Skip to the text

Articulus 34

PROSECUTIO EXPOSITIONIS LITTERALIS PSALMI SEXAGESIMI OCTAVI.12

(20) EXAUDI me, Domine Pater, in orationibus jam præmissis, quoniam benigna est misericordia tua: id est, ideo me exaudi, quia dulcis est misericordia tua, sicque propter eam exaudi me. Quamvis enim Christus justo Dei judicio exaudiri meruit merito conversationis suæ sanctissimæ, orat tamen exaudiri propter misericordiam bonitatis divinæ: primo, ut nobis præstet exemplum, quo semper innitamur misericordiæ Dei, non propriis meritis; secundo, quoniam misericordia Dei, sicut justitiam animæ Christi creatam in infinitum excedit, sic incomparabiliter major est ratio exaudiendi propter divinam misericordiam, quam propter quamcumque justitiam creatam. Secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me oculo dilectionis paternæ, et subveni mihi sicut precatus sum. Miseratio dicitur actus misericordiæ; misericordia autem Dei, in se una est ac simplex. Dicuntur tamen multæ misericordiæ, propter diversos effectus misericordiæ Dei, vel potius propter plenitudinem bonitatis divinæ, qua Deus novit variis modis, imo infinitis, succurrere suis. Si autem miseratio Dei dicatur ipse actus Dei miserentis, in ipso consistens, sic eodem modo miseratio Dei est una et plures, sicut de misericordia dictum est. Si vero dicatur miseratio Dei, effectus misericordiæ ejus, sic migrationes Dei sunt realiter multæ. (21) Et ne avertas faciem tuam, id est pium et gratiosum tuum respectum, a puero tuo, id est a me Unigenito tuo. Quoniam tributor usque ad mortem in die Parasceves, idcirco velociter exaudi me, non differendo ultra triduum corporis mei glorificationem.

(22) Intende animæ meæ, preces ejus ac vota exaudiens; et libera eam ab interioribus pœnis, quas habuit tempore passionis, a timore atque tristitia. Propter inimicos meos Judæos, eripe me ab omni mortalitatis passibilitatisque statu, ut odium et pravitas eorum adversus me, sit tibi occasio succurrendi Filio tuo dilecto. Vel: Propter inimicos meos, id est propter salutem eorum, eripe me de sepulcro, ne in infidelitate sua persistant, sed audita prædicatione Evangelii, convertantur ad me, sicut eis testatus sum:3 Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Quod in Actibus Apostolorum impletum ostenditur, ubi octo millia Judæorum conversa leguntur, multa quoque turba sacerdotum conversa asseritur.45

(25) Tu, Domine Pater, scis improperium meum, id est injuriam verborum mihi directorum, et confusionem meam, id est contemptum et vilipensionem adversariorum meorum, me pro nihilo æstimantium; et reverentiam meam. Non sumitur hic reverentia pro veneratione, sed pro verecundia seu ignominia. Verecundia autem proprie sumpta, est timor dehonestationis, seu pavor de re turpi, ad vitandum difficili.6 Sic vero eam sumendo, non habuit locum in Christo. Scivit enim nil inhonestum a se fieri posse; nec aliquo modo erubuit propter injurias sibi illatas, sed per patientiam in adversis gaudebat. Quomodo ergo fuerunt in eo reverentia, id est verecundia, atque confusio? nisi quod illa quæ aliis solent esse causa confusionis et verecundiæ, abundanter in ipso fuerunt, quum ipse sit tanquam latro captus, consputus, nudatus, et inter iniquos suspensus. (24) In conspectu tuo, id est tibi cogniti, sunt omnes qui tribulant me, videlicet sacerdotes, Scribæ, Pharisæi, ac ceteri; et tuæ potestati subjecti sunt, potesque me de eorum manu eripere et eos opprimere.

