Skip to the text

Articulus 42

EXPOSITIO TROPOLOGICA SIVE MORALIS EJUSDEM PSALMI SEPTUAGESIMI TERTII.

SECUNDUM intelligentiam autem moralem, loquitur Propheta in psalmo præsenti in persona Ecclesiæ, seu cujuslibet hominis fraterna caritate ardentis, atque pro reformatione populi christiani orantis. Ecclesia ergo seu homo virtutis, persecutionem, lapsum et dejectionem Christianorum cum magna compassione prospiciens, Dominum affectuosissime alloquatur, deprecetur, et dicat : Ut quid, Deus Trinitas, Deus gloriose, benedicte et felix, ut quid, id est, qua utilitate et causa, repulisti populum christianum, exponendo eum tantis miseriis, tantis impugnationibus hæreticorum, schismaticorum et infidelium, imo et falsorum fratrum, qui fide sunt christiani, sed opere diabolici : et hoc, in finem, id est tam perseveranter ? Præcipue autem dicere possumus hæc propter amissionem sepulcri Christi, et Terræ sanctæ ac urbis Jerusalem.

Iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ : id est, grandem ultionem exerces contra populum tuum christianum, quem ita sinis opprimi, tentari, affligi et fatigari incursu visibilium invisibiliumque inimicorum, ita ut terras Christianorum jam possideant infideles, corda vero seu animas plurimorum peccata et dæmones. Denique industriosum, pulchrum, et efficax genus orationis est, in ipsa prece ea includere, ex quibus rationabile, et quodammodo debitum est, eum qui oratur, mitigari et exaudire. Omnino autem decens videtur, ut Dominus populo sibi peculiari, et multis beneficiis a se honorato faciliter reconcilietur : idcirco Ecclesia seu homo fidelis pro aliis deprecans Christianis, asserit Christianos esse oves pascuæ Dei : quod est verbum amorosum, fiduciale, familiare atque dulcissimum; et convenit hoc Christianis multo perfectius quam Judæis. Illi enim pasti sunt manna; nos autem corpore et sanguine Christi, figuratis per manna, quotidie pascimur, multiformi gratia tanti sacramenti reficimur, Christo incorporamur, et nisi in nobis defectus sit, spiritualiter impinguamur, ditamur, perficimur.1 Corpus enim Christi est vere frumentum electorum, et sanguis ejus est vere vinum germinans virgines, id est animas castas, Christique sponsas. De quo frumento et vino in Zacharia scriptum est: Quid bonum Domini, aut quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines ?2

Memor esto, o rex Christe, mundi Salvator, congregationis tuæ, id est universalis Ecclesiæ, eam ubique terrarum reparando, protegendo, augendo, atque salvando; quam possedisti per gratiam baptismalem et beatissimam passionem hereditario jure, sicut superius Pater ait ad te : Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Hanc autem congregationem possedisti3 ab initio primitivæ Ecclesiæ, quia ex tunc crediderunt quotquot præordinati erant ad vitam æternam.4 Et ut ait Apostolus, Firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt ejus. Vel dicitur Deus possedisse Ecclesiam ab initio, id est ab æterno, secundum rationem prædestinationis divinæ, secundum quam ab æterno eam dilexit. Christus quoque eam hoc modo ab æterno possedit, in quantum Deus (secundum Apostolum) nos in Christo ab æterno elegit et gratificavit, universaque gratiæ dona in ipso nobis dare decrevit, imo et dedit, secundum Apostolum:56 Deus (inquit) vocavit nos vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia; manifestata est autem nunc. Verumtamen datio illa ante tempora sæcularia, secundum prædestinationem divinam, non secundum actualem infusionem, sumenda est.

