Articulus 37
DECLARATIO PSALMI SEPTUAGESIMI : IN TE, DOMINE, SPERAVI, ETC.
PRÆSENTIS psalmi titulus est: Psalmus David, filiorum Jonadab, et primorum captivorum. Jeremias narrat, quomodo Jonadab filiis suis præcepit non bibere vinum, neque in domibus residere, sed in tabernaculis habitare.1 Cui filii fideliter obedierunt: propter quod Dominus improperat filiis Israel, quod verba Jonadab prævaluerunt verbis suis, quibus filii Israel obedire neglexerunt.2 Psalmus vero jam declarandus, non agit de ista historia, sed de re significata per eam, videlicet de his qui divinæ voluntati sponte obediunt: qui fuerunt primi captivi, id est, antequam ad Deum conversi sunt, subditi erant servituti peccati et jugo diaboli,
Ephes. 11, 3. quemadmodum ait Apostolus : Nos aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri.3 Quamdiu enim portamus imaginem prævaricationis Adæ, captivi ducimur in legem peccati; dum vero imaginem Christi portare incipimus, imitando vestigia ejus, liberamur a misera captivitate culpæ atque diaboli, efficimurque filii gratiæ, et in Domino liberi. Hinc enim dicit Apostolus : Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de cœlo, cœlestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis cœlestis, tales et cœlestes. Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cœlestis.4 Sensus itaque tituli est : Psalmus iste, qui est David prophetæ, sicut auctoris, editus est ad instructionem filiorum Jonadab, id est filiorum obedientiæ, sponte servientium Deo, primorum captivorum, id est filiorum qui erant captivi, secundum modum jam dictum, antequam Domino obedirent, cui servire, est vere regnare.
LOQUENS ergo Propheta in persona hominis vehementer afflicti, et in Domino pure ac integre confidentis, sibique nil boni aut perfectionis attribuentis, ait : (1) In te, Domine, speravi : id est, in tua pietate immensa, in tua bonitate purissima, in merito passionis tuæ, o Christe, non in propriis meritis, vel in incerto divitiarum, aut in aliquo bono creato, caduco et vano, confisus sum. Idcirco oro ut non confundar in æternum, id est, ne æternaliter peream, nec in die judicii, verbum illud æternæ confusionis, cum reprobis audiam : Ite, maledicti, in ignem æternum.5 Quamvis ergo, o Domine, in præsenti vita a malignis confundor, despicior, tribulor, non confundar in æternum, nec spei meæ priver effectu, sed fructum ejus adeptus salvificer, quemadmodum testatus es speranti in te, per Jeremiam : Eruens liberabo te, et erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam.6
In justitia tua libera me, etc. Justitia
A Dei duplex est, scilicet increata, quæ est ipsemet Deus. In hac justitia liberat Deus viros justos atque perfectos, qui merito suæ conversationis virtuosæ, salvari merentur a Domino. Alia vero est justitia Dei creata, quæ dici potest omnis gratia, virtus et perfectio nobis a Deo concessa. Omnis enim nostra justitia, est Dei, sicut datoris, conservatoris, ac præmiatoris. Specialiter tamen ista justitia dici potest pœnitentia seu forum pœnitentiale, in quo de peccato justitia agitur, dum ipsum corrigitur atque punitur. In hac ergo justitia pœnitentiali, qua homo de propria culpa dolet, seque ad Deum convertit, petit liberari peccator et pœnitens, qui nondum virtutibus plenus est, nec bonis operibus meritisque abundans. Ait ergo : In justitia tua, id est, sicut exigit tua divina justitia, libera me a malo culpæ in sæculo isto, et eripe me a malo pœnæ in sæculo venturo : hoc enim divina justitia tua exigit, ut sperantem in te pœnitentemque liberes. Vel : In tua justitia, mihi a te infusa ac data, videlicet merito actuum virtuosorum, quos virtute gratiæ tuæ feci, libera me. Liberatio enim actui virtutis correspondet. Nec ista petitio repugnat ei quod dictum est : In te, Domine, speravi. Spes enim principaliter innititur Deo, secundario autem innititur proprio merito, quod homo agnoscit sibi a Deo concessum, quia et nostra merita sunt Dei dona.
