Articulus 46
EXPOSITIO MORALIS EJUSDEM PSALMI SEPTUAGESIMI QUINTI.
JUXTA intellectum autem moralem, exponendus est psalmus hic de statu Ecclesiæ christianæ, videlicet de quolibet homine, populo, seu communitate christifideli, a multis periculis liberata, atque ex hoc Deum magnifice collaudante, et alios ad sanctam devotionem ac gratitudinem invitante. Eritque sensus tituli superius positi, talis: Psalmus Asaph, id est congregationi fidelium, significatæ per Asaph, conveniens, atque in finem (qui Christus est) tendens ac dirigens in laudibus, ita ut ipsa Ecclesia ex promptitudine voluntatis et impetu sanctæ dilectionis, Deo laudes concinat, et non ex tristitia seu necessitate, quoniam hilarem datorem diligit Deus: estque psalmus iste canticum, id est laus spiritualis jucunditatis, ad Assyrios, id est ad dirigentes, eos videlicet qui cor suum ad Dominum dirigunt. Assyrii namque, dirigentes interpretantur.
Ait itaque: Notus in Judæa Deus. Hoc modo ad litteram accipi nequit pro tempore isto, quia et terra Judææ jam a Sarracenis (proh dolor!) inhabitatur, et populus Judæorum Deum verum ignorat: quemadmodum Judæis locutus est Christus, Neque me scitis, neque Patrem meum; et alibi, Est Pater meus, quem vos dicitis, quia Deus vester est, et non cognovistis eum. Quæ est ergo Judæa, in qua modo veraciter notus est Deus, nisi christiana Ecclesia, in Deum corde credens, eumque ore confitens, atque operibus bonis honorans? De hac quippe Judæa ait beatissimus evangelista Joannes: Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Deum verum. Unde Christus testatus est: Pater juste, mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et notum
1
II Cor. ix, 7.
2
Joann. viii, 19.
Ibid. 54, 55.
1 Joann. v, 20.
Joann. xvii, 25, 26.
A feci eis, scilicet quos dedisti mihi, nomen tuum. Judæa enim interpretatur confessio. Ecclesia autem Domino verissime confitetur, quoniam ipsa sola de Deo veraciter sentit per catholicæ fidei veritatem, agnoscens Deum unum ac trinum, Dei Unigenitum incarnatum, nostram beatitudinem in Dei visione esse repositam. In Israel, id est in homine seu populo, Deum per fidem sinceram contemplante, magnum nomen ejus, id est, magnificum reputatur et gloriosum, et incomparabile esse cognoscitur nomen Dei seu ipsemet Deus, qui de se ipso alio loco ait: Rex magnus ego sum, et magnum nomen meum in gentibus.
Malach. i, 14, 11.
3
Et factus est in pace locus ejus: id est, per pacem disponitur, aptatur et dignificatur rationalis creatura, ut in ea habitet Deus, qui de se ipso per Isaiam locutus est: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super quietum et humilem? Quietus autem pacificus est, quoniam pax est quies mentis. Est enim pax tranquillitas bene ordinati cordis: dum scilicet caro servit ac paret spiritui, sensualitas rationi, et ratio Deo, ita ut semper inferius suo superiori prompte obediat. In anima hanc pacem sortita Deus libenter moratur: de quo Paulus ait, In pace vocavit nos Deus; et iterum, Non est, inquit, dissensionis Deus, sed pacis. Hæc siquidem pax facit hominem filium Dei, juxta illud: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. In homine ergo pacifico, tanquam in filio dilecto, habitat Deus: idcirco omni Christiano, et maxime religiosis et solitariis, summe studendum est ut veram atque internam pacem stabiliter et immobiliter, quantum fieri potest, possideant. Propter
Is. LXVI, 2.
1 Cor. vii, 15.
Ibid. xiv, 33.
Matth. v, 9. quod monet Apostolus : Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum, contemplantes ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat.1 Et alibi : Si fieri potest, quod in vobis est, cum omnibus hominibus pacem habete.2 In pace enim splendide requiescit omnis anima sancta, in præsenti degens exsilio, secundum quod Dominus apud Isaiam asserit :3 Sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Denique, quantum appetenda sit omni Christiano hæc pax, constat ex eo, quod Christus ante passionem discipulos mittens, præcepit eis ut pacem ante omnia hominibus imprecarentur : In quamcumque, inquiens, domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui.4 Post resurrectionem quoque apparens discipulis, pacem primitus annuntiavit, dicendo, Pax vobis.5 Sed et omnes Apostoli qui scripserunt epistolas, nonne in salutationibus suis pacem singulariter eis quibus scribunt, desiderant, dicentes, Gratia vobis et pax, aut simile aliquid? Omnem ergo perturbationem discordiamque vitemus, quatenus Deum pacis intra nos commanentem habere possimus.
