Skip to the text

Articulus 38

EXPLANATIO ALLEGORICA EJUSDEM PSALMI SEPTUAGESIMI DE CHRISTO.

QUONIAM psalmus iste gloriosus atque decorus, in principio sui, verbis et sensu conformis est psalmo tricesimo, qui sic incipit sicut iste; in processu autem, similis est in aliquibus psalmo vicesimo primo, cujus exordium est, Deus, Deus meus, respice in me: quorum uterque ad litteram de Christo exponitur: idcirco studendum est, ut et præsens psalmus exponatur, quantum fieri potest, de Domino Salvatore.

Christus ergo secundum quod homo passibilis, et aliquo modo viator exstiterat, ad passionem propinquans, oravit ad Patrem dicendo: In te, Domine Pater, speravi, id est, omne bonum quod desideravi, teque rogavi, a te adipisci confisus sum, non per spem quæ est virtus theologica, sed per quamdam fiduciam. Spes enim quæ est virtus theologica, est exspectatio futuræ beatitudinis. Quum igitur anima Christi a suæ creationis principio beata fuerit,

Deum videndo per speciem, constat quod spem talem non habuit; nihilo minus habuit quamdam præstolationem sive fiduciam: de qua in Proverbiis scribitur, Gemma gratissima, exspectatio præstolantis. Speravit namque anima Christi a Deo gloriam corporis, et alia quædam ad præmium accidentale spectantia.1 Quoniam ergo in te, Domine, speravi, non confundar in œternum: id est, quamvis ad tempus a Judæis despicior et illudor, ab Herode quoque et Pilato atque eorum militibus, non tamen duret diu ista confusio, sed tertia die honorer a te per resurrectionem beatam.23 In justitia tua, id est secundum justitiam tuam, et secundum exigentiam ejus, libera me a generatione hac infideli ac pessima, de qua locutus sum:4 Quamdiu apud vos ero? quamdiu patiar vos? Et eripe me ab omni corporis mortalitate ac passibilitate.

Inclina ad me Filium tuum unicum et dilectum, aurem tuam: quod oro, non quasi incertus quod sic facies, sed quia per orationem decrevisti dare quod opto, ut ego ostendam me a te habere omne bonum quod habeo, aliisque formam orandi exhibeam. Et salva me ab omni malo pœnæ, dando etiam præmium accidentale, videlicet corporis glorificationem et ascensionem.

Esto mihi in Deum protectorem, ne ante tempus a te præordinatum, a Judæis comprehendar, occidar, aut lædar: qui me præcipitare lapidareque conati sunt, sed non potuerunt quoniam nondum venit hora mea.56 Esto etiam mihi et in locum munitum, ut in te quasi in loco confugii securus ab omni invasione quiescam, ut salvum me facias, animam corpori reuniendo.78 Quoniam firmamentum meum, id est confirmator meæ humanitatis, et causa universæ fortitudinis ejus, et refugium meum es tu, id est adjutor meus in quantum homo sum, et ad quem in omni necessitate confugio. Hinc enim ait Salvator de semetipso: Non possum ego a me ipso facere quidquam;9 et iterum, Pater in me manens, ipse facit opera.10 Isaias quoque: Ecce Dominus Deus, auxiliator meus;11 et Jeremias: Dominus mecum est quasi bellator fortis;12 idcirco qui me persequuntur, cadent.

Deus meus, qui es specialissimo modo Deus meus, eripe me de manu peccatoris, id est de potestate Judæ proditoris, cujus iniquitatem cœli revelabunt, et terra adversus eum consurget;13 et de manu contra legem agentis et iniqui, id est populi Judæorum, de quo dixi, Nonne Moyses dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem?14 et rursus, Quare vos transgredimini mandata Dei propter traditionem vestram?15

Quoniam tu es patientia mea, Domine. Omnis enim perfectio animæ Christi, a Deo infusa collataque fuit. Christus quoque omnia propter Dei honorem sustinuit, sicut superius dixit, Quoniam propter te sustinui opprobrium:16 sicque Deus erat causa efficiens et finalis patientiæ Christi. Domine, spes mea a juventute mea. Nam Christus per prædictam fiduciam semper certissime et immobiliter speravit in Deo. Propter quod dixit:17 Ego autem sciebam quoniam semper me audis.

