Articulus 33
EXPOSITIO LITTERALIS PSALMI SEXAGESIMI OCTAVI : SALVUM ME FAC, DEUS.
TITULUS psalmi nunc declarandi est : In finem, pro his qui commutabuntur, ipsi David : id est, psalmus iste in ultimum finem, qui Christus est, nos dirigens, scriptus est pro his qui commutabuntur, id est, qui in Christo reformantur : qui sicut portaverunt imaginem primi hominis terreni et peccatoris, sic portare incipiunt imaginem secundi hominis immaculati atque cœlestis.1 Convenit quoque hic psalmus ipsi David prophetæ, sicut auctori; significato autem per David, utpote Christo, convenit sicut subjecto. Non enim dubitare permittimur quin psalmus iste ad litteram sit intelligendus de Christo : quod ex Scriptura canonica novi Testamenti multipliciter demonstratur. Apostolorum enim gloriosissimus princeps, scripturam psalmi istius dicit oportere impleri in Juda, qui tradidit Christum, propter peccatum in Christum commissum. Sic enim allegat : Fiat commoratio ejus deserta, et non sit qui inhabitet in ea.2 Unde quod inferius pluraliter dicitur, Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis ipsorum non sit qui inhabitet, ipse applicat ad Judam, singulariter scripturam istam allegans. Denique etiam Paulus apostolus introducit quod infra habetur, Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, cum versu sequenti, dictum atque impletum in Judæis, qui Christum interfecerunt, propter scelus in ipsum patratum.3 In eadem quoque epistola dicit in persona Christi prædictum, quod inferius dicitur : Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Simili modo, quod in psalmo isto habetur, Zelus domus tuæ comedit me, Joannes evangelista asserit de Christo prædictum, et in eo completum, recitans quomodo Christus flagello de funiculis facto ejecit de templo ementes et vendentes.45 Insuper, quod in psalmo hoc dicitur, Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis, Christus affirmat de se prænuntiatum :6 Ut impleatur, inquiens, sermo qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis.7 Hoc tamen superius manifeste etiam dicitur hoc modo : Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis.8 Propterea, sicut ex isto testimonio Domini Salvatoris ostenditur iste psalmus ad litteram de ipso conscriptus, sic et ille, sicut et illic plenius dixi.
CHRISTUS itaque passioni propinquans, vel in ea consistens, orans ait ad Patrem, seu sanctam Trinitatem, unum simplicissimum Deum : (1) Salvum me fac, Deus, non a malo culpæ, quia peccare non potui, sed a malo pœnæ, videlicet a doloribus corporis et animæ mihi inflictis aut infligendis. De quibus subjungitur : quoniam intraverunt aquæ, id est tribulationes et pœnæ, usque ad animam meam, id est usque ad exstinctionem vitæ meæ corporeæ, scilicet usque ad separationem carnis et animæ. Interdum in sacra Scriptura per aquam intelligitur consolatio, juxta illud : Emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.9 Interdum vero per aquam intelligitur gravis persecutio, juxta illud in libro Job : Putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri.10 Unde Isaias apertius dicit : Adducet Dominus super populum istum aquas fortes et multas, regem Assyriorum.11 Et ita jam per aquas designatæ sunt persecutiones.1213
(2) Infixus sum in limo profundi. Hoc quidam dicunt Christo competere ratione suæ sepulturæ, quia tunc sub terra reclusus est, quemadmodum ipse in Evangelio prædixit : Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit Filius hominis in corde terræ.14 Videtur tamen quod istud conveniat Christo etiam ratione suæ incarnationis, per quam descendit in mundum, qui dici potest limus profundi, vel propter elementum terræ limosum, vel propter vitiositatem et limositatem vitæ carnalis hominum in mundo viventium. In hoc limo Christus Deus defixus est, quoniam, teste Apostolo, descendit in inferiores partes terræ ;15 atque in medio nationis pravæ et perversæ multo demoratus est tempore.16 Et non est substantia : id est, in corpore meo non fuit stabilis uniformisque status vitæ naturalis.
