Articulus 41
EXPOSITIO LITTERALIS PSALMI SEPTUAGESIMI TERTII: UT QUID, DEUS, REPULISTI IN FINEM?
EXPLANANDI jam psalmi titulus est: Intellectus Asaph. Asaph interpretatur congregatio: quæ in veteri lege dicebatur Synagoga, nunc vero vocatur Ecclesia. Secundum Hieronymum, psalmus iste ab Asaph compositus est, sicut et alii psalmi ab Asaph intitulati. Augustinus vero aliter sentit. Et ergo, secundum Augustinum, sensus tituli est: Intellectus Asaph: id est, in psalmo hoc agitur, quid Synagoga seu Ecclesia intelligit, scilicet, quod figuræ jam transierunt, atque per Christum impletæ sunt, et quod a Christo exspectare et quærere debemus, non temporalia, sed æterna. Porro secundum doctores catholicos, psalmus iste ad litteram loquitur de captivitate et destructione Judæorum, per Titum et ejus exercitum facta.
PROPHETA ergo, ut Dei misericordiam citius provocet, causam hujus destructionis regni et populi Hebræorum, per modum admirationis et condolentis inquirit, dicendo: (1) Ut quid, Deus, repulisti terram et populum tuum a te ipso et tua protectione, tradendo eos in manus adversariorum, in finem, id est totaliter et usque ad finem mundi? Quidam vero exponunt hunc psalmum ad litteram de captivitate Babylonica: sed illa non duravit in finem; imo Deus frequenter per Jeremiam dixit, se non dare eos in consummationem, sed velle reducere eos ad terram suam post septuaginta annos.1 Non igitur de illa captivitate, magis autem de ea in qua jam sunt, loquitur psalmus hic, quoniam ipsa durat usque in finem: quemadmodum apud Danielem habetur, Usque in finem perseverabit desolatio;2 et alibi: Venit finis super populum meum Israel;3 non adjiciam ultra ut pertranseam eum.
Verumtamen quæstio oritur, quomodo Propheta Judæos illos incredulos et perversos, appellet in sequentibus, oves pascuæ Domini, et congregationem Dei. Et respondendum, quod eo modo dicuntur oves et congregatio Dei, quo Christus in Evangelio nuncupat eos filios regni:4 utpote, quoniam ex semine sanctorum Patriarcharum ac Prophetarum orti fuerunt, specialiterque a Deo vocati: quia Christus in Evangelio, Non sum, inquit, missus, nisi ad oves quæ perierunt, domus Israel.5 Vel dicuntur, oves pascuæ Dei, quoniam terram promissionis, lacte et melle manantem, præstitit eis, pavitque patres eorum pane cœlesti annis quadraginta in eremo.67 Sive autem exponatur hic psalmus de
Captivitate facta per Romanos, sive per Babylonios, constat quod Judæi pro tunc pessimi erant. Tempore enim captivitatis Babylonicæ deos alienos adoraverunt; tempore vero captivitatis a Tito inductæ, Christum occiderunt, et ob ejus occisionem vastati sunt: quod et Prophetam istum non latuit, quamvis per modum interrogantis exorsus sit. Orat tamen pro liberatione Judæorum a captivitate præsenti, illa potius qua spiritualiter capti sunt a dæmone, et vinculis infidelitatis obstinationisque irretiti, quam illa qua a terra sua expulsi sunt. Agnovit namque sanctus Propheta, tandem fore Judæos ad Christum convertendos. Variis enim temporibus quidam ex eis conversi sunt; sed generaliter non convertentur, nisi in fine sæculi. Quum etenim plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit, secundum Apostolum.8 De hac quoque vastatione Judæorum a Romanis, pulchre et clare prophetavit Balaam:9 Venient, inquit, in trieribus de Italia, superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos.
Iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ, id est filios Israel:10 quia pervenit in eos ira Dei, secundum Apostolum. Et quoniam tam dire atque finaliter derelicti sunt, intus et foris privati omni gratia Dei, et propria terra, idcirco dicitur in eos furor Dei iratus. Adscribit autem divina Scriptura Deo furorem et iram, secundum quod alio loco scriptum habetur, Ulciscens Dominus et habens furorem:11 non quod in Deo sit aliqua passio aut immutatio recens seu inquietudo, sed propter similitudinem operis, quia per modum irati et furentis se habet, dum peccata nostra ulciscitur per pœnas horribiles. Quod autem Deo non competant vere et proprie passiones hujusmodi, ipse apud Jeremiam testatur: Numquid ad iracundiam me provocant? dicit Dominus; nonne semetipsos in confusione vultus sui?12
(2) Memor esto, Domine, misericordiam impendendo, non aliquid cognoscendo de novo, congregationis tuæ, id est Synagogæ, quam possedisti tanquam populum peculiarem et electum, ab initio, quo patres eorum allocutus es, Abraham, Isaac et Jacob, promittens eis quod semen eorum esset populus tuus: prout Moyses ait, Patribus tuis conglutinatus est Dominus, et elegit eos, amavitque semen eorum post eos.13 Orat ergo Propheta pro illuminatione Judæorum, commemorat quoque industriose pristina beneficia Dei, quatenus Deus reconcilietur facilius. Nam ad magnanimum pertinet, citius indulgere amico se offendenti, propter familiaritatem antiquam amicitiamque priorem. Subdit ergo: (3) Redemisti virgam hereditatis tuæ, id est virgam tuam hereditariam, utpote Israeliticam plebem: quæ dicitur virga, quia per eam correxisti peccatores in terra Chanaan habitantes, et quia ad similitudinem virgæ, recta fuit per justitiam legis, atque ad superiora erecta per fidem et contemplationem futurorum bonorum.
B Interdum equidem sacra Scriptura per virgam designat singularem personam: secundum quod de incomparabili atque Christifera virgine Maria apud Isaiam scriptum est, Egredietur virga de radice Jesse. Nunc vero per virgam significata est congregatio populi.14 Hanc Deus redemit de terra Ægypti et Babylonis, aliisque multis pressuris, ut patet in libris Judicum, Machabæorum, Esther et Judith. Quid autem sit virga hæc, subdit: mons Sion, id est Synagoga, ut sumatur locus pro locato, quia in monte Sion constructum erat templum.
In quo habitasti in eo. In hoc monte habitavit Deus per gratiam specialem, ostendens in templo mirabilia sua, et in populo illo familiariter habitans, sicut per Moysen ait: Ego sum Dominus qui habito in medio filiorum Israel;15 et, Dominus Deus tuus ambulat in medio castrorum.16 Possumus quoque dicere, quod Deus Dei Unigenitus Christus homo, habitavit, id est, frequenter et satis diu aliquando fuit in templo seu monte isto, quemadmodum a Malachia prædictum est: Statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quæritis, et Angelus testamenti quem vos vultis.17
(4) Leva manus tuas in superbias eorum in finem. Hoc communiter sancti doctores in bono accipiunt, ut sit oratio Prophetæ pro emendatione gentilium, Judæos hoc modo vastantium. Eritque sensus: Extende potentiam tuam in superbias eorum, videlicet Romanorum, exstinguendo in eis culpam, non gratiam; et ita destrue eos18
D in finem, id est salubriter, quatenus per tuam correctionem vitam mereantur æternam. Litteræ tamen potius convenire videtur, ut intelligatur in malo, et sit oratio pro destructione Romani imperii, quantum ad exstinctionem gentilium imperatorum et populi infidelis, non autem in quantum Christo subjecti fuerunt. Et ita completum est tempore Constantini : nam ex tunc regnare cœpit in populo christiano.
Quanta malignatus est, id est, quam multa opera mala fecit, inimicus, id est quilibet adversarius, seu Titus cum suis militibus, in sancto, id est monte Sion et in civitate sancta Jerusalem, quæ omnia a Romanis vastata sunt! Et dicitur Titus et ejus exercitus malignus seu malignatus, quoniam idololatriæ serviebant, vel quoniam Jerusalem et templum injusta intentione destruxerunt, non in ultionem sanguinis Christi, sed desiderio dominandi. (5) Et gloriati sunt in malo et vitiis, qui oderunt te, scilicet prædicti idololatræ, in medio solennitatis tuæ, id est in medio templi, quod ingressi, dejecerunt cum risu et exsultatione. Vel, In medio solennitatis tuæ, id est in medio festivitatis paschalis. Nam quum Judæi in Jerusalem confluxissent ad celebrandum festivitatem paschalem, a Romanorum exercitu et Tito ac Vespasiano obsessi sunt. (6) Posuerunt ipsi Romani signa sua, id est propria signa sive vexilla, quibus utebantur in præliis, utpote aquilas et dracones, signa, id est pro certo indicio victoriæ, expandentes sua vexilla super turres et muros Jerusalem pro signo triumphi; et non cognoverunt verum Deum neque justitiam ejus, quoniam non pensabant Judæos hæc pati propter peccatum in Filium Dei commissum, sed propria potestate se prævalere opinabantur. Posuerunt autem signa sua, sicut in exitu belli fieri solet, super summum, id est super altiora loca, ut procul apparerent.
