Skip to the text

Articulus 47

EXPLANATIO PSALMI SEPTUAGESIMI SEXTI : VOCE MEA AD DOMINUM CLAMAVI.

DECLARANDUS nunc psalmus, hoc titulo præsignatur : In finem, pro Idithun, psalmus Asaph. Idithun interpretatur transiliens, Asaph autem congregatio. Est igitur sensus : Psalmus Asaph, id est tractatus iste congregationi fidelium, puta Ecclesiæ, competens, atque in finem, qui Christus est et vita æterna, nos dirigens, scriptus ac editus est pro Idithun, id est pro viro perfecto, universa caduca, omnia vana, cuncta transitoria, creata atque finita transiliente, parvi pendente et contemnente, et sola divina, æterna, cœlestia, vel potius ipsum supersimplicem Deum summe et unice concupiscente. Vere equidem, quemadmodum beatissimus Augustinus fatetur, sentire, gustare, seu intellectualiter sapere nequit hujus psalmi virtutem ac sensum, nisi qui hoc modo invenitur transiliens, qui omnia cum Apostolo arbitratur ut stercora, ut Christum lucrifaciat.1

LOQUENS ergo Propheta in persona viri justi sive Ecclesiæ, ait : (1) Voce mea ad Dominum clamavi, id est, voce cordi meo consentiente, voce attenta et propria, non aliena, ad Dominum clamavi, non tam alto sono, quam magno affectu : nisi quod forte ex desiderio ferventi prorumpit homo in clamorem vocalem. Clamavi ergo ardenter orando, non quasi Deus longe distaret a me, aut suscitandus esset meo clamore, quum ipse ubique existat, et omnia distincte agnoscat; sed clamavi, quatenus Deus conspicens me facere quod in me est, et studii ac desiderii mei impetum cernens, statim mihi attendat : quemadmodum scriptum est, Si Omnipotentem fueris deprecatus, et mundus ac rectus incesseris, statim evigilabit ad te.2 Voce mea interiori seu exteriori, ad Deum clamavi, ipsum solummodo invocando, in eum sperando, et non aliud ab ipso, nisi ipsum petendo, et ea quibus indigeo, ad hoc quod ad eum pertingam : nec inaniter feci hoc, quia et intendit mihi Deus, considerando clementer precem meam, et eam exaudiendo. Ostendit ergo in me verum esse quod ait Scriptura : Quis invocavit Deum, et despexit illum ?3 Atque in Evangelio : Omnia quæcumque petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.4

B Porro in hoc versu et in sequentibus profitetur vir justus fructum suæ orationis et studium suæ devotionis, quatenus nobis exauditionis fiduciam præstet, nosque ad sanctæ conversationis et intimæ exercitationis exercitia incitet et inflammet.

(2) In die tribulationis meæ, id est tempore adversitatis, persecutionis seu tentationis, Deum in adjutorem et salvatorem exquisivi, id est, eximio modo diligentique studio expetivi, manibus meis corporalibus ad cœlos expansis : quemadmodum ait Jeremias in Threnis, Levemus corda nostra cum manibus in cœlum.5 Vel, Manibus meis, id est operibus bonis, quæ vim sortiuntur orationis, quia non cessat orare, qui non cessat bene agere. Nocte, id est tempore nocturno, quod ad orandum convenientissimum est, propter cessationem exteriorum strepituum, atque vacationem sensuum exteriorum. Propter quod Isaias : Anima mea, inquit, desideravit te in nocte. Et Jeremias : Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum.67 Vel, Nocte, id est in vita præsenti, quæ per comparationem ad diem æternitatis vitamque futuram, nox potius appellatur quam dies. Sic vero oravi contra eum, id est, dirigendo oculos meos ad locum mihi ex adverso tare, sperno humana solatia, inania verba, seu in opposito situm, in quo habitat Deus, videlicet ad cœlum empyreum, quod est contra me, quia est sursum, et ego deorsum. Vel, Contra eum, id est coram eo, constituendo me ipsum in præsentia Dei, eumque velut præsentem precando : secundum quod ait Elias, Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie.8 Nam loco ejus quod hic dicitur, Contra eum, alia translatio habet, Coram eo. Et non sum deceptus, id est, fraudatus non sum spei meæ effectu, sed verum esse expertus sum, quod in Evangelio scriptum est : Omnis qui petit, accipit; et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur.910 Sacra Scriptura neminem fallit, sed possibilius est cœlum et terram transire, quam unum apicem de lege perire, ut ait Salvator.1112 Quoniam ergo divina Scriptura frequenter promittit Deum adesse omnibus invocantibus eum, palam omnino est, nullum invocantium Deum decipi posse, si tamen oret sicut orandum est. Quomodo enim orandum sit, Christus ostendit : Oportet, inquiens, semper orare, et non deficere.13 Et istud certissime credere atque sperare debemus, et ex tam certa atque fideli fiducia Deum rogare; sicque nequaquam fallemur :14 quanto enim fiducialius exoramus, tanto libentius liberaliusque exaudit nos.