Et habitatio ejus, scilicet Dei, est in Sion, id est in Ecclesia christiana, seu quolibet homine Deum fideliter speculante. His enim ait Salvator in Evangelio : Ego vobiscum sum cunctis diebus ;6 et, Ad eum veniemus (ego et Pater) et mansionem apud eum faciemus.7 Sion namque speculatio interpretatur : et certum est, omnem speculativam animam inhabitari per sanctam atque altissimam Trinitatem. Ibi, videlicet in homine virtuoso atque Ecclesia, Deus per gratiam suam confregit, destruxit, et exstirpavit potentias arcuum, id est vires fallacium suggestionum diaboli, atque occultas insidias doli humani ; scutum, id est excusationem propriæ culpæ, qua se contra corripientem defendit peccator ; gladium, id est manifestam resistentiam, qua homo Deo repugnat, veritatem impugnat, superiori suo resistit ; et bellum, id est inobedientiam seu rebellionem, qua contra spiritum caro concupiscit atque luctatur.8 Omnia mala hæc Deus per gratiam suæ pietatis expellit ab homine, quoniam ei proprium est peccata auferre et impium justificare, sicut Job ait :9 Quis potest facere mundum de immundo? Nonne tu qui solus es? Potest quoque per arcum intelligi delectatio subita, quæ ad similitudinem arcus improvise ferit, ac repente occidit ; per scutum autem, perversa voluntas, qua se armat injustus ad vitia ; per gladium vero, operatio vitiosa, qua se homo actualiter perimit ; per bellum quoque, consuetudo peccandi, qua contra legem divinam peccator incessabiliter pugnat. De his enim, qui his vitiis obnoxii sunt, alibi scriptum est : Væ eis, quoniam contra Deum est manus eorum.10
Illuminans tu, Deus, mirabiliter, id est supernaturaliter, a montibus æternis, id est ab angelicis spiritibus seu per angelos sanctos, Ecclesiam militantem. Quemadmodum enim gloriosissimus theologorum princeps Dionysius docet, hierarchiam ecclesiasticam seu militantem Ecclesiam Deus gubernat per hierarchiam angelicam, quia et singulis hominibus adsunt, prosunt, et præsunt angeli singuli. Regna quoque Archangelos habent præsidentes; et ipsa universalis Ecclesia Michaelem, paradisi præpositum, creditur habere rectorem, quemadmodum olim Synagoga, cujus Michael princeps fuisse refertur.11 Per hos montes, divinitus copiosissime illustratos, illuminat Deus corda humana, mittens nobis per eos gratiam sui auxilii, directionemque mentis in omnibus. Unde, secundum Dionysium, multi gentilium per illuminationem angelicam ad fidem conversi sunt, atque ad unius Dei cultum, etiam ante legem scriptam. Alii autem exponunt hunc locum de Apostolis, per quorum prædicationem Deus mundum mirabiliter illustravit, convertendo eum ad fidem per multa miracula. Dicunturque sancti Apostoli, montes, propter excellentiam gratiæ, eminentiam vitæ, et altitudinem sapientiæ ; vocantur quoque, montes æterni, quoniam sunt cum Christo æternaliter regnaturi.12
Turbati sunt omnes insipientes corde, id est, universi qui vel angelicæ inspirationi, vel apostolicæ prædicationi non consenserunt, mentis deordinationem, inquietudinem, et veræ pacis carentiam, tumultum vitiorum, et strepitum passionum inciderunt. Propterea dormierunt somnum suum, id est somnum peccati : de quo clamat Apostolus, Surge, qui dormis ;13 et rursus, Tempus est, nos jam de somno surgere. Hunc somnum dormire, est in rebus carnalibus, transitoriis, caducis et vanis, delectari, quiescere, aut finaliter perdurare.14 Vel sic : Dormierunt somnum suum, id est, miserabilem mortem gustaverunt, moriendo in vitiis. Sive autem exponatur de somno peccati, sive de somno mortis, convenienter adjectum est, Suum, ita ut insipientes dormisse somnum suum narrentur. Est enim et duplex somnus justorum : videlicet somnus sanctæ contemplationis, seu internæ quietis ac interioris virtutis in Domino : de quo dictum est supra, In pace in id ipsum dormiam ;15 et in Genesi, Immisit Dominus soporem in Adam. Est quoque et somnus beatæ mortis, qui appellatur natale Sanctorum :16 de quo in Actis dictum est, Quum hæc dixisset Stephanus, obdormivit in Domino.17 Et nihil invenerunt omnes viri divitiarum, id est avari, in manibus suis, id est in operibus suis : quia in hora mortis suæ, itemque in die judicii, ab omni opere bono ac meritorio inveniuntur inanes et vacui ; nec tunc prosunt eis divitiæ, deliciæ, et bona hujus momentaneæ vitæ. Propter quod dicunt : Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis?18 Transierunt omnia illa tanquam umbra. Et rursus scriptum est : Dives quum dormierit, nihil secum auferet. Apprehendet eum quasi aqua inopia. Unde et alibi habetur :19 Agite nunc, divites, plorate, ululantes in miseriis quæ advenient vobis.20 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum æruginavit, et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis.
