Skip to the text

Articulus 44

EXPOSITIO TROPOLOGICA SIVE MORALIS EJUSDEM PSALMI SEPTUAGESIMI QUARTI.

DENIQUE, juxta tropologicum sensum, prædictus titulus ita exponitur: Psalmus cantici, id est spiritualis jucunditatis, quoniam agit de remuneratione justorum, est Asaph, id est, convenit designatis per Asaph, videlicet congregationi fidelium seu Ecclesiæ: Asaph enim congregatio interpretatur. Psalmus (inquam) conscriptus, ne tu fidelis corrumpas te ipsum per superbiam; et spem tuam, quæ est in finem, id est tendens in Christum seu vitam æternam, evacues. Specialiter autem hic psalmus superbiam detestatur, humilitatem commendat, justum Dei judicium recolit, et omnium justam remunerationem declarat.

Loquens ergo Propheta auctor psalmi præsentis, sive ille fuerit David, sive Asaph, in persona Ecclesiæ ait: Confitebimur tibi, Deus, confitebimur. Repetitio verbi, signum est firmi propositi ardentisque desiderii. Vel, quod primo dicit, Confitebimur, referri potest ad confessionem laudis divinæ, de qua ait Salvator, Confiteor tibi, Pater:1 et ista confessio manet in patria, sicut inferius dicitur, Confessio et pulchritudo in conspectu ejus.2 Quod vero secundo repetit, Confitebimur, referri potest ad confessionem propriæ culpæ, de qua Jacobus dicit: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini.3 Itaque, Confitebimur tibi, Deus, id est, te laudabimus, tuam bonitatem æternam, immensam ac puram, ore et opere glorificando, tua beneficia summa ac liberalissima, scilicet dona naturæ et gratiæ recolendo, et tibi attribuendo. Hoc modo confitetur Deo, qui cum B. Jacobo protestatur: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.4 Hoc enim ad commemorationem beneficiorum Dei certum est pertinere, sicut et illud quod Paulus inducit: Quid habes quod non accepisti? Et iterum:5 Sufficientia nostra ex Deo est. Quod vero Jacobus subdit, Apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio, pertinet ad recommendationem divinæ naturæ seu bonitatis secundum se.6 Aut enim laudamus Deum propter se ipsum ac propriam bonitatem, aut propter beneficia sua: et ad hos duos modos confitendi Domino confessione laudis, reducuntur et spectant quæcumque in sacra Scriptura ad laudem Dei dicuntur. Et invocabimus nomen tuum, id est, te ipsum ex interno affectu, ex totis præcordiis intimisque medullis precabimur, quatenus tibi grati inveniamur, in bono conservemur, proficiamus et consummemur. Laudabimus ergo te propter beneficia jam adepta, et invocabimus te propter beneficia adipiscenda, seu propter promissa obtinenda.

Narrabimus mirabilia tua, in veteri ac novo Testamento conscripta, laudando te Deum opificem in tuis effectibus supernaturalibus. Præsertim autem narrare debemus, vel soli coram Deo, vel etiam si ratio exigit, proximis, mirabilia Dei quæ circa unumquemque nostrum operari dignatus est, peccata nostra misericorditer indulgendo, gratiam conversionis præstando, et animas nostras olim peccatrices justificando : quod est magnum mirabile Dei, quoniam (Augustino teste) majus est impium justificare, quam cœlum et terram creare. Unde legitur : Virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.7 Maxime vero narrare, incessabiliterque commemorare debemus mirabilia Domini nostri Jesu Christi, quæ ipse pro nostra salute assumpsit, fecit, ac pertulit : utpote mysteria redemptionis humanæ, incarnationem, conversationem, vitam, doctrinam, signa, passionem, resurrectionem, ascensionemque Christi. Hinc enim scriptum est : Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabilis in gloria sua ?8

