Articulus 39
EXPOSITIO LITTERALIS PSALMI SEPTUAGESIMI PRIMI: DEUS, JUDICIUM TUUM REGI DA.
TITULUS psalmi est: In Salomonem. Asserunt quidam, quod David fecit hunc psalmum pro filio suo Salomone, orando pro prosperitate regni ipsius; sed hoc nullatenus verisimile esse potest, quoniam multa in hoc psalmo continentur, quæ Salomoni nullo modo conveniunt, sicut patebit. Hieronymus autem dicit hunc psalmum a Salomone intitulatum, tanquam ab auctore, ita quod Salomon edidit psalmum præsentem. Augustinus vero et Cassiodorus (quorum positioni magis consentiendum videtur) dicunt hunc psalmum, sicut et omnes alios, a David conscriptum. Omnes quoque magni catholicique doctores, videlicet Hieronymus, Augustinus, Cassiodorus, Hugo, exponunt hunc psalmum de Christo ad litteram; et est sensus tituli: In Salomonem, id est, psalmus iste tendit et ducit nos in Christum, per Salomonem figuratum. Salomon nempe interpretatur Pacificus: et ita Christus est verus Salomon, mundum Patri reconcilians. De quo dicit Apostolus ad Ephesios: Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum, per crucem dissolvens inimicitias in semetipso; et veniens evangelizavit pacem his qui prope, et his qui procul.1 Et ad Romanos: Quum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus.2 Propter quod Zacharias: Ipse, inquit, portabit gloriam, et dominabitur, et erit sacerdos;3 et consilium pacis erit inter duos illos, videlicet inter gentiles et Judæos divinitus præelectos. De quibus ait Apostolus: Ipsis autem vocatis Judæis et Græcis, prædicamus Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam.4 Christus namque est lapis angularis, in quo sibi connexi atque conjuncti sunt in unitate Ecclesiæ per fidem et caritatem Judæi atque gentiles.5
AIT ergo Propheta ad Deum Patrem, seu totam beatissimam Trinitatem, cujus dona et opera indivisa consistunt: (1) Deus, judicium tuum, id est judiciariam tuam potestatem, regi, id est Christo regi regum et Domino dominorum, da, constituendo eum judicem vivorum ac mortuorum;6 et justitiam tuam, id est habitum veræ æquitatis, per quem in omni judicio recte procedat, da filio regis, id est Christo: qui secundum divinam generationem est filius Regis æterni, utpote tui; secundum generationem autem humanam, est filius David regis terreni. (2) Judicare populum tuum in justitia: id est, ad hoc da Christo judicium atque justitiam, quatenus populum christianum judicet juste, discernendo ac separando eum ab infidelium plebe, et dando singulis quod merentur; ut etiam judicet et pauperes tuos, id est vere et spiritualiter pauperes: de quibus in Matthæo habetur, Beati pauperes spiritu;7 in judicio discretionis in præsenti, et in judicio remunerationis in futuro, quatenus nunc separet eos a divitibus et superbis voto et merito, in futuro quoque, loco et præmio.
Sed mirum videtur, quomodo Propheta, qui utique fuit et est membrum Christi, præsumpserit orare pro capite, scilicet Christo, orando Patrem, ut Christo judicium det atque justitiam. Et respondendum, quod sanctus Propheta non dicit ista orando pro Christo, quasi Christus sua prece indigeat, sed ad insinuandum cordis sui affectum, quem habuit pro Christi honore et gloria. Juxta quem modum etiam inferius dicit: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.8 Denique in eo quod ait, Pauperes tuos in judicio, secernit et dividit pauperes Dei, a pauperibus mundi atque diaboli. Est enim pauper avarus, et est pauper superbus, et est pauper involuntarius: quorum nullus est pauper Dei. Est quoque pauper spiritu, pauper affectu, pauper rebus et mente, ut Deo libere vacet: et isti sunt pauperes Dei. De quibus ait Isaias propheta:9 Pauperes homines in Sancto Israel exsultabunt.