Ab increpatione tua, id est de ipsa tua castigatione seu disciplina, et de tua exhortatione, comminatione, correptione et prædicatione, o Deus Jacob, dormitaverunt, id est, non sunt emendati, nec ad virtutes evigilaverunt, sed in peccato obdormierunt, qui ascenderunt equos, id est, qui temporales honores, dignitates, prælationes et pompas dilexerunt. Increpat enim Deus peccatores per flagella et exhortationes sacræ Scripturæ; sed quidam inde obdurantur, unde merito corrigerentur, sicut de talibus per Aggæum Dominus ait :21 Percussi vos vento urente et aurugine et grandine; et non fuit ex vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus. Vel, Qui ascenderunt equos, id est, qui in fortitudine equi confisi sunt magis, quam in auxilio Dei. Propter quod talibus dicitur in Isaia :22 Dixistis, Ad equos fugiemus : ideo fugietis. Et super veloces ascendemus : ideo veloces erunt qui persequentur vos. Et nobis per Osee consulitur :23 Convertimini ad Dominum, et dicite ei, Super equos non ascendemus : non quod bestiam quæ equus nuncupatur ascendere culpa sit, sed vel in equo confidere, vel in altum elationis se ipsum erigere, et contra Deum cervicem protendere, nefas est.
Tu terribilis es : quemadmodum in Ecclesiastico inducitur : Ecce cœlum et cœli cœlorum, abyssus et universa terra, et omnia quæ in eis sunt, in conspectu Dei commovebuntur;24 et quum conspexerit ea Deus, tremore concutientur. Et in omnibus his insensatum est cor hominis, Deum non formidantis. Job quoque :25 Potestas et terror apud ipsum sunt, qui facit concordiam in sublimibus suis. Et quis resistet tibi? Nullus utique, quoniam tu ipse apud Isaiam locutus es :26 Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Et scriptura alia testatur : Deus cujus iræ resistere nemo potest, sub quo curvantur qui portant orbem.27 Propterea beatissimus Job ait :28 Deus solus est, et cogitationem ejus nemo avertere potest; idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. Maxime autem in futuro judicio Deus apparebit terribilis, in tantum ut dicat Apostolus: Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Ex tunc, id est ex tempore quo per gratiæ tuæ justam subtractionem turbati sunt omnes insipientes corde, et dormierunt somnum suum, etc., ira tua, id est ultio tua, cœpit apparere. Gravissima namque ira Dei in hac vita, est peccatorem relinquere in suo errore: et ita, dum impius in vitiis perseverat, ira Dei in eo apparet. Hinc enim conscriptum est: Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. Vel, Ex tunc, id est ex tempore novissimi diei, in æternum apparebit ira tua perfecta in damnatis, quia ipsi sunt vasa iræ, secundum Apostolum.
Hebr. x, 31.
II Mach. vi, 13.
Rom. ix, 22.