De Christo namque, secundum quod erat aliquo modo viator atque passibilis, verum est dicere quod apud beatum Job scriptum est : Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis, et nunquam in eodem statu permanet.17 Vel, Non est substantia, id est subsistentia seu naturalis subsistendi potestas in corpore crucifixo, exhausto, mortuo et sepulto.
Vel, Non est substantia, id est, naturales divitiæ mihi defuerunt. Christus enim non habuit ubi caput suum reclinaret, et nudus cruci appensus est, habuitque pro cibo potuque acetum et fel.1819 Ecce quid Rex gloriæ, cujus sunt cœlum et terra, et omnis ornatus eorum, pro nobis pati dignatus est. Nempe quum dives esset, propter nos egenus et sine substantia factus est, ut ejus inopia divites efficeremur.20 (5) Veni, de summo cœlo et sinu Patris per assumptionem humanæ naturæ, in altitudinem maris, id est in profunditatem persecutionis et pœnæ ac mortis ; et tempestas demersit me, id est, magnitudo pœnarum mihi in crucis patibulo inflictarum occidit me : sicut in Threnis scribitur :21 Inundaverunt aquæ super caput meum ; dixi, Perii. Solet autem per altitudinem profunditas designari, juxta illud : Puteus altus est.
(4) Laboravi clamans. Christus enim non sine labore prædicando discurrebat. Unde scriptum est :2223 Jesus fatigatus ex itinere. Clamavit quoque, Judæos increpando, populum instruendo, evangelicam legem docendo. Maxime tamen in passione laboravit, quando et bajulans sibi crucem exivit :24 atque in cruce clamavit, Pater, ignosce illis ;25 et, Consummatum est ; et, In manus tuas commendo spiritum meum.26
Hinc enim de Christo apud Isaiam scriptum est :27 Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur.28 Raucæ factæ sunt fauces meæ. Ad litteram raucæ factæ erant fauces Christi. Raucedo namque causatur ex desiccatione humorum in faucibus et arteriis. Quoniam ergo Christus in passione sanguinem copiose effudit, prout dictum est supra, Sicut aqua effusus sum ;29 ideo rauca erat vox ejus. Metaphorice autem dicuntur fauces fieri raucæ, dum sermo prolatus, audienti non proficit, sed sine fructu consistit : sicque fauces Christi raucæ erant, quantum ad incredulos et perversos : quibus ipse in Evangelio ait, Sermo meus non capit in vobis.30
Defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. Videtur hoc repugnare ei quod Christus superius ait :31 In Domino sperans non infirmabor. Est igitur sensus : Oculi mei interiores, videlicet contemplatio et mentalis oratio, quibus in cruce pendens Deum indesinenter adspexi, visi sunt deficere, id est frustrari, et suo effectu seu divina subventione privari, dum Deus Pater reliquit me in manibus impiorum. Propter quod ipsi dixerunt :32 Confidit in Deo ; liberet eum nunc, si vult. Et iterum : Si rex Israel est (vel, Si hic est Christus Dei electus), descendat nunc de cruce.3334 Et Isaias : Nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo et humiliatum.35 Solet enim Christus de se aliquid affirmare, juxta quod in opinione aliorum fuit. Unde apud Jeremiam : Ego, inquit, quasi agnus innocens qui portatur ad victimam;3637 et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia, etc.38 Judæi namque putabant Christum nescire ipsorum consilia contra se. Vel sic: Defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum: id est, quando in cruce pendens, certissime confidebam me tertia die resuscitandum; tunc oculi mei corporales defecerunt, quia obtenebrati sunt atque eversi.
(5) Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Per hoc Christus insinuat multitudinem adversariorum suorum Judæorum, qui eum gratis, id est sine rationabili causa, oderunt: et forte ad litteram, numerus odientium et persequentium Christum excessit numerum crinium capitis sui. Multa enim millia fuisse videntur in populo illo, de quo Evangelista testatur: Respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos et super filios nostros.