In te confirmatus sum ex utero: id est, in ipso Matris meæ virgineo utero, per gratiam consummatam, id est per beatificam fruitionem, fixus et roboratus sum in te, ita ut a te nunquam possim averti. Non enim solum erat anima Christi in utero Virginis sanctificata per gratiam, sed et immobilis facta per gloriam. De ventre matris meœ tu es protector meus: id est, ab instanti nativitatis meæ usque ad mortem protexisti me ab omni ruina peccati, a tentatione diaboli, et a pœnis quas Judæi mihi ante tempus inferre volebant. Quoniam enim Christus confirmatus erat in bono in Virginis utero, post nativitatem peccare nullatenus potuit. Hinc de se ipso per Isaiam prædixit: Quis est adversarius meus? accedat ad me. Quis contradicit mihi? stemus simul.18 Ecce quanta securitas propter protectionem divinam: propter quod nullo modo opinandum est, quod

Christus expavit, quando ducebant eum ad supercilium montis, quatenus præcipitarent eum.19 In te cantatio mea semper: id est, te, o Deus Pater, semper laudavi, nominis tui honorem, non propriam gloriam, semper quæsivi, sicut testatus sum blasphemis Judæis: Ego non quæro gloriam meam, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.20 Tanquam prodigium factus sum multis, puta Judæis, de quibus scriptum est: Dicebant multi ex Judæis: Dæmonium habet et insanit, quid eum auditis?21 Et quum filiam archisynagogi suscitaturus dixisset, Puella non est mortua, sed dormit, deridebant eum.22 Unde de Christo apud Isaiam prædictum est: Inglorius erit inter viros adspectus ejus. Et tu adjutor fortis, quoniam in omni adversitate fecisti me constantem atque immobilem.23

Repleatur os meum laude. Christus in gratia habituali nunquam profecit, nec in ea proficere exoravit. Unde, quemadmodum Sancti in patria Deum non rogant pro gratia benefaciendi, sic nec Christus exoravit ut ex gratiæ interioris incremento ad Dei laudem prorumperet. Ideoque quod ait, Repleatur, etc., potius congratulando quod sic est, quam orando ut sic sit, intelligendum videtur. Vel orat ut corpus suum in morte ab anima separatum, denuo uniatur eidem, et ita os suum corporale in triduo mortis clausum, per resurrectionem aperiatur, laudibusque divinis impleatur. Ut cantem, inquit, gloriam tuam. Christus enim ore interiori jugiter decantavit gloriam summæ Trinitatis, laudando eam in sæculum sæculi multo sublimius quam aliquis Beatorum in patria, secundum quod comprehensor fuit:24 et tota die, id est incessanter, et in die æternitatis participatæ, quæ fuit mensura operationum suarum interiorum, convenientium sibi ut comprehensori, cantavit interiori melodia magnitudinem Dei, illam clarissime cognoscendo, atque dignissime extollendo. Denique etiam ante passionem et post resurrectionem cantavit ore corporali gloriam Dei, scilicet evangelicæ legis doctrinam, in qua Deus pulchre laudatur; et tota die, id est semper congruis horis, cantavit seu prædicavit magnitudinem Dei per se ipsum ac suos ministros.

Ne projicias me in tempore senectutis, etc. Dicere aliquis posset, Christum orasse hunc versum, non pro se ipso, sed pro corpore suo mystico, eo modo quo jam impassibilis factus, dixit ad Paulum, Quid me persequeris? Præsertim quum nec corporalis senectus nec spiritualis in Christo fuisse noscantur: nam juvenis occisus est, et in interioribus semper æqualiter recens virensque exstitit: propter quod viridi ligno comparavit se ipsum. Verumtamen dicere possumus, quod hoc loco per tempus senectutis, intelligatur tempus dominicæ passionis, in qua corporalis natura Christi, instar hominum antiquorum, a suo virore atque vigore occubuit. Eritque sensus, exponendo hunc versum de Christo: Ne projicias me in tempore senectutis, id est, tempore passionis non subtrahas mihi tuæ paternæ pietatis præsentiam, derelinquendo corpus in tumulo, aut animam in limbo. Non enim oravit Christus ne projiceretur a Deo, gratiam amittendo aut gloriam, quoniam se confirmatum cognovit in bono. Quum deficiet virtus mea corporalis in cruce; quando exspiravit, inclinato capite tradens spiritum;25 ne derelinquas me, sed audi quod dico:26 Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.

