Skip to the text

Articulus 43

DECLARATIO PSALMI SEPTUAGESIMI QUARTI : CONFITEBIMUR TIBI, DEUS, CONFITEBIMUR.

DENIQUE titulus psalmi præsentis est : In finem, ne corrumpas, psalmus cantici Asaph. Quidam exponunt hunc psalmum ad litteram de populo Judæorum, redeunte a captivitate Babylonis, ut sit gratiarum actio populi inde liberati, et in Judæam reversi. Sicque sensus tituli est iste : Psalmus cantici est ipsius Asaph, ne corrumpas, id est, ne disperdas, o Domine, populum Israel, sicut fecisti in captivitate Babyloniæ. Videtur autem mihi expositio ista parum devotionis includere, modicumque dulcedinis continere : breviter tamen tangi potest hoc modo.

(1) CONFITEBIMUR tibi, Deus, nos de captivitate reversi ex licentia Darii regis Medorum et Cyri regis Persarum, quod juste castigasti nos, quia peccavimus; confitebimur tibi, quod misericorditer reduxisti nos, imo et juste, quoniam promisisti per Jeremiam, quod post septuaginta annos eripiendi essemus de captivitate;1 et invocabimus nomen tuum pro gratia vitandi peccata præterita, ne denuo incidamus similia mala. (2) Narrabimus mirabilia tua, quæ in Babylone vidimus aut cognovimus, quomodo scilicet eripuisti tres pueros de camino ardenti, et Danielem de lacu leonum, et Susannam de manibus judicum impiorum :2 quæ omnia in Daniele leguntur.

Deinde Propheta mutans personam, ait in persona Dei : Quum accepero tempus, ego justitias judicabo, id est, tempore a me præordinato atque disposito, judicabo justitias electorum, liberando eos de manibus injustorum, prout eorum justitiæ exigunt et merentur. (3) Liquefacta est terra, id est, Judæa a Chaldæis incensa est et combusta, et omnes qui habitant in ea, id est, qui morabantur in terra hac, timore Chaldæorum dissoluti sunt corde. Ego Deus confirmavi columnas ejus, id est, principes populi hujus stabilivi in bono, et in fortitudine animi inconcussa, videlicet Zorobabel, Jesum filium Josedec sacerdotem magnum, Zachariam, Aggæum, Esdram, Nehemiam.345 (4) Dixi, id est, ego Deus, non verbis sed opere, intimavi iniquis, id est superbis Babyloniis : Nolite inique agere, id est, nolite amplius regna et populum alienum opprimere, sicut hucusque fecistis; dixi et delinquentibus, id est prædictis iniquis : Nolite exaltare cornu, id est, nolite diutius regnare seu regiam potestatem exercere. (5) Nolite extollere in altum cornu vestrum, imperando omnibus regnis, et monarchiam tenendo; nolite loqui adversus Deum iniquitatem, blasphemando Deum Israel, et subsannando populum ejus, quemadmodum diu fecistis. Hæc omnia dixit Deus Chaldæis, non verbo sed opere : quoniam abstulit eis potestatem prosequendi opera mala, transferendo regnum eorum ad Medos ac Persas, ut in Daniele habetur, et ab Isaia et Jeremia evidentissime prænuntiatum conspicitur.678

Cur autem Deus hæc dixerit eis, subdit Propheta : (6) Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus, id est, quia ex nulla parte aut latere mundi, poteritis, o Babylonii, judicium divinum effugere : et hoc ideo, quoniam Deus ubique exsistens, omnia cernens, atque omnipotens, judex est. (7) Hunc humiliat, et hunc exaltat, id est, unum deprimit, et alium elevat, secundum quod sibi placet et homines promerentur ; quia calix in manu Domini, id est, pœna seu ultio est in potestate Dei: calix, inquam, vini meri plenus mixto: id est, pœna quam Deus effundere potest in impios, est multum acerba et pungitiva, quemadmodum mixtum ex vino mero. (8) Et inclinavit ex hoc in hoc: id est, Deus pœnam suæ vindictæ effudit de uno populo in alium, puniendo perversos successive, secundum ordinem suæ justissimæ sapientiæ; verumtamen fæx ejus non est exinanita: id est, fundus seu amaritudo calicis hujus non est evacuatus, quoniam divina potestas non desinit in ulciscendo. Omnia autem hæc, et quæ restant in psalmo isto, in sequenti articulo latius exponentur.

Footnotes

  1. Jer. xxv, 11. ↩

  2. Dan. III, VI, XIII, XIV. ↩

  3. 1 Esdr. III, 2; v, 1; VII, 6; ↩

  4. II Esdr. VII, 7; ↩

  5. Agg. I, 14; II, 5. ↩

  6. Jer. 11. ↩

  7. Is. xiii, 17; ↩

  8. Dan. v, 28; ↩

Chapter 139 of 244