(6) Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei injuste. Omnes enim confœderati sunt in malo, et invalescebant voces eorum adversum me, non propter rationem, sed propter multitudinem. Principes sacerdotum præbuerunt auxilium Pharisæis, qui primo contra Christum conceperunt rancorem. Herodes quoque et Pilatus cooperati sunt eis, quia Herodes Christum alba veste illusit, Pilatus vero eum flagellavit atque damnavit. Et isti persecuti sunt me injuste, id est sine offensa et culpa; imo pro beneficiis multis rependebant mihi injurias et flagella: sicut superius dictum est, Retribuebant mihi mala pro bonis. Hoc est quod in Evangelio Christus ait Judæis: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo; propter quod horum vultis me lapidare? Et per Jeremiam: Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ meæ?39 Quæ non rapui, id est culpam quam non contraxi, malum quod non feci, tunc exsolvebam: quoniam sine culpa propria passus sum pœnam. Pœna autem est præmium culpæ, sicut et mors est pœna peccati. Quoniam ergo Salvator ab omni peccato immunissimus exstitit, et nihilo minus acerbissimam mortem sustinuit, constat quod solvit quæ non rapuit. Satisfecit vero pro nobis, et merito suæ particularis temporalisque mortis abstulit a genere humano universalem æternalemque mortem, pro originali peccato inflictam. Unde scriptum est: Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est;40 et rursus, Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.41 Porro Christus apertissime ait per Isaiam: Servire me fecisti in peccatis tuis, præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
(7) Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. Versus iste tripliciter explanatur. Primo sic: Deus, tu scis, etc., id est, si est in me aliquid insipientiæ et peccati, sicut Judæi affirmant, dicentes me falsa docere ac blasphemare: hoc tu nosti. Iste est enim modus loquendi eorum qui se sobrie excusant coram Deo, dum mendaciter accusantur. Tanquam dicant: Nos nobis conscii non sumus de aliquo malo; sed si quid mali in nobis est, Deus agnovit. Et hoc modo Judas patriarcha se ipsum et fratres suos excusans de furto coram Joseph, ait: Deus invenit iniquitatem servorum tuorum.42 — Secundo, intelligitur a contrario sensu, hoc modo: Deus, tu scis per approbationem, insipientiam meam, id est sapientiam meam, quæ a Judæis insipientia reputatur; et delicta mea, id est virtutes et opera bona, quæ Judæi judicant esse peccata, a te non sunt abscondita, sed per approbationem nota sunt tibi. Quoniam enim Christus mundi contemptum docuit, et Deum suum Patrem vocavit; propterea dicebant Judæi: Dæmonium habet, et insanit;43 et, Quid hic sic loquitur? blasphemat; et, Quis est hic qui loquitur blasphemias? Unde et dixerunt Pilato: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Secundum hunc modum loquendi ait Salvator: Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis :444546474849505152535455 quod a contrario sensu intelligendum est, secundum Augustinum. Et ita Paulus ait : Factus sum insipiens ; vos me coegistis ; et rursus, Nos stulti propter Christum. — Tertio, intelligitur dictum a Christo, non pro se ipso, sed pro corpore suo mystico, quod est Ecclesia. Sicque insipientiam et delicta membrorum suorum, quæ super se excepit, et pro quibus satisfecit, nominat sua, sicut alibi ait : Saule, Saule, quid me persequeris ? et iterum : Esurivi, et non dedistis mihi manducare ;5657 nudus fui, et non cooperuistis me.