Redemisti virgam hereditatis tuæ, id est populum christianum ad divina erectum, qui est genus regium et sacerdotale, de spirituali Ægypto, id est de conversatione mundana, vitiosa ac tenebrosa, de multis erroribus, cunctis peccatis, infernique pœnis: et hoc, pretiosissimo pretio, utpote sanguine proprio. Unde in Apocalypsi scriptum est: Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo. Et Petrus in sua Canonica: Non corruptilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis, sed pretioso sanguine quasi Agni immaculati. Propter quod ipsemet Christus protestatur: Ego sum pastor bonus, et agnosco oves meas; et animam meam pono pro ovibus meis. Hæc autem congregatio tua, est mons Sion, id est Ecclesia militans, Deum fideliter speculans, in quo monte habitasti corporaliter visibiliterque in eo, quando in terris visus es, et inter discipulos conversatus. Propter quod dicit Apostolus:7 Christus tanquam filius in domo sua, quæ domus sumus nos. Nunc quoque et usque in finem mundi habitat Christus in nobis, sicut ipse ait: Ego vobiscum sum cunctis diebus; et rursus, Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi in medio eorum sum.89 Sion autem speculatio interpretatur: idcirco per eam Ecclesia designatur, in cujus persona ait Apostolus: Nos revelata facie gloriam Domini speculantes.

Leva manus tuas in superbias eorum in finem.10 Ecclesia Dei non est erudita a magistro suo Christo reddere malum pro malo, sed vincere in bono malum, orando pro æmulis.11 Ideo versus iste in bono exponendus est, ut sit sensus: Leva manus tuas, id est, potentiam tuam extende, in superbias eorum, scilicet inimicorum Ecclesiæ, persequentium justos, destruendo in eis non naturam, sed culpam; vel in præsenti eos paternaliter ac misericorditer castigando, ne æternaliter pereant, sicut Apostolus tradidit illum Corinthium Satanæ in interitum carnis, quatenus spiritus salvus fieret in die Domini.12 Illa vero traditio aliud nihil erat, nisi excommunicatio: quam in primitiva Ecclesia concomitari solebat ad fidei confirmationem sensibile signum, scilicet corporalis vexatio excommunicati a dæmone, ad quam sequi sæpe solebat mors corporis; sed nunc fide firmata, necessarium non est tale sensibile signum. Et quod ista sit expositio apta, liquet ex eo quod subditur, In finem, id est, in vitam æternam ac veram salutem ordina correctionem tuam, qua superbos flagellas.

Quanta malignatus est inimicus in sancto! id est, quam magna mala fecit per suos successores Mahometus in Terra sancta, quæ ejus populo jam est subjecta! quemadmodum Christus in Evangelio prænuntiavit:13 Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. Vel, Quanta malignatus est inimicus, id est quilibet hæresiarcha, tyrannus aut perversus in sancto populo tuo, eum decipiendo, affligendo, aut occidendo! sicut de Arianis maxime patet, qui innumerabiles

Christianos jugulaverunt; et imperatores Ariana perfidia intoxicati, innumeros incarceraverunt episcopos, prout in chronicis legitur. Et gloriati sunt, quum malefecerunt, et in rebus pessimis, qui oderunt te, scilicet prædicti maligni, et hoc, in medio solennitatis tuæ, quam ipsi frequenter violaverunt.14 Sæpe enim perversi in sacratioribus solennioribusque diebus deteriora opera faciunt, secundum quod dæmones corda eorum possidentes, inspirant. Posuerunt signa sua. Ariani hæretici circumferre solebant sua vexilla ad derisionem Catholicorum; et multi tyranni Ecclesiam devastantes, ubertim erexerunt in signum victoriæ contra Christianos sua vexilla.

Porro quod in tribus sequentibus versibus dicitur, tam sæpe ad litteram factum est Ecclesiæ Christi, secundum sensum in præcedenti articulo introductum, ut non sit necesse specialia commemorare exempla: præsertim quum nostris quoque temporibus talia (proh dolor!) abundantissime facta sint Ecclesiis, in regno Bohemiæ et terris ei vicinis, a detestandis ac nefandis regni illius hæreticis: quorum (exigentibus culpis nostris, atque divino permittente judicio) rabies multum nimis ac diu desævit; sed jam de gratia Dei non parum repressa est, gladioque exstincta.