Quod autem nunc dicit Psalmista, Deus, judicium tuum regi da, Daniel evidentissime de Christo prænuntiavit, dicens: Adspiciebam in visione noctis, et ecce in nubibus cœli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit; et dedit ei potestatem et honorem et regnum.10 Quod etiam Salvator in se impletum fatetur in Evangelio, dicens:11 Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Et Petrus de Christo loquens: Præcepit (inquit) nobis testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.12
Sed his contrariari videtur quod Christus ait, Ego non judico quemquam:13 quod idem beatissimus Evangelista clarius protestatur, dicendo, Non misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.14 Considerandum est utique, quod in judicio duo pensantur, judicandi auctoritas, et judicialis auctoritatis exsecutio, seu sententiæ prolatio. Quantum ad primum horum, convenit Deo Patri seu toti Trinitati judicium, et non Christo secundum quod homo est. Unde ipse Christus:15 Ego, inquit, non quæro gloriam meam; est qui quærat et judicet, scilicet Deus Trinitas.
Quantum vero ad secundum, quoad prolationem sententiæ, competit Christo homini judicare, sicut in Evangelio affirmat, dicens : Potestatem dedit ei Pater et judicium facere, quia Filius hominis est. Et horum utrumque Paulus breviter innuit, dicens : Deus statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro quem statuit.16 Sic igitur constat, quomodo Deo Trinitati, et Christo homini judicium diversimode competat. Verumtamen, quod Christus ait, Ego non judico quemquam, referri potest ad tempus sui primi adventus, atque exponi de judicio remunerationis ac ultionis. Primus namque Christi adventus in humilitate fuit, venitque non ministrari aut judicare, sed ministrare ac judicari. Unde (ut legitur apud Lucam) quum Joannes et Jacobus Christo dixissent, Domine, vis dicamus ut veniat ignis de cœlo, et consumat eos (videlicet qui Dominum Jesum non receperunt)?17 respondit eis Jesus : Nescitis cujus spiritus estis ; Filius enim hominis non venit animas perdere, sed salvare.18 Hinc quoque feminam in adulterio deprehensam noluit condemnare. Quod autem Christus tam juste ac judicialiter judicaturus erat populum suum, Isaias manifestat, dicendo : Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet ; sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ.19
(3) Suscipiant montes, id est sublimes et apostolici viri ac magni præelati Ecclesiæ, pacem populo, id est gratiam veræ internæque pacis ad salutem informationemque populi, ita ut ipsi Apostoli et successores ipsorum, a Deo acquirant tam sibi quam gregi eis commisso, stabilem pacis quietem. Hoc autem in Apostolis impletum est, dum a Domino Jesu audierunt : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis ;20 et, In quamcumque domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui.21 Suscipiant quoque et colles justitiam, id est, inferiores recipiant gratiam obediendi divinis præceptis, a superioribus assignatis.22 De horum montium colliumque fecunditate apud Joelem scriptum est : In die illa stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lac et mel, etc.23
Deinde Propheta ostendit fuisse implendum, quod ipse fieri exorabat. (4) Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum. In præsenti enim judicat pauperes suos judicio discretionis, ut dictum est; in die autem novissimo judicabit eos judicio beatæ remunerationis, quemadmodum ipse in Apocalypsi asserit :24 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique secundum opera sua. Et humiliabit calumniatorem, id est, Christus confundet, damnabit, ac destruet omnem persecutorem justorum, omnem tyrannum et tentatorem Ecclesiæ, diabolum et Antichristum, juxta illud in Isaia :25 Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium, scilicet Antichristum.26 De quo apud eumdem habetur : Triturabitur Moab sub eo.27 De quo etiam ait Apostolus : Revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui.28 Multos vero calumniatores atque tyrannos etiam in hac vita Christus humiliavit, privando eos vita aut regno.29 Omnes autem in die judicii finaliter humiliabit : quia tunc omnis qui se nunc exaltat, humiliabitur, non humiliatione virtuosa, sed dejectione damnosa.30
(5) Et permanebit cum sole et ante lunam, in generatione et generationem. Sicut per lunam intelligi potest Ecclesia, ita per solem, Pater æternus, qui est lumen fontale cuncta illustrans : et de utroque sole et luna hic versus exponitur. Christus enim permanet cum sole intellectuali, scilicet Deo Patre, quoniam coæternus est ei. Cum hoc sole permanet a parte ante, secundum divinam naturam, tanquam splendor gloriæ et candor lucis æternæ.31 Permanet quoque Christus a parte post, secundum suam humanam ac divinam naturam, cum sole materiali :32 quoniam sicut sol incorruptibilis est, ita et Christus incorruptibiliter perseverat. Et ante lunam utramque, puta
Eccl. xxiv, 5.