(8) Non erubescant in me, qui exspectant te :5859 id est, sancti in limbo detenti, me cum ingenti desiderio præstolantes, non verecundentur quasi frustrati spe sua ; sed sicut Prophetæ prædixerunt et alii crediderunt, ita resuscita me, et fac me sanctos de limbo educere, quatenus glorientur se consequi fidei fructum et spei effectum. Sancti autem in limbo exspectabant et Christum et Deum Patrem : Christum, sicut mittendum atque localiter descensurum ; Patrem vero, sicut missurum ac spiritualiter consolaturum. Itaque, Non erubescant qui exspectant te, Domine universorum, o Domine virtutum cœlestium, scilicet angelorum : cui nihil est impossibile. (9) Non confundantur super me, qui quærunt te, Deus Israel : id est, Apostoli aliique fideles te per fidem et opera bona quærentes, non confundantur super me, id est de mei humiliatione, persecutione et occisione ; sed corrobora eos ad confitendum me, atque ad imitandum vestigia mea. Hoc fuit impletum præcipue in die Pentecostes, Spiritu Sancto recepto.
(10) Quoniam propter te, id est propter nominis tui honorem, quem summe quæsivi ;60 vel, Propter te, id est propter sapientiæ tuæ dispositionem, qua me pati decrevisti : quemadmodum loquitur Petrus, Convenerunt adversus sanctum puerum tuum Jesum, facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.61 Vel, Propter te, id est propter justitiam meam, quam ob tuam voluntatem immobiliter observavi. Sustinui opprobrium Judæorum dicentium, Nunc cognovimus quia dæmonium habes ;62 et, Numquid interficiet semetipsum ? Operuit confusio faciem meam : id est, illud quod solet aliis esse causa confusionis, multipliciter irruit super me tempore passionis, quando ligatis manibus tradiderunt me præsidi, et quando coram Pilato atque Herode nihil respondi, et quando alba veste illusus sum, nudatus, columnæ alligatus, flagellisque cæsus, spinis coronatus, propriisque humeris crucem bajulans ad mortem ductus, et inter latrones suspensus. Proprie tamen non fuit in Christo confusio, quia confusio propter virtutem in viro perfecto locum non habet. Ad litteram etiam operuit confusio faciem Christi, quando viri qui tenebant eum, illudebant ei, et velaverunt eum, et percusserunt faciem ejus, dicentes : Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit ?
Ibid. 22.63
(11) Extraneus factus sum fratribus meis, id est Judæis de genere Abrahæ mecum natis.64 Erat enim Christus extraneus Judæis in ipsum non credentibus, quia longe erat a corde eorum, quamvis inter eos corporaliter ambulabat. Erat quoque extraneus fratribus suis Apostolis, qui omnes, relicto eo, fugerunt. Unde sanctus Job in persona aut certe figura Christi, ait : Fratres mei elongaverunt a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.65 Et peregrinus factus sum filiis matris meæ, id est Judæis filiis Saræ vel Synagogæ. Quemadmodum peregrinus seu hospes non diu sustinetur, sed de domo expellitur ; ita Judæi Christum velut vilem abjecerunt atque spreverunt, illud apud Joannem dicentes : Nos scimus quoniam Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit.66 Idem quoque Evangelista testatur : Jam conspiraverant Judæi, ut si quis confiteretur eum esse Christum, extra synagogam fieret. Hoc modo Christum fuisse venturum, et in mundo victurum, Jeremias cum admiratione prædixit : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ?6768
Cur autem Christus tanta pati dignatus sit, pandit subdendo : (12) Quoniam zelus domus tuæ comedit me : id est, ardens dilectio ædificationis, informationis et conversionis Ecclesiæ, seu fidelium aut electorum, pro quorum salute sum incarnatus, me totum accendit et absorbuit et consumpsit. Propter salutem enim Ecclesiæ Christus prædicavit, Judæos increpavit, miracula fecit. Hunc quoque zelum palam ostendit, quando ejecit de templo ementes et vendentes, dicens : Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Hic etiam zelus Christum comedit, id est, in morte consumpsit : quoniam propter caritatem suam ad nos, tradidit semetipsum pro nobis in mortem, sicut Paulus fatetur : In fide, inquiens, vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me; et rursus : Christus tanquam filius fidelis erat in domo sua : quæ domus sumus nos. Voluit enim Christus construere templum Deo Patri, Ecclesiamque perfectam ex vivis lapidibus, prout de ipso apud Zachariam fuit prædictum : Ecce vir, Oriens nomen ejus, et ædificabit templum Domino, et ipse portabit gloriam, et sedebit et dominabitur in solio suo. Hoc templum Christus construere cœpit, docendo et redarguendo errantes, quemadmodum de ipso clare prænuntiatum est. Quum enim de Christi adventu dixisset Malachias propheta, Statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis; de ipsius doctrina mox addidit : Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum; et sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi. Denique hoc templum Christus promisit se ædificaturum in suo adventu, per Amos prophetam : In die illo suscitabo, inquiens, tabernaculum David quod cecidit, et reædificabo aperturas [murorum] ejus. Quod Jacobus in Actibus Apostolorum allegat de Christo prædictum.
