Articulus 45
EXPLANATIO LITTERALIS PSALMI SEPTUAGESIMI QUINTI : NOTUS IN JUDÆA DEUS.
PRÆTEREA titulus psalmi præsentis est :
In finem, in carminibus, psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. Psalmus nunc declarandus, secundum doctores Hebræos atque catholicos, ad litteram loquitur de admiranda victoria populi Judæorum tempore Ezechiæ, quam Deus contulit eis de Assyriis, quando percussit angelus Domini in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia hominum:123 quo viso, fugit Sennacherib. Hanc ergo liberationem prænoscens in spiritu auctor psalmi præsentis, fecit hunc psalmum, cujus titulus ita exponitur: Psalmus præsens, in finem, id est in Christum nos dirigens, in laudibus, quoniam continet laudem Dei, quam decantando in Deum dirigimur, est ipsius Asaph, vel sicut auctoris secundum quosdam, vel sicut cantoris; vel, Asaph, id est Synagogæ, tanquam pro ejus ædificatione conscriptus: et est canticum, id est spiritualem exsultationem includens, scriptum ad Assyrios conterendos, id est de Assyriorum dejectione pertractans.
AIT ergo : (1) Notus in Judæa, id est in terra et populo Judæorum, Deus: Aliis namque nationibus ad idololatriam declinantibus, permansit in populo Judæorum cultus unius veri summique Dei. In Israel magnum nomen ejus. Per Israel eosdem designat, quos per Judæam, quia Judæi erant filii Jacob, qui dictus est Israel.4 Vel per Israel specialiter exprimit decem tribus, quæ tempore Ezechiæ nondum translatæ erant: et quamvis illæ pro majori parte ad idololatriam essent conversæ, adorantes vitulos aureos, quos fecit Jeroboam;5 multi tamen manserunt in populo illo Deum verum colentes, quorum unus erat Tobias, ut patet in libro Tobiæ. Unde scriptum est:6 Dixit Dominus ad Eliam, Dereliqui mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt curvata ante Baal.78 Sic ergo, In Judæa, id est in populo tribus Juda et Benjamin, inter quos etiam morabantur Levitæ, quoniam Jeroboam fecit sibi sacerdotes de extremis populorum;9 et item, In Israel, id est in populo decem tribuum credente et Deum colente, magnum fuit nomen ejus, scilicet Dei, quoniam magnitudinem Dei noverunt, et Deus eis ostendit potentiam suam et magnificentiam, tam mirabiliter occidendo Assyrios. Dicitur enim nomen alicujus magnum illic, ubi magna ejus virtus ostenditur, et ipse clare cognoscitur. Et horum veritas liquet ex eo, quod Moyses ait populo isti: Te elegit Dominus Deus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram;10 et rursus:11 Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam.
(2) Et factus est in pace locus ejus: id est, terra Judææ, quæ impugnabatur a rege Assyriorum, pacem adepta est, occiso regis exercitu; et habitatio ejus, scilicet Dei, facta est in Sion, id est in templo, in monte Sion constructo.12 Reddita namque pace, rex piissimus Ezechias cum sacerdotibus et populo devotissime Deo gratias retulit atque servivit in templo; et sic Deus per gratiam magnam habitavit in templo suo:13 secundum quod Habacuc ait, Dominus in templo sancto suo. (5) Ibi, videlicet in terra Judææ, Dominus confregit potentias arcuum, scutum et gladium, id est omnia bellica instrumenta Assyriorum, et bellum, id est bellatores regis Sennacherib. Vel, Bellum, id est prælium ejus, dissipavit. Confregit autem Deus hæc bellica instrumenta, impediendo ea ab actu per interfectionem bellatorum; vel ipsi Judæi confregerunt hæc arma pro magna parte, sicut et cetera spolia.
(4) Illuminans tu mirabiliter, id est, lucem miserationum tuarum mirabili pietate nobis immittens atque infundens, a montibus æternis, id est ab angelis sanctis: qui dicuntur montes æterni, quoniam sublimes sunt et immortales. Ab his Deus Judæos mirabiliter illustravit, quoniam per preces atque ministeria angelorum Judæos custodientium, Deus concessit istam victoriam. Quamvis etenim scriptum sit, Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum, etc., credendum est tamen, quod angeli singuli singulos Judæos sigillatim custodientes, orabant Deum pro illo triumpho.1415 Turbati sunt omnes insipientes corde: id est, ministri perversi et perfidi regis, videlicet Assyrii idola honorantes, corde perterriti sunt et corpore interfecti per gladium angeli. Vel, Omnes insipientes corde turbati dicuntur, quoniam gentes in circuitu Judææ morantes, audita dejectione Sennacherib, obstupuerunt de tam admirabili plaga. Unde etiam longo post tempore dum Nabuchodonosor obsideret Jerusalem, non putabant gentes vicinæ Judææ, quod Nabuchodonosor prævaleret, propter memoriam dejectionis Sennacherib. Propter quod Jeremias ait in Threnis: Non crediderunt reges terræ, quod ingrederetur hostis per portas Jerusalem.16 Dicitur quoque illuminatio ista mirabiliter facta, quoniam corpora Assyriorum fuerunt redacta in cineres.
(5) Dormierunt Assyrii divina virtute occisi, somnum suum, id est somnum mortis: a quo nemo suscitat, nisi Deus; et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis: id est, prædicti Assyrii qui divites erant propter spolia, quæ in multis terris a se vastatis collegerant, quum essent occisi, nullum habuerunt subsidium aut profectum ex suis divitiis; sed opera eorum sequebantur eos, non autem divitiæ, sicut superius de divite dictum est: Quoniam quum interierit, non sumet omnia; neque descendet cum eo gloria ejus. (6) Ab increpatione tua, id est a districta tua ultione, o Deus Jacob patriarchæ, qui dicis: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob:17 hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generatione et generationem;18 dormitaverunt dormitione mortis: de qua in libro Job scriptum est, Dives quum dormierit, nihil secum auferet;1920 et Christus, Lazarus amicus noster dormit;21 qui ascenderunt equos, id est ministri et milites regis Assyriorum.