D (2) Inclina ad me aurem tuam, id est, misericordiam tuam applica mihi, et salva me, nunc per gratiam, per opera virtuosa, per inchoationem felicitatis futuræ, videlicet per contemplationem deiformem et consolationem internam; in futuro vero me salva per gloriam. (3) Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum : id est, tu qui es omnium Deus et conservator, sic sis mihi Deus, ut me protegas et conserves, sicut in loco munito custoditur homo a jaculis atque insidiis inimici : quatenus sicut qui offendit, et iram judicis metuit, ad locum refugii properat, et in eo tutatur; sic mihi peccatori sit semper recursus ad tuam clementiam, securitasque in ea; ut salvum me facias. Quod ideo deprecor te, (4) Quoniam firmamentum meum, id est causa totius firmitatis stabilitatisque meæ, et refugium meum, id est terminus fugæ meæ, spes mea et summum bonum meum, in quo solo salutem constituo, es tu, Domine.
(5) Deus meus, eripe me de manu peccatoris, id est de potestate diaboli, ne ejus impugnationi succumbam. De quo in Evangelio scriptum est: Homicida erat ab initio, et in veritate non stetit;7 et alibi, Diabolus ab initio peccat. Eripe quoque me et de manu contra legem agentis, id est cujuslibet hominis impii justos persequentis, ne ab homine tali inficiar et seducar;8 et iniqui, qui fraternæ caritatis jura dissolvens, me persequitur sine causa. Maxime tamen, o Domine, eripe me de manu peccatoris, id est a me ipso peccatore, secundum quod impius sum, et de manu mei ipsius contra legem agentis, convertendo me ad te, ne talis sim qualis fui, sed esse desistam injustus: quemadmodum scriptum est, Verte impios, et non erunt.9
(6) Quoniam tu es patientia mea, Domine, id est causa, finis et præmium patientiæ meæ. Unde et sanctus Job ait: Ubi est præstolatio mea et patientia mea?10 Tu es, Domine, Deus meus. Domine, spes mea a juventute mea: vel corporali, quoniam multi a juventute jugum Domini super se portant, et in Deo confidunt, illi videlicet qui in prima vigilia convertuntur. Propter quod Jeremias testatur: Bonum est viro, quum portaverit jugum Domini ab adolescentia sua;11 et alius, Laudabo nomen tuum, Domine, assidue, et confitebor tibi quum adhuc junior sum, antequam oberrem.12 Vel, juventute mea spirituali, id est ab illo tempore quo cœpi renovari spiritu mentis meæ, exspoliando me veterem hominem cum actibus suis, et induendo novum, qui renovatur in agnitionem Dei, secundum Apostolum.1314 Ab hac juventute est Deus spes hominis, quia sic renovari et taliter conversari nemo potest, nisi in Domino sperans.
(7) In te confirmatus sum ex utero, id est, tua virtute sum conservatus in esse naturali in utero matris meæ carnalis, usque ad egressum ex utero, et deinceps. Nisi enim Deus conservaret infantem in utero, esse et permanere non posset, sicut nec aliquid sine manutenentia Dei subsistere valet; et nisi infantem in utero a cunctis præservaret periculis, frequenter facileque moreretur in ventre. Propterea dicit S. Thomas et alii multi, quod infanti adhuc in utero exsistenti, deputatur angelus bonus qui eum custodiat. De ventre matris meæ tu es protector meus, id est, ab ortu nativitatis meæ usque in præsens, tu protexisti me per te ipsum et angelum tuum sanctum. Quamvis enim justo judicio suo permittat Deus aliquem aliquando cadere, quemlibet tamen electum in tantum defendit, quod non permittit eum in peccato mortali decedere, vel a diabolo finaliter absorberi: imo in quolibet reprobo hoc agit misericordia Creatoris, quod per angelicam custodiam a multis malis retrahitur, atque ad aliqua bona instigatur. Spiritualiter vero ita exponendus est versus iste: In te confirmatus sum, id est, in fide et gratia tua cœpi stabiliri, ex utero, id est ex catechismo, ubi in christiana doctrina instructus sum. De ventre matris meæ, id est de ventre Ecclesiæ, utpote ex sacro Baptismate, in quo spiritualiter regeneratus sum ex aqua et Spiritu Sancto.15 In Baptismo enim infunditur nobis gratia, fides, spes, caritas. Tu es protector meus, me conservando in donis gratiæ gratum facientis, in Baptismo collatis.