Prov. vii, 22, 27, 30.
Hebr. xii, 8.
Judic. vi, 36-40.
Luc. i, 35.
Zach. m, 9.33
Ibid. ix, 9.
Luc. ix, 58.
Ecclesiam, et lunam unum planetarum, permanet Christus a parte ante, secundum suam divinam naturam, quemadmodum in Ecclesiastico ipsa Sapientia testatur : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.34 Et in Proverbiis : Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Quando præparabat cœlos, aderam; et eram cum eo cuncta componens.35 Ecce hic manifeste declaratur divinitas Christi et ejus æternitas. Propter quod dicit etiam Apostolus : Jesus Christus heri et hodie, ipse et in sæcula.36
(6) Descendet sicut pluvia in vellus. Libro Judicum narratur, quemadmodum ad instantiam Gedeonis complutum seu rore madefactum est vellus, terra sicca manente, et postea madefacta est circumquaque terra, vellere non adaquato. Est igitur sensus : Christus rex noster descendit in uterum Virginis, sicut descendit pluvia in vellus Gedeonis. Quemadmodum enim pluvia in vellus illud descendit, ita quod per vellus non distillavit, nec aliquid divisionis aut corruptionis velleri intulit; sic Verbum Dei de sinu Patris in Virginem veniens, eam in nullo læsit aut violavit : quoniam non de viro concepit, sed Spiritu Sancto obumbrante est imprægnata; supernaturaliter quoque formatum est corpus Christi in Virginis alvo, juxta illud Zachariæ, Ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus : id est, corpus ejus formabo. Et sicut stillicidia stillantia super terram. Quemadmodum guttæ leniter atque suaviter cadunt de cœlo in terram, et eam refrigerant et fecundant, sic Christus per suam incarnationem dulciter et sine strepitu descendit in Matrem Virginem, et per eam in mundum. Nam primus ejus adventus, in humilitate, paupertate ac mansuetudine fuit, secundum quod Zacharias prædixit : Exsulta satis, filia Sion; ecce rex tuus veniet tibi justus et salvator, ipse pauper, etc. Et in Evangelio ipsemet fassus est : Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet.
(7) Orietur in diebus ejus, id est in primo Christi adventu, justitia, id est perfectio vitæ, seu fides catholica. Tempus enim Christi, est tempus gratiæ : propterea homines Christi vestigia imitantes, perfectius sanctiusque vixerunt quam Judæi tempore legis. Et ideo Christus in Evangelio ait : Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum; et ad Joannem Baptistam, Sic, inquit, decet nos implere omnem justitiam. In tantum enim abundavit gratia atque justitia tempore Christi, plus quam ante, ut scriptum sit apud Joannem, Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus :37 non quod ante nequaquam fuerat datus, sed quia tam exuberanter datus non erat.
Et abundantia pacis. Hoc est quod superius dictum est : Venite et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram, auferens bella usque ad finem terræ. Et Isaias ait : Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.38 Et ita ista abundantia pacis tempore Christi orta, intelligeretur de pace temporali, quæ fuit in toto mundo sub Cæsare Augusto, sub quo natus est Christus, ita quod ad unius viri imperium describeretur universus orbis. Sed quia hæc pax non duravit donec auferatur luna, idcirco, secundum hanc expositionem, hoc quod dicitur, donec auferatur luna, referendum est ad justitiæ christianæ durationem, quæ usque in finem mundi durabit, non autem ad durationem pacis prædictæ. Convenientius tamen apparet, ut hæc abundantia pacis intelligatur de magnitudine pacis internæ, in tranquillitate conscientiæ collocatæ. De qua Apostolus loquitur : Pax Christi exsultet semper in cordibus vestris. Quam Zacharias prophetavit Christum suis fidelibus esse daturum : Loquetur, inquiens, pacem gentibus. Hanc etenim pacem annuntiaverunt angeli in Christi nativitate, dicentes : Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Hæc pax in bonis
Matth. v, 20.
