Skip to the text

Articulus 40

ELUCIDATIO PSALMI SEPTUAGESIMI SECUNDI: QUAM BONUS ISRAEL DEUS.

PSALMI autem præsentis titulus est: Defecerunt laudes seu hymni David filii Jesse, psalmus Asaph: id est, postquam impleta fuerunt, quæ in præcedenti psalmo dicebantur futura, videlicet Christo incarnato, defecerunt laudes seu hymni David filii Jesse, id est populi Judæorum, significati per David. Solebant enim Deum laudare propter beneficia temporalium et exteriorum bonorum; sed Christo nato, defecerunt hæ laudes, quoniam perdiderunt locum et gentem. Prædictas igitur laudes sequitur psalmus præsens, in quo ostenditur rectitudo providentiæ Dei omnia disponentis: cujus tamen contrarium nonnullis imperfectis videtur, dum malos nunc florere ac prosperari, bonos vero tribulari et opprimi cernunt. Dicitur quoque hic psalmus esse ipsius Asaph, tanquam auctoris, secundum Hieronymum; secundum Augustinum, sicut cantoris, ita quod David fecit hunc psalmum decantandum per Asaph, qui erat unus de principalibus templi cantoribus tempore David.

PRIMO autem proponit propheta David principale propositum seu conclusionem intentam;1 deinde arguit ad partem utramque.234 Dicit ergo : (1) Quam bonus Israel Deus! id est, multum bonus est Deus populi christiani, divina fideliter contemplantis, his qui recto sunt corde, id est justis, nihil mali machinantibus, sed divinæ legi se semper conformantibus. Omnibus autem bonus est Deus, in quantum cuncta conservat in esse, et singulis providet; sed justis Deus est valde bonus, id est pius, dulcis, liberalis. Bonum enim vocatur, quod est sui diffusivum. Deus vero, quantum in se est, omnibus promptus est suam bonitatem communicare; et aliud nihil impedit nos a perceptione divinorum donorum, nisi negligentiæ nostræ atque peccata, quemadmodum Jeremias testatur : Peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis.5 Quoniam ergo recti corde hoc impedimentum abjiciunt, digni sunt accipere dona divina : idcirco bonitatem divinam, quam alii informiter ac simpliciter sciunt, ipsi experimentaliter norunt ac dulciter gustant. Propterea Deus est eis valde bonus, juxta illud :6 Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum.

Deinde Propheta incipit ad oppositam partem arguere, loquensque in persona infirmorum, ait : (2) Mei autem pene moti sunt pedes : id est, affectus mei quasi incurvati sunt, et a divinæ legis observatione pene aversi; vel, Pedes mei, id est intellectus atque voluntas, quia per has vires tendimus in Deum, contemplando et diligendo. Pene effusi sunt gressus mei : id est, opera mea quasi evacuata sunt et mercede privata, propter inconstantiam meam. (3) Quia zelavi, id est, invidia et irrationabiliter motus sum, super iniquos, invidendo temporali prosperitati eorum, pacem falsam, carnalem et transitoriam peccatorum videns, quam æquanimiter ferre non potui propter imperfectionem meam. Non enim debet homo ita moveri, quia superius dictum est, Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem.7 Si autem quis doleat de prosperis impiorum successibus, in quantum eorum saluti repugnant, hoc ex dilectione procedit, neque ad zelum invidiæ pertinet. Æstimare vero non debemus quod impii veram habeant pacem, quum pax sit tranquillitas bonæ ordinationis : qua carent maligni, quia in eis sensualitas prævalet rationi, et caro dominatur spiritui. Unde scriptum est : Non est pax impiis, dicit Dominus.8 Sæpenumero denique sancti Prophetæ hanc quæstionem et rationem infirmorum inducunt, cur scilicet boni in hoc sæculo affliguntur, et impii prosperantur. Hinc Jeremias ait : Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum; verumtamen justa loquar ad te : Quare via impiorum prosperatur, et bene est omnibus qui prævaricantur in te?9 Et Habacuc : Quare respicis contemptores, et taces conculcante impio justiorem se?10 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum. Quare non respicis super inique agentes?11 Job quoque : Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?12

Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis, et non est virga Dei super eos? Hæc autem malignorum prosperitas, viro perfecto et justo vacillationem aut anxietatem non facit : non enim ignorat quod Deus flagellat omnem filium quem recipit, et quod sicut aurum in fornace probat electos, et quod per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.131415

Cur autem videatur pax esse peccatoribus, subdit : (4) Quia non est respectus morti eorum : id est, quoniam ipsi non adspiciunt neque considerant mortem sibi instantem, ideo sic vivunt securi, quasi non essent morituri. Et firmamentum in plaga eorum. Resumenda est negatio in principio versus posita, ut sit sensus : Non est firmamentum, id est aliqua virtus seu stabilis pœnitentiæ fortitudo, in plaga eorum, id est vitiosa ac miserabili vita ipsorum. Peccatum enim est animæ plaga; et ipsi in vitiis perseverant, sicut de eis ait sanctus Job : Dixerunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.16 Isaias17

Is. xxx, 10. quoque : Dicunt videntibus, Nolite videre; et adspicientibus, Nolite adspicere nobis ea quæ recta sunt. Loquimini nobis placentia, videte nobis errores. — Vel sic : Quia non est respectus morti eorum : id est, ideo in vitiis pacem habent, quoniam Deus non respicit eos oculo suæ clementiæ, prout apud Isaiam ipse ait de peccatore, Abscondi faciem meam, et abiit vagus in via cordis sui : et ita non prospicit Deus morti eorum æternæ, quia non impedit eam. Idcirco est et firmamentum, id est perseverantia fortis et obstinatio dura, in plaga eorum interiori, id est in culpa, quia non pœnitent. — Vel sic, et magis ad litteram : Quia non est respectus morti eorum : id est, non videntur cito mori, sed interdum vivunt diutius quam justi, quemadmodum scriptum est : Justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. Hoc tamen contingit ad damnationem ipsorum graviorem. Interdum autem merentur per aliqua opera bona extra caritatem facta, temporalis vitæ prolongationem.

Ibid. LVII, 17.

Eccle. vii, 16.

Et firmamentum in plaga eorum : id est, si mali aliquam plagam incurrant, cito curantur, et non diu in ea perdurant, propter multa suffragia et humana solatia eis parata, quibus sæpe justi egent et carent.

(5) In labore hominum, id est virorum sanctorum et virtuosorum, non sunt; et cum hominibus vere rationabiliter conversantibus, non flagellabuntur flagello filiorum, ad emendationem in vita præsenti, sed flagello reproborum, et ad perditionem in lacu inferni. Non autem sunt hæc intelligenda, quasi peccatores non laborent in hac vita, præsertim quum ipsi alibi dicant : Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles. Ecclesiastes quoque ait : Bono homini dedit Deus sapientiam et scientiam, peccatori autem afflictionem et curam superfluam.18 Est igitur duplex labor : labor pœnitentialis, et labor iniquæ operationis. Quemadmodum namque virtus ex sua natura delectabilis est, sic vitium ex sua natura amarum est, triste, laboriosum, atque

Sap. v, 7.

Eccle. n, 26. pœnale : sæpe tamen contrarium accidit, quantum ad nos, propter nostræ naturæ corruptionem. In sancto ergo et pœnitentiali labore peccatores non sunt, quia nec sacris vigiliis, nec precibus puris, nec debitis disciplinis, saluberrimisque jejuniis vacant, sed in vanitate et perversitate tempus suum expendunt, et perdunt. Quamvis autem vita eorum, secundum veritatem, multo laboriosior sit atque pœnalior conversatione bonorum, quoniam tamen vita perversa eis amplius placet, idcirco sine labore se vivere arbitrantur, et vitam justorum laboriosam putant, eamque abhorrent et aspernantur. Justi autem verum habent judicium, et per experientiam didicerunt quam dulce sit Deo servire, quanta sit delectatio serenæ conscientiæ, quam vehemens sit lætitia animæ puræ, quam vere suave sit jugum Christi, et leve onus ipsius. Secundum Bernardum, versiculus iste nullis tam proprie competit, quam clericis nostri temporis.