(8) In te cantatio mea semper: id est, laus mea vocalis, exsultatio cordis, et regratiatio animæ meæ, circa tua beneficia versatur, et de tua bonitate concipitur, ita quod incessabiliter te laudare desidero, in omni loco, causa ac tempore. Et si hominem laudo, vel aliquid creatum, hoc ago ad gloriam tuam, tibi omnia bona adscribens, et ad tuum honorem omnia referens. Nec aliquem laudo in malo (sicut superius dictum est, Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ);161718 sed si quem laudo, propter virtutes et gratiæ dona hoc facio. Hoc modo Paulus suos frequenter laudavit discipulos.19
Tanquam prodigium factus sum multis, id est, velut portentum a multis sum reputatus, irrisus ac spretus, quoniam vita mea vitæ illorum dissimilis invenitur.20 Temporalia enim, carnalia et delectabilia, quæ ipsi magni pendunt, laudant, acquirunt et diligunt, ego velut stercora arbitror, ut Christo pura ac libera mente adhæream; cœlestia, invisibilia et æterna terrenis, visibilibus et transitoriis præfero; patrem, matrem, fratres, sorores, uxorem, propinquos, agros et cetera universa pro Christi amore relinquo: ideo vitam meam putant insaniam.21 Unde et ait divinus Apostolus: Spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus;22 ad Philippenses quoque, Existimo, inquit, omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi.2324 Hinc etiam sanctus Ezechiel ait ad populum suum: Ezechiel erit portentum vestrum. Et tu adjutor fortis: id est, tu, Domine, fortiter mihi adstitisti, magnamque gratiam ac fortitudinem donasti, ita quod propter improborum irrisiones et persecutiones non recessi a te, nec ab opere bono cessavi, sicut, heu!25 plurimi facere solent, qui dum se ab aliis aspernari, molestari et vituperari conspiciunt, viam perfectionis arreptam relinquunt. Quocontra exhortatur nos divinus Apostolus: Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta. Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut non fatigemini animis vestris.2627 Et rursus: Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
Deinde vir justus cupiens de tantis beneficiis gratus Domino inveniri, precatur. (9) Repleatur os meum laude: id est, tu, Domine, mentem accende, illumina, quatenus tuam bonitatem et beneficia contemplando, os divina laude repleatur.28 Ex abundantia enim cordis os loquitur.29 Et nisi tu mentem divino calore succenderis, cito fatigabitur in tua laude os corporis, imo et spiritus meus. Idcirco superius dictum est: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, scilicet divino amore, et labiis exsultationis laudabit os meum.30 Unde nunc plenius subdit, cur petat os suum laude impleri: ut cantem gloriam tuam, id est, quatenus prædicem famam tuam gloriosam, tuamque excellentiam cantando annuntiem, tota die magnitudinem tuam, id est, semper, quantum huic vitæ possibile est, majestatem ac dignitatem tuam decantem. Hoc nempe est divinissimum ac illustrissimum præsentis vitæ exercitium, in divinis laudibus jugiter delectari, hilariter occupari, affectuosissime immorari, cum beatissimo Isaia propheta dicendo:31 Domine, Deus meus tu es, exaltabo te, et confitebor nomini tuo;32 et iterum, Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ.3334
Hæc est vere angelica cœliformisque vita, divinæ glorificationis meritoria, sicut et ipse Dominus affirmat:35 Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum.
(10) Ne projicias me in tempore senectutis. Quemadmodum duplex assignata est nunc juventus, spiritualis et corporalis, sic duplex senectus est: una corporis, dum calor deficit, et corporea virtus occumbere incipit; alia vero est senectus animæ, dum spiritualis calor amoris frigescit, nec anima per gratiarum incrementa renovatur, sed in negligentia sua et vitiis inveteratur, vel tædio persecutionum gravatur, aut minus activa in bonis efficitur. Et de utraque senectute intelligi possunt hæc verba, Ne projicias me in tempore senectutis: id est, ne gratiam tuam auferas mihi, dum corporaliter senesco, aut mente deficio; sed tunc tanto benignius mihi subvenias, quanto me amplius indigere agnoscis. Et ideo, quasi exponendo quod dictum est, addit:36 Quum deficiet virtus mea corporalis aut spiritualis: quod ma xime fieri solet et potest in agone, et tempore magnæ infirmitatis; ne derelinquas me. In hoc versu S. Thomas singularem præcipuamque devotionem habere solebat, et in dulces lacrimas ac uberem fletum amorose resolvi. Versus enim hic mirabiliter affectuosus, dulcis et efficax est, et salubris: modo eum ita ut decet, consideremus.