Deinde vox Christi inducitur. Quum accepero tempus, ego justitias judicabo : id est, dum tempus ad judicandum Dei sapientia institutum atque præfixum advenerit, ego judicabo justitias. Quod dupliciter explanatur. Primo sic : Justitias, id est opera quæ videntur hominibus justa, ego discutiam, an sint veraciter justa, et recta intentione peracta. Nam tam districte Deus opera justorum discutiet, ut Petrus in sua Canonica dicat : Si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?9 Secundo sic : Justitias judicabo, id est, justas sententias proferam, electos judicando judicio approbationis, et reprobos judicio condemnationis. Propter quod Salomon loquitur : Qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem animæ tuæ nihil fallet, reddetque homini juxta opera sua.10 Oportet autem (secundum Apostolum) nos omnes manifestari ante tribunal Christi;11 et unumquemque nostrum Christus judicabit sigillatim in hora propriæ mortis, universaliter vero de omnibus judicabit in die novissimo. In primo quoque suo adventu accepit Christus tempus judicandi passive et miserendi, juxta illud :12 Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat. In secundo autem suo adventu accipiet tempus judicandi active et vindicandi, ut ait Joannes :13 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique juxta opera sua. Et Daniel : Judicium sedit, et libri aperti sunt; et ecce in nubibus cœli quasi Filius hominis veniebat.14

Sed quam terribile erit illud judicium, pandit Propheta, subdendo : Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea. Nam ante finale judicium terra et aer igne conflagrationis accendentur ac purgabuntur, hominesque tunc viventes, timore ad instar plumbi liquescent et dissolventur, prout Salvator ait : Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium, arescentibus hominibus præ timore et exspectatione, quæ supervenient universo orbi.15 De hac terræ liquefactione futura in die judicii, de qua nunc loquitur Propheta per modum præteriti, secundum consuetudinem prophetiæ, ait beatissimus Petrus : Adveniet dies Domini tanquam fur, in quo cœli (supple, aerii) magno impetu transient, elementa vero calore solventur;16 terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur. Isaias quoque : Ecce, inquit, dies Domini veniet crudelis et indignationis plenus, et iræ furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea.17 Ego Dominus confirmavi columnas ejus : id est, justos et viros perfectos, qui erunt circa finem mundi, tempore Antichristi, confirmabo et conservabo in gratia, ne in tantis persecutionibus atque terroribus deficiendo frangantur et cadant. Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.18 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro;19 sed propter electos breviabuntur dies illi. Possunt quoque nomine columnarum intelligi sancti Apostoli, quos Christus post resurrectionem confirmavit in fide. Dicuntur vero viri perfecti, sapientes et sancti, columnæ mundi atque Ecclesiæ, quia per preces, doctrinas et exempla eorum, alii sustentantur.

Dixi ego Christus per me ipsum, per Prophetas, per Apostolos, aliosque electos, iniquis: Nolite inique agere. Unde in Evangelio scriptum est:20 Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum. Et Isaias: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; discite bene agere, quærite judicium, subvenite oppresso.21 Dixi et delinquentibus, id est legem divinam prævaricantibus: Nolite exaltare cornu, id est, nolite vos ipsos jactare, nolite per superbiam intumescere et Deo repugnare. Hinc quippe scriptum est:22 Juravit Dominus in anima sua, Detestor ego superbiam. Et ad superbos ibidem ait: Væ qui dicitis, Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua?23 Nolite extollere in altum cornu vestrum: id est, animum vestrum magnificum nolite ultra mensuram erigere; sed facite quod docet princeps Apostolorum, Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis;24 et quod in Ecclesiastico scriptum est, Quanto major es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam, etc.25 In altum extulerunt cornu suum, quibus Moyses dicit: Multum erigimini, filii Levi. Et Michæas:26 Hæc dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum; et non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est.27 Nolite loqui adversus Deum iniquitatem, laudando, amando et operando quod ille vituperat, odit et prohibet. Nolite peccata vestra palliare, excusare, defendere. Nolite contra prælatos vestros murmurare, aut vestra peccata in Creatorem retorquere, dicendo vos propter constellationem, dispositionem fatalem seu naturalem non posse peccata effugere.

Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus poteritis evadere aut latere, quoniam Deus judex est: qui de se ipso apud Jeremiam asserit, Ego sum judex et testis;28 et alibi per eumdem Prophetam fatetur: Si occultabitur vir in absconditis suis, et ego non videbo eum?29 dicit Dominus. Unde et per Malachiam Deus locutus est: Accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis.30 Hunc superbum Deus humiliat; et hunc, id est humilem, exaltat: sicut in Evangelio ait, Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Præterea in præsenti Deus quosdam temporaliter exaltat, promovendo eos ad statum sublimem, et quosdam humiliat, privando eos pristino statu, potestate seu regno:31 ut patet de Babyloniis quos dejecit per Medos ac Persas, et de Medis ac Persis quos dejecit per Græcos, et de Græcis quos dejecit per Romanos. Et hoc agit Deus omnipotens omnium moderator regnorum, secundum ordinem suæ justitiæ. Propter quod apud Danielem scriptum est: Sit nomen Domini benedictum, quoniam ipse mutat tempora et ætates, transfert regna atque constituit.32 Et primo Regum: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore.33 Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. Suscitat de pulvere egenum, ut sedeat cum principibus, etc.34 Et Ecclesiasticus: Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. Quod expertus Nabuchodonosor ait: Juxta voluntatem suam facit, tam in virtutibus cœli, quam in habitatoribus terræ;35 et non est qui resistat vultui ejus.36

Quia calix in manu Domini. Per calicem Scriptura significat passionem seu pœnam, secundum quod Christus ait ad Patrem, Transfer calicem istum a me;37 et ad filios Zebedæi, Calicem meum bibetis. Calix ergo in manu Domini, est pœna in divina potestate consistens, qua Deus potest reddere injustis tormenta.38 Est autem hic calix vini meri plenus mixto, id est repletus varietate diversarum pœnarum, sicut superius dictum est: Pluit super peccatores laqueos; ignis, sulfur et spiritus procellarum, pars calicis eorum.39 Per vinum merum intelligit amarum saporem, seu gustum austerum, quem sentiunt peccatores ex inflictione ultionis divinæ. Alii ita exponunt: Calix, id est mensura retributionis, est in manu Domini judicis mundi: calix, inquam, vini meri, id est puri vini, per quod signatur retributio electorum in patria, in quibus nihil invenitur tristitiæ. Et calix iste est plenus mixto, id est commixtione tristitiæ et consolationis, quantum ad viatores: in quibus cum consolatione interna divinitus inspirata, miscetur tribulatio carnis seu alia quælibet pœna. In electis enim nunc miscentur virga et baculus Dei, id est correctio pœnalis et sustentatio consolativa. Vel dicitur calix iste plenus mixto, id est temperamento misericordiæ atque justitiæ: quæ in omni opere Dei contemperantur, juxta illud, Universæ viæ Domini misericordia et veritas.40

Et inclinavit ex hoc in hoc: id est, ipse Dominus omnium justus judex, calicem suum effudit de uno populo in alium, flagellando paulatim unum per alium, sicut flagellavit Hebræos per Chaldæos, et Chaldæos per Medos, Medos quoque per Græcos, et Græcos atque Assyrios per Italicos. Vel: Inclinavit ex hoc in hoc, id est, Deus ex calice seu mensura consolationis, effudit in calicem afflictionis, et econverso, per hoc quod in viatoribus miscet consolationem tentationi seu afflictioni, et vice versa. Verumtamen fæx ejus non est exinanita: id est, inferior potus calicis Domini, scilicet pœna sine consolatione, non defecit: quoniam pœna inferni, quæ omni caret solatio, et nomine fæcis exprimitur, nunquam finitur. Bibent de hac fæce, omnes peccatores terræ, qui modo non pœnitent, quia æternaliter damnabuntur. Unde alio loco scriptum est:41 Malus de furore Omnipotentis bibet. Ista fæx calicis Domini, est fel atque absinthium de quibus Dominus apud Jeremiam protestatur, Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle.42

Deinde Ecclesia, seu quilibet justus, de sua illuminatione et correctione Domino gratias agere cupiens, ait: Ego autem annuntiabo beneficia Dei et laudes ejus, in sæculum, id est perseveranter, quamdiu sum; cantabo cum mentali lætitia, Deo Jacob, id est cujuslibet hominis vitia supplantantis. Eorum enim qui vitia supplantare non cessant, Deus proprie Deus vocatur. Jacob autem interpretatur supplantator.