Ibid. iii, 15.
Joann. vu, 39.
Ps. xlv, 9, 10.
Is. u, 4.
Luc. u, 1. auferretur
Zach. ix, 10.
Luc. u, 14. abundat hominibus, sicut orat Apostolus : Pax Christi, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras.41 Et ob ejus copiam, vocatus est Christus Princeps pacis.42 Hæc itaque abundantia pacis permanet in electis, donec auferatur luna, id est, nunquam cessabit, sicut nec luna; vel, Donec auferatur luna, id est, quousque Ecclesia militans transferatur ad societatem triumphantis Ecclesiæ, omni corruptione et mortalitate abjecta. Non quod tunc cessabit; sed quia tunc perficietur, sicut et luna semiplena perficitur: et ita, Donec, non denotat terminum pacis, sed continuationem ipsius: quemadmodum de Joseph et Maria ait Matthæus, Non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum.43
(8) Et dominabitur Christus a mari orientali usque ad mare occidentale, quia in omnem terram exivit sonus Apostolorum, et conversi sunt in omnibus finibus mundi quidam ad Christum;44 et a flumine paradisi terrestris, seu Jordanis; vel, flumine quocumque, puta a cunctis fluminibus, accipiendo singulare pro plurali; usque ad terminos orbis terrarum. Unde in Zacharia scriptum est:45 Potestas ejus a mari usque ad mare, et a flumine usque ad fines terræ. Et hæc de Christo dicuntur: Primo, quoniam omnia, etiam inanimata et irrationalia, subjecta sunt ei, prout ipse in Evangelio dicit: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.46 Secundo, quoniam omnis homo in omni mundo exsistens, velit, nolit, Christi subjectus est potestati, secundum quod ipse ait, loquens de se ipso ad Patrem:47 Dedisti ei potestatem omnis carnis. Tertio, quoniam in omni parte terræ habitabilis, aliqui Christo per fidem et opera obedierunt: propter quod Deus Pater ait ad Christum apud Isaiam, Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.48 Et hoc est quod ait Salvator Apostolis: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.49
(9) Coram illo procident Æthiopes. Hi enim per evangelistam Matthæum conversi, Christum humiliter adoraverunt. Possunt autem per Æthiopes accipi gentiles:50 qui ante conversionem suam ad Christum, erant vitiorum caligine denigrati, sicut Æthiopes nigra pelle teguntur. Et inimici ejus, Christo increduli, terram lingent, id est, rebus terrenis adhærebunt, et eas præ amore sibi intime applicabunt. Unde Jeremias: Recedentes, inquit, a te, in terra scribentur.51 Vel sic : Inimici ejus, id est, qui Christo aliquando repugnabant, post conversionem terram lingent, id est, eam ex devotione ad Christum, osculabuntur, prosternendo se usque ad terram, propter reverentiam Christi. (10) Reges Tharsis et insulæ munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent. Hoc ad litteram non solum impletum est in tribus Magis, Christo in die Epiphaniæ, aurum, thus et myrrham offerentibus, sed et in aliis multis regibus atque principibus harum terrarum, quæ multo tempore fuerunt sub fide catholica, et Christo seu Ecclesiæ diversa munera obtulerunt, videlicet spirituales corporalesque hostias.52 (11) Et adorabunt eum omnes reges; omnes gentes servient ei. Utraque distributionum istarum sumenda est pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Nam et de omni genere regum ac gentium, aliqui Christum adoraverunt, et ipsi ministraverunt, juxta vaticinium Danielis, dicentis:53 Omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Et Michæas: Stabit et pascet in fortitudine Domini;54 et convertentur, quia nunc magnificabitur in medio universæ terræ.