C Quoniam itaque sic prosperantur et otiantur maligni, (6) Ideo tenuit eos superbia, id est, vinculo elationis constricti sunt, et in captivitatem ac servitutem superbiæ ducti : imo servi superbiæ facti, juxta illud, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Operti sunt iniquitate et impietate

Matth. xi, 30.

Joann. viii, 34.

Prov. xxx, 8.

Galat. v, 24.

1 Petr. n, 11. sua : id est, quemadmodum viri perfecti dicuntur operti atque vestiti justitia, sic isti undique operiuntur malitia, facientes iniquitatem in proximum, et impietatem in Deum. (7) Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum : id est, ex abundantia atque pinguedine seu copia temporalium rerum iniquitas eorum causatur, quoniam temporalium copia rerum, omnis transgressionis est fomentum. Ideo orat vir justus : Tantum victui meo tribue necessaria. Transierunt in affectum cordis, id est, concupiscentiis carnis illicitisque desideriis consenserunt. Quocontra de justis ait Apostolus : Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Ad quod monemur a principe Apostolorum, dicente : Obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinere a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.19

(8) Cogitaverunt, cum consensu mentali, et locuti sunt, ore corporali, nequitiam, id est fraudulenta et crudelia verba contra virtuosos viros, quos quærunt opprimere : quod in tyrannis, beatorum martyrum homicidis, maxime patet. Unde in Isaia legitur : Fraudulenti vasa pessima sunt; ipse enim cogitationes concinnabit ad perdendos mites.20 Iniquitatem, id est verba iniqua, in excelso, id est in sublimi, audacter, alte et publice, locuti sunt : sicut alibi scriptum est, Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, et non absconderunt.21 (9) Posuerunt in cœlum os suum : id est, erecto collo et tumida mente contra Deum locuti sunt verba blasphemiæ, prout in libro Job scribitur : Cucurrit impius adversus Deum erecto collo, et pingui cervice armatus est.22 Unde et Pharao dixit :23 Nescio Dominum. Et Sennacherib : Non te decipiat Deus tuus, quia non poterit liberare te.24 Nero quoque, Domitianus, Diocletianus et alii plures, maximas contra Christum dixerunt blasphemias. Et lingua eorum transivit in terra : id est, sermo eorum rebus terrenis inhæsit, vel in opus processit, atque humanæ fragilitatis mensuram excessit.

Deinde Dominus ait de populo præelecto : (10) Ideo convertetur populus meus hic : id est, quoniam tanta iniquitas atque damnatio concomitantur temporalem prosperitatem impiorum, idcirco populus salvandus convertetur ad me, hic, id est in hac consideratione præsenti : quia perpendet quam periculosa sit mundana prosperitas et carnalis voluptas; et ita eas abhorrebit et fugiet, nec amplius super iniquos zelabit, sed condolebit, atque ad spiritualem ac arduam conversationem se dabit.

Et dies pleni fructibus pœnitentiæ et bonis operibus, invenientur a Deo judice in eis ad Deum conversis. Plenitudinem enim (ait Ambrosius) vita sanctorum habet; inanes autem sunt dies malorum.

(11) Et dixerunt, prædicti infirmi antequam perfecte essent ad Deum conversi :

Quomodo scit Deus ista inferiora, si ista permittit, videlicet ut impii prosperentur? et, Si est scientia in excelso, id est, si est providentia in Deo sublimi? Imo videtur quod non : quia si esset, daret Deus malis adversa et pœnas, sicut merentur, justis autem prosperitatem et gaudium. Hoc est quod scribitur apud beatum Job : An cogitas quod Deus excelsior cœlo sit? Nec nostra considerat, et circa cardines cœli perambulat.25 Unde de negantibus divinam providentiam alio loco scriptum est : Æstimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitæ ad lucra compositam, et oportere undecumque acquirere.26 Cur autem infirmi hæc dicant, subjungitur :

