Skip to the text

Articulus 36

ELUCIDATIO PSALMI SEXAGESIMI NONI: DEUS, IN ADJUTORIUM, ETC.; ET DE ADMIRABILI VIRTUTE PRIMI VERSUS PSALMI PRÆSENTIS.

HABET autem hic psalmus titulum istum: In finem, psalmus David, in rememoratione quod salvum fecit eum Dominus: id est, psalmus iste a David conscriptus, et in finem, qui est Christus, nos dirigens: psalmus, inquam, sancti David, hic in persona hominis justi loquentis, in rememoratione, id est de memoria, quod salvum fecit eum Dominus. Et ita David fecit hunc psalmum ad recolendum beneficia sibi divinitus præstita. Nicolaus de Lyra dicit hunc psalmum in Hebræo taliter intitulatum: Ad victoriam David, ad recordandum; in translatione quoque Hieronymi juxta Hebræum, sic: Victori, ad recordandum. Quod autem adjungitur, Quod salvum fecit eum Dominus, asserit ab aliquo expositore adjunctum. Propterea ait hic esse prophetiam de futuro, ita ut prævidit in Spiritu Sancto, principium hujus psalmi esse recordandum in omni canonicarum horarum initio, vel juxta initium, sicut jam fit in Ecclesia.

LOQUENS ergo Propheta in persona viri justi tribulati atque tentati, ait: (1) Deus, in adjutorium meum intende, id est, ad hoc respice in me, ut adjutorium mihi impendas. Intende in adjutorium meum, non in derelictionem, excæcationem, damnationemque meam. Cogita super me cogitationes pacis, non afflictionis, quemadmodum de quibusdam dicis:12 Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra. Sed quia, o Domine, indesinenter tua ope indigeo, tua conservatione subsisto, idcirco, Domine, ad adjuvandum me festina. Tu enim dixisti: Sine me nihil potestis facere;3 et per Paulum, Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.4

(2) Confundantur et revereantur, qui quærunt animam meam, etc. Versus iste, cum duobus sequentibus, exponi potest dupliciter: in bono, et in malo. Primo igitur exponendi sunt versus isti in bono, eritque sensus: Confundantur de suis peccatis, et ex confusione pœniteant, et revereantur, id est, Deum honorent, Deumque judicem expavescant, qui quærunt animam meam, id est hostes mei, qui quærunt vitam meam corporalem lædere sive exstinguere, aut spiritum meum inficere atque subvertere. Est autem duplex confusio, quemadmodum ait Scriptura: Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam. Confusio adducens peccatum, est verecundari de bono. Unde scriptum est: Non confundaris confiteri peccata tua. Confusio autem adducens gratiam in præsenti, gloriamque in futuro, est verecundari de malo culpæ, sicut de quibusdam ait Apostolus:5 Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis?6 (3) Avertantur retrorsum, id est, a malo opere cessent, a proposito pravo desistant, neque in malo procedant et crescant, et erubescant, quod tam inhoneste ac vitiose egerunt aut agere optaverunt;7 qui volunt mihi mala pœnæ vel culpæ: quod ad invidiam pertinet. Et ita vir justus pro adversariis suis intime deprecatur. (4) Avertantur statim a suo errore, erubescentes de propria iniquitate, quoniam periculosum est eis perseverare in culpa; qui dicunt mihi, Euge, euge, gaudendo de mea miseria, vel de mea prosperitate se gaudere dicentes, non vere, sed adulatorie aut irrisorie. Habet autem homo duplices hostes, invisibiles atque visibiles. Si ergo de invisibilibus hostibus nunc loquamur, tunc ista nullo modo exponenda erunt in bono, præsertim quum hostes hujusmodi sint incorrigibiles et obstinati.

