Articulus 35
EXPOSITIO TROPOLOGICA SIVE MORALIS EJUSDEM PSALMI SEXAGESIMI OCTAVI.
QUONIAM, sicut ait discipulus quem diligebat Jesus, Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (non enim est servus major domino suo);12 idcirco mirum non est, quod psalmi illi, qui ad litteram de Christi humilitate et passione loquuntur, moraliter de corpore ejus mystico exponuntur, præsertim quum dicat Apostolus: Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionnem patientur. Hinc ergo psalmus iste, qui de Christi passione ad litteram expositus est, moraliter elucidatur de corpore ejus mystico, quod est Ecclesia.345
Ecclesia igitur, seu fidelis quicumque, in medio laqueorum se videns, et undique tribulari se pensans, nec propriis viribus se posse prævalere expertus, proclamet ad Dominum: Salvum me fac, Deus, ab omni vulnere mentis, et si utile mihi est, etiam ab omni infirmitate corporis; quoniam intraverunt aquæ tentationum diaboli, persecutionum mundi, et impugnationum appetitus sensitivi, usque ad animam meam, id est, profunde et fortiter mihi impressæ sunt; nec possum de facili rejicere eas, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam, id est usque ad delectationem seu consensum mentis. Hoc unusquisque tentatus atque afflictus totis clamet præcordiis, dum se graviter impugnari experitur. Infixus sum in limo profundi, id est in voluptate carnali, in sæculo isto vitioso atque fallaci, ita quod vitiis sum subjectus, in turpibus rebus delectatus, mundo isti per inordinatum affectum intentus; et non est mihi substantia, id est virtus evadendi, resistendi, ac prævalendi. Vel, Non est substantia, id est substantia stabilis, quoniam vanitati subjectus sum, corde vagus, et fragilis mente.
Veni in altitudinem maris, id est in adversitates ingentes, tribulationesque maximas; et tempestas demersit me, id est, fortitudo ac impetus adversitatum hujusmodi dejecit, læsit, occidit, vel ad peccatum me induxit: sicut ait Apostolus, Nullam requiem habuit spiritus noster;6 et rursus, Supra modum gravati sumus, ita ut tæderet nos vivere.7 Dum primi nostri parentes nondum peccassent in paradiso, velut in portu erant tranquillo; perpetrato autem peccato, ipsi et omnis eorum posteritas in altitudinem maris, id est in profundum hujus mundi, projecti sunt, in quo toties nos demergit tempestas, quoties adversitati cedimus per impatientiam seu pusillanimitatem, et quoties tentationi consentimus, aut molestia aliqua frangimur. Tempestas hæc exteriorum persecutionum, demersit martyres sanctos in mortem corporalem; apostatantes vero a fide, demersit in mortem animæ spiritualem. Vel sic: Veni in altitudinem maris, id est ad gradum prælationis in mundo isto; et tempestas demersit me, id est, strepitus negotiorum sæcularium, sollicitudo temporalium rerum, occupatio exteriorum causarum, mentis quietem, lumen devotionis, ac cordis custodiam exstinxit aut minoravit in me.