(12) Ecce ipsi sunt peccatores, et nihilo minus sunt abundantes in sæculo ; obtinuerunt divitias hereditaria possessione. (13) Et dixi, dum adhuc inexercitatos habui sensus : Ergo, id est, quum ita sit, ego sine causa, id est sine fructu et ratione, justificavi cor meum, omni custodia custodiendo cor meum a cogitationibus malis, et sine causa lavi inter innocentes manus meas, id est, opera mea impolluta servavi.27 (14) Et fui sine causa flagellatus tota die, id est assidue in vigiliis, jejuniis, disciplinis, fletu et precibus, exterioribus quoque laboribus propter Deum assumptis, vel ad spiritualem profectum relatis ; et castigatio mea in matutinis, id est, correctio qua me ipsum correxi, et exercitatio sancta, summo mane arrepta, qua castigavi corpus et spiritum meum, vel a te castigatus sum, fuit inanis.

Consequenter arguit ad oppositum. (15) Si dicebam corde : Narrabo sic, id est, cogitavi ita sentire atque asserere de providentia tua et felicitate malorum ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi, id est, tunc generationem et societatem electorum redarguo, quia vita eorum mercede caret : sicut de quibusdam per Malachiam conqueritur Dominus : Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus.28 Et dixistis : Vanus est qui servit Domino ; aut quod emolumentum, quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino?

16

(16) Existimabam ut cognoscerem : id est, putavi me posse rationem hujus scrutari et invenire, cur impii prosperantur, et sancti multipliciter affliguntur; hoc labor est ante me, id est, hanc causam cognoscerem, laboriosum est mihi. (17) Donec intrem in sanctuarium Dei, id est, donec Deus mihi revelet incerta et occulta sapientiæ suæ, in secretum suæ cognitionis me intromittens, et sacram Scripturam, quæ29

17 etiam sanctuarium Dei vocatur, mihi aperiat. Per sacram namque Scripturam Deus nobis loquitur et respondet, sicut in sanctuario tabernaculi divina dabantur responsa.30 Et intelligam in novissimis eorum, id est, considerem quid finaliter instet perversis, quid pœnæ et damnationis eis immineat, quam cito morituri sint, quam districte judicandi, quam irreparabiliter condemnandi. Advertam etiam quid beatitudinis restet electis et justis, quam secure discedent, quam clementer a Judice recipientur, quam gloriose coronabuntur. Dum ista adverto, tunc utique ex prosperitate pravorum non moveor, neque bonorum me turbat adversitas: quoniam scio quod Deus electos hic purgat, quatenus citius copiosiusque glorificentur in cœlis: sicut et ipse in Apocalypsi testatur, Ego quos amo, arguo et castigo.31 Horum quoque novissimorum præmeditatio sedula, præservat hominem ab omni ruina, juxta illud: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.3233 Sed quoniam reprobi ista non pensant, prout de eis in Deuteronomio asseritur, Gens absque consilio est et sine prudentia, utinam saperent et intelligerent, ac novissima providerent;34 ideo sine mensura et numero peccant.

18

Deinde ponuntur tormenta pravorum. (18) Verumtamen, o Deus, propter dolos, quos impii fecerunt in proximos, posuisti eis, id est impiis, finem vitæ breviorem, quam alias habuissent. Sæpe enim homines propter peccata sua intempestive moriuntur, quando videlicet impletæ sunt iniquitates eorum. Unde de peccatore apud Job scriptum est: Antequam impleantur dies ejus, peribit.35 Et iterum sanctus Job: Viri, inquit, iniqui ante tempus suum sublati sunt.36 Dejecisti eos dum allevarentur: id est, dum adhuc florerent et superbirent, humiliasti iniquos, eos occidendo sive damnando. Hinc Abdias disseruit: Superbia cordis tui extulit te.37 Sed si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.