Consequenter inducit saluberrimum documentum et institutionem perfectam, qua homo divina exauditione, consolatione et perpetua inhabitatione dignus efficitur. (5) Renuit consolari anima mea, id est, in præsenti sæculo ærumnoso, afflictionibus pleno : in quo ego multipliciter tribulor, temporalia amittendo, corporaliter infirmando, tentationes varias incidendo, pro peccatis meis ac alienis plorando, et maxime quoniam minus quam cupio, in spiritualibus bonis proficio, sæpius cado, gratiæ minorationem sustineo, internæ consolationis atque fervoris suspensionem incurro, menteque durus ac sterilis fio; sed in tantis miseriis nolo consolationem vilem recipere, contemno in temporalibus exsultare, sperno humana solatia, inania verba, gesta scurrilia, atque ob Dei mei super omnia prædilecti amorem, omnem adulterinam lætitiam respuo, confidens et præstolans eum reversurum ad me, et animam meam, ejus amore afflictam et languidam, clementissime consolaturum.15 Istud autem est signum perfecti atque sinceri amoris, omnem consolationem dilecto contrariam aspernari, ejusque reditum longanimiter præstolari. Unde dilectæ amatrici dicitur per Osee :16 Dies multos exspectabis me, et non fornicaberis, et non eris viro.17 Apud eumdem Osee quoque Dominus ait :18 Populus meus pendebit ad reditum meum. Qui talis est, potest dicere illud Ecclesiastæ : Risum reputavi errorem, et gaudio dixi, Quid frustra deciperis ?1920 Ideoque Salomon iterum profitetur : Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii.21 In illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. Porro consolationem habentibus in divitiis, deliciis, honoribus, domibus, familiis, atque similibus mundi hujus stultitiis, ait Christus : Væ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram.22 Hæc autem ad religiosos et solitarios tanto amplius pertinent, quanto ipsi ad eminentiorem Divinitatis dilectionem tenentur. Ipsorum enim est, in solo Domino delectari.

Memor fui Dei, bonitatem ipsius contemplando, beneficia ejus recolendo, promissa ipsius exspectando, et delectatus sum, intellectuali delectatione ex hujusmodi speculatione; et exercitatus sum, id est, occupavi me ipsum in laudibus atque operibus Dei : quoniam caritas otiosa non est; et defecit spiritus meus : vel quoniam Deum digne laudare, sufficienter cognoscere, plene amare, efficaciter honorare non valuit; vel quoniam ex magna atque ecstatica elevatione seu raptu in Deum, a semetipso alienatus est, id est, ab exteriorum sensuum operatione abstractus, et in Deum omnino absorptus, sicut sæpius contingit devotissimis pueris Domini Salvatoris, quibus Deus ostendit divitias gloriæ suæ.23

Eccl. xxxix, 6.

Cant. viii, 7, 6.

I Esdr. ix, 6.

Dan. iii, 33.

Is. xxiv, 16.

Eccl. xxxix, 1:

Rom. viii, 20.

(4) Anticipaverunt vigilias oculi mei: id est, ante lucem surrexi, seu tempus quo alii surgunt, præveni, quatenus Deum orarem, laudarem et contemplarer: quemadmodum in Scriptura habetur, Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum.24 Hoc in amorosis famulis Christi efficit æstuans amor, qui separationis impatiens est, semperque ad unionem et amplexum Dilecti suspirat. Ignorat siquidem tarda molimina benedicti Creatoris dilectio fervida, quia de ea veraciter scriptum est: Aquæ multæ non poterunt exstinguere caritatem. Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum. Turbatus sum ex consideratione peccatorum meorum, quibus intus commaculor, et laqueorum seu periculorum, quibus foris circumdor; et non sum locutus, id est, præ nimia confusione os meum ad Dominum aperire ausus non fui: secundum quod in primo libro Esdræ habetur: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cœlum. Similiter tres pueri loquebantur in camino: Et nunc non possumus aperire os; confusio et opprobrium facti sumus. Verumtamen non debet homo in tali formidine diu persistere, ne desperet: talia enim dicuntur ad insinuandum gravitatem nostrorum facinorum. Vel, Non sum locutus, excusando me ipsum, aut aliis mea scelera imponendo, aut humanam refocillationem quærendo. Vel, Non sum locutus, aliis considerationum mearum secreta pandendo; sed feci quod ab alio dictum est, Secretum meum mihi, secretum meum mihi.

(5) Cogitavi dies antiquos, id est, historias veteres et opera Dei ab exordio mundi, cursumque sæculi usque ad tempus jam instans recolui: juxta quod Ecclesiasticus dicit, Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in Prophetis vacabit.25 Sed quia inveni omnia quæ sub sole geruntur vanitati subjecta, idcirco et annos æternos in mente habui, id est, statum sæculi futuri, et diem quo vivunt electi cum Deo, reprobique in inferno, corde revolvi, quatenus ex consideratione æternarum lætitiarum in patria, perpetuorumque tormentorum in gehenna, contemnerem universa quæ modo delectant, patienterque ferrem