Denique si velimus ista omnino ad litteram exponere, sic etiam quibusdam Christi membris convenient, videlicet sanctis martyribus in aquas projectis: quorum nonnulli divina virtute educti sunt, aliqui vero submersi; sed omnium anima est salvata. In his autem aquæ materiales ac elementares intraverunt per os usque ad animam, id est usque ad interiora, vel usque ad exstinctionem corporeæ vitæ. Hi quoque infixi sunt in limo profundi, id est in terra lutosa, in fundo aquarum, vel in carceribus aquosis atque limosis, ut erant Jeremias, Michæas, et alii multi.8 Unde Jeremias de se ipso scribit, quod descendit in lutum carceris usque ad renes.9 Venerunt etiam quidam justorum in altitudinem maris, sicut de multis beatissimis martyribus scribitur, qui de navi, ripa, aut rupe, ligatis ad eorum corpora saxis, in mare jactati sunt. Horum autem unus exstitit Jonas propheta, qui in pelago missus, et a cete absorptus, ita de ventre piscis oravit: Projecisti me, Domine, in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt; circumdederunt me aquæ usque ad animam, abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.10
Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ. Laborat Ecclesia deflendo sua peccata, pœnitentiamque agendo, atque pro aliorum conversione discurrendo, docendo, increpando, alliciendo; clamatque ad Dominum pro indulgentia vitiorum, pro infusione gratiarum, pro illuminatione errantium, et emendatione pravorum. Raucæ fiunt voces ipsius, dum aliis prædicando, nil proficit, vel dum difficulter ac tarde exauditur a Deo, vel etiam ex nimio dolore inflicto, aut labore assumpto, humore viribusque exhaustis. Hinc enim sanctus Job ait ad Dominum: Clamo ad te, et non exaudis me; sto, et non respicis me: mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi; et iterum, Sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me.11
Defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. Hoc sæpius contingit infirmis Ecclesiæ membris, qui propter duritiam ac vehementiam tentationum et tribulationum, dum non exaudiuntur pro voto a Deo, infirmantur et nutant in spe et pusillanimes fiunt. Non enim convenit eis illud beati Job: Etiamsi occiderit me (Deus), in ipso sperabo. Vel: Defecerunt oculi mei corporales, plangendo, aut penitus pereundo, dum spero in Deum meum, quia in ipso sperando incessanter affligor, aut propter justitiam seu fidem catholicam morior. Unde de David ejusque sociis scriptum est: Elevaverunt vocem suam, et fleverunt, donec deficerent in ipsis lacrimæ. Vel: Defecerunt oculi mei interioris intellectus, dum spero in Deum meum, quoniam non tam fiducialiter, amorose, et immobiliter in Deo confido, sicut deceret.
Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Multi et innumerabiles sunt hostes Ecclesiæ atque sanctorum, videlicet omnes infideles, hæretici, schismatici, falsi fratres, detractores, ambitiosi, ac invidi. Hi omnes gratis et sine rationabili causa persequuntur Ecclesiam. Habemus quoque invisibiles inimicos multos et fortes. De quibus dicit Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra principatus et potestates, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus. Habemus etiam hostes domesticos multos ac periculosos, qui sunt propriæ passiones ac vitia. De his adversariis dicere potest Ecclesia et quilibet justus: Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei injuste; quæ non rapui, tunc exsolvebam, id est, pœnas quas non merui, passus sum. Hoc sanctis martyribus maxime competit, qui pro Deo, pro fide, pro justitia occubuerunt. Unde et Job: Hæc (ait) passus sum absque iniquitate manus meæ, quum mundas haberem ad Deum preces. Deus enim frequenter permittit tribulari electos sine eorum demerito, quatenus gloriosius coronentur. Nunquam tamen infert alicui damnum in bonis spiritualibus gratiæ gratum facientis, sine propria hominis culpa.
Deinde Ecclesia in persona infirmorum suorum loquens membrorum, seu quilibet pœnitens propriam insipientiam atque peccata humiliter confitetur, dicendo: Deus, tu scis insipientiam meam, etc. Insipiens est enim omnis qui peccat, quia in malevolam animam non introibit sapientia.1213 Et quid tam stultum atque vesanum, quam non obedire præceptis, nec acquiescere consiliis et exhortationibus æternæ Sapientiæ? Insipientia magna est, carnis vitiis deservire, animæ salutem negligere, in statu tali vivere in quo non audet quis mori. Porro delicta nostra Deo sunt cognita, sicut ipse alibi testatur:14 Cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra. Hæc propriæ insipientiæ atque iniquitatis confessio, veræ sapientiæ infusionem et gratiæ justificationem meretur. De eo namque qui se ipsum æstimat sapientem, in Isaia scriptum est:15 Sapientia tua et scientia tua decepit te; et denuo, Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.16 Propterea hortatur Apostolus:17 Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Confiteamur igitur semper cum omni humilitate insipientiam nostram, quia veraciter insipientes sumus, quemadmodum scriptum est:18 Stultus factus est omnis homo a scientia sua.