Secundo exponuntur in malo, hoc modo: Confundantur iniqui, confusione reprobationis divinæ ac damnationis æternæ, et revereantur, id est, verecundentur in conspectu justi judicii Dei, de peccatis propriæ voluntatis, quemadmodum in Osee scribitur:8 Confundetur Israel in voluntate sua. Solet enim interdum, Revereri, accipi pro Verecundari, sicut et irreverens dicitur inverecundus, juxta illud:9 Animæ irreverenti ne tradas me. Qui quærunt animam meam seducere, vel vitam meam destruere. Avertantur retrorsum, id est, a summo bono avertantur, et caducis ac vanis rebus inhæreant: sicut de eis Dominus per Jeremiam ait, Verterunt ad me dorsum, et non faciem;10 et alibi, Aversus est populus iste aversione contentiosa.11 Et erubescant erubescentia damnationis, non confessionis, qui volunt mihi mala, sive suam voluntatem perducant ad actum, sive non. Avertantur statim erubescentes, etc., id est, protinus gratia tua priventur, et nomen tuum confiteri, suaque vitia propalare erubescant. Unde Moyses loquitur: Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.12 In præsenti etenim sæculo statim subtrahit eis gratiam atque protectionem, permittens eos cadere de malo in malum : quod est maxima ultio.

(5) Exsultent, id est, signa lætitiæ foris ostendant, et ex interiori hilaritate quasi extra se saltent, et lætentur interiori gaudio, in te, non in vanitatibus mundi, omnes qui quærunt te fide et opere, aut faciendo quod in se est, ut gratiam tuam, contemplationem ac dilectionem bonitatis tuæ acquirant, conservent, possideant. Et dicant : Semper magnificetur Dominus, id est, ab omnibus honoretur ac benedicatur, magnusque esse cognoscatur, qui diligunt salutare tuum, id est salutem gratiæ in præsenti, et beatitudinem gloriæ in futuro ; vel, Salutare tuum, Christum omnium salvatorem.

(6) Ego vero egenus et pauper sum. Egeni sumus, propter imperfectionem naturalem animæ nostræ ac virium ejus. Anima enim rationalis, est infima in ordine intellectualium substantiarum; et intellectus possibilis in principio sui, est tanquam tabula omni carens pictura. Voluntas quoque naturaliter ad malum proclivis est, et memoria labilis. Pauperes vero sumus, propter gratiæ imperfectionem. Nam omnes nostræ justitiæ sunt velut pannus menstruatæ;13 et hoc ipsum quod boni in nobis est, aliunde recepimus, nec aliquid ex propriis viribus prævalemus. Propter quod quotidie mendicamus panem a Patre cœlesti, dicentes :14 Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et ipse David alio loco : Ego, inquit, sum vir pauper et tenuis.15 Quum ergo sim adeo egenus et pauper, o Deus, adjuva me per gratiæ infusionem, per Christi passionem, per angeli sancti custodiam, per intercessionem Sanctorum, per consilium atque auxilium proximorum et prælatorum meorum. (7) Adjutor meus, in faciendo bono, et liberator meus, in declinando a malo, es tu, et alius nullus, nisi in tua virtute hoc faciat. Deus meus, quem singulariter amo et colo, ne tardaveris preces has implere.

Denique psalmus iste de Christo exponi potest. Nam ipse, ut homo, frequenter petivit adjutorium Dei, ut a morte suscitaretur, in corpore glorificaretur, et per totum orbem clarificaretur. Sed expositio ista ex sæpe inductis atque dicendis clarissime patet. Nam et psalmus iste pro magna parte in psalmo sequenti continetur ; totus vero continetur in psalmo tricesimo nono, cujus exordium est, Exspectans exspectavi Dominum, ab illo loco quo dicitur, Complaceat tibi, Domine, ut eruas me.16 Sive autem de Christo, sive de ejus membris exponatur hoc quod dicitur, Confundantur et revereantur, etc., cum duobus sequentibus versibus, quando in malo exponitur, tripliciter intelligi potest : primo, per modum prænuntiationis, non imprecationis, ad designandum quid impiis sit futurum, nisi pœniteant ; secundo, per modum declarationis, ostendentis quid mereantur maligni ; tertio, per modum orationis, qua se homo conformat divinæ justitiæ, cupiens impios justas luere pœnas, vel in præsenti, ne æternaliter pereant, vel in futuro, nisi jam convertantur et Deo ministrent. Si autem intelligantur hi versus de invisibilibus hostibus, tunc simpliciter et absolute accipiuntur in malo.