(7) Quasi in silva lignorum, id est, sicut in silvis ligna præscinduntur, sic ipsi securibus exciderunt et confregerunt januas ejus, scilicet templi et civitatis Jerusalem, in id ipsum, id est pari studio atque unanimi voluntate; in securi et ascia, id est per talia instrumenta carpentatoria, dejecerunt eam, id est civitatem et domum Dei in ea fundatam. (8) Incenderunt igni sanctuarium tuum, id est templum tibi dicatum, in terra Judææ: quod enim aliter non comminuerunt, flamma voravit. Unde Daniel inducit: Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas.1920 Polluerunt tabernaculum nominis tui: quia Romani prædictum templum ingressi sunt cum equis et feminis: quod in lege prohibitum fuit; imo prohibuit lex gentiles et incircumcisos ingredi templum.21 (9) Dixerunt in corde suo, cognatio eorum simul, id est, ipsi exsistentes generatio prava, cogitaverunt quod sequitur: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra, id est, omnem cultum Dei, quem isti colunt, impediamus, homines occidendo, et templum destruendo. Hoc dicebant Romani directe vel æquivalenter. Si enim non dixerunt hoc manifeste, tamen interpretative seu æquivalenter ita locuti sunt: nam ad destructionem civitatis ac templi, destructionemque populi, concomitabatur cessatio dierum festorum: et ergo unum intendendo, aliud quoque, saltem indirecte, intenderunt.
Consequenter ponitur vox Judæorum in prædicta afflictione positorum, qui gemebunde ac querulose dixerunt: (10) Signa nostra non vidimus. Tanquam dicerent: Ubi sunt jam mirabilia illa, quæ Deus fecit cum patribus nostris, quando de terra Ægypti eos eduxit, per mare Rubrum atque desertum deduxit, et in terram promissionis induxit, multotiesque eos redemit de potestate vastantium? Hoc etiam modo Gedeon dixisse scribitur. Nempe quum ei dixisset angelus, Dominus tecum, virorum fortissime, dixit Gedeon: Obsecro, Domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc mala? Ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri?22 Jam non est Propheta, qui nos consoletur, et pro nobis Dominum deprecetur, nosque erudiat quid facere debeamus. Nam postquam Judæi Christum occiderunt, et ejus discipulos ejecerunt, nullum habuere Prophetam. Ex quo constat, quod psalmus iste non loquitur de captivitate Babylonica. Tunc enim Judæi habuerunt veros ac sanctos Prophetas, quia eodem tempore prophetavit Ezechiel in Babylone, et Jeremias in Judæa, secundum Hieronymum;2324 dixitque uterque eorum Judæis, quid agere expediret, et de liberatione eos consolabantur: quemadmodum certum est intuenti libros Prophetarum istorum. Et nos non cognoscet amplius. Judæi tempore obsidionis a Tito, maximas fecerunt preces, jejunia et hostias, quatenus liberarentur divinitus. Quum autem nullum experirentur Dei auxilium, seque jam capiendos conspicerent, quasi desperantes locuti sunt: Nos non cognoscet amplius, id est, Deus de nobis jam non amplius curat, nec opera nostra acceptat, nec nos per approbationem cognoscit.