(19) Quomodo facti sunt in desolationem, perdendo temporalia bona et corporis sanitatem, aut mortem incurrendo, in qua nullus eos valuit adjuvare? Subito defecerunt: sicut dicitur apud Job, Laus impiorum brevis est, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.38 Perierunt, æternaliter condemnati, propter iniquitatem suam: sicut scriptura alia testatur, Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.39 (20) Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges: id est, quemadmodum somnium evigilantium statim evanescit, et fallax fuisse cognoscitur; sic, o Domine, ad nihilum rediges, id est, condemnabis ac destrues imaginem ipsorum, id est omnem apparentem felicitatem et gloriam reproborum, in civitate tua cœlesti, tollendo eos ab ea, ne videant beatitudinem tuam. Hinc enim dicturi sunt impii in die reprobationis suæ: Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius præcurrens.40 Et iterum scriptum est: Spes impii tanquam lanugo, et tanquam spuma gracilis, et tanquam memoria hospitis unius diei prætereuntis. Ideo in libro Job scriptum est: Si ascenderit usque ad cœlum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur; velut somnium avolans non invenietur, transiet quasi visio nocturna.

D

Hæc autem dico, (21) Quia inflammatum4142 est cor meum zelo justitiæ et igne Spiritus

Sancti, contigitque mihi quod a Jeremia olim dictum est: Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans;43 et renes mei, id est motus seu affectus sensitivi appetitus, commutati sunt, id est, rationis imperio subditi sunt, qui dudum secundum impetum concupiscentiæ moventur:44 quod non fit sine magna gratia Dei. Et ego ad nihilum redactus sum: id est, quantum ad spirituale esse nihil factus sum, antequam conversi fuerant renes mei, quando peccatis subjacui et concupiscentiis deservivi;45 et nescivi me sic annihilatum, propter excæcationem peccati: nam putavi me aliquid esse, quum nihil essem. Vel: Ego ad nihilum redactus sum, propria reputatione; et nescivi, id est, non sapientem, sed ignorantem me reputavi: eo quod dicat Apostolus, Qui se putat aliquid scire, nondum scit quomodo oporteat eum scire;46 et iterum, Nolite prudentes esse apud vosmetipsos. (22) Ut jumentum factus sum apud te: id est, comparatione tuæ sapientiæ, potius videor esse irrationale animal, quam rationalis creatura.47 Vel sic: Ut jumentum factus sum apud te, id est, tuo jugo dorsum meum supposui, tuisque præceptis tam prompte obedivi, ut jumentum domino suo obedit, onera ejus portando. Et ego semper tecum. Qui enim se ipsum coram Deo humiliat, eique paret, indesinenter manet in eo per gratiam.

(25) Tenuisti manum dexteram meam: id est, per gratiam me consolidasti et sustentasti, quemadmodum sustentatur cujus dextera ab amico tenetur;48 et in voluntate tua, id est in observatione præceptorum tuorum, vel secundum tuæ voluntatis beneplacitum, deduxisti me in via peregrinationis atque exsilii hujus, ducendo me per rectam viam ad felicitatem æternam; et cum gloria, id est gloriose atque potenter, suscepisti me, uniendo me tibi per caritatem, quem ex ore diaboli et morte peccati rapuisti. Vel: Cum gloria, id est cœlesti beatitudine, suscepisti me, id est

(25) Tenuisti manum dexteram meam: id est, per gratiam me consolidasti et sustentasti, quemadmodum sustentatur cujus dextera ab amico tenetur; et in voluntate tua, id est in observatione præceptorum tuorum, vel secundum tuæ voluntatis beneplacitum, deduxisti me in via peregrinationis atque exsilii hujus, ducendo me per rectam viam ad felicitatem æternam; et cum gloria, id est gloriose atque potenter, suscepisti me, uniendo me tibi per caritatem, quem ex ore diaboli et morte peccati rapuisti.49 Vel: Cum gloria, id est cœlesti beatitudine, suscepisti me, id est