De cœlo auditum fecisti judicium: id est, de ore Christi et Apostolorum sanctorum ac aliorum prædicatorum fidelium, qui omnes cœli dicuntur propter vitam suam angelicam et conversationem cœlestem, audiri fecisti, o Deus Trinitas, judicium discretionis, quo separas in præsenti electos a reprobis vita et moribus. Christus enim atque discipuli ejus prædicaverunt ac docuerunt, quomodo Deus quosdam ab æterno prædestinasset, et aliquos odisset, et nunc quotidie inter illos discerneret, hos misericorditer adspiciendo, illos autem juste spernendo. Hoc vero judicium tempore Christi in exordio evangelicæ prædicationis cœpit præcipue innotescere, quoniam tunc maxime apparere cœpit, qui essent electi, et qui præsciti. Propter quod dixit Salvator: Nunc judicium est mundi. Et hoc quare, subjungit: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras, videlicet ex cordibus electorum, ut pateat qui ad Deum pertineant. Vel: De cœlo, id est per illuminationem cœlestem, seu Spiritus Sancti inspirationem, auditum fecisti judicium, quod in fine mundi futurum est: quo-
Joann. xii, 31. niam ipsi Apostoli et successores ipsorum, ac præcessores sancti Prophetæ, concorditer docuerunt et hominibus nuntiaverunt istud finale judicium. Vel: De cœlo auditum fecisti judicium, id est, audire facies, quando ipse Dominus in jussu et in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de cœlo, et tuba canet, dicens: Surgite, mortui, venite ad judicium. Sed et quando ipse Christus sententiam proferet, dicens, Ite, maledicti, in ignem æternum; et, Venite, benedicti Patris mei; Deus Trinitas auditum faciet judicium, quod ipse intra se de universis concepit: cujus judicii exsecutor vel prolator est Christus ut homo.
I Thess. iv, 15.
I Cor. xv, 52.
Matth. xxv, 41, 34.
Terra tremuit et quievit, quum exsurgeret in judicium Deus. Hoc diversimode accipi potest. In adventu enim Christi ad judicium, omnes homines in terra exsistentes terrebuntur; sed boni ab hoc terrore cito quiescent, quoniam Deus judicabit pro eis. Impii quoque quiescent a pristinis vitiis, quoniam amplius deliciari non poterunt. De hac enim quiete apud Isaiam prædictum est: Quiescite agere perverse. Is. i, 16. Vel ipsum elementum terræ tunc tremet, id est, ad similitudinem trementis se habebit, propter ignem conflagrationis et impetum fluctuum maris; et quiescet ab hac agitatione, quoniam facto judicio tempus et motus cœli cessabunt, et terra splendebit ut aurum. Sic ergo, Terra tremuit et quievit, id est, contremiscet atque quiescet, quum exsurgeret in judicium Deus, id est, dum Christus ad judicandum veniet et cum omnibus incolis cœli, juxta illud Isaiæ: Dominus ad judicium veniet cum Ibid. m, 14. senioribus populi sui et principibus ejus; ut salvos faceret, id est, quatenus ab omni corruptione, mortalitate, molestia salvet, omnes mansuetos terræ, id est homines mites, qui iram refrenant. — Potest quoque exponi de Christo resurgente. Nam, ut dicit Matthæus, Christo resurgente, terræ motus factus est magnus.29 Angelus enim Domini descendit, etc. Ab hoc autem motu terra quievit, quum exsurgeret Deus Dei
Filius, scilicet Christus, a morte in judicium, id est, ut suo tempore judicet mundum, qui est judicatus a mundo, et ut judicaret Judæos.
Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: id est, prima occupatio seu principalis exercitatio cordis hominis virtuosi, laudabit te, et accusabit se: sicque implebit illud Evangelii, Primum quærite regnum Dei;30 et reliquiæ cogitationis, id est ceteræ meditationes ex hac prima occupatione nascentes, diem festum agent tibi, id est, mentem implebunt bonis considerationibus, quibus intenta tibi solenniter vacabit et inhærebit, tempusque festive et fructuose expendet. Dum namque homo Deo primo confitetur sua beneficia, et mox memor efficitur peccatorum suorum: tunc anima ejus impletur splendoribus gratiæ, perpenditque homo quantam beatitudinem peccando amisit, quantam miseriam incidit, pœnamque promeruit, quam viliter tempus expendit, quam grave peccatum sit ingratitudo, quam clemens est Deus qui sibi tam diu pepercit, et gratiam conversionis modo largitus est; multaque alia considerat anima sic conversa.