10
11
Habac. 1, 4.
Joann. XVI, 2.
Sap. III, 6.
Act. XIV, 21.
Job XXII, 29, 30.
12
Merito autem, o Domine, peto ista a te, (11) Quia dixerunt inimici mei mihi quidquid excogitare potuerunt ad fallendum et opprimendum me. Dæmones enim honores proponunt, mundus divitias, caro delicias. Et qui custodiebant, id est observabant, animam meam ad decipiendum, consilium fecerunt in unum, id est pari proposito et fine eodem, facti unanimes ad perpetrandum illicita; (12) Dicentes: Deus dereliquit eum. Quoniam enim factus sum illis prodigium, putant vitam meam Domino non placere, præsertim quum videant se in hoc sæculo prosperari ac prævalere, me vero variis calamitatibus fatigari atque deficere. Hoc namque opinantur maligni, dum justos cernunt affligi, se autem lætari ac dominari. Unde Habacuc: Quia, inquit, impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. Et quia me putant a Deo derelictum, arbitrantur se obsequium præstare Deo me persequendo; et cohortando se, dicunt: Persequimini et comprehendite eum, id est, facite ei quod vultis, quia non est qui eripiat eum de manibus vestris: ipse namque humanum auxilium sprevit, et in Deo confisus est. Non advertunt isti insensati et reprobi, quoniam sicut aurum in fornace, sic Deus probat electos; et quia per multas tribulationes oportet nos ingredi gloriam Dei, quemadmodum apud sanctum Job inducitur: Qui humiliatus fuerit, erit in gloria, et salvabitur innocens.
(13) Deus, ne elongeris a me, auxilium differendo, gratiam subtrahendo, aut eam minorari sinendo; sed, o Deus meus, in quo summe et plene confido, in auxilium meum respice, tanto gratiosius succurrendo, quanto illi malitiosius me subvertere enituntur: quemadmodum scriptum est, Bonus Dominus et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. (14) Confundantur de suis sceleribus, et deficiant ab exsecutione operis mali, detrahentes animæ meæ, bonam ejus famam denigrare optantes: quod est mortale peccatum, quoniam bona fama multum pretiosa atque amabilis est, et melior cunctis divitiis, quemadmodum Salomon profitetur: Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa; et Ecclesiasticus: Curam habe de bono nomine; hoc enim magis proderit tibi, quam mille thesauri. Propterea detractio est majus peccatum quam furtum. Operiantur confusione prædicta, et pudore, qui in confessione peccati maxime cooperatur ad culpæ remissionem, etiam quantum ad pœnam, qui quærunt mala mihi inferre, meque ad peccandum inducere, aut simili modo injuste affligere. De hac bona confusione apud Ezechielem scriptum est: Confundimini et erubescite super viis vestris, ait Dominus. Verumtamen, quomodo ista confusio, pudor et defectio multipliciter accipi queant, in præcedentis psalmi explanatione inductum est.
Nahum 1, 7.
13
Eccle. VII, 2.
Eccl. XLI, 15.
Ezech. XXXVI, 32.
Ps. IXIX, 3, 4.
14
Job XIII, 15.
Prov. III, 5.
Ibid. XX, 22.
B
C
D
(15) Ego autem semper sperabo, id est, quantumcumque illi me persequantur verbis et factis, occulte et publice, ego nihilo minus incessanter in te confidere volo: sicut beatus Job de se fatetur, Etiam si occiderit me, in ipso sperabo. Et Salomon: Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo; et, Exspecta Dominum, et liberabit te. Et adjiciam super omnem laudem tuam: id est, omnem laudem qua te venerari potero, vel ab aliis es laudatus, confitebor esse minorem tua dignitate, et in infinitum deficere a præconio quo tu dignus es, propter tuæ bonitatis plenitudinem prorsus immensam: idcirco, quantum mihi possibile fuerit, semper conabor te novis hymnis laudare, perfectiori laude extollere, et nunquam a tua laude cessare. (16) Os meum annuntiabit, apud se te laudando, teque coram aliis prædicando, ju-
15 stitiam tuam, qua unicuique reddis quod meretur, et sine personarum acceptione omnia operaris. Te ergo, o Domine, justificabo, tua judicia approbabo, me vero accusabo et condemnabo. Potest quoque per justitiam Dei sacra Scriptura intelligi, in qua divinæ justitiæ præcepta atque consilia continentur. Unde Sapientia ait :37 Justi sunt omnes sermones mei, et non est in illis perversum quid neque pravum. Et ita Dei justitiam annuntiare, est sacram Scripturam docere, prædicare, aut legere. Annuntiabit quoque os meum tota die salutare tuum, id est, indesinenter competentibus horis diei, narrabo atque laudabo Dominum Christum omnium salvatorem; vel, Salutare tuum, id est salutem et salvationem quam nobis misericorditer impendisti per Christum, atque in cœlis parasti.