Non erubescant in me, qui exspectant te, Domine. Dum Ecclesia seu quilibet justus injurias patitur, tentatur, aut simili modo affligitur, nisi tunc Deus ei subveniat, erubescere poterunt alii Deum exspectantes, id est in ipso sperantes, quorum ista spes est, quod (sicut affirmat divina Scriptura) Deus Ecclesiam suam non derelinquit, nec justos finaliter opprimi sinit;19 sed agit quod ait Scriptura, Mihi vindictam, et ego retribuam; et, Non vidi justum derelictum; et, Non patietur vos tentari supra id quod potestis. Quid est ergo, Non erubescant in me, qui exspectant te, Domine? nisi, In omni necessitate atque angustia mihi succurre, ab omni persecutione et tentatione me eripe, omnesque preces meas exaudi, sicut in sacra Scriptura te facturum promittis, quatenus alii in te sperantes corroborentur in spe, videntes misericordiam tuam mihi impensam. Et ad eumdem sensum pertinet versus sequens. In his enim quæ ad affectum respiciunt, solet Scriptura frequenter eumdem sensum sub aliis verbis repetere. Ait enim: Non confundantur super me, id est propter derelictionem meam et oppressionem, qui quærunt te, Deus Israel: qui utique confunderentur et scandalizarentur, nisi viderent mihi opem et gratiam donari a te. Dicerent enim: Vanus est qui servit Domino; et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus?
Rom. xii, 19.
Ps. xxxvi, 25.
1 Cor. x, 13.
Malach. iii, 14.
Matth. v, 10.
Ibid. 11.
1 Petr. n, 19, 20.
Quoniam propter te sustinui opprobrium: id est propter justitiam, propter fidem, propter nominis tui amorem atque honorem, passus sum contumeliam, non propter meam offensam aut culpam. Hæc est vera sustinentia, patientiaque beata, quemadmodum ait Salvator: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum; et iterum, Beati estis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Quidam tamen opprobrium sustinent, non propter Deum atque justitiam, sed propter se ipsos seu propriam culpam. Et quidem hoc æquanimiter ferre, tanquam pœnam pro culpa inflictam, bonum meritoriumque consistit; sed multo minus virtuosum est hoc, quam si propter Deum sustineatur. Propter quod princeps Apostolorum dicit: Hæc est gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens injuste. Quæ est enim gratia, si peccantes et colaphizati, suffertis?20 Si autem benefacientes sustinetis, hæc est gratia apud Deum. Aliqui vero verba Salvatoris jam præinducta, quibus ait, Beati qui persecutionem, etc., inconvenienter allegant. Dum enim pro suis corriguntur excessibus, excusant se ipsos, seque gravari arbitrantes, consolantur se ipsos et dicunt: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Si igitur pœnas atque injurias propter Deum nobis illatas, patienter ferre nequimus, hoc valde intolerabile est, quod disciplinas, increpationes et pœnas, propter nostros excessus irrogatas, pati contemnimus: sicut de quibusdam in Jeremia legitur, Renuerunt accipere disciplinam; et alibi, Odio habuerunt corripientem.
Operuit confusio faciem meam, id est, vehementer et ex omni parte confusus sum propter te: non quod homo virtuosus erubescat, seu confundatur propter injurias sibi inflictas, imo in talibus gaudet, quemadmodum Christus hortatur, Gaudete in illa hora et exsultate, ecce enim merces vestra multa est in cœlo; sed quia hoc sustinet, de quo alii erubescere solent, videlicet exprobrationem, contemptum, abjectionem et similes pœnas. Imbecilliores tamen, in talibus animo confunduntur et vultu erubescunt. Sed talibus elaborandum est, ut discant Christi vestigia cum gaudio imitari, dicentes cum Apostolo: Ego stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
Extraneus factus sum fratribus meis: id est, quasi alienum ejecerunt, spreverunt et reputaverunt me propinqui, cognati, amici, familiaresque mei. Et hoc idem sub aliis verbis resumitur: et peregrinus filiis matris meæ, id est, velut hospes qui una nocte recipitur, et alio die emittitur, factus sum proximis meis, qui sunt filii matris meæ, quæ est Ecclesia, vel Eva, aut mater mea immediata. Hinc enim in Evangelio Dominus ait discipulis: Trademini a
Jer. v, 3.