Consequenter inducitur causa universalis dominii Christi. (12) Quia liberabit pauperem a potente. Sed qualem pauperem? Subdit: et pauperem cui non erat adjutor alius, nisi ipse Deus. Talis pauper est omnis humilis, qui propriis viribus nequaquam innititur, sed toto affectu in Deo confidit. Hujusmodi autem pauperem Deus multipliciter liberat a potente, id est a dæmone: quem Christus in Evangelio fortem armatum appellat;55 et de quo apud Job scriptum est : Non est potestas super terram quæ ei comparetur, qui factus est ut nullum timeret. Vel, potente, id est homine quocumque superbo et forti, per naturalem fortitudinem aut sæcularem potentiam aliis prævalente. Primo liberat Christus pauperes ab his potentibus, dando eis patientiam in adversis, constantiamque in bonis : sic quod illorum malignitas ipsis non nocet, imo cooperatur eis in bonum. Secundo, quoniam facit eos tentationes viriliter superare, et tanto instantius studere virtutibus, quanto amplius impugnantur. Tertio, quoniam æternaliter eos salvabit, illis in æternum damnatis. Hinc enim apud Jeremiam dicitur : Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum. Et per Isaiam Dominus ait : Ego Dominus exaudiam egenum et pauperem, non derelinquam eos. Is. LXV, 15, 16.
Job XLI, 24.
Jer. XX, 13.
Is. XLI, 17.
Malach. III, 17.
II Cor. VIII, 2.
(13) Parcet pauperi et inopi, peccata dimittendo, pœnam relaxando, et gratiam tribuendo. Unde per Malachiam ait : Parcam timentibus me, dicit Dominus, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. Et animas pauperum salvas faciet, modo per gratiam, et in futuro per gloriam. Propter quod ait Apostolus : Altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum. (14) Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum. Christus namque per suos ministros atque vicarios, scilicet per summum Pontificem, aliosque prælatos ac principes, damnat et prohibet usuras sub æternæ damnationis periculo. Est autem alia quoque usura, ex qua suos eripit Christus, videlicet obligatio ad pœnam inferni, quæ sequitur perpetrationem peccati. Peccatum namque est quasi pecunia dæmonis, et pro eo exigit ipse a nobis pœnas perpetuas : quas non suscepimus, sed solvimus propter iniquitatem, quam a diabolica suggestione contraximus. Ab hac usura et omni iniquitate redemit Christus pauperes suos semel pretio sanguinis sui; quotidie quoque ab his redimit eos per infusionem gratiæ spiritualis, quæ est effectus meriti dominicæ passionis. Et honorabile nomen eorum coram illo, id est, nomen pauperum Dei, quo Christiani vocantur, coram Deo dignum est veneratione ac laude. Hoc quippe est nomen, de quo Isaias Judæos redarguens ait : Interficiet vos Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio, in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo. Amen. Hoc nomen (sicut in Actibus Apostolorum Lucas commemorat) primo impositum est discipulis Christi in Antiochia.
(15) Et vivet, id est, Christus morte devicta, immortalis resurget et æternaliter vivet. Et dabitur ei de auro Arabiæ. Multi enim principum christianorum tale aurum (quod optimum est) Christo et ejus ministris obtulerunt ad sustentationem pauperum, constructionem ecclesiarum, et in alios pios usus. Mystice vero, per aurum signatur sapientia, per Arabiam vero gentilitas : et ita datur Christo de auro Arabiæ, dum sapientes hujus sæculi, et in naturali philosophia doctissimi, ad fidem Ecclesiæ sunt conversi, ut patet de divo Dionysio, Augustino, et aliis multis. Datur etiam Christo de auro Arabiæ, dum sibi ipsi homo non innititur, sed omnem naturalem scientiam fidei subjicit, sicut creatura subdenda est Creatori. Et adorabunt de ipso semper, id est, fideles Deum adorabunt de Christo, id est ex contemplatione bonitatis, beneficiorumque ejus. Propter beneficia namque per Christum nobis collata, Deum semper adorare et venerari debemus. Tota die, id est qualibet parte diei convenienti ac debita, benedicent ei, id est, Christum regem laudabunt.
(16) Erit rex Christus firmamentum in terra, id est causa totius firmitatis ac stabilitatis hominum in terra manentium, in summis montium, id est in profundissima doctrina Prophetarum, confirmando et illuminando suos electos in sapientia Scripturarum, illas verificans in semetipso, sicut in Evangelio Joannis habetur : Veritas per Jesum Christum facta est. Unde et ipse post resurrectionem dixit discipulis : Act. XI, 26.
Joann. I, 17.