Vovete, id est, consulo vobis ut voveatis, vel in susceptione sacri Ordinis, vel in ingressu religionis, vel aliud aliquid ad Dei honorem agendo vel dando; et reddite, id est, jubeo ut reddatis Domino Deo vestro. Vovere enim, consilium est, quia ad supererogationem pertinet; solvere autem vota, præceptum, quemadmodum Moyses asserit, Quod semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo:31 imo et cito reddendum est, secundum quod in Ecclesiaste habetur: Si quid vovisti Domino, ne moreris reddere;32 displicet enim ei stulta et infidelis promissio. Ideo Thomas affirmat, quod votum plus obligat quam juramentum. Denique multo perfectius est, et magis meritorium, bonum ex voto facere, quam sine voto: sicut et majus est, dare arborem cum fructu, quam fructum tantum. Voluntas namque est veluti arbor, unde fru-
Actus boni et mali, id est opera virtuosa ac vitiosa, nascuntur. Qui ergo promittit, voluntatem ipsam Deo offert et obligat; ostenditur quoque homo talis magis promptus et ardens ad Dei obsequium, quam non promittens. Sed et ipsum votum seu promissio, quum sit actus virtutis quæ latria dicitur, magnum recipit præmium: sicque ex voto operans, dupliciter promeretur, videlicet ratione voti, et item ratione operis boni. Sunt autem quædam vota cunctis communia, sine quibus nemo potest salvari, sicut in fonte Baptismi promittimus credere, et operibus Satanæ renuntiare: et ista cadunt sub præcepto sicut Baptismus. Alia vero sunt specialia vota, quemadmodum votum castitatis, paupertatis, etc.: et ista ante promissionem sunt in consilio; vota autem emissa, sunt sub præcepto. Sic ergo, vovete et reddite Domino Deo vestro, o omnes fideles, qui in circuitu ejus affertis munera, id est, qui ex omni parte ad Deum confluitis, atque per modum coronæ ad Deum acceditis: qui utique est in medio vestrum;33 non tamen sic sunt omnes homines in circuitu Dei, quasi Deum intra se claudant ac terminent, quoniam ipse immensus est. Cetera patent ex præcedenti explanatione.
Ecce psalmum jucundum, amœnum, et Dei laudibus plenum audivimus: quem decet nos cum interna dulcedine, cordiali lætitia, et intellectu intento proferre, quatenus nos ipsi et unusquisque nostrum esse queat Judæa, Domino fide et opere confitendo, Israel, gloriam ejus revelata facie speculando:34 et ita corde pacifico et sincero, præparemus Domino habitationem in nobis.
PRECATIO.
Deus, scrutator renum et cordium, cui omnis confitetur cogitatio hominum, mentium nostrarum infirma benedictionis tuæ virtute corrobora: ut quæ justa et pia sunt, cogitemus, et vota fidelia recte vivendo, tibi Domino Deo nostro reddamus.
Footnotes
-
Hebr. xii, 14, 15. ↩
-
Rom. xii, 18. ↩
-
Is. xxxii, 18. ↩
-
Luc. x, 5. ↩
-
Luc. xxiv, 36. ↩
-
Matth. xxviii, 20. ↩
-
Joann. xiv, 23. ↩
-
Galat. v, 17. ↩
-
Job xiv, 4. ↩
-
Mich. u, 1. ↩
-
Dan. x, 21. ↩
-
Mich. ii, 1. ↩
-
Ephes. v. 14. ↩
-
Rom. xiii. 11. ↩
-
Ps. iv. 9. ↩
-
Gen. ii. 21. ↩
-
Act. vii. 59. ↩
-
Sap. v. 8, 9. ↩
-
Job xxvii. 19, 20. ↩
-
Jacob. v. 1-3. ↩
-
Agg. ii. 18. ↩
-
Is. xxx. 16. ↩
-
Osee xiv. 3, 4. ↩
-
Eccl. xvi. 18-20. ↩
-
Job xxv. 2. ↩
-
Is. xlvi. 10. ↩
-
Job ix. 13. ↩
-
Job xxiii. 13, 15. ↩
-
Matth. xxviii, 2. ↩
-
Matth. vi, 33. ↩
-
Deut. xxiii, 23. ↩
-
Eccle. v, 3. ↩
-
Matth. xviii, 20. ↩
-
II Cor. III, 18. ↩
Chapter 142 of 244