Amos v, 10.
Luc. vi, 23.
Galat. vi, 17.
Luc. xxi, 16. fratribus et propinquis et amicis; et iterum, Odio eritis omnibus hominibus propter nomen meum.21 Religiosus etiam et devotus, qui Christum sequendo reliquit patrem, matrem, sororem, fratrem, sive uxorem, versum hunc dicere potest.
Cur vero ista perpessus sit, subdit: Quoniam zelus domus tuæ comedit me: id est, magna affectio boni status Ecclesiæ ac divini honoris, boni communis ac fraternæ salutis, spiritualiter me ipsum absorbuit, et in caritatis viscera transformavit. Zelus namque est effectus amoris, ex intenso amore procedens: per quem utique zelum nititur homo repellere a se ea, quæ consecutionem boni optati impediunt. Et sicut amor est duplex, nimirum concupiscentiæ, quo amat quis aliquid propter propriam utilitatem aut delectationem, quemadmodum homo amat agrum, vestem, pecuniam; et amor amicitiæ, quo diligit homo bonum dilecti, et ipsum dilectum, ut in se ipso perfectus exsistat: sic zelus est duplex, puta carnalis et inordinatus: de quo dictum est supra, Neque zelaveris facientes iniquitatem.22 Et Apostolus: Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis?23 Alius est zelus divinus et caritativus, quando videlicet nititur homo ex dilectione excludere quæ contrariantur divino honori, aut bono fratris dilecti. De hoc zelo ait Elias:24 Zelo zelatus sum pro Domino exercituum. De eo quoque nunc dicitur, Quoniam zelus domus tuæ comedit me. Etenim bono zelo comeditur, qui quælibet prava, quæ videt, corrigere cupit; si autem non potest, tolerat et gemit. Talem zelum multi devoti in claustris habent, qui ordinis rigorem stricte observari desiderant. Et de isto zelo Gregorius loquitur: Acceptissimum sacrificium est zelus animarum.
Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Quemadmodum lapis contra turrim projectus, quam frangere nequit, resilit, et vitrum ex opposito situm super quod cadit, frangit; sic blasphemiæ et maledicta, Deo et Christo ejus illata, ipsis non nocent, sed servis Dei sunt occasio mortis aut læsionis, dum se falsitati opponunt, et mori malunt quam talia dissimulare aut tolerare. Opprobria autem servis Dei illata, dici possunt opprobria Dei et Deo inflicta, quemadmodum per Zachariam Dominus ait: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei;25 et in Evangelio: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit.
Et operui in jejunio animam meam, corporaliter abstinendo ad implorandum misericordiam Creatoris, prout ipse alibi admonet:26 Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et fletu.27 Et factum est in opprobrium mihi. Perversi enim opera bona sanctorum sinistre interpretantur, eisque detrahunt. Et communiter boni sunt opprobrium malorum, quoniam pravitatem eorum corripiunt, et ob id oblocutionem irrisionemque sustinent, sicut Job ait: Deridetur justi simplicitas.28 Unde Dominus ait ad Ezechielem:29 Portentum te dedi domui Israel. Dic, Ego portentum vestrum. Sunt etenim nonnulli perversi, qui bona aliorum, quæ imitari vel nolunt, vel nequeunt, irrident atque vituperant. Et posui vestimentum meum cilicium. Hoc facere solet Ecclesia, præsertim dum instant magna pericula: sicut etiam in veteri Testamento sæpius factum Scriptura commemorat. Et factus sum illis in parabolam. Quanto enim boni se magis humiliant, tanto maligni amplius contra eos insaniunt. Propter quod dicit Apostolus: Blasphemamur, et obsecramus; tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.30 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, id est, qui in apertis et publicis locis sedebant, oblocuti sunt mihi; et in me psallebant cum irrisione, qui bibebant vinum, videlicet gulosi et ebriosi. De quibus apud Isaiam habetur: Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperum.31 Tales enim contemnunt atque derident justos et sobrios, qui eorum vitia arguunt et condemnant, dicentes illud Joelis : Expergiscimini, ebrii, et flete ; et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine.