(17) Quoniam non cognovi litteraturam. Istud variis modis exponi potest. Primo sic : Non cognovi litteraturam, id est, non approbavi inanem philosophiam, et omnem scientiam extollentem se adversum scientiam Dei :38 non quod philosophia sit per se odibilis aut vitanda; sed quia non debemus in ea quiescere et inaniter gloriari aut inflari, sed ad divinam doctrinam ipsam ordinare. Vel, Non cognovi litteraturam, id est, nihil me scire arbitratus sum, quando in conspectu Dei me ipsum constitui, et ad ejus sapientiam infinitam me comparavi. Vel, Non cognovi litteraturam, id est aliquam scientiam per humanam exercitationem, informationem et studium. Hoc non competit omnibus, sed Petro et Joanni, de quibus legitur, quod erant homines sine litteris et idiotæ.39 Dicitur etiam convenire sancto David, qui tempore suæ juventutis oves pavisse legitur, non scholas frequentasse, ut aliqui dicunt;40 sed non videtur certum, quia et psalmos metro conscripsit.
Quoniam ergo his modis vel aliquo horum, non cognovi litteraturam, introibo per contemplationem supernaturalem, in potentias Domini, id est in perfectiones seu veritates divinas, easque cognoscam et alios instruam. Perfectio Dei et virtus ejus, est una ac simplex, utpote sua essentia; sed dicuntur plures potentiæ, perfectiones virtutesque Dei, quoniam Deus in ipso suo simplicissimo esse, omnium rerum perfectiones eminentissime comprehendit. Ad harum divinarum perfectionum, quæ sunt sapientia, justitia, misericordia, contemplationem ingreditur, qui in proprio sensu non confidit, neque naturali rationi innititur, sed divinitus illustratur. Unde et Christus in Evangelio :
Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.41 Quid est, sapientibus et prudentibus, nisi a litteratis? Et nonne Paulus litteratus erat, qui legem ad pedes Gamalielis didicerat?42 Quid ergo est, Abscondisti hæc a sapientibus, prudentibus et litteratis, nisi ab his qui in sua sapientia et litteratura inaniter gloriantur, seque sapientes et litteratos arbitrantur? Tales propter suam superbiam, divinæ illuminationis capaces non sunt, nec fiunt, nisi convertantur et efficiantur ut parvuli.43 Ideo namque ait sapientissimus Paulus : Si quis videtur inter vos sapiens esse, stultus fiat ut sit sapiens.44 Vel sic : Introibo in potentias Domini, id est, fortes Dei illuminationes, et potentes ac magnas gratias ejus recipiam, tanquam nihil de proprio sperans ingenio, sed Deo me humiliter applicando, sicque contemplabor et sciam quam potens et gloriosus sit Deus meus. Et tunc, o Domine, memorabor justitiæ tuæ solius, id est, tuam dumtaxat justitiam commemorabo, nihil de mea justitia allegabo, omne bonum, virtutem et gratiam tibi adscribam, omne malum, omnem defectum et culpam mihi attribuam, dicamque cum
Apostolo : Gratia Dei sum id quod sum ;45 et denuo, Qui se putat aliquid esse, quum nihil sit, ipse se seducit ;4647 et iterum, Ignorantes, inquit, Dei justitiam, et suam volentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.