Et opprobria Judæorum exprobrantium tibi, o Pater æterne, me Unigenitum tuum negando, et opera mea miraculosa atque divina dæmonibus adscribendo, ceciderunt super me, id est, in mea humanitate passibili habuerunt effectum : nam verba atque injuriæ impiorum tibi illata, divinitati nocere non poterant, sed meam humanitatem lædere et occidere valuerunt. Vel, Ceciderunt super me, id est, mihi quoque inferebantur. Quidquid enim uni divinæ Personæ irrogatur injuriæ, irrogatur et alii. Propter quod asserit Christus : Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Exprobrabant autem Judæi Deo Patri, imo toti Trinitati, præcipue tamen Spiritui Sancto, dum Christi miracula totius Trinitatis potestate patrata, attribuebant Beelzebub. Unde quum dixissent Scribæ, Beelzebub habet, volens Christus ostendere eos Spiritui Sancto intulisse blasphemiam : Qui blasphemaverit (ait) in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti. Et cur hoc dixerit de Judæis, manifestat Evangelista, subjungens : Quoniam dicebant, Spiritum immundum habet.
(15) Et operui in jejunio animam meam. Operatio virtuosa, animæ vestimentum vocatur, juxta illud : Exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me. Christus autem jejunavit quadraginta diebus et totidem noctibus : et ita jejunio, quod est actus temperantiæ, operuit, id est, spiritualiter vestivit, animam suam. Et factum est in opprobrium mihi, id est in occasionem tentationis a dæmone, qui ex hoc motus est ad tentandum me, in tantum ut idololatriæ speciem mihi proponeret, dicens : Hæc omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me. Vel sic : Operui in jejunio animam meam, id est, pallio compassionis atque tristitiæ indutus sum propter infidelitatem malitiamque perversorum. Hinc namque in Marco dicitur : Contristatus est Jesus super cæcitate cordis eorum. Sicut enim Christi refectio, est no-
10
Joann. u, 16.
Galat. u, 20.
Hebr. u, 6.
Zach. vi, 12, 13.
Malach. u, 1.
Ibid. 2, 3.
Amos u, 11.
Act. xv, 15, 16.
Joann. v, 23.
Marc. u, 22.
Ibid. 29.
Ibid. 30.
Is. LXI, 10.
Matth. u, 2.
Ibid. 9.
Marc. u, 5. stræ mentis ad Deum conversio, secundum quod ipse protestatur, Si quis aperuerit mihi januam, introibo ad illum, et cœnabo cum illo; sic ejus jejunium, est nostri cordis a Deo aversio. Et factum est in opprobrium mihi : id est, labor et studium quo pro hominum conversione sudavi, cucurri et laboravi, fuit Judæis occasio detractionis, irrisionis et accusationis adversum me. Dicebant enim : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram.
Apoc. III, 20.
Luc. XXIII, 2.