14 Ego vero orationem meam ad te, Domine, fudi, orando pro me ipso ac hostibus meis, prout tu, Domine, jussisti :32 Diligite inimicos vestros, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Et decet te, Domine, exaudire, quoniam tempus talis orationis, est tempus beneplaciti, id est tempus tibi acceptum, o Deus, quia in eo fit quod tibi maxime placet. Orantibus enim pro adversariis suis, Christus in Evangelio promittit, dicens :33 Eritis filii Altissimi. Ideo eorum oratio est accepta, et tempus ejus beneplacitum est. In multitudine misericordiæ tuæ, id est propter multam tuam clementiam, exaudi me in veritate salutis tuæ, dando mihi veram salutem mentis et corporis, quam peto a te. Eripe me per gratiam tuam, de luto, de quo superius dixi, Infixus sum in limo profundi, videlicet de vita carnali, et sæculo isto vitioso atque tenaci ; ut non infigar, id est, ne luto huic omnino immergar. Libera me ab his qui oderunt me, scilicet ab invisibilibus et visibilibus inimicis, et de profundis aquarum, id est de magnitudine tribulationum : de quibus in Threnis scriptum est, Inundaverunt aquæ super caput meum.34
16 Non me demergat finaliter, nec me demersum teneat, tempestas aquæ, id est impetus tentationis, strepitus vitiorum, vel sollicitudo rei sæcularis ac temporalis. Neque absorbeat me, id est, animam meam non perdat, profundum, id est desperatio, obstinatio, seu pessima consuetudo. De quo profundo Salomon ait :
Impius quum in profundum venerit peccatorum, contemnit.35 Ab hoc profundo videntur absorpti, de quibus per Jeremiam dicitur : Si mutare potest Æthiops pellem suam, et pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere quum didiceritis malum ;3637 et, Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Neque urgeat super me puteus os suum. Puteus est quoddam profundum, et modo idem designat. Sed dicitur profundum, seu puteus, os suum urgere seu claudere super peccatorem, dum ipse peccator obstinationi et pravæ consuetudini superaddit finalem impœnitentiam, ita quod confiteri contemnit, et in sua aversione decedit, sicut de eo Isaias dixit : Scivi, inquit, quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.38 Jeremias quoque : Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere.39 Qui autem peccata sua humiliter confitetur, hujus putei clausuram egreditur, juxta illud : Qui abscondit scelera sua, non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.40 Unde et sanctus Job asserit : Vias meas in conspectu Dei arguam, et ipse erit salvator meus.41
Exaudi me, Domine, non propter vitæ meæ justitiam, sed quoniam benigna est misericordia tua. Vere enim ineffabiliter pius es, totaliterque benignus, ad cujus misericordiam peccatores tam dulciter invitantur : Convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.42 Secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me oculo tuæ pietatis immensæ. Et ne avertas faciem tuam, id est intellectus tui piam memoriam, singularem providentiam, benignissimam approbationem, a puero tuo, id est a me famulo tuo, ne oblivioni tradar a te, et inter eos inveniar quibus dicturus es, Nescio vos. Solet autem Scriptura nomine pueri, servum significare, quemadmodum de Elia dicitur, Reliquit ibi puerum suum. Interdum quoque per puerum intelligitur filius, sicut de Christo in Actis scribitur, Convenerunt adversus sanctum puerum tuum Jesum :43 et ita nunc accipi potest pro filio Dei adoptivo. Sicque blande ac dulciter sonat quod dicitur : Et ne avertas faciem tuam a puero tuo.44 Nec est omnium hoc dicere, sed eorum qui Deo familiares esse meruerunt. De quibus per Isaiam Christus testatur :45 Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum.46 Quoniam tribulor, velociter exaudi47
Job vii, 1.
19 me. Continuis quippe tribulationibus laborant electi, quia militia est vita hominis super terram. Intende animæ meæ per singularem custodiam, providendo ei de omnibus necessariis ad æternam salutem, et libera eam a malo culpæ et pœnæ. Propter inimicos meos, id est occasione inimicorum meorum, eripe me ab omni periculo. Malitia namque adversantium electis, est occasio quod Deus eis succurrit : propter quod tempore tribulationis Deus maxime pronus est ad exaudiendum et succurrendum, si tamen oratio tribulati ex vera caritate procedat, non ex servili timore.