Improperium exspectavit cor meum et miseriam. Quanto tempus passionis amplius appropinquavit, tanto Christus de viciniori exspectavit injuriam verborum et irrogationem pœnarum. Unde passionem suam Apostolis sæpe prædixit, et passione jam proxima, propter exspectationem pœnarum imminentium, in tantum expavit, quod factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.78 (25) Et sustinui, id est, exspectavi et consideravi, qui simul contristaretur, compatiendo doloribus meis; et non fuit qui condoleret. Sustinui quoque et qui consolaretur me tristem, et non inveni. Hoc Christus asserit, non quod sibi nemo condoluit, aut consolationem sibi impendere concupivit, præsertim quum scriptum sit: Sequebatur illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.9 Et Apostolis dixit, passione instante: Et nunc quidem tristitiam habetis;10 iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Sed quia pauci contristabantur respectu aliorum, et quod modicum est, pro nihilo reputatur; idcirco asserit non fuisse qui consolaretur. Et simili modo per alium Prophetam ait: Circumspexi, et non erat auxiliator.11 Ad minus enim Petrus adjuvit, qui Malcho aurem abscidit.12

(26) Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Non leguntur Judæi Christo crucifixo fel seorsum dedisse, sed acetum felle mixtum. Dicit enim Matthæus evangelista:13 Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. Et Marcus: Dabant ei bibere vinum myrrhatum.1415 Joannes autem: Vas positum erat aceto plenum. Quoniam ergo in eo quod Christo offerebant, nil erat solidum comestionive aptum, nisi fel;16 ideo ait, Dederunt in escam meam fel. Christus quoque in cruce corporaliter sitiebat, dicentique, Sitio, acetum porrigebant:17 quod et accepit, secundum Joannem.18 Marcus tamen dicit quod non accepit. Sed non est discordia. Parum enim quasi gustando accepit, statimque potare cessavit: propter quod scriptum est, Quum gustasset, noluit bibere.19 Denique, quod Matthæus affirmat vinum illud fuisse fellitum, et Marcus myrrhatum, facile concordatur :2021 vel quia commixtum erat myrrhæ ac felli ; vel quia Marcus dicit illud myrrhatum, propter qualitatem, scilicet amaritudinem potus, non propter substantiam myrrhæ.

(27) Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum : id est, cibus iste et potus, quem mihi ex invidia porrigebant, sit eis causa captivationis, fiatque eis laqueus animæ et corporis. Judæi enim propter hanc Christi felleam potationem meruerunt in obsidione a Romanis illata, inæstimabili fame ac siti torqueri, et tandem captivari. Dando etiam Christo hunc potum, illaqueata et capta est anima eorum vinculo peccatorum et laqueo vitiorum, secundum quod in Proverbiis scriptum est : Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Fiat etiam eis et in retributiones damnationis æternæ et infernalium tormentorum, et in scandalum, id est in confusionem. Maxima enim confusio Judæorum est, quod Messiam sibi in lege promissum occiderunt. Vel, In scandalum, id est in occasionem amplioris ruinæ, quia per hanc mensam meruerunt de peccato in peccatum incidere. Vel sic : Fiat mensa eorum, id est Scriptura legis et Prophetarum, in qua refectio animæ continetur, coram ipsis in laqueum, ita ut a Christianis convincantur Christum occidisse ex propriis libris ; et in retributiones, id est in graviorem damnationem. Quanto enim se sapientiores putabant, et quanto plura de Christo legerant, tanto gravius peccaverunt quod præsentem non agnoverunt, sed negaverunt et crucifixerunt. Hinc enim

Christus in Evangelio ait ad eos : Si cæci essetis, non haberetis peccatum ; nunc autem quia dicitis, Quia videmus, peccatum vestrum manet. Et in scandalum. Nam sacra Scriptura veteris Testamenti est eis occasio quotidiani erroris. Quoniam enim in Christum credere nolunt, illam extorte et false exponunt, et per falsam expositionem perfidiam suam confirmant. Ad litteram quoque mensa Judæorum facta est eis in laqueum. Nam ante obsidionem a Tito,

Prov. v, 22.