26

22

23 stercora, ut Christum lucrifaciam.50 Insufficiens et angusta est mihi omnis creatura, te Creatorem super omnia diligenti, nec satiare potest affectum meum bonum finitum; sed tu, Deus æterne, qui es bonitas infinita et veritas incircumscripta, solus quietare, implere et beatificare potes intellectum meum atque affectum. (25) Defecit caro mea, id est appetitus inferior, et cor meum, id est appetitus superior, in contemplatione ac dilectione summi boni, et beatitudinis mihi a Deo meo paratæ, quoniam oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se.5152 Deus cordis mei, id est amor animæ meæ, summum bonum ipsius, et Deus totius beatitudinis suæ. Quod enim quis maxime colit ac diligit, hoc est Deus ipsius. Et pars mea Deus in æternum: id est, Deus est illud bonum, quod ego ex omnibus bonis elegi, præ universis rebus dilexi, cui semper adhærere intendo, quoniam ipse solus sufficit mihi, quia in ipso omnium bonorum, pulchrorum, ac desiderabilium plenitudinem invenio. Unde et Isaias hoc bono contentus, ait: Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ.53 Anima mea desideravit te. Et alia scriptura: Qui diligunt te, Domine, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.54

(26) Quia ecce qui elongant se per peccatum mortale a te, omnium salvatore, peribunt, quoniam ibunt in ignem æternum. Perdidisti omnes qui fornicantur abs te: id est, in præsenti perdis, eis gratiam subtrahendo, et in futuro perdes, a gloria repellendo, omnes qui adulterinis et pessimis cogitationibus a te recedunt, et rebus caducis inhærent.55 Est enim quædam fornicatio spiritualis, qua anima summæ Trinitatis imagine insignita, quæ esse deberet sui Creatoris filia, Christique sponsa, Deo suo infidelis efficitur, et creaturis potius quam Creatori innititur, delectatur, et fruitur. Sic fornicantes a Deo, conteruntur, sicut scriptum est :56 Contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, dicit Dominus. Et iterum :57 Noli lætari, Israel, quia fornicatus es a Deo tuo.

(27) Mihi autem adhærere Deo per caritatem et humilem servitutem, bonum est, imo optimum, saluberrimum, atque dignissimum. Summa namque nobilitas mentis creatæ, est conversio ejus ad Deum. Ponere in Domino Deo spem meam, bonum est mihi. Hinc etenim Sponsa ait :58 Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Et Christus in Evangelio :59 Unum, inquit, est necessarium. (28) Ut annuntiem aliis, vel per me decantem ad gloriam nominis tui, omnes prædicationes tuas in sacra Scriptura contentas, vel mihi divinitus inspiratas, in portis filiæ Sion, id est in Ecclesiis militantibus, quæ sunt filiæ Sion, id est cœlestis Jerusalem, quæ est mater nostra : multæ autem sunt particulares Ecclesiæ, id est congregationes fidelium. Porro secundum venerandum Hugonem, septem sunt genera prædicandorum, quæ designantur hoc versu :

Sacra, fides, virtus, vitium, laus, præmia, pœnæ.

Prædicanda sunt enim sacra, id est : septem sacramenta Ecclesiæ ; fides, id est duodecim articuli fidei ; virtus, id est virtutes theologicæ, morales et intellectuales, quatenus acquirantur ; vitium, id est peccata mortalia, ut vitentur ; laus, id est præconia, exempla, et vita Christi atque Sanctorum ; præmia quoque electorum, et pœnæ reproborum.

Ecce completus est psalmus, omni laude dignissimus, qui devotarum est mentium maxime consolativus : in cujus exordio ponitur verbum omni dulcedine plenum, in cujus processu pulchre concionatur Propheta, et tandem concludit, quam vana ac fallax sit impiorum prosperitas, quam contemnenda sit divitiarum superfluitas. Nam (ut ait Hieronymus) continuus temporalium rerum successus, certum indicium est reprobationis æternæ. Et hæc gravissima ira Dei, quum permittit hominem temporaliter prosperari, nec eum castigat, sed in suis adinventionibus voluntatibusque relinquit.60 Ostendit insuper psalmus iste, quam certam et justam providentiam habeat Deus actuum humanorum. Copiose etiam manifestat, qualis sit vita hominis electi ac justi, videlicet, ut cor suum justificet, manus suas inter innocentes lavet, tota die flagelletur, atque in matutinis castigetur, cor habeat divino amore succensum, carnem mortificatam, et in propriis oculis nihil exsistat, insipientiam suam Domino humillime confiteatur, ejusque imperio instar pii jumenti in omnibus subjiciatur. Deinde beneficia gratiæ Dei commemorantur, et totus spiritualis profectus Deo adscribitur. Postremo anima Deum affectuosissime ac devotissime affatur, affirmans se extra Deum nihil appetere, Deum finaliter desiderare, in ejus dilectione et contemplatione prorsus deficere, vel quia non valet eum tam clare cognoscere, tamque ardenter diligere, sicut ipse cognoscibilis amabilisque consistit, vel quia ex fervidæ dilectionis excessu contemplationisque raptu infirmata sit corpore, et corde alienata a semetipsa.