Merito quoque precor ista, o Pater, quia dixerunt inimici mei Judæi mihi quidquid mali excogitare valebant, ut est illud, Numquid interficiet semetipsum?27 Et alibi: Homo vorax, potator vini;28 Hic blasphemat; multaque talia. Et qui custodiebant animam meam, id est Judæi, qui observabant vitam meam ut eam arguerent:29 quemadmodum in Evangelio scriptum est, Observabant si sabbatis curaret Jesus, ut accusarent eum;30 consilium fecerunt in unum, id est ad invicem et pari malitia, juxta illud:31 Consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent; dicentes :32 Deus dereliquit eum. Judæi namque putabant Deum recessisse a Jesu, tanquam a peccatore. Unde dicebant : Nos scimus quia hic homo peccator est ; et iterum, Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Persequimini et comprehendite eum. Hoc est quod a Joanne dicitur : Miserunt Judæi ministros ut apprehenderent Jesum. Et in nocte Cœnæ dixerunt hæc verba suis ministris principes sacerdotum, qui eos miserunt cum Juda, ut caperent eum. Propter quod apud Jeremiam dicitur : Audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu : Persequimini et persequamur eum. Quia non est qui eripiat, id est, nullus est qui Jesum de vestris manibus eruat, eo quod Deus reliquerit eum. Hinc enim dicunt adversarii Christi : Contumeliis et tormento interrogemus eum, et probemus quæ ventura sunt illi. Eapropter Isaias : Nos, inquit, putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo et humiliatum.

Joann. IX, 24.

Ibid. 16.

Ibid. VII, 32.

Jer. XX, 10.

Sap. II, 19, 17.

Is. LIII, 4.

12

Joann. XII, 27.

13

Matth. XXVII, 45, 51.

Ibid. XXVIII, 11.

Act. II, 22, 23.

Deus Pater, ne elongeris a me, differendo resurrectionem meam ultra triduum. Deus meus, in auxilium meum respice, tua divina virtute cooperando meæ humanitati in redemptione generis humani, atque de manibus Judæorum me eruendo per resuscitationem ad impassibilem statum. Hoc est quod Christus ante passionem orasse apud Joannem describitur : Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Confundantur et deficiant detrahentes animæ meæ. Multipliciter confusi sunt, et defecerunt Judæi, Dominum Salvatorem persequentes et occidentes. Nonne confundebantur, dum Christo in cruce pendente sol obscuratus est, terra commota, velumque templi scissum ? dum etiam in die resurrectionis milites eis narrabant, quæ circa Christi sepulcrum contigerunt, et quomodo resurrexisset ; dum insuper ab Apostolorum principe beatissimo Petro audierunt, Jesum Nazarenum virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus et prodigiis et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, interemistis; dum quoque per manus Apostolorum signa magna fiebant in Jerusalem, et multa millia convertebantur ad Christum. Maxime autem confusi sunt, et penitus defecerunt in obsidione Titi ac Romanorum. Operiantur confusione et pudore, id est, undique confundantur et erubescant, intus quoad se ipsos, et foris quantum ad alios; qui quærunt mala mihi, id est Judæi, qui mihi mala culpæ imponunt, et mala pœnæ infligunt. Unde apud Jeremiam Christus ait: Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego; paveant illi, et non paveam ego; et duplici contritione conterre eos, videlicet in præsenti et in futuro. Hæc autem a Christo dicuntur potius prænuntiando, quam imprecando. Quomodo tamen ista multipliciter possent exponi, scilicet per modum orationis, in bono, ex præhabitis innotescit.

Act. II, 43.

Ibid. II, 41; IV, 4.

Jer. XXVII, 18.

Ego autem semper sperabo. Nam quidquid Judæi Christo dixerunt sive fecerunt, ipse in Deo mansit immobiliter sperans, certitudinaliterque ab eo exspectans resuscitari, corpore glorificari, et super alta cœlorum elevari. Et adjiciam super omnem laudem tuam, id est, omni laudi qua in lege atque Prophetis laudaris, addam evangelicæ legis præconium, et novi Testamenti Scripturam : in qua multo sublimius continentur laudes divinæ, quam in veteris legis doctrina. Os meum annuntiabit justitiam tuam. Quamdiu Christus prædicavit in mundo, annuntiavit justitiam Dei, docendo quod Deus sit justus, nec peccatum relinquat inultum, increpando etiam peccatores, et recta præcepta saluberrimaque consilia proponendo. Propter quod ipsemet ait : Ego sum lux mundi ; et, Sicut docuit me Pater, hæc loquor. Unde de ipso apud Joelem habetur : Exsultate in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ. Et per Osee dicitur : Tempus requirendi Dominum, quum venerit qui docebit vos justitiam. Annuntiabit quoque os meum, o Deus Pater, tota die, id est, quamdiu in mundo sum, salutare tuum,

Joann. VIII, 12.