Sed quum Christifideles tot afficerentur flagellis, persecutionibus, fame, siti, ac mortibus, quid dicerent, nisi quod subditur? Signa nostra non vidimus: id est, tam admirabiles divinæ virtutis protectiones experti non sumus, nec experimur, quales interdum viderunt atque experti sunt patres nostri christianissimi, qui quum pauci essent, maximas infidelium multitudines dejecerunt, auxilio eis desuper condonato: ut patet de Theodosio religiosissimo, Carolo Magno, Godefrido de Bolonia, multisque aliis. Sed et ipsi Apostoli et successores eorum, sæpe angelica ope de carceribus, vinculis, et omni molestia incredulorum erepti noscuntur. Nunc autem nil tale nobis apparet: propterea sola patientia nobis necessaria est cum fide certissima; dicendumque est nobis illud Machabæorum: Parati sumus magis mori, quam Dei leges prævaricari. Nec ideo frangi debemus, quia in præsenti occidi permittimur, scientes verum esse quod in eodem loco subjungitur: Rex mundi Deus defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ resurrectione suscitabit. Unde et alibi scriptum est: Si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. Et rursus: In paucis vexati, in multis bene disponentur. In paucis, inquit, vexati: cur non potius in multis, præsertim quum (teste Apostolo) per multas tribulationes oporteat nos ingredi regnum Dei? nisi quod ait idem Apostolus, Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Jam non est Propheta. Merito deplangit Ecclesia lapsum suum, quod nunc refriguit caritas plurimorum, nec modo inveniantur in Christianis gratiæ Spiritus Sancti (quas Paulus enumerans: Alii, inquit, datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii operatio virtutum, alii discretio spirituum, alii prophetia, etc.) tam copiose quemadmodum olim, præcipue tamen in primitiva Ecclesia, in qua multi fuere Prophetæ; et interim non pauci fulserunt gratia prophetali, sicut Antonius, Hilarion, Joannes eremita, Benedictus, et alii multi. Nunc vero, heu! nimis infirmatur Ecclesia, et jam non est Propheta; et sic dicere possunt in afflictionibus constituti: et nos non cognoscet amplius Deus noster, approbando opera nostra. Quod dicitur non asserendo, sed dolentis animi gemitum exprimendo, vel quia sic esse videtur.

Deinde vir justus, seu ipsa Ecclesia improbitate hostium fatigata, ait ad Dominum: Usquequo, Deus, improperabit vel insultabit tibi aut servis tuis inimicus, hæresiarcha, paganus, Judæus aut tyrannus? Qui enim servis Dei improperat, Deo improperat. Propter quod ait Salvator: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et usquequo, Domine Deus, ir-

II Mach. vii, 2.15

Ibid. 9.

Sap. III, 4.

Ibid. 5.

Act. XIV, 21.

Rom. VIII, 18.

Matth. XXIV, 12.

I Cor. XII, 8, 10.

Luc. x, 16. ritat adversarius nomen tuum in finem, te ipsum inhonorando, et tua mandata spernendo, tuosque ministros persequendo?

Deus autem rex noster ante sæcula, id est Christus ante omnia tempora æternaliter genitus a Patre, operatus est salutem in medio terræ, videlicet in Judæa, et in monte Sion, reconcilians nos Deo per passionem suam et sanguinem.1617 Humiliavit enim (ut ait Apostolus) semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. De hac Christi salvatione ait Pater æternus, de Christo loquens apud Zachariam: Ecce adducam servum meum Orientem;18 et auferam iniquitatem terræ illius in die una, videlicet in die Parascesves. Tunc enim Christus agnus Dei tulit peccata mundi, sicut et ipse dixit:1920 Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat. Tu, Domine Christe, confirmasti in virtute tua, id est per divinam tuam potentiam; vel, In virtute tua, id est in interiori perfectione ac fide catholica; mare, id est gentiles: qui nomine maris signantur, primo, propter amaritudinem vitiorum gentilitatis; secundo, quia ad instar aquarum inquieti erant, atque de peccato in peccatum fluxibiles; tertio, propter multitudinem. Unde et alio loco scriptum est: Aquæ multæ, populi multi sunt.21 Hoc mare Christus in fide adeo confirmavit, ut pro christianæ fidei veritate mori optarent. Propterea per Isaiam ait Dominus, loquens de Christo:22 Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. Et Isaias loquens ad Dominum: Ecce (ait) gentem quam nesciebas, vocabis;23 et gentes quæ non cognoverunt te, ad te current. Hinc quoque in Actis Apostolorum scriptum est, quod Spiritus Sanctus cecidit super Cornelium et eos qui erant cum illo, loquebanturque linguis.24 Quo viso, obstupuerunt qui erant ex circumcisione, dicentes: Ergo et in nationes gratia Dei diffusa est?