20
Tu scis improperium meum et confusionem meam et reverentiam meam. Quidquid enim adversitatis aut pœnæ homini accidat, Deus cognoscit. Et istud cum versu sequenti, dicit homo ad provocandum misericordiam Dei, qui afflictis subvenire consuevit. Unde Jeremias : Vide, inquit, Domine, quoniam tribulor. In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me, nec aliquid possunt in me, nisi permittantur a te. Improperium exspectavit cor meum et miseriam. Hoc justo in tribulationibus constituto atque Ecclesiæ sæpissime convenit, qui injuriam verborum atque factorum sibi imminere cognoscunt ab impiis. Præcipue vero competit hoc et sequentia sanctis martyribus, qui dum essent clausi in carcere, agnoscebant se die sequenti verbis et ictibus graviter molestandos. Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit, etc. Compassio et consolatio afflicto exhibitæ, ex caritate procedunt. Quoniam ergo
Thren. i, 20.
21
Christus in Evangelio ait electis, Odio eritis omnibus hominibus propter me ; ideo accidit, quod electi interdum nullum reperiunt compatientem aut consolatorem, imo frequenter a proximis et fratribus suis despiciuntur. Et dederunt in escam meam fel, etc. Hoc ad litteram quibusdam martyribus factum est. Spiritualiter vero dat alii fel pro cibo et acetum pro potu, qui malo exemplo alium inficit, atque ad amaritudinem et indignationem animum ejus perducit. Ideo namque Moyses ait : Non sit
Matth. x, 22.
22
Deut. xxix, 18. inter vos radix germinans fel et amaritudinem. Et Habacuc propheta : Væ qui potum dat amico suo, mittens fel suum.
Habac. ii, 15.
23
Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum : id est, malum quod mihi paraverunt, irruat super eos, et iniquitate propria constringantur ac puniantur : quemadmodum in Proverbiis scribitur : In impietate sua corruet impius, et in insidiis suis capientur iniqui. Uniuscujusque enim malum in proprium redundat auctorem, et injuriato nulla nocebit adversitas persequentis, si nulla in ipso dominetur iniquitas propriæ mentis. Obscurentur oculi eorum ne videant quanta eis æternæ mortis tormenta parata sint, et quantam felicitatem amittant. Effunde super eos iram tuam, derelinquendo eos in suo errore, sicut inferius de reprobis dicis : Dimisi eos secundum desideria cordis eorum. De quibus et Job ait : Non est virga Dei super eos ; ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt. Et furor iræ tuæ comprehendat eos, damnando eos finaliter, irreparabiliter et æternaliter, quemadmodum alibi legitur : Ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens in hostes suos. Fiat habitatio eorum deserta. Civitates et domus infidelium, sæpe a fidelibus destructæ, possessæ et inhabitatæ leguntur : et tunc tabernacula infidelium, proprio inhabitante carebant. Spiritualiter autem habitatio impiorum fit deserta, dum corpora eorum ab animabus ante tempus separantur, ita quod propter sua peccata occiduntur, aut celerius moriuntur ; vel dum animæ eorum, quæ esse deberent sedes sapientiæ, reclinatorium Dei, et domus Christi, a gratia relinquuntur, nec a Deo per fidem formatam inhabitantur : sicut per Ezechielem Dominus ait de peccatrice, Recessit anima mea ab ea ; et de impiis in Osee, Væ eis, quum recessero ab eis.
Prov. xi, 5, 6.
24
25
Ps. lxxx, 13.
Job xxi, 9, 13.
Nahum i, 2.
26
Quoniam quem tu percussisti permissive, persecuti sunt malitiose, atrociter, et mala intentione. Permittit enim Deus electos ab impiis tribulari, quatenus expurgentur. Impii vero non ideo tribulant eos,
Ezech. xxiii, 18. Osee ix, 12.