Consequenter Propheta dilationem divinæ subventionis graviter ferens, Deumque ad misericordiam provocare desiderans, lamentabiliter ait: (11) Usquequo, Deus, improperabit inimicus? id est, quamdiu nobis insultabit plebs ista Italiæ, et successores eorum, gloriantes de terræ nostræ destructione, de nostra expulsione et oppressione? Irritat adversarius nomen tuum in finem? id est, quamdiu gens infidelis te irritabit, nomen tuum blasphemans, et majestatem tuam despiciens? In hoc orat Propheta imperium Romanorum a gentilibus tolli, et verorum Israelitarum, id est Christianorum, dominio subjugari. Quidam exponunt hanc ultimam partem hujus versiculi, ut in eo reddatur causa quæstionis, quæ in prima parte præsentis versiculi ponitur. Interrogando enim dixit, Usquequo, Deus, improperabit inimicus? Et res-pondens, rationem assignat, dicendo: Irritat adversarius, etc. Tanquam dicat :
A Ideo tamdiu improperat inimicus noster nobis, quia irritat adversarius, id est, populus Judæorum Christo adversans, discredens et obstinatus, offendit et blasphemat nomen tuum, o Christe verax Deus, in finem, id est sine cessatione, et usque in finem mundi: ideo non liberabuntur a Christo, ut verificetur quod scriptum est, Non erit ejus populus qui eum negaturus est. (12) Ut quid avertis manum tuam, id est, subtrahis a nobis potestatis tuæ adjutorium, derelinquendo populum Judai-cum in captivitate hac duplici, qua et propria terra privati sunt, et a dæmone ligati tenentur ad ipsius voluntatem? Cur etiam, Deus, avertis et dexteram tuam, id est pium ac prosperum tuæ adsistentiæ prospectum, conservationem atque favorem, de medio sinu tuo in finem? Loquitur sanctus Propheta de Deo more humano, quia dum homo non subvenit indigenti, dicitur manum suam in sinu reponere; dum vero auxiliatur, manum extrahere dicitur. Quoniam ergo Propheta intuebatur, Deum Judæos tam finaliter derelinquere, quærit cur in finem, id est in æternum, scilicet usque in terminum sæculi, manum suam ab eorum retrahat ope.
(15) Deus autem rex noster ante sæcula, id est Deus verus, unus, æternus, ante omnia sæcula æternaliter manens, operatus est salutem in medio terræ: quia in terra Judææ constituit, conservavit, et salvavit patres nostros. (14) Tu confirmasti in virtute tua mare. Ad litteram, Deus confirmavit mare Oceanum in loco suo, ne erumpat, et terram operiat, sicut ait Manasses rex Juda: Domine Deus, signasti mare verbo præcepti tui, qui conclusisti abyssum, et signasti terribili et laudabili nomini tuo, quod omnes pavent. Confirmavit quoque Dominus mare supernaturali firmitate, quando eduxit Israelem per fundum arentem maris Rubri, erantque Hebræis aquæ ex utraque parte pro muro.
Contribulasti capita draconum in aquis. Allegat atque commemorat hic Propheta quædam divina miracula antiquitus facta,
Dan. IX, 26.
11
12
13
Exod. XIV, 22. quatenus manifestet quod Deus nunc quoque redimere possit filios Israel de captivitate præsenti, auferendo velamen de corde eorum, et eos ad christianæ veritatem fidei convertendo.27 Ad quod ostendendum, Contribulasti, inquit, capita draconum in aquis. Per dracones, intelligit tyrannicos principes; per aquas autem, tribulationes seu pœnas. Unde Dominus ait ad Pharaonem: Et tu, Pharao, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum.28 Est igitur sensus: Tu, Domine, contribulasti, lædendo aut occidendo, capita draconum, id est capitales dracones seu principes et tyrannos, in aquis tribulationum, subitanea atque horrenda morte seu pœna eos plectendo: ut patet de Og et Sehon regibus Amorrhæorum et aliis multis, in libris Josue et Judicum;29 vel, in aquis materialibus eos submergendo:3031 ut factum est Pharaoni et ejus principibus.32 (15) Tu confregisti capita draconis, id est potestatem et suggestionem principis dæmoniorum aliorumque immundorum spirituum, dando patribus nostris virtutem vincendi tentationes ipsorum: et ita salvasti eos de visibilium invisibiliumque hostium potestate et persecutione. Dedisti eum, id est draconem seu dæmonem, escam populis Æthiopum, id est gentibus ad fidem conversis: qui ante conversionem nigredine vitiorum erant deformes, postmodum vero per fidem et gratiam super nivem dealbati sunt.33 Dicitur autem dæmon dari in escam fidelibus: Primo, quoniam corpus suum sibi aufertur et minoratur. Corpus namque diaboli est congregatio peccatorum ac perfidorum: quæ tanto amplius minoratur, quanto plures ad fidem et gratiam perducuntur. Secundo, quoniam ipse diabolus ab hominibus justis quasi devoratur, consumitur, et manducatur, dum ab eis virtute Salvatoris vincitur et calcatur. Unde et Moyses ad populum Israeliticum ait:34 Devorabis omnes gentes, id est, vinces et conteres.