Magna proinde et admiranda est virtus primi versus psalmi præsentis : propter quod merito mater Ecclesia a Spiritu Sancto instructa, instituit in singularum Horarum principio, vel circa principium, dici hunc versum, quatenus divinæ subventionis clypeo præmuniti, universas evadamus inimici insidias, qui utique tunc nobis fortius insidiatur, nequiusque obsitit, dum divina inchoare curamus.

Laudem præterea hujus versiculi, illustrissimus pater noster Cassianus libro primo Collationum, pulchre prosequitur, describens ea quæ ex ore sancti anachoretæ abbatis Isaac didicit. Ad perpetuam, inquit, Dei memoriam possidendam, hic versus inseparabiliter proponendus est menti : recipit enim omnes affectus qui inferri possunt humanæ naturæ, et ad omnem statum atque universos incursus proprie et convenienter aptatur. Habet siquidem adversus discrimina invocationem Dei, habet humilitatem piæ confessionis, habet sollicitudinis perpetuique timoris vigilantiam, habet considerationem fragilitatis suæ, exauditionis fiduciam, confidentiam præsentis semperque adstantis præsidii: qui enim jugiter suum invocat protectorem, certus est eum semper esse præsentem. Habet amoris et caritatis ardorem, habet insidiarum contemplationem, inimicorumque formidinem, quibus perspiciens se die noctuque vallatum, confitetur se non posse sine sui defensoris auxilio liberari. Hic versiculus omnibus infestatione dæmonum laborantibus inexpugnabilis murus est, et impenetrabilis lorica ac munitissimus clypeus. Hic versus in acedia et anxietate animi collocatos, seu tristitia vel cogitationibus quibuscumque depressos, salutis remedia desperare non patitur, ostendens illum quem invocant, inspicere jugiter nostra certamina, nec eum suis deesse supplicibus. Admonet nos versus iste, in prosperis successibus spiritualibusque profectibus non extolli, sed sicut in duris ac tristibus, ita in lætis ac prosperis nos semper divino indigere auxilio, quatenus ab illis eruamur, et in istis stabiliter immoremur. Porro quocumque peccato pulsemur, quacumque passione tentemur, quacumque adversitate, evagatione, ariditate, tædioque molestemur, semper nobis clamandum est: Deus, in adjutorium meum intende, etc. Hujus ergo versiculi meditatio, in tuo pectore indirupta volvatur. Hunc in omni opere, ministerio atque itinere decantare non desinas. Hunc, dormiens et reficiens, et in ultimis naturæ necessitatibus meditare. Hæc enim meditatio, non solum ab omni dæmonum incursione te illæsum custodiet, sed a cunctis quoque vitiis terrenæ te contagionis expurgans, ad illas invisibiles ac cœlestes theorias perducet, atque ad illum ineffabilem ac perpaucis expertum, provehet orationis ardorem. Hunc versiculum meditando obdormi, donec incessabili exercitatione formatus, etiam per soporem eum decantare consuescas. Hic tibi expergefacto primus occurrat, universas quoque cogitationes inanes anticipet, teque omni tempore prosequatur.

PRECATIO.

Deus auctor salutis humanæ, contra quærentes animam nostram in adjutorium nostrum intende: ut eorum per te infestatione a nobis cessante, te adjutorem et protectorem nostrum magnificemus sine fine.

Footnotes

  1. Mich. II, 3. ↩

  2. Jer. xxix, 11. ↩

  3. Joann. xv, 5. ↩

  4. II Cor. III, 5. ↩

  5. Eccl. IV, 25. ↩

  6. Rom. VI, 21. ↩

  7. Eccl. iv, 31. ↩

  8. Osee x, 6. ↩

  9. Eccl. XXIII, 6. ↩

  10. Jer. II, 27. ↩

  11. Jer. VIII, 5. ↩

  12. Deut. VII, 9, 10. ↩

  13. Is. lxiv, 6. ↩

  14. Luc. xi, 3. ↩

  15. 1 Reg. xviii, 23. ↩

  16. Ps. xxxix, 14. ↩

Chapter 132 of 244