Ultimate etiam eligit, omnibus derelictis, Deo totaliter adhærere, atque in eo pure confidere : et hoc, non ob proprium præmium, cum reflexione ad se, sed ut omnes laudationes Dei pronuntiet. Cum multa igitur attentione pensemus et decantemus psalmum præsentem, quatenus omnis mundana prosperitas nobis vilescat, et illud unum quod solum est necessarium, summe complaceat, ametur, atque delectet.61

PRECATIO.

Deus cordis nostri, Deus pars nostra in æternum, te confortante in bonis agendis non deficiat caro et cor nostrum; fac nos tibi semper adhærere, et in te Domino Deo spem ponere, donec te prævio duce, cœleste sanctuarium tuum mereamur introire: qui trinus et unus Deus, vivis et dominaris in omnia sæcula.

Footnotes

  1. 1 Par. xvi, 5; xxv, 1, 2. ↩

  2. Act. ii, 17. ↩

  3. Sap. i, 7. ↩

  4. Joel ii, 28. ↩

  5. Jer. v, 25. ↩

  6. Thren. m, 25. ↩

  7. Ps. xxxvi, 1. ↩

  8. Is. LVII, 21. ↩

  9. Jer. xii, 1. ↩

  10. Habac. 1, 13. ↩

  11. Habac. i, 13. ↩

  12. Job xxi, 4, 7, 9. ↩

  13. Act. xiv, 21. ↩

  14. Sap. iii, 6. ↩

  15. Hebr. xii, 6. ↩

  16. Job xxi, 14. ↩

  17. Thren. iii, 25. ↩

  18. Eccle. ii, 26. ↩

  19. I Petr. ii, 11. ↩

  20. Is. xxxii, 7. ↩

  21. Is. III, 9. ↩

  22. Job xv, 26. ↩

  23. Exod. v, 2. ↩

  24. Is. xxxvii, 10. ↩

  25. Job xxii, 12, 14. ↩

  26. Sap. xv, 12. ↩

  27. Prov. IV, 23. ↩

  28. Malach. III, 13, 14. ↩

  29. Ps. l, 8. ↩

  30. Exod. xxv, 22. ↩

  31. Apoc. III, 19. ↩

  32. Eccl. VII, 40. ↩

  33. Eccli. VII, 40. ↩

  34. Deut. XXXII, 28, 29. ↩

  35. Job XV, 32. ↩

  36. Job XXII, 15, 16. ↩

  37. Abdiæ 3, 4. ↩

  38. Job XX, 5. ↩

  39. Job XXI, 13. ↩

  40. Sap. V, 8, 9. ↩

  41. Job XX, 6-8. ↩

  42. Ibid. 15. ↩

  43. Rom. xii, 24. ↩

  44. Jer. xx, 8, 9. ↩

  45. 1 Cor. xv, 53, 54. ↩

  46. 1 Cor. VIII, 2. ↩

  47. Rom. xii, 16. ↩

  48. Galat. VI, 3. ↩

  49. Matth. xxv, 41. ↩

  50. Philipp. III, 8. ↩

  51. Is. LXIV, 4. ↩

  52. 1 Cor. ii, 9; ↩

  53. Is. XXVI, 8, 9. ↩

  54. Judic. v, 31. ↩

  55. Rom. vii, 24. ↩

  56. Ezech. vi, 9. ↩

  57. Osee ix, 1. ↩

  58. Cant. vii, 10. ↩

  59. Luc. x, 42. ↩

  60. Ps. lxxx, 13. ↩

  61. Luc. x, 42. ↩

Chapter 136 of 244