(16) Tu dirupisti fontes et torrentes, educendo de silice, a Moyse bis percussa, tam copiosa aquarum fluenta, ut populus biberet et jumenta.35 Et inde inferius dicitur:
Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.36 Tu siccasti fluvios Ethan, id est flumen Jordanis, deducendo filios Israel per arentem alveum ejus: secundum quod in libro Josue dicitur: Ingressis filiis Israel, steterunt aquæ descendentes in uno loco, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, etc.37 Nominat autem Propheta Jordanem pluraliter, flumina, quoniam aquæ ejus in duas partes divisæ sunt, sicque facta sunt duo flumina desiccata. Propter quod a Josue dicitur: Aquæ inferiores in mare solitudinis descenderunt, quousque omnino deficerent.38 Vel, ponit plurale pro singulari, sicut frequenter facit Scriptura. Nam et filii Israel dixerunt, Isti sunt dii tui Israel, qui eduxerunt te de terra Ægypti;39 et tamen non erat nisi vitulus unus conflatilis.
Consequenter ostendit Propheta omnipotentiam Dei per opera creationis, quatenus constet quam potens sit eruere filios Israel de captivitate præsenti. (17) Tuus est dies et tua est nox. Omnia enim tempora Deus instituit, distinguit, regit, dispensat; et cuncta ei obediunt. Unde et Christus volens ostendere se non esse sub lege, sed omnium rerum Creatorem, Deum ac Dominum, ait: Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.40 Nullus vero est dominus temporum, nisi Deus, ad cujus nutum tempora currunt. Sicut enim (secundum sacratissimum Dionysium in epistola ad Polycarpum) soli Creatori obediunt motus cœlestes, quod nullus alius eos valeat immutare; ita de tempore sentire par est.
Tu fabricatus es auroram, et solem, qui causat auroram atque meridiem. Quum enim Deus creaverit solem, sequitur quod ipse sit fabricator auroræ: quoniam quod est causa causæ, est causa causati; et prima causa plus influit in effectum, quam aliqua causa secunda, secundum philosophos. Per creationem autem solis, intelligenda est creatio omnium cœlestium corporum, a Deo productorum. De quo per Isaiam dictum est: Qui extendit velut nihilum cœlos, et expandit illos sicut tabernaculum ad inhabitandum.4142 Et omnia astra cœli cum sole, divino nutui parent in omnibus, juxta illud in libro Job :43 Præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. (18) Tu fecisti omnes terminos terræ : secundum quod in Isaia scribitur, Deus sempiternus, qui creavit terminos terræ.44 Unde et ad beatum Job ait Creator omnipotens et sublimis : Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? Indica mihi, si habes intelligentiam. Quis posuit mensuras ejus? aut quis tetendit super eam lineam? aut super quo bases ejus solidatæ sunt?45 Æstatem et ver, id est tempus æstivale atque vernale, tu plasmasti. Tempus enim quum sit causatum a motu primi mobilis, a Deo plasmatum est, sicut et primum mobile. Quatuor namque ponuntur coæquæva, id est simul creata, videlicet : angelus, cœlum, tempus, materia.
18
(19) Memor esto hujus, o Domine : hujus, inquam, quod sequitur. Inimicus improperavit Domino : id est, tuus adversarius Titus idololatra, de quo dictum est supra, Quanta malignatus est inimicus in sancto! hic inimicus improperavit Domino, putans se virtute deorum suorum prævaluisse, nec Deum Israel populum Judæorum potuisse defendere. Hoc forsitan cogitavit, vel dixit. Et populus insipiens, id est exercitus Romanorum, veri Dei notitia carens, et idola colens, incitavit nomen tuum, id est, te offendit in obsidione et destructione Jerusalem, quia non recta intentione fecerunt hoc; sed erant virga furoris Domino, sicut Assyrii et Babylonii, quorum omnium cor erat non ad corrigendum, sed conterendum, quemadmodum per Isaiam Dominus ait de rege Assyriorum :46 Væ Assur, virga furoris mei et baculus, ipse est. Ipse autem non sic arbitrabitur.