Joann. ix, 41. convenerunt omnes in Jerusalem ad celebrandum paschale convivium, quod extra Jerusalem celebrari non licuit ; et antequam egrederentur, a Romanis obsessi sunt, puniti, atque confusi. Hæc autem atque sequentia non optando, sed prænuntiando dicuntur. Non enim dicuntur per modum orationis, ut fiant ; sed per modum prophetiæ, quoniam fient, quemadmodum Jeremias etiam prophetavit : Tu, Domine, scis omne consilium eorum adversum me ; ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum non deleatur.

(28) Obscurentur oculi eorum ne videant : id est, corda Judæorum, propter peccatum in Christum commissum, lumine veritatis priventur, et omnino cæca reddantur. Excæcationem Judæorum in primo adventu Christi, sancti Prophetæ copiosissime prædixerunt, et maxime sacratissimus Isaias, cujus testimonia in epistola ad Romanos

Apostolus abundanter inducit. Nempe sic ait Propheta : Quis cæcus, nisi servus Domini ? Et quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi ? Et alibi : Excæcatum est cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Et iterum Dominus ait per Isaiam de populo Judæorum : Tota die expandi manus meas ad populum incredulum. Et dorsum eorum semper incurva. Est quoddam dorsum mentis, in quo devoti portant jugum Domini seu divina præcepta. Hoc dorsum est ipsa voluntas, in qua virtus et vitium primo atque præcipue inveniuntur. Est igitur sensus : Dorsum eorum, id est voluntatem, affectum, seu appetitum

Judæorum, semper incurva, id est, ad terrena et vana converte, ad falsa deflecte, ad obliquitatem culpæ inclina. Hoc videmus in Judæis impletum, quum sint avari, a summo bono aversi, suisque erroribus indesinenter intenti. Nam et in adventu Messiæ, quem putant venturum, exspectant temporale regnum adipisci, et universis hostibus suis dominari. Dicitur autem Deus dorsum eorum incurvare, non effective, sed permissive, quemadmodum dicitur Pharaonem indurasse.

Jer. xviii, 23.

Rom. ix-xi.

Is. xlii, 19.

Ibid. vi, 10; Matth. xiii, 15.

Is. lxv, 2.

Exod. iv, vii-xi, xiv.

(29) Effunde super eos iram tuam, id est ultionem tuæ justitiæ, tradendo eos in manus Romanorum; et furor iræ tuæ, id est gravissima tua vindicta, comprehendat eos, videlicet ut usque in finem mundi in sua cæcitate permaneant, et vagi in nationibus sint, Christumque incessanter blasphement, et multis opprimantur ærumnis. Nisi enim furor iræ Dei eos comprehendisset, mirum videretur quomodo tam gravissime excæcari valerent, quod captivitatem suam non adverterent. Unde in Isaia ait Christus: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea;22 et in Jeremia: Facta est mihi hereditas mea, videlicet domus seu populus Israel, quasi leo in silva; dedit contra me vocem suam, ideo odivi eam. Quod alius apertius dicit: Exosos habui eos propter malitiam adinventionum ipsorum; non addam ut diligam eos.23 Et Sophonias apertissime protestatur:24 Effundam super eos indignationem meam, et omnem iram furoris mei.25 (50) Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Romani enim civitatem Jerusalem et templum ac reliquas urbes Judææ penitus destruxerunt, sicut et Christus prædixit: Non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ;26 et Jeremias, Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam. Hinc et Osee propheta dixit:27 Abjiciet eos Dominus Deus meus, quia non audierunt vocem ejus;28 et erunt vagi in nationibus.

