Juda duces eorum, principes Zabulon, principes Nephthali. Juda interpretatur confessio; Zabulon autem, habitaculum fortitudinis; Nephthali vero, dilatatio mea. Est igitur sensus: Principes christianæ confessionis sunt duces eorum, videlicet Christianorum. Hi enim principes sunt prælati Ecclesiæ, et maxime martyres sancti, qui primo et eminentius nomen Christi coram hominibus sunt confessi: idcirco aliorum constituti sunt duces, incumbitque nobis eorum imitari exempla. Sed et principes Zabulon, id est principes spiritualis fortitudinis, qui in virtutibus stabiliti sunt, et inavertibiliter Deo adhærent; et principes Nephthali, id est dilatationis, quorum corda per caritatem dilatantur ad Deum et proximum, Deum brachiis dilectionis recipiendo, amplectendo et reservando, proximis quoque per caritatem in omnibus succurrendo. Hi tales sunt duces ovium Christi. Vere enim digni sunt præesse, qui istis ornantur virtutibus. Confessio pertinet ad fidem, fortitudo ad spem, dilatatio ad caritatem.
Manda, Deus, virtuti tuæ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. Hæc est oratio optima, quam Ecclesia omnisque fidelis Deo offerre potest et debet, deprecando ut Deus virtutem angelicam ad suam custodiam mittat, quemadmodum Tobias dixit: Bene ambuletis, et sit Dominus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum. Orare quoque debemus ut Deus bonum, quod ipse in nobis gratiose incepit, pie corroboret, et ad finem securum cum jugi profectu perducat. Ideo enim Paulus: Optimum (inquit) est gratia stabiliri cor. A templo tuo in Jerusalem. Deus enim in cœlesti Jerusalem seu triumphanti Ecclesia habitans, operatur in nobis quidquid boni agimus et habemus, juxta illud: Omnia opera nostra operatus es nobis. Et Apostolus: Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate. Et hæc operatur Deus in nobis, a
Deut. xxxiii, 12.
Agg. n, 24.
29
Tob. v, 21.
Hebr. xiii, 9.
30
Is. xxvi, 12.
Philipp.60 n, 13.
1 Petr. n, 9.61 templo cœlestis Jerusalem, quoniam inde nobis transmittit angelos sanctos, munera gratiarum secum portantes, nosque ad superna erigentes. Tibi offerent reges, id est omnes Christiani, qui sunt genus regium et sacerdotale, qui dominantur animo proprio, et rationis imperium fortiter prosequuntur; munera, id est sacras hostias, preces devotas, eleemosynas largas, spontaneumque obsequium, imo se ipsos.
Increpa feras arundinis, etc. Hunc versum cum parte versus sequentis, dicere
31 quilibet potest secundum explanationem inductam, orando pro conservatione Ecclesiæ et repressione adversariorum ipsius. Regna terræ, cantate Deo. Unusquisque nostrum zelo divini honoris accensus, omnes fideles ad Dei præconium, quantum valet, inducere et incendere debet, recolendo ardenter beneficia ejus : et si solus est, potest ista in persona Ecclesiæ dicere, omnes alloquendo fideles; respicietque Deus bonitatem sui affectus, nec illum infructuosum relinquet. Ecce dabit voci suæ vocem virtutis. Istud intelligi potest de voce illa, qua omnes evigilaturi sumus in die novissimo. De qua ait Apostolus : Ipse Dominus in jussu et in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de cœlo. Huic voci dabit vocem virtutis, dum per eam omnes mortuos suscitabit, quemadmodum Paulus testatur :62 Canet tuba, et mortui resurgent incorrupti. Date gloriam Deo super. Israel, id est, nomen Domini glorificate propter omnia bona veris Israelitis, videlicet re et nomine Christianis, exhibita vel promissa. Magnificentia ejus, scilicet Christi, et virtus ejus in nubibus cœli materialibus apparebit in die novissimo, quando (ut ipse prædixit) videbunt Filium hominis venientem in nubibus cœli cum potestate magna et majestate.63
Mirabilis Deus in Sanctis suis. In Sanctis enim ante legem mirabilis fuit, sicut in Noe, quem in arca salvavit, et in Enoch, quem transtulit, in Abraham quoque et Lot ac aliis multis.6465 Mirabilis etiam fuit in populo suo, quem de Ægypto eduxit, cui in monte Sinai terribiliter sublimiterque apparuit;6667 in Josue quoque, ad cujus imperium sol et luna steterunt in cœlo immobiles spatio unius diei.68 Sic in Elia, Eliseo et aliis multis tempore legis mirabilis fuit. Maxime autem mirabilis fuit in Sanctis tempore gratiæ; et nunc usque incomprehensibiliter operatur et commoratur in Christianis, præsertim in Sacramento altaris; multa etiam signa per suos electos hucusque operari dignatur. Singuli quoque devotorum scire possunt, quam mirabiliter Deus operetur in ipsis quotidie, preces eorum exaudiendo, corda consolando, a tentationibus liberando, spiritualem profectum præstando, ignemque divini amoris in ipsorum præcordiis frequenter incendendo, augendo, ac perficiendo.69 Ideo enim subjungit : Deus Israel, id est hominis Deum oculo contemplativo videntis, dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ, dando ei per gratiam, quod nec habet nec videt per naturam. Cetera satis exposita sunt.