(20) Ne tradas bestiis, id est dæmonibus, tyrannis, crudelibusque hominibus, animam confitentem tibi, id est hominem sua peccata et tua præconia recolentem. Ponit enim partem, scilicet animam, pro toto homine. Et animas pauperum tuorum, id est abjectorum et egenorum, ne obliviscaris in finem, deserendo eos in opportunitate et tribulatione, ac si non pertinerent ad te. Orat ergo ad litteram Propheta pro liberatione populi Israel, ut eruatur a morte peccati et captivitate diaboli. (21) Respice in testamentum tuum : id est, legem a te datam, et testimonia ejus adverte, quia in ea promittis ignoscere pauperibus tuis; et ut magis exaudire digneris, attende malignitatem inimicorum tuorum;47 quia repleti sunt, qui obscurati sunt, terræ domibus iniquitatum : id est, prædicti Italici, in malis suæ infidelitatis interius obtenebrati, ditati sunt et repleti terræ domibus iniquitatum, id est divitiis terrenis atque injustis: de quibus ait Salvator, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis.48 (22) Ne avertatur a gratia tuæ misericordiæ humilis factus confusus, id est populus Judæorum per captivitatem præsentem multum humiliatus; pauper et inops spiritu laudabunt nomen tuum cum magno fervore et exsultatione ingenti : quemadmodum Baruch dicit : Non mortui in inferno dabunt honorem Domino;49 sed anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, dat gloriam et justitiam tibi Domino.
20
(23) Exsurge, Deus, non locum mutando, sed fortiter succurrendo, judica causam tuam, quam habes contra adversarios tuos, et ei qui justam habet causam, præsta victoriam; memor esto improperiorum tuorum, id est famulis tuis inflictorum, vel blasphemiarum nominis tui; eorum, inquam, improperiorum, quæ ab insipiente sunt tota die : quoniam populus Romanus insipiens, multa dixit contra Deum in obsidione prædicta. Horum improperiorum orat Propheta Deum reminisci, quatenus ponat Judæis hanc pœnam temporalis dejectionis et oppressionis pro peccato eorum, et convertantur; et non arguat eos secundum rigorem justitiæ suæ, subtrahendo eis gratiam in præsenti, et gloriam in futuro. Propter quod subdit : (24) Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum : id est,
23 verba iniqua eorum recordare, quatenus hac occasione parcas populo Israel sic afflicto. Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper : primo, quoniam peccatis peccata adjiciunt, juxta illud, Peccator adjiciet ad peccandum;50 et in Apocalypsi, Qui in sordibus est, sordescat adhuc, et qui justus est, justificetur adhuc.51 Secundo, quoniam elatio superborum tendit ad alta. Propter quod Isaias dicit : Quum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas, dicit Dominus.52
Footnotes
-
Jer. IV, 27; XXV, 11, 12; XXIX, 10-14. ↩
-
Dan. IX, 27. ↩
-
Amos VIII, 2. ↩
-
Matth. VIII, 12. ↩
-
Matth. XV, 24. ↩
-
Matth. XVI, 35. ↩
-
Exod. III, 8 et alibi. ↩
-
Rom. xi, 25, 26. ↩
-
Num. xxiv, 24. ↩
-
1 Thess. u, 16. ↩
-
Nahum i, 2. ↩
-
Jer. vii, 19. ↩
-
Deut. x, 15. ↩
-
Is. xi, 1. ↩
-
Exod. xxix, 45. ↩
-
Deut. xxiii, 14. ↩
-
Malach. iii, 1. ↩
-
1 Thess. ii, 16. ↩
-
Dan. ix, 26. ↩
-
Dan. ix, 26. ↩
-
Act. xxi, 28. ↩
-
Judic. vi, 12, 13. ↩
-
Ezech. 1, 1, 3; III, 15; ↩
-
Jer. 1, 2, 3, et alibi. ↩
-
Ezech. I, 1, 3; III, 15; ↩
-
Jer. I, 2, 3, et alibi. ↩
-
II Cor. iii, 16. ↩
-
Ezech. xxix, 3. ↩
-
Num xxi, 35, 24. ↩
-
Josue xii, 7 et seq.; ↩
-
Judic. passim. ↩
-
Exod. xiv, 28. ↩
-
Ps. i, 9. ↩
-
Deut. vii, 16. ↩
-
Num. xx, 11. ↩
-
Ps. cxiii, 8. ↩
-
Josue iii, 15, 16. ↩
-
Ibid. 16. ↩
-
Exod. xxxii, 8. ↩
-
Matth. xii, 8. ↩
-
Ps. l, 9. ↩
-
Is. xi, 22. ↩
-
Job IX, 7. ↩
-
Is. XL, 28. ↩
-
Job XXXVIII, 4-6. ↩
-
Is. X, 5, 7. ↩
-
Is. LXVI, 2. ↩
-
Luc. XVI, 9. ↩
-
Baruch II, 17, 18. ↩
-
Eccl. m, 29. ↩
-
Apoc. xxii, 11. ↩
-
Is. xxxvii, 29. ↩
Chapter 137 of 244