(14) Et posui vestimentum meum cilicium, id est, non mollibus, sed duris vestibus usus sum. Quoniam enim Christus Joannem Baptistam de vestimentorum asperitate collaudat, vestiumque mollitiem reprobat, apparet quod ipse vestibus asperis utebatur. Cœpit equidem facere et docere. Et ad hoc facit, quia tunica ejus inconsutilis fuit, desuper contexta per totum, quemadmodum vestes cilicinæ fieri solent. Vel, Posui vestimentum meum cilicium, id est, carnem mortalem indutus sum, et ea divinitatem meam velavi : de qua carne atque cilicio superius dixi, Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia. Et factus sum illis in parabolam, id est in similitudinem improperii et in derisum, quemadmodum in Evangelio scribitur : Audiebant hæc Pharisæi, et deridebant eum; et : Dicebant quoniam in furorem versus est.
Matth. XI, 8.
Act. I, 1. Joann. XIX, 23.
Ps. XXIX, 12.
Luc. XVI, 14. Marc. III, 21.
(15) Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, id est sacerdotes juxta portam templi sedentes et populum instruentes, vel judices in portis civitatis ad judicandum residentes, quemadmodum jussum erat per Moysen : Judices constitues in omnibus portis tuis. Isti contra Christum loquebantur, avertentes plebem ab eo, in tantum ut tandem peterent sibi virum homicidam donari, et Jesum occidi. Et in me, id est de me et contra me, psallebant, id est, irridendo cantabant, qui bibebant vinum, id est Judæi gulosi. Cantilenas enim irrisorias composuerunt et cecinerunt de Domino Salvatore, sicut est illud : Homo vorax, potator vini,
Deut. XVI, 18.
Matth. XI, 19. amicus publicanorum. Unde per Jeremiam dicitur : Factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die. Et in Osee Christus : Ego, inquit, redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia.
(16) Ego vero orationem meam ad te, Domine Deus Pater, direxi et infudi, orando pro persecutoribus meis, quemadmodum per Prophetam ad te locutus sum : Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bona, et averterem indignationem tuam ab eis. Et in Evangelio dixi : Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Tempus beneplaciti, Deus : id est, exaudire me debes, o Deus Pater, quoniam tempus meum quo fui in mundo, est tempus reconciliationis et gratiæ. De quo ait Apostolus : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. (17) In multitudine misericordiæ tuæ, id est secundum et propter magnam misericordiam tuam, exaudi me in veritate salutis tuæ, quam peto a te, videlicet ut veram beatitudinem seu salutem, quæ a te solo præstatur, dones mihi atque Ecclesiæ, pro cujus salvatione cuncta sustineo. Salus autem seu beatitudo est duplex, scilicet essentialis, quæ est fruitio Dei, et accidentalis, quæ in bonis creatis consistit. Primam beatitudinem anima Christi a principio habuit, nec eam sibi nunc petit, sed eam petit Ecclesiæ peregrinanti ac militanti. Secundam vero beatitudinem quæ est præmium accidentale, Christus postulat sibi nunc et in versibus qui sequuntur. Hinc enim Christus pro Ecclesiæ salute orans, postulat ei præmium essentiale a Patre, dicendo : Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi. Hæc autem visio est tota merces.
Jer. XX, 8. Osee VII, 13.
Jer. XVIII, 20.
Luc. XXIII, 34.
II Cor. VI, 2.
Joann. XVII, 24.