Deinceps ponitur causa tantæ dejectionis Judæorum: (51) Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt, id est, Jesum Christum quem tu percuti permisisti, usque ad mortem tribulaverunt. Dicitur enim Deus Christum percussisse, quemadmodum Isaias prædixit: Propter scelus populi mei percussi eum. Petrus quoque inquit: Jesum definito consilio et præscientia Dei traditum, viri Israelitæ, interemistis.29 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.30 Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Judæi enim supra injuriam verberum, intulerunt Christo injuriam verborum, irridendo blasphemandoque eum.31 Sed et ultra dolorem Christo inflictum in proprio corpore, addiderunt injuriam infligere corpori suo mystico, scilicet primitivæ Ecclesiæ, quam graviter molestabant, sicut in Actibus Apostolorum ostenditur.32

(52) Appone, o Domine, non effective, sed permissive, iniquitatem super iniquitatem ipsorum, permittendo eos cadere de culpa in culpam. Quum enim homo sine gratia Dei nil boni agere possit, dum Deus hominem exigentibus vitiis suis gratia spoliat, de peccato in peccatum continuo cadit. Et non intrent in justitiam tuam. Introitus seu ostium justitiæ est fides.33 Justus namque ex fide vivit. Quid ergo est, Non intrent in justitiam tuam, nisi fide Christi preventur, et mandatis ejus non pareant, sed in suis perversitatibus perseverent?34

(53) Deleantur de libro viventium. Liber viventium, seu liber vitæ, est prædestinatio electorum in mente divina: quia quemadmodum fixum et firmum est quod in libro fuerit scriptum, sic quod in sapientia mentis divinæ decretum est, stabile manet et variari non potest. Quomodo igitur aliquis de libro viventium valet deleri, præsertim quum nemo scriptus sit in hoc libro, nisi electus? Liber enim vitæ est notitia Dei, qua prædestinavit electos. Et respondendum, quod dupliciter dicitur aliquis in libro viventium scriptus. Primo, secundum veritatem: et taliter scriptus, deleri non potest. Unde Christus in libro vitæ scriptos perire non posse insinuans, ait: Surgent pseudoprophetæ et pseudochristi, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.35 Secundo dicitur aliquis scriptus in libro viventium, secundum suam spem vanam et opinionem fallacem. Hoc modo erant scripti Judæi, qui se præelectos a Deo opinantes, ceteros contempserunt, et Christum occiderunt. Et simili modo Christus in Evangelio appellat eos filios regni, non quod vere erant filii regni: filius namque manet in domo in æternum.3637 Sed filii regni erant secundum suam superbissimam opinionem, dicentes ad Salvatorem :38 Unum habemus patrem Deum. Quorum errorem Christus declarans : Vos, inquit, ex patre diabolo estis. Sic autem de libro vitæ deleri, aliud non est, nisi in eo non scribi, nec in divinæ pietatis memoria contineri. Idcirco, quasi exponens quod dixit, Deleantur de libro viventium, subdit : et cum justis non scribantur : non quod aliquis de novo possit libro vitæ inscribi ; sed dicitur Deus illud in libro vitæ scribere, quod finaliter approbat. Quoniam ergo reprobi nil Deo acceptum aut meritorium operantur, secundum quod tales sunt, dicuntur in libro vitæ non scribi.