Ibid. 28.

Joel II, 23.

Osee X, 12. id est salutem quam mundo impendis per me. Merito autem tempus quo Christus in mundo vixit, dies vocatur, quoniam Sol justitiæ hominibus luxit atque apparuit, secundum quod ipse testatur:33 Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi. Et tota hac die annuntiavit Christus verbo vel opere salutare Dei, id est se ipsum seu salvationem qua ipse mundum salvavit. Et ideo ait in Evangelio: Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est.34 Hoc modo annuntiavit Christus salutare Dei, dicens: Qui credit in Filium Dei, habet vitam æternam;35 qui autem incredulus est Filio, ira Dei manet super illum; et, Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem, nisi per me;36 et in alio loco, Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.37

Quoniam non cognovi litteraturam, id est scientiam per exercitationem et studium seu informationem humanam: juxta illud, Mirabantur Judæi dicentes, Quomodo hic litteras scit, quum non didicerit?38 Quoniam ergo non cognovi litteraturam per studium, sed per illuminationem divinam, idcirco introibo per contemplationem perfectam seu visionem fruitivam atque beatam, in potentias Domini, cognoscendo perfectiones et virtutes divinæ naturæ et magna opera ejus. Anima enim Christi a suæ creationis exordio, vidit per speciem divinam essentiam et perfectiones ejus potentes, non nisi per illuminationem supernaturalem. Domine, memorabor justitiæ tuæ solius: id est, nihil boni mihi ex me adscribam, secundum quod homo sum, sed omnem conversationis meæ justitiam tibi attribuam, et alios sic facere edocebo. Hoc est quod asserit Christus: Si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est;3940 et, Claritatem ab hominibus non accipio; et: Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus.41

Deus, docuisti me a juventute mea et usque nunc. Deus Trinitas docuit animam Christi a primo instanti quo eam creavit, dando ei multiplicem sapientiam, utpote sapientiam beatificæ visionis, qua cognovit Deum per speciem increatam, sicut et Sancti in patria; sapientiam quoque infusam seu inditam, qua omnia novit in propriis naturis per species innatas seu concreatas, sicut et omnes angeli ante lapsum et confirmationem noverunt. Habuit etiam Christus (secundum quosdam) scientiam acquisitam seu experimentalem: de qua ait Apostolus, Didicit ex his quæ passus est, obedientiam:4243 et sumitur ibi Discere pro Experiri, quoniam Christus ab aliis nihil didicit, sed per propriam adinventionem, secundum ponentes scientiam acquisitam in Christo. Unde de hac scientia intelligi potest quod legitur in Evangelio: Jesus proficiebat sapientia et ætate.44 Sed quoniam Christus a principio perfecte instructus fuit, quomodo nunc ait, Deus docuisti me a juventute mea et usque nunc, ac si secundum successum temporis addita sibi fuisset scientia? Et respondendum, quod Deus dicitur Sanctos in patria et animam Christi semper docere, in quantum sapientiam ipsis infusam incessanter in eis conservat.

Pronuntiabo mirabilia tua. Christus occultissima, supernaturalissima, penitusque incomprehensibilia docuit, sicut quod Deus est unus ac trinus, quod ipse in unitate personæ sit Deus et homo, quod beatitudo nostra in divinæ essentiæ visione consistit, quod ipsemet sit resuscitaturus et judicaturus mortuos universos, et alia multa: sicque mirabilia Dei per se ipsum et discipulos pronuntiavit. Et usque in senectam et senium, id est usque ad tempus passionis meæ, pronuntiabo mirabilia tua. Unde in nocte passionis dixit Judæis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cœli.45 Coram Pilato quoque in die passionis testatus est: Rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.46 Vel: Usque in senectam et senium, id est usque ad ultimam mundi ætatem et finem sæculi, pronuntiabo per meos ministros mirabilia tua.47 Nam usque ad terminum mundi cantabunt Christiani, a Christo instructi, mirabilia Dei in novo ac veteri Testamento scripta.