27 ut purgentur, sed invidiose eos affligunt. Idcirco, quemadmodum pater virga corrigit filium, quo correcto, projicit virgam in ignem; sic Deus per reprobos corrigit electos, quibus emendatis atque salvatis, projicit reprobos in ignem æternum. Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt mihi dolorem verborum malorum, irrisiones, maledictiones, blasphemias. Deleantur de libro viventium, id est a consortio Beatorum: ad quorum numerum se pertinere existimant etiam infideles et pessimi, quamvis ignorent in quo vera beatitudo consistat.
Ego sum pauper, præsertim in bonis gratiæ, in donis Spiritus Sancti, in spiritualibus atque internis divitiis; et convenit mihi quod in Apocalypsi habetur:48 Tu es miser et miserabilis, pauper, cæcus et nudus. Sum quoque et dolens, propter peccata commissa, et mundi errores, ac tuas injurias. Idcirco salus tua, Deus, suscepit me, id est, gratia tua salvifica mihi infusa est, et tu ipse, qui es vera salus omnium electorum, me misericorditer suscepisti: propterea gratias referam Deo, et laudabo nomen Dei cum cantico psalmodiæ, divinorum hymnorum, devotionisque fervidæ, quia non clamor, sed amor insonat auribus Omnipotentis. Cetera patent ex præcedenti articulo.
Ecce psalmum præclarum et sanctum audivimus, de Christi passione, Judæorum excæcatione, et ædificatione Ecclesiæ diffuse ac lucide pertractantem. Discamus igitur exemplo Christi, in omni persecutione esse patientes, in omni tentatione constantes, in omni adversitate robusti. Continentur quoque in psalmo præsenti devotissimæ et ardentissimæ orationes, mirabili dulcedine redundantes. Quid enim tam amorosum atque suave, sicut tres versus illi, Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua, etc.? Cum multa itaque mentis custodia, munditia et fervore ingenti, canamus semper hunc psalmum.
PRECATIO.
Deus, cui est omnis cogitatio manifesta, et a quo delicta nostra non sunt abscondita, respice nos in multitudine misericordiæ tuæ, et maculas te offendentes a nobis absterge; intende animæ nostræ, et libera eam ab improperio et ab æterna confusione.
Footnotes
-
Joann. xiii, 16. ↩
-
1 Joann. II, 6. ↩
-
I Cor. xiii, 8. ↩
-
Philipp. iii, 21. ↩
-
II Tim. III, 12. ↩
-
II Cor. vii, 5. ↩
-
II Cor. i, 8. ↩
-
III Reg. xxii, 27. ↩
-
Jer. xxxviii, 6. ↩
-
Jonæ ii, 4, 6. ↩
-
Jonæ vi, 4. ↩
-
Sap. 1, 4. ↩
-
Sap. i, 4. ↩
-
Amos v, 12. ↩
-
Is. xlvii, 10. ↩
-
Is. v, 21. ↩
-
Rom. xii, 16. ↩
-
Jer. x, 14. ↩
-
I Reg. xxx, 4. ↩
-
1 Petr. ii, 19, 20. ↩
-
Matth. x, 22. ↩
-
Ps. xxxvi, 1. ↩
-
1 Cor. III, 3. ↩
-
III Reg. XIX, 10. ↩
-
Zach. II, 8. ↩
-
Luc. x, 16. ↩
-
Joel II, 12. ↩
-
Job XII, 4. ↩
-
Ezech. XII, 6, 11. ↩
-
I Cor. IV, 13. ↩
-
Is. V, 11. ↩
-
Matth. v, 44. ↩
-
Luc. vi, 35. ↩
-
Thren. III, 54. ↩
-
Prov. XVIII, 3. ↩
-
Jer. XIII, 23. ↩
-
Jer. v, 3. ↩
-
Is. XLVIII, 4. ↩
-
Jer. III, 3. ↩
-
Prov. XXVIII, 13. ↩
-
Job XIII, 15, 16. ↩
-
Joel II, 13. ↩
-
Act. IV, 27. ↩
-
Matth. XXV, 12. ↩
-
Is. VIII, 18. ↩
-
III Reg. XIX, 3. ↩
-
Joel i, 5. ↩
-
Apoc.ii, 17. ↩
Chapter 131 of 244