Oportet impleri omnia, quæ scripta sunt in lege et Prophetis et Psalmis de me.56 Superextolletur super Libanum fructus ejus: id est, effectus passionis Christi, videlicet gratia Dei, seu ipsi electi, qui sunt sanguine Christi redempti, elevabuntur super omnem dignitatem atque candorem hujus sæculi. Libanus enim candidatio interpretatur, et in eo arbores altæ, scilicet cedri, nascuntur: per quæ altitudo et flos præsentis sæculi figuratur.
Verumtamen quidam diversarum translationum inspectores solliciti, versum hunc sublimius fructuosiusque exponunt. Nam loco ejus quod hic dicitur, Erit firmamentum, etc., in Hebræo habetur, Erit abundantia frumenti; in translatione vero Hieronymi, Erit memorabile triticum; in translatione quoque Chaldaica, apud Hebræos authentica, Erit placenta tritici. Sicque videtur nostra translatio vitio scriptorum corrupta, habendo pro frumento, firmamentum: et ita exponendus est locus iste de sacramento Eucharistiæ, in quo Christus sub specie panis triticei veraciter continetur. Ait ergo sanctus David, de Christo loquens: Erit abundantia frumenti, seu memorabile triticum, aut placenta tritici, quoniam rex Messias, Christus Dominus, sub forma panis triticei, in modum placentæ congesti, continetur atque in ecclesiis reservatur: et ipse Christus est tale frumentum, in summis montium, id est in capitibus sacerdotum, hostiam altaris in sublime tollentium. Dicuntur autem sacerdotes montes, propter eminentiam Ordinis, sapientiæ et potestatis. Superextolletur super Libanum fructus ejus, quia per fructum hujus sacramenti, homines eriguntur et perducuntur ad cœli palatium et Ecclesiæ triumphantis consortium.
Et florebunt fideles de civitate, id est de ecclesia, sicut fœnum terræ. Quemadmodum enim fœnum tempore suo sublimiter crescit et pulchre virescit, sic Christiani post sacram communionem de ecclesia egredientes, spiritualiter florent in gratia, et alte crescunt in vita perfecta, dum fuerint hujus sacramenti effectum sortiti, prout Christus testatur: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo;5758 et denuo, Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum.
Propter tanta ergo beneficia Christi, (17) Sit nomen ejus benedictum in sæcula, id est, per omnes generationes laudetur et clarificetur. Ante solem permanet nomen ejus. Nam Christus ab æterno fuit, et omnem creaturam æterna generatione præcessit, sicut de eo scriptum est:59 Egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis. (18) Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ. Ex hoc constat, quod vera sit expositio Pauli apostoli, qui illud quod ad Abraham locutus est Deus, In te, inquiens, benedicentur omnes cognationes terræ, exponit de Christo, ad Galatas.60 Sic enim allegat Apostolus: In semine tuo, id est in Christo (ut ipse interpretatur), benedicentur omnes gentes.61 Et hoc est quod jam ait Psalmista, Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ: quia non solum duodecim tribus Israel, sed et omnes mundi progenies benedicuntur in Christo, quia per illum salvantur, et gratiam Dei nunc, postque gloriam Beatorum adipiscuntur merito incarnationis conversationisque Christi. Propter quod ait Petrus, loquens de Christo: Huic omnes Prophetæ testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in illum.62 Omnes gentes magnificabunt eum laude et opere. Et est in versu isto distributio pro generibus singulorum, quia ex omni genere tribuum ac familiarum quidam, imo et multi, crediderunt in Christum, quemadmodum prædixit Zacharias: Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illo.63
(19) Benedictus Dominus Deus Israel tanta beneficia præstans hominibus, qui facit mirabilia solus propria auctoritate ac potestate. Quamvis enim per Sanctos
Deus mirabilia operetur, secundum quod in Evangelio ipse ait, Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet; hoc tamen Sancti non faciunt, nisi virtute divina, et ita Deus est auctor principalis. Sunt autem quædam mirabilia, quæ etiam fieri possunt per dæmones et impios; sed mirabilia quæ totum ordinem, cursum et legem naturæ creatæ transcendunt, a solo Deo efficiuntur: sicut est statio solis, resuscitatio mortuorum, revelatio secretorum cordis. (20) Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum, id est, nomen magnæ potestatis Dei, quo ipse Omnipotens appellatur, ab omnibus semper laudetur et glorificetur; et replebitur majestate ejus omnis terra, id est, cognitione majestatis divinæ omnis homo implebitur, sicut ab Isaia prædictum est: Repleta est terra scientia Domini. Et hoc factum est in toto mundo per sanctos Apostolos. Vel: Majestate ejus, id est magnificentia operum divinorum seu gloriosis effectibus Creatoris, replebitur mundus: quemadmodum factum est in die Pentecostes et postmodum, quando effudit Deus de Spiritu suo super omnem carnem, quia tunc Spiritus Domini replevit orbem terrarum, cœperuntque in universo mundo fieri magna miracula in nomine Christi. Postremo desiderans Propheta cum ingenti affectu, prædicta vaticinia verificari in actu, adjungit: Fiat, fiat.