Ecce psalmum gloriosum, mirabilem et vere mysteriis plenum audivimus : in quo Christi resurrectio, incredulorum dejectio, Ecclesiæ institutio et promotio, Spiritus Sancti missio, Christi quoque ascensio describuntur. Conemur igitur adimplere quod psalmus iste toties exhortatur, videlicet Deo cantare, psallere, ejus præconia enarrare, suo adventui in cordibus nostris iter parare, quatenus ipse per gratiam maneat semper in nobis, nosque per dilectionem maneamus in eo, quemadmodum scriptum est : Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.70
PRECATIO.
Rex virtutum Domine, compunctionis pluviam salutarem segrega nobis hereditati tuæ : ut qui a peccatis infirmati sumus, receptis a te rectæ intentionis viribus, ad vitam tibi placitam proficiamus. inductam, orando pro conservatione Ecclesiæ et repressione adversariorum ipsius. Regna terræ, cantate Deo. Unusquisque nostrum zelo divini honoris accensus, omnes fideles ad Dei præconium, quantum valet, inducere et incendere debet, recolendo ardenter beneficia ejus : et si solus est, potest ista in persona Ecclesiæ dicere, omnes alloquendo fideles; respicietque Deus bonitatem sui affectus, nec illum infructuosum relinquet. Ecce dabit voci suæ vocem virtutis. Istud intelligi potest de voce illa, qua omnes evigilaturi sumus in die novissimo. De qua ait Apostolus : Ipse Dominus in jussu et in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de cœlo. Huic voci dabit vocem virtutis, dum per eam omnes mortuos suscitabit, quemadmodum Paulus testatur : Canet tuba, et mortui resurgent incorrupti. Date gloriam Deo super. Israel, id est, nomen Domini glorificate propter omnia bona veris Israelitis, videlicet re et nomine Christianis, exhibita vel promissa. Magnificentia ejus, scilicet Christi, et virtus ejus in nubibus cœli materialibus apparebit in die novissimo, quando (ut ipse prædixit) videbunt Filium hominis venientem in nubibus cœli cum potestate magna et majestate.
Footnotes
-
Ezech. xxxvi, 27. ↩
-
Prov. xvi, 9. ↩
-
II Thess. III, 5; ↩
-
Philipp. IV, 7; ↩
-
I Thess. V, 23. ↩
-
Matth. V, 3-10. ↩
-
Joann. III, 17. ↩
-
Osee. XIII, 4. ↩
-
I Tim. II, 4. ↩
-
Tob. III, 22. ↩
-
Matth. XVIII, 14. ↩
-
Marc. II, 7. ↩
-
I Cor. XV, 54. ↩
-
Osee. XIII, 14. ↩
-
Matth. xxiii, 37. ↩
-
Act. vii, 52. ↩
-
Luc. xix, 44. ↩
-
De bello Jud. lib. VI, cap. 9. ↩
-
Joann. xv, 22. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
Matth. v, 14. ↩
-
Act. vii-ix. ↩
-
Rom. xi, 1. ↩
-
II Cor. xii, 4. ↩
-
II Cor. ix, 9. ↩
-
Luc. i, 32. ↩
-
Josue xix, 10-16, 32-39. ↩
-
Act. i, 11. ↩
-
Act. xii, 7-10. ↩
-
Act. v, 18, 19. ↩
-
Act. iv, 29. ↩
-
Ibid. 31. ↩
-
Matth. xi, 7. ↩
-
Ephes. iv, 14. ↩
-
Eccli. x, 2. ↩
-
Ps. xi, 7. ↩
-
Joann. 1, 47. ↩
-
Act. 1, 9. ↩
-
Matth. xxiv, 30. ↩
-
Act. 1, 11. ↩
-
Eccl. xxiv, 11. ↩
-
Job xv, 12, 13. ↩
-
Amos III, 7. ↩
-
I Cor. XIV, 40. ↩
-
I Petr. I, 18, 19. ↩
-
Act. XVII, 30. ↩
-
Joann. III, 17. ↩
-
Ephes. II, 13. ↩
-
Joann. XV, 13. ↩
-
Rom. V, 10. ↩
-
Luc. IX, 23. ↩
-
Joann. XX, 19, 26. ↩
-
Cant. VI, 7. ↩
-
Ephes. IV, 9. ↩
-
II Cor. IV, 16. ↩
-
Eccli. xxiv, 11. ↩
-
Cant. ii, 14. ↩
-
Is. xi, 2, 3. ↩
-
Agg. ii, 24. ↩
-
Philipp. ii, 13. ↩
-
1 Petr. ii, 9. ↩
-
1 Cor. xv, 52. ↩
-
Matth. xxiv, 30. ↩
-
Matth. v, 24. ↩
-
Gen. vii, 23. ↩
-
Gen. xix, 16-20. ↩
-
Exod. xii, 42. ↩
-
Josue x, 13. ↩
-
1 Thess. iv, 15. ↩
-
1 Joann. iv, 16. ↩
Chapter 128 of 244