Contribulasti, Domine Jesu, capita draconum in aquis, id est, spiritus malignos et eorum superbias contrivisti, superasti et exstinxisti in fonte Baptismi: quia in illo efficiuntur homines de filiis iræ filii gratiæ, de filiis perditionis et dæmonis, filii salutis et Creatoris, quoniam in hac aqua cuncta peccata donantur, sicut de ea in Zacharia scriptum est: In die illa erit fons patens domui David in ablutionem peccatoris.2526 Quemadmodum autem per David intelligitur Christus, ita per domum David designatur Ecclesia Christi, quæ nunc purgatur in aquis Baptismi. Tu confregisti capita draconis. Hoc in præcedenti articulo de principis dæmonum dejectione expositum est. Cui concordat quod in Apocalypsi commemoratur: Factum est prælium in cœlo; Michael et angeli ejus præliabantur cum dracone, et draco præliabatur et angeli ejus; et non prævaluerunt, nec inventus est locus eorum amplius in cœlo.27 Potest quoque exponi de Antichristo, hoc modo: Tu, Christe, confregisti, id est confringes, ponendo præteritum pro futuro, secundum morem propheticæ denuntiationis, propter certitudinem prophetiæ: confringes, inquam, capita, id est principales fautores, seu dominationes atque potentias, draconis, id est Antichristi. De quo in Apocalypsi scriptum est: Vidi de mari ascendentem bestiam, habentem capita septem et cornua decem. Hunc draconem et omnem ejus apparatum, Christus confringet et condemnabit.

Tu dirupisti fontes et torrentes: id est, sacram Scripturam, in qua continentur fontes sapientiæ atque torrentes scientiæ, aperuisti, et ejus mysteria revelasti per infusionem Spiritus Sancti. Vel, per fontes et torrentes intelligi possunt Apostoli, qui sunt summi doctores Ecclesiæ, et alii inferiores prædicatores: quorum Deus corda dirupit, dum ex eis fluenta sanctæ prædicationis toti mundo propinavit. Tu siccasti fluvios Ethan. Ethan nomen Hebraicum est, quod interpretatur Robustus. Per fluvios vero hoc loco intelliguntur doctrinæ, quæ de corde unius fluunt in mentem alterius. Est igitur sensus: Tu, Christe salvator mundi, desiccasti, arefecisti, et inutiles ostendisti doctrinas superborum, in sua sapientia gloriantium, seque robustos opinantium, scilicet documenta inanis philosophiæ, variosque errores idololatriæ ac diabolicæ doctrinæ. Propterea Apostolus loquitur :28 Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Et iterum : Quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes.29