(18) Eripe me de luto, ut non infigar. Lutum et limus idem sunt. Quum ergo Christus superius dixit, Infixus sum in limo profundi, quomodo nunc orat eripi ut non infigatur? Dicendum ergo, quod Christus ad tempus erat infixus in limo, secundum sensum inductum; nunc vero orat educi seu eripi, ne diu aut semper maneat luto infixus. Est itaque sensus: Eripe me, Deus Pater, de luto, id est de mundo terreno, de malignorum consortio, sepulturæque loco; ut non infigar, id est, ne diutius quam a te ordinatum est, in hoc luto permaneam. Desideravit etenim Christus de hoc mundo redire ad Patrem, et de conventu malignorum ad societatem conscendere angelorum. Unde discipulis ait: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; et, O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Libera me ab his qui oderunt me, id est a Judæis, suscitando me ad impassibilem statum, et de profundis aquarum, hoc est a vehementia persecutionum. (19) Non me demergat tempestas aquæ: id est, impetus mortis mihi illatæ, de qua superius dixi, Tempestas demersit me, non me demergat penitus, scilicet ut non permaneam mortuus usque ad diem universalis resurrectionis, sed a voragine mortis tertia die eripiar. Neque absorbeat me profundum, id est fovea monumenti, videlicet ne corpus meum in sepulcro permanens corrumpatur; sed ab hoc profundo exalta me per resurrectionem acceleratam; neque urgeat super me puteus os suum: id est, limbus sanctorum patrum in quem descendi, non diu me teneat, nec os, id est aditum suum, super animam meam obturet seu claudat; sed quemadmodum corpus peto educi a conclusione sepulcri, sic animam meam peto eripi a limbo inferni: sicut superius dictum est, Quoniam non derelinques animam meam in inferno.69
Footnotes
-
1 Cor. xv, 47, 49. ↩
-
Act. i, 20. ↩
-
Rom. xi, 9, 10. ↩
-
Joann. ii, 17, 15. ↩
-
Joann. ii, 17, 15. ↩
-
Ps. xv, 3. ↩
-
Joann. xv, 25. ↩
-
Ps. xxxiv, 19. ↩
-
Zach. ix, 11. ↩
-
Job xxii, 11. ↩
-
Is. viii, 7. ↩
-
Is. viii, 7. ↩
-
I Cor. xv, 47, 49. ↩
-
Matth. XXIV, 40. ↩
-
Ephes. IV, 9. ↩
-
Philipp. II, 15. ↩
-
Job XIV, 1, 2. ↩
-
Matth. XXVII, 48, 34. ↩
-
Luc. IX, 58. ↩
-
II Cor. VIII, 9. ↩
-
Thren. III, 54. ↩
-
Joann. IV, 11. ↩
-
Thren. iii, 6. ↩
-
Thren. XIX, 17. ↩
-
Luc. XXIII, 34. ↩
-
Joann. XIX, 30. ↩
-
Luc. XXIII, 46. ↩
-
Is. LIII, 11. ↩
-
Ps. XXI, 15. ↩
-
Joann. VIII, 37. ↩
-
Ps. XXV, 1. ↩
-
Matth. XXVII, 43. ↩
-
Luc. XXIII, 35. ↩
-
Matth. xxvii, 42 ; ↩
-
Is. LIII, 4. ↩
-
Job XIV, 1, 2. ↩
-
Matth. XII, 40. ↩
-
Jer. XI, 19. ↩
-
Jer. XVIII, 20. ↩
-
Thren. IV, 20. ↩
-
Is. LIII, 5. ↩
-
Gen. XLIV, 16. ↩
-
Joann. X, 20. ↩
-
Rom. VI, 23. ↩
-
Joann. X, 32. ↩
-
Ps. XXXIV, 12. ↩
-
Joann. XIX, 1, 16. ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
Luc. XXIII, 5, 23. ↩
-
Matth. XXVII, 25. ↩
-
Matth. XI, 25. ↩
-
Joann. XIX, 7. ↩
-
Luc. V, 21. ↩
-
Marc. II, 7. ↩
-
Gen. XLIII, 24. ↩
-
Act. ix, 4. ↩
-
Matth. xxv, 42, 43. ↩
-
II Cor. xii, 11. ↩
-
I Cor. iv, 10. ↩
-
Gen. xlix, 18. ↩
-
Act. iv, 27, 28. ↩
-
Joann. viii, 52. ↩
-
Ibid. 22. ↩
-
Matth. xxvi, 68. ↩
-
Job xix, 13. ↩
-
Joann. ix, 29. ↩
-
Jer. xiv, 8. ↩
-
Matth. xxvi, 56. ↩
-
Ps. xv, 10. ↩
Chapter 129 of 244