Sequitur autem vox Christi. Et omnia cornua peccatorum confringam, id est, omnes dignitates et exaltationes superborum et impiorum dejiciam, maxime in die novissimo: juxta quod in Isaia scriptum est, Visitabo super orbis mala, et requiescere faciam superbiam infidelium; et apud Osee, Gloriam eorum in ignominiam commutabo. Et exaltabuntur cornua, id est virtutes et alta fiducia contemplatioque sublimis, justi: quoniam quidquid perfectionis jam invenitur in homine justo, hoc post mortem in patria vehementer perficitur, atque æterno honore præmiatur; et in die judicii, justi anima et corpore super omnem cœlorum mobilium altitudinem locabuntur.

Agamus ergo quod in præsenti psalmo cantamus, Dei laudibus insistendo, nostra vitia recolendo, atque præ omnibus et in omnibus omnem superbiam abhorrendo, veramque humilitatem incessabili studio amplectendo, quoniam Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.43 Ipse quoque summus et unicus noster magister: Discite, inquit, a me, quia mitis sum et humilis corde.44 Odibilis enim (teste Scriptura) coram Deo et hominibus est superbia. Propter quod bonus pater filium instruens, ait: Superbiam nunquam in tuo animo, aut in verbo tuo dominari permittas; in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Et in libro beati Job dicitur: Vir vanus in superbiam erigitur, et tanquam pullum onagri se liberum natum putat.454647 Porro ipsemet Christus humilitatem nos ultimo docuit verbo et opere, in Cœna novissima discipulorum pedes lavando, eisque dicendo : Qui major est in vobis, fiat sicut minor;48 et qui præcessor, sicut ministrator.

PRECATIO.

Singulari pœnitentia, Domine, confitemur tibi, confitemur; peccatis nostris propitiare, ut percepta indulgentia, dignos nos efficias sancti nominis tui invocatione: ut pro salute nostra in sæculum tibi Deo Jacob cantemus in gaudio et exsultatione.

Footnotes

  1. Matth. xi, 25. ↩

  2. Ps. xcv, 6. ↩

  3. Jacob. v, 16. ↩

  4. Jacob. i, 17. ↩

  5. I Cor. iv, 7. ↩

  6. II Cor. iii, 5. ↩

  7. 1 Petr. II, 9. ↩

  8. Eccli. XLII, 17. ↩

  9. Petr. IV, 18. ↩

  10. Prov. XXIV, 12. ↩

  11. II Cor. V, 10. ↩

  12. Luc. XIX, 10. ↩

  13. Apoc. XXII, 12. ↩

  14. Dan. VII, 10, 13. ↩

  15. Luc. XXI, 25, 26. ↩

  16. II Petr. III, 10. ↩

  17. Is. XIII, 9. ↩

  18. Matth. XXIV, 21, 22. ↩

  19. Eccli. XLII, 17. ↩

  20. Matth. iii, 2; iv, 17. ↩

  21. Is. i, 16, 17. ↩

  22. Amos vi, 8. ↩

  23. Amos i, 14. ↩

  24. 1 Petr. v, 6. ↩

  25. Eccli. iii, 20. ↩

  26. Num. xvi, 7. ↩

  27. Mich. ii, 3. ↩

  28. Jer. xxix, 23. ↩

  29. Jer. xxiii, 24. ↩

  30. Malach. iii, 5. ↩

  31. Luc. xiv, 11; xviii, 14. ↩

  32. Dan. v, 28. ↩

  33. Dan. ii, 20, 21. ↩

  34. 1 Reg. ii, 4, 7, 8. ↩

  35. Eccli. x, 17. ↩

  36. Dan. iv, 32. ↩

  37. Luc. xxii, 42. ↩

  38. Matth. xx, 23. ↩

  39. Ps. x, 7. ↩

  40. Ps. xxiv, 10. ↩

  41. Job xxi, 20. ↩

  42. Jer. xxiii, 15. ↩

  43. Jacob. iv, 6. ↩

  44. Matth. xi, 29. ↩

  45. Job xi, 12. ↩

  46. Tob. iv, 14. ↩

  47. Eccli. x, 7. ↩

  48. Luc. xxii, 26. ↩

Chapter 140 of 244