Tuus est dies, id est spirituales viri a sole justitiæ et fonte sapientiæ illuminati, et tua est nox, id est populus carnaliter vivens. Omnia enim genera hominum sunt Dei, jure creationis et universalis dominii. Tu fabricatus es auroram et solem, id est Virginem gloriosam, et Christum hominem Virginis Filium, dando utrique quidquid habent in donis naturæ et gratiæ. Maria quippe, aurora vocatur : quoniam sicut aurora diem præcedit, sic ipsa Christum. Unde de ea in Canticis legitur :30 Quæ est ista, velut aurora consurgens ? Christus quoque, etiam ut homo, sol dicitur : quoniam sicut stellæ omnes a sole lumen recipere æstimantur, sic omnes sancti a Christo lumen fidei, gratiæ et sapientiæ sortiuntur. Nam de plenitudine ejus omnes accepimus.31 Tu fecisti, id est, spiritualiter reformasti et regenerasti, omnes terminos terræ, id est omnes electos in finibus mundi morantes. Æstatem et ver. id est remunerationem seu præmium ac meritum, tu plasmasti. In vere enim arbores flores, in æstate autem fructus producunt : et ita per æstatem accipitur præmium ; per ver, meritum. Deus autem causat in nobis non solum præmium, sed etiam meritum, juxta illud Isaiæ :32 Domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es in nobis. Per æstatem quoque intelligi possunt fervidi amatores Divinitatis; per ver autem, novelli et incipientes in Dei obsequio.

Memor esto hujus congregationis ecclesiasticæ : de qua dictum est.33 Inimicus improperavit Domino, id est, hæretici et perversi vituperaverunt doctrinam Christi atque Ecclesiæ, dicentes : Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior ;34 et populus insipiens, id est Deum verum ignorans, vel factis eum se ignorare ostendens, incitavit nomen tuum, id est, te ad iracundiam provocavit : ideirco peribit, sicut de eo inducitur, Populus non intelligens vapulabit.35 Ne tradas, aut tradi permittas, bestiis, id est dæmonibus vel sævis hominibus, animam confitentem tibi sua peccata et tua præconia. Cetera patent ex elucidatione præhabita.

Ecce psalmum sententiosum et affectuosum audivimus : in quo pristina divinæ familiaritatis beneficia recoluntur, malignitas persecutorum Ecclesiæ enarratur, tribulationes justorum scribuntur, pro adversariorum correctione oratur, divina potentia ex suis effectibus demonstratur. Quemadmodum igitur condecens est, devotione congrua præsentem psalmum canamus, et informemur ex eo in omni adversitate ad Deum affectuose converti, confidenter precari, beneficia patribus nostris exhibita commemorare : quatenus consequamur similia, atque ab omni liberemur instabilitate atque angustia.

PRECATIO.

Deus, Rex noster ante sæcula, Christe, qui in fine sæculi operatus es salutem in redemptione Ecclesiæ tuæ, quam ab initio tuo possedisti prædestinatione, respice in testamentum sanguine tuo confirmatum, faciendo eamdem Ecclesiam tuam devotam permanere, et in securitate jugi consistere : qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto, etc.

Footnotes

  1. Exod. xvi, 15; ↩

  2. Zach. ix, 17. ↩

  3. Ps. ii, 8. ↩

  4. Act. xiii, 48. ↩

  5. Joann. vi, 48-59. ↩

  6. Ephes. i, 4, 6. ↩

  7. Matth. xxviii, 20. ↩

  8. Matth. xviii, 20. ↩

  9. II Cor. iii, 18. ↩

  10. Matth. v, 44. ↩

  11. Rom. xii, 21. ↩

  12. I Cor. v, 5. ↩

  13. Luc. xxi, 24. ↩

  14. 4 Prov. n, 14. ↩

  15. Prov. ii, 14. ↩

  16. Philipp. II, 8. ↩

  17. Rom. v, 10. ↩

  18. Zach. III, 8, 9. ↩

  19. Luc. XIX, 10. ↩

  20. Joann. I, 29. ↩

  21. Apoc. XVII, 1, 15. ↩

  22. Is. LV, 4. ↩

  23. Ibid. 5. ↩

  24. Act. X, 44-46. ↩

  25. Zach. XIII, 1. ↩

  26. Ibid. XIII, 1. ↩

  27. Apoc. XII, 7, 8. ↩

  28. 1 Cor. 1, 20. ↩

  29. Ibid. 27. ↩

  30. Cant. vi, 9. ↩

  31. Joann. 1, 16. ↩

  32. Is. xxvi, 12. ↩

  33. vers. 2. ↩

  34. Prov. ix, 17. ↩

  35. O see iv, 14. ↩

Chapter 138 of 244