Et quasi quis diceret, Si, o serve Dei, litteraturam non nosti, quomodo tam decora documenta atque sublimes sententias nosti atque conscribis?48 respondet, ad Dominum loquens : (18) Deus, docuisti me per inspirationem Spiritus Sancti et illuminationem supernaturalem, a juventute mea, vel corporali, vel spirituali : de quibus modo satis prædictum videtur ; et usque nunc, conservando, augendo, seu perficiendo gratiam tuam in me. Pronuntiabo mirabilia tua, quæ facis in cœlo et in terra, in operibus naturæ ac mysteriis gratiæ : maxime tamen incarnationem, passionem, et mortem tuam, o Christe, pronuntiabo. (19) Et usque in senectam spiritualem, et senium corporale, de quibus distinctio assignata est, pronuntiabo mirabilia tua. Deus, ne derelinquas me, (20) Donec annuntiem brachium tuum, id est majestatis tuæ potentiam ; vel, Brachium tuum, id est unigenitum Filium tuum, qui est fortitudo et virtus tua : de quo Isaias dixit, Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium.49 Sicut et Spiritus Sanctus vocatur digitus Dei ratione sui effectus, quoniam cuncta demonstrat ; sic Filius appellatur brachium Dei, qui omnia portat et sustentat verbo virtutis suæ. Annuntiem itaque, Domine, brachium tuum generationi omni quæ ventura est usque ad finem mundi. Hoc auctor psalmi præsentis excellenter perfecit. Per librum enim Psalmorum, quem edidit et nobis reliquit, annuntiat ista indesinenter toti mundo : et quilibet nostrum hoc agit, dum quantum sibi possibile est, nomen Dei glorificat, et ejus honorem augere conatur ; atque post suam mortem divinæ legis testimonia disserit, verbo, fama et vita verum esse contestans quod fides affirmat catholica.50
Annuntiem quoque, o Domine, (21) Potentiam tuam, quæ vere immensa est, per quam omnia creasti, conservas et regis, et justitiam tuam, Deus, qua unicuique quod meretur, rependis :51 potentiam, inquam, et justitiam tuam annuntiem, non secundum quod in se est, quoniam sic omnino incognita est ;5253 sed per comparationem ad suos sublimes effectus, videlicet usque in altissima, quæ fecisti, magnalia. Quæ autem sunt ista altissima magnalia a Deo producta? nisi angelicorum distinctio ordinum, creatio visibilium et invisibilium, beatificatio electorum, gubernatio mundi, justificatio impii, redemptionis humanæ mysteria, et reliqua Dei prodigia, signa atque miracula.54 In his effectibus relucet Creatoris justitia et admiranda potentia. Quum ergo tanta sint tua magnalia, o Deus, quis similis tibi? quasi dicat, Nullus. Similitudo autem est duplex, imitativa seu imperfecta, et naturalis seu perfecta.55 Secundum primam similitudinem creatura similis est Creatori, præcipue homo, qui ad Dei imaginem et similitudinem factus est; sed quantum ad similitudinem secundam, nil creatum simile est Creatori. Unde per Isaiam prophetam dicitur: Cui similem fecistis Deum? aut quam imaginem ponetis ei? Et Job: Ecce excelsus Deus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.56 (22) Quantas, o Deus, ostendisti mihi per experientiam, tribulationes mundi, carnis, ac dæmonum, multas numero, et malas malitia pœnæ, acerbas ac duras, aut certe injusta seu mala intentione aliorum illatas! Et conversus, id est placatus et mei misertus, vivificasti me vita gratiæ, auferendo a me flagella iracundiæ tuæ; et de abyssis terræ, id est de submersione peccati, et fluctibus sæculi, iterum, id est frequenter, reduxisti me ad statum salutis et gratiæ. (23) Multiplicasti magnificentiam tuam, id est, magnam tuam potentiam multipliciter ostendisti in me, flagellando me variis modis; et conversus, ab ira tuæ vindictæ ad mansuetudinem tuæ dilectionis paternæ absque tui mutatione, consolatus es me infusione interioris lætitiæ, contemplatione felicitatis futuræ, seu præmiorum consideratione, et allocutione sacræ Scripturæ, in qua dicitur: Quoniam non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis;57 et, Si compatimur, et conregnabimus.58
Hujus autem consolationis meæ indicium est: (24) Nam et ego confitebor tibi confessione laudis, in vasis psalmi, id est in psalmis, quæ sunt vasa laudis divinæ in ipsis contentæ; vel, In vasis psalmi, id est in viris devotis, in quorum cordibus velut in vasis continetur laus tua; vel, In vasis psalmi, id est in Psalterio, quod dicitur vas psalmorum; veritatem tuam, Deus, id est, ad gloriam tuam confitebor seu laudabo veritatem tuam in divinis Scripturis traditam, vel veritatem tuam increatam, quæ est omnis veritatis fontana origo. Psallam tibi in cithara spirituali, scilicet in carnis mortificatione per citharam significata, o Domine, qui es Sanctus Israel, id est sanctificator populi te fideliter contemplantis.