Insuper Christus ait, (34) Ego sum pauper. Pauperem namque matrem elegit, in paupertate vixit, in passione pauperrimus est effectus, quia nudus in cruce suspensus. Propter quod dixit : Vulpes foveas habent, et volucres cœli nidos ;39 Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.40 Et dolens. Christus multos in hac vita dolores sustinuit, maxime tamen in passione dolorosissimus exstitit, quando a planta pedis usque ad verticem capitis, non remansit in eo sanitas.41 Salus tua, Deus, suscepit me : id est, beatitudo tua perfecta in resurrectione glorificavit me, quantum ad corpus; et ita salus tua, Deus Pater, suscepit me, id est, ego salutem tuam, videlicet præmium accidentale, in resurrectione suscepi. (35) Laudabo nomen Dei cum cantico, id est cum spirituali lætitia et hilaritate interna, atque vocali melodia, si opus est ; et magnificabo eum in laude, id est, per laudem quam ei cantabo, dicam et offeram, confitebor et manifestabo quod Deus sit Dominus magnus atque laudabilis valde.42 Quemadmodum enim in Oratione dominica dicimus, Sanctificetur nomen tuum, non quod aliquid sanctitatis Deo ex nobis accrescat, sed quia per nostræ servitutis puritatem probatur et declaratur esse sanctus ;43 simili modo magnificamus eum. (36) Et placebit Deo salus et magnifi- catio ista, super vitulum novellum, id est anniculum, cornua producentem pro munimine capitis, et ungulas pro pedum defensione. Sacrificium namque laudis et evangelicæ laudationis, acceptabilius Deo est quam sacrificia illa legalia, quæ secundum Apostolum, nec auferre poterant peccata, nec accedentem facere perfectum.44

(37) Videant omnia nunc prædicta, pauperes, id est humiles spiritu, fideliter contemplando, et lætentur in Domino de beneficiis ejus. Quærite Deum, faciendo quod in vobis est, et fide ac opere in eum tendite, et vivet anima vestra, id est, gratiam consequetur, quæ est vita animæ, sicut anima est corporis vita. Hoc est quod Isaias propheta dicit :45 Quærite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est; et in Evangelio Christus, Omnis qui quærit invenit, et pulsanti aperietur.46

(38) Quoniam exaudivit pauperes spiritu Dominus, qui de talibus dicit : Beati pauperes spiritu.47 Et Isaias : Dominus sublimis in sancto habitans, ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.48 Et vinctos suos, id est peccatores electos, qui ad tempus errant, sed in finem errare non possunt, non despexit : quoniam pœnitentes libenter ac misericorditer recipit, quemadmodum per Jeremiam loquitur : Revertere ad me, et non avertam faciem meam. Vel, Vinctos suos, id est, eos qui se ipsos divina lege constringunt, et mandatis divinis quasi vinculis quibusdam ab omni via mala coercent. Vel : Vinctos suos, id est sanctos in limbo detentos, Deus Pater, seu Christus non despexit, quia Pater per Filium eos redemit. Unde apud Isaiam Deus ait ad Christum : Dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et diceres his qui vincti sunt, Exite; et his qui in tenebris, Revelamini.49

(39) Laudent illum cœli et terra, id est angeli ac homines, sicut Moyses :50 Audite, inquit, cœli, quæ loquor ; audiat terra verba oris mei. Mare et omnia reptilia in eis laudent Deum materialiter, præbendo hominibus occasionem laudandi Creatorem in creaturis relucentem, sicut refulget natura atque perfectio causæ in suo effectu.51525354

(40) Quoniam Deus salvam faciet Sion, id est militantem Ecclesiam, dando hominibus gratiam, et ædificabuntur civitates Juda, id est particulares Ecclesiæ Christo confitentes. Juda enim interpretatur confessio. Vel, Civitates Juda, id est corda confitentium, quæ ædificantur per fidem et caritatem, ac opera virtuosa, prout ait Apostolus: Quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.55 (41) Et inhabitabunt ibi, id est, fideles in Ecclesia commorabuntur, obediendo ejus præceptis; et hereditate acquirent eam: quoniam usque ad finem mundi durabit fides catholica, per quam fideles in Ecclesia habitare dicuntur. (42) Et semen servorum ejus, id est spirituales filii Apostolorum, videlicet omnes credentes, possidebit eam, id est Ecclesiam, hereditario jure; et qui diligunt nomen ejus, id est ipsum Deum, habitabunt in ea. Dilectio enim præcipua causa est, ob quam in Ecclesia atque in Christo manere censemur.