Deus Pater, ne derelinquas me in monumento aut limbo, donec annuntiem brachium tuum, id est potentiam tuam, generationi omni quæ ventura est, id est universis hominibus usque in finem sæculi nascituris. Hoc in Christo videmus impletum, quoniam post resurrectionem instruxit suos discipulos, aperiens illis sensum, ut intelligerent Scripturas; et tandem quinquagesimo die misit eis Spiritum Sanctum, qui eos in omni lingua atque sapientia erudivit. Per hoc vero quod Christus illis divinam potentiam revelavit, etiam omnem generationem venturam edocuit : quia per Apostolorum doctrinam, fidem catholicam promulgavit, mundumque convertit. Unde et Christus in Evangelio ait : Quod vobis dico, omnibus dico. Potentiam tuam et justitiam tuam, Deus, usque in altissima, quæ fecisti, magnalia. In Christi incarnatione, passione, ascensione, potentia atque justitia Dei excellentissime splendent. Quod enim Deus et homo in unam convenerunt personam, infinitam esse ostendit potestatem divinam : similiter quod Christus de Virgine natus est, tantaque miracula fecisse credendus est. Justitia vero Dei relucet in hoc, quod proprio Filio non pepercit, sed pro mundi peccatis tradidit illum, ne culpa remaneret inulta. Hanc autem Dei potentiam et justitiam, Christus annuntiavit verbis et factis, protestando se esse Patri æqualem, primum principium, verumque Deum, et nihilo minus hominem verum, Patre minorem, atque passibilem. Sed et justitiam Patris Christus professus est, dum ait : Pater juste, mundus te non cognovit ; ego autem te cognovi. Sic ergo Christus pronuntiavit potentiam et justitiam Dei, usque in altissima, quæ fecit, magnalia, id est per comparationem ad humanæ redemptionis mysteria, quæ sunt altissima magnalia super omnia naturalia opera Creatoris. Christus

Luc. xxiv, 45.

Act. II, 3, 4.

Marc. XIII, 37.

Rom. VIII, 32.

Joann. X, 30; VIII, 25; X, 33; XIV, 28.

Ibid. XVII, 25. namque suam incarnationem, passionem, resurrectionem, ascensionem et Spiritus Sancti missionem, ante passionem ubertim prædixit.

Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas, id est, persecutiones et varias pœnas mihi infligi permisisti, quemadmodum Isaias prædixit, Dominus voluit eum conterere in infirmitate; et, Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum.

Is. LIII, 10.

Ibid. 6.

Act. III, 18.

Et Petrus : Deus, inquit, qui prænuntiavit per os omnium Prophetarum, pati Christum suum, implevit sic. Unde per Jeremiam ait : Tu, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi ; tu ostendisti mihi studia eorum. Et conversus, id est mundo per meam passionem placatus, vivificasti me, resuscitando me tertia die a mortuis ; et de abyssis terræ, id est de sepulcro et inferno, iterum reduxisti me in die resurrectionis.

Multiplicasti magnificentiam tuam, gloriose atque potenter me resuscitando. Nam angelus Domini descendit, et accedens revolvit lapidem ; et terra mox mota est, custodes quoque perterriti, et quasi exanimes facti sunt. Sed et duo angeli sederunt juxta sepulcrum, unus ad caput, et alter ad pedes. Et conversus ab ira qua hominibus irascebaris, consolatus es me, liberando me ab omni dolore atque tristitia, quæ habui tempore passionis, et corpus meum glorificando, novaque gaudia ad accidentale præmium pertinentia, mihi post resurrectionem præstando.

Matth. XXVIII, 2, 4.

Joann.XX, 12.

Nam et ego Unigenitus tuus confitebor tibi, id est, laudabo te, in vasis psalmi, id est, in devotis hominibus, laudem tuam cordialiter continentibus, confitebor veritatem tuam, Deus, te per ipsos laudando, et eos ad tua præconia inflammando, quemadmodum per Isaiam prophetam locutus sum : Laudate, cœli ; et exsulta, terra ; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur. Psallam tibi in cithara, id est in carne mea propter te crucifixa et mortua, o Domine, qui es, et cujus nomen est, Sanctus Israel : secundum

Is. XLIX, 13. quod alibi scriptum est, Redemptor noster Dominus exercituum, Sanctus Israel nomen ejus.48

23 Exsultabunt labia mea quum cantavero tibi. Tanto ampliori hilaritate et exsultatione semper gavisa sunt, et in æternum gaudebunt labia Christi interiora et exteriora, in laude divina, quanto ipse præ aliis Deum ardentius dilexit, clariusque cognovit.