(25) Exsultabunt labia mea exteriora, id est, signa lætitiæ manifestabunt, quum cantavero tibi: quoniam vultu hilaris ero, secundum faciem Sanctorum, quum te ore laudavero.59 Vel: Exsultabunt, id est, exuberanter gaudebunt, labia mea interiora, videlicet intellectus et voluntas, quibus interiora verba et vota formantur, quum cantavero tibi, id est ad tuum honorem. Et anima mea quam redemisti per gratiam tuam a culpa, atque per sanguinis tui pretium a gehenna, exsultabit tibi cantando. (26) Sed et lingua mea interior, scilicet intellectus, tota die, id est horis aptis ac debitis, meditabitur justitiam tuam, revolvendo intra se legem tuam justissimam. Vel, Lingua mea corporea, meditabitur, id est, ex interiori cogitatione loquetur, justitiam tuam. Quum confusi, id est repulsi, victi, et reveriti, id est perterriti, fuerint qui quærunt mala mihi, id est dæmones mihi nocere optantes, vel homines mali: de quorum confusione atque repulsa gaudent boni tranquillam vitam amantes. Sed quia in hac vita non possumus plene erui, totaliter jugiterque ab eorum impugnatione esse securi; idcirco versus iste analogice exponi potest de statu futuro in patria. Tunc enim lingua nostra interior et forte etiam exterior, tota die æternitatis, id est continue et indefesse, meditabitur justitiam Dei per contemplationem clarissimam, quum confusi et reveriti fuerint, etc., quia in die judicii irreparabiliter confundentur omnes iniqui, juxta illud
Isaiæ: Præcipitabit Dominus mortem in sempiternum, et opprobrium populi sui auferet.60 Unde et viro electo ait Dominus: Ne timeas, quia ego tecum sum;61 ecce confundentur omnes qui pugnant contra te.
Footnotes
-
Jer. xxxv, 14. ↩
-
Ibid. 14-16. ↩
-
Ephes. ii, 3. ↩
-
1 Cor. xv, 47-49. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Jer. xxxix, 18. ↩
-
Joann. viii, 44. ↩
-
1 Joann. iii, 8. ↩
-
Prov. xii, 7. ↩
-
Job xvii, 15. ↩
-
Thren. iii, 27. ↩
-
Eccli. li, 15, 17, 18. ↩
-
Coloss. iii, 9, 10. ↩
-
Ephes. iv, 23. ↩
-
Joann. iii, 5. ↩
-
Joann. viii, 44. ↩
-
Ps. x, 3, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
Rom. I, 8; xvi, 4, etc. ↩
-
Sap. II, 15. ↩
-
Matth. XIX, 29. ↩
-
I Cor. IV, 9. ↩
-
Philipp. III, 8. ↩
-
Philipp. III, 8. ↩
-
Hebr. XX, 1-3. ↩
-
Hebr. XIII, 13. ↩
-
Hebr. xii, 1-3. ↩
-
Matth. XX, 34. ↩
-
Matth. xii, 34. ↩
-
Ps. LXII, 6. ↩
-
Sap. V, 4. ↩
-
Is. XXV, 1. ↩
-
Is. XXVI, 8. ↩
-
Ezech. XXIV, 24. ↩
-
I Reg. II, 30. ↩
-
*defecerit ↩
-
Prov. viii, 8. ↩
-
II Cor. x, 5. ↩
-
Act. iv, 13. ↩
-
1 Reg. xvi, 11; xvii, 15. ↩
-
Matth. xi, 25. ↩
-
Act. xxii, 3. ↩
-
Matth. xviii, 3. ↩
-
I Cor. iii, 18. ↩
-
I Cor. xv, 10. ↩
-
Rom. x, 3. ↩
-
Galat. vi, 3. ↩
-
I Reg. xvi, 11; xvii, 15. ↩
-
Is. LII, 10. ↩
-
Gen. I, 27. ↩
-
Is. XI, 18. ↩
-
Ibid. 17; ↩
-
II Tim. II, 12. ↩
-
Luc. XI, 20. ↩
-
Hebr. I, 3. ↩
-
Job XXXVI, 22. ↩
-
Rom. VIII, 18. ↩
-
Rom. VIII, 18. ↩
-
Judith xvi, 24. ↩
-
Is. xxv, 8. ↩
-
Is. xli, 10, 11. ↩
Chapter 133 of 244