Videtur etiam posse exponi de triumphanti Ecclesia, quam vocat Apostolus Sion: Accessistis, inquiens, ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem.56 Eritque sensus: Quoniam Deus salvam faciet Sion, præcipue in die judicii, quando salutem corporum dabit electis, configurando corpus humilitatis nostræ corpori claritatis suæ; et ædificabuntur civitates Juda, id est, ordines angelorum reparabuntur, et ruina cœlestis Jerusalem reformabitur per homines illuc ascendentes: sic civitates Juda, id est mansiones cœlestes, ex vivis lapidibus ædificabuntur. Et inhabitabunt ibi, id est in Ecclesia triumphanti, electi; et hereditate acquirent eam, dum Christus dicet ad eos:57 Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Et semen servorum ejus, id est imitatores Sanctorum, possidebit eam, id est terram viventium sine fine; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea. Caritas enim nunquam excidit, sed cives cœlestis Jerusalem efficit.

Verumtamen, sicut quod dictum est, Fiat habitatio eorum deserta, etc., litteraliter explanatum est de urbe Jerusalem et civitatibus reliquis tribus Juda, sic nunc introducta videntur ad litteram posse exponi de civitatibus materialibus Juda, ut sit sensus: Ædificabuntur civitates Juda. Jerusalem namque et aliæ urbes a Romanis destructæ, postmodum erant reædificatæ, multoque tempore habitabant in eis veri Israelitæ et spirituales Judæi, videlicet Christiani, donec exigentibus culpis suis, hereditatem suam perdiderunt, et a Sarracenis dejecti sunt.

Footnotes

  1. Joann. xiv, 28. ↩

  2. Marc. ix, 18. ↩

  3. Joann. viii, 28. ↩

  4. Act. n, 41; iv, 4. ↩

  5. Act. vi, 7. ↩

  6. Joann. xvi, 10. ↩

  7. Luc. xxii, 44. ↩

  8. Luc. xxii, 44. ↩

  9. Luc. xxiii, 27. ↩

  10. Joann. xvi, 22. ↩

  11. Is. lxiii, 5. ↩

  12. Joann. xviii, 10. ↩

  13. Matth. xxvii, 34. ↩

  14. Marc. xv, 23. ↩

  15. Marc. xv, 23. ↩

  16. Joann. xix, 29. ↩

  17. Ibid. 28. ↩

  18. Ibid. 29, 30. ↩

  19. Matth. xxvii, 34. ↩

  20. Joann. xxiii, 27. ↩

  21. Act. ii, 41; iv, 4. ↩

  22. Is. LXIII, 3. ↩

  23. Osee IX, 15. ↩

  24. Jer. XII, 8. ↩

  25. Soph. III, 8. ↩

  26. Luc. XIX, 44. ↩

  27. Jer. XII, 7. ↩

  28. Osee IX, 17. ↩

  29. Is. LIII, 8. ↩

  30. Act. II, 23. ↩

  31. Joann. III, 16. ↩

  32. Ibid. III, 12. ↩

  33. Rom. I, 17; ↩

  34. Habac. II, 4. ↩

  35. Matth. XXIV, 24. ↩

  36. Habac. ii, 44. ↩

  37. Ibid. 41. ↩

  38. Habac. VIII, 12. ↩

  39. Matth. v, 3. ↩

  40. Matth. viii, 20. ↩

  41. Is. 1, 6. ↩

  42. Ps. cxliiv, 3. ↩

  43. Matth. vi, 9. ↩

  44. Hebr. x, 4. ↩

  45. Is. LV, 6. ↩

  46. Luc. XI, 10. ↩

  47. Jer. III, 12. ↩

  48. Is. LVII, 15. ↩

  49. Is. XLIX, 8, 9. ↩

  50. Deut. XXXII, 1. ↩

  51. Ps. cxliv, 3. ↩

  52. Is. i, 6. ↩

  53. Matth. viii, 20. ↩

  54. Joann. viii, 35. ↩

  55. Rom. xiv, 19. ↩

  56. Hebr. xii, 22. ↩

  57. Matth. xxv, 34. ↩

Chapter 130 of 244