Unde legitur in Evangelio:49 Exsultavit Jesus Spiritu Sancto, et ait: Confitebor tibi, Pater. Et anima mea in tua laude exsultabit, quam redemisti ab omni passibilitate et loco inferiori, itemque a culpa: non illa quam habuit, quoniam omni penitus culpa carebat; sed illa quam potuisset habere, nisi præventa fuisset affluentia gratiæ tuæ, et hypostatica unione cum Verbo. Sed et lingua mea interior atque exterior, tota die æternitatis in patria, meditabitur justitiam tuam, illam laudando ac proferendo ad gloriam tuam, quum confusi et reveriti fuerint confusione perfecta atque consummata, tanquam æternaliter condemnati, qui quærunt mala mihi: secundum sensum inductum.

Ecce psalmus præclarus ac luciformis, cœlestis harmoniæ dulcedine plenus, verba ignea sanctæ dilectionis complectens, affectuosissimas preces includens, Deum pulcherrime laudans, omnemque pusillanimitatem propulsans: psalmus utique mirabiliter consolatorius attento lectori; qui etiam de Domino Salvatore tam congruenter exponitur. Quidam vero exponunt eum ad litteram de David: quam explanationem propter prolixitatem, et quoniam parum devotionis adducit, omitto. Cum ingenti igitur alacritate et omni mentis fervore atque custodia psalmum tam fulgidum decantare conemur, præsertim quum omnium visibilium invisibiliumque adversariorum persecutiones et tentamenta, præsentis psalmi dejiciantur, vincantur, ac prosternantur virtute.

PRECATIO.

Deus misericordiæ ineffabilis, ne elongeris a nobis: respice in auxilium nostrum, et ne nos derelinquas usque in senectam et senium; vivifica nos et pie consolare, et gloriæ magnitudinem tuæ fac nos perpetim digne decantare.

Footnotes

  1. Prov. xvii, 8. ↩

  2. Luc. xxiii, 11. ↩

  3. Matth. xxvi, 67, 68; ↩

  4. Marc. ix, 18. ↩

  5. Joann. viii, 59; x, 31. ↩

  6. Luc. iv, 29; ↩

  7. Joann. x, 39; viii, 20. ↩

  8. Luc. iv, 30; ↩

  9. Joann. v, 30. ↩

  10. Joann. xiv, 10. ↩

  11. Is. l, 9. ↩

  12. Jer. xx, 11. ↩

  13. Job xx, 27. ↩

  14. Joann. vii, 19. ↩

  15. Matth. xv, 3. ↩

  16. Ps. lxviii, 8. ↩

  17. Joann. xi, 42. ↩

  18. Is. l, 8. ↩

  19. Luc. iv, 29. ↩

  20. Joann. viii, 50, 49. ↩

  21. Joann. x, 20. ↩

  22. Luc. viii, 52, 53. ↩

  23. Act. IX, 4. ↩

  24. Luc. XXIII, 31. ↩

  25. Joann. XIX, 30. ↩

  26. Luc. XXIII, 46. ↩

  27. Joann. VIII, 22. ↩

  28. Matth. XI, 19. ↩

  29. Marc. II, 7. ↩

  30. Marc. III, 2. ↩

  31. Matth. XXVI, 4. ↩

  32. Is. lii, 14. ↩

  33. Joann. ix, 5. ↩

  34. Ibid. 4. ↩

  35. * Joannes Baptista Ibid. III, 36. ↩

  36. Joann. XIV, 6. ↩

  37. Marc. XVI, 16. ↩

  38. Joann. VII, 15. ↩

  39. Joann. V, 41. ↩

  40. Joann. VIII, 54. ↩

  41. Luc. XVII, 10. ↩

  42. Hebr. v, 8. ↩

  43. Thom. part. 3, q. 9, art. 4. ↩

  44. Luc. II, 52. ↩

  45. Matth. XXVI, 64. ↩

  46. Joann. XVIII, 37. ↩

  47. Joann. xviii, 37. ↩

  48. Is. XLVII, 4. ↩

  49. Luc. x, 21. ↩

Chapter 134 of 244