(7) Tu terribilis es, propter vindictam tuæ justitiæ, et imperscrutabilem profunditatem judiciorum tuorum. Propter quod sanctus Job ait: Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum. Et quis resistet tibi?22 quasi diceret, Nullus. Quemadmodum etiam apud Jeremiam inducitur: Quis similis mei? et quis sustinebit me? dicit Dominus; et quis est iste pastor qui resistat vultui meo?23 Ex tunc, id est, ex tempore quo occidisti Assyrios, ira tua, id est ultio tuæ justitiæ, evidenter innotuit.24
9
(8) De cœlo auditum fecisti judicium : A id est, justam ultionem, quam exercuisti in omnem exercitum Assyriorum, audiri fecisti in terra de cœlo, id est virtute cœlesti, qua hanc ultionem fecisti. Sicut enim hæc ultio de cœlo facta est ministerio angeli, sic dicitur audita de cœlo, quoniam virtus cœlestis, quæ fuit causa exsistentiæ hujus ultionis, exstitit etiam causa promulgationis ipsius. Vel sic : De cœlo auditum fecisti judicium, id est, audiri fecisti ab hominibus judicium cœleste : sic quoque quod dicitur, De cœlo judicium, tantum est dicere, ac si dicatur, Judicium cœleste. Hoc autem cœleste judicium fuit, quod Dominus de rege atque exercitu Assyriorum peregit, occidendo tantam catervam. Vel sic : De cœlo auditum fecisti judicium, id est, cœlitus revelasti judicium istud. Revelavit enim Deus Isaiæ, quæ futura erant regi huic et populo ejus ; imo Isaias frequenter in libro visionum suarum inde vaticinatur. Isaias quoque id ipsum Ezechiæ prædixit. Terra tremuit, id est, populus Judæorum propter adventum Assyriorum vehementer expavit. Vel dicitur terra tremuisse, propter multitudinem exercitus Assyriorum : quemadmodum primo Machabæorum habetur, Commota est terra a voce exercituum. Et quievit, id est, populus terræ Judææ a suo pavore cessavit, occisis Assyriis. (9) Quum exsurgeret in judicium Deus, id est, in actum judicandi procederet, committendo angelo suo, ut prædictum populum trucidaret, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ, id est, quatenus Ezechiam regem mitem et sanctum cum populo suo de manu Assyriorum erueret.
Is. xxxvii, 21-35.
1 Mach. ix, 13.
10
B
C
D
(10) Quoniam cogitatio hominis, id est cor et meditatio cordis regis Ezechiæ et cujuslibet servi ipsius, eum in virtutibus sequentis, confitebitur tibi confessione laudis, gratias tibi agendo de liberatione tam gratiosa ; et reliquiæ cogitationis, id est memoriæ hujus facti, nascentes in ipso Ezechia ac populo suo, posterisque eorum, ex prima cogitatione facti istius, diem festum agent tibi, id est, occasio erunt, ut solenniter recolatur liberatio talis a populo Ezechiæ, imo et ab aliis qui norunt tam mirabile opus : quia nos omnes hoc miraculum audientes, diem quodammodo festum agimus, contemplando et admirando Deum in opere tam præclaro.
Deinde Propheta alloquitur populum Judæorum ab Assyriis liberatum, quatenus Deo sint grati, aitque : (11) Vovete pro gratiarum actione vota spontanea, et reddite, id est, vota persolvite, Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera, id est, qui ex omni terra circa Jerusalem et in gyro ipsius ac templi, in quo Deus esse et habitare asseritur, convenitis, ut Domino hostias immoletis : Domino, inquam, (12) Terribili et, pro id est, ei qui aufert spiritum principum, occidendo magnos sicut et parvos, terribili apud reges terræ, qui audientes dejectionem Sennacherib, Deum Israel formidabant. Unde et Nabuchodonosor ait : Nunc igitur laudo, magnifico et glorifico Regem cœli, quoniam omnia opera ejus sunt vera. Et Darius : Paveant, inquit, habitantes in universa terra Deum Danielis, quia ipse est liberator et salvator, faciens signa et mirabilia in cœlo et in terra.
11
12
13
Dan. iv, 34.
Ibid. xiv, 42.
Footnotes
-
IV Reg. xix, 35; ↩
-
II Par. xxxii, 21; ↩
-
Is. xxxvii, 36. ↩
-
Gen. xxxii, 28. ↩
-
III Reg. xii, 28. ↩
-
Tob. 1, 5, 6. ↩
-
III Reg. xix, 18; ↩
-
Rom. xi, 4. ↩
-
III Reg. xii, 31. ↩
-
Deut. vii, 6. ↩
-
Deut. v, 24. ↩
-
II Par. xxix et xxx. ↩
-
Habac. u. 20. ↩
-
IV Reg. xix, 35; ↩
-
Is. xxxvii, 36. ↩
-
Thren. iv, 12. ↩
-
Exod. iii, 6, 15. ↩
-
Apoc. xiv, 13. ↩
-
Job xxvii, 19. ↩
-
Ps. xlviii, 18. ↩
-
Joann. xi, 11. ↩
-
Job xxxi, 23. ↩
-
Jer. xlix, 19; L. 44. ↩
-
Habac. ii, 20. ↩
Chapter 141 of 244