Ecce psalmum vere per omnia cœlesti pulchritudine candidatum audivimus: in quo Christi duplex natura et una persona clarissime commendatur, regnum ejus universale describitur, Ecclesiæ institutio declaratur, Deo gratiæ exhibentur. Et patet ex his, quam multa in hoc psalmo dicuntur, quæ de Salomone nullatenus verificantur.
PRECATIO.
Tuæ, Domine, largitatis indulgentia suscipiamus pacem et justitiam, quam jugiter te adjutore obtineamus:64 ut humiliatis calumniatoribus nostris, nomen tuum benedictum in sæcula magnificemus.
Footnotes
-
Ephes. ii, 14, 16, 17. ↩
-
Rom. v, 10. ↩
-
Zach. vi, 13. ↩
-
1 Cor. i, 24. ↩
-
1 Petr. ii, 6. ↩
-
Apoc. xvii, 14. ↩
-
Matth. v, 3. ↩
-
Ps. cxiii, 9. ↩
-
Is. xxix, 19. ↩
-
Dan. vii, 13, 14. ↩
-
Joann. v, 22. ↩
-
Act. x, 42. ↩
-
Joann. viii, 15. ↩
-
Joann. m, 17. ↩
-
Ibid. viii, 50. ↩
-
Act. XVII, 31. ↩
-
Luc. IX, 54. ↩
-
Ibid. 55, 56. ↩
-
Is. XI, 3, 4. ↩
-
Joann. XIV, 27. ↩
-
Luc. X, 5. ↩
-
Joann. V, 27. ↩
-
Joel III, 18. ↩
-
Apoc. XXII, 12. ↩
-
Matth. XX, 28. ↩
-
Is. XI, 4. ↩
-
Is. XXV, 10. ↩
-
II Thess. II, 8. ↩
-
Joann. VIII, 11. ↩
-
Luc. XIV, 11. ↩
-
Hebr. I, 3. ↩
-
Sap. VII, 26. ↩
-
Zach. iii, 9. ↩
-
Eccli. xxiv, 5. ↩
-
Prov. viii, 22, 27, 30. ↩
-
Hebr. xiii, 8. ↩
-
Joann. vii, 39. ↩
-
Is. ii, 4. ↩
-
Coloss. iii, 15. ↩
-
Luc. ii, 14. ↩
-
Philipp. IV, 7. ↩
-
Is. IX, 6. ↩
-
Matth. I, 25. ↩
-
Ps. XVIII, 5. ↩
-
Zach. IX, 10. ↩
-
Matth. XXVIII, 18. ↩
-
Joann. XVII, 2. ↩
-
Is. XLIX, 6. ↩
-
Act. I, 8. ↩
-
Matth. II, 11. ↩
-
Jer. XVII, 13. ↩
-
Matth. II, 11. ↩
-
Dan. VII, 14. ↩
-
Mich. V, 4. ↩
-
Luc. XI, 21. ↩
-
Luc. xxiv, 44. ↩
-
Ibid. 52. ↩
-
Joann. vi, 57. ↩
-
Mich. v, 2. ↩
-
Gen. xii, 3. ↩
-
Galat. iii, 8, 16. ↩
-
Act. x, 43. ↩
-
Zach. ii, 10, 11. ↩
-
Is. xi, 9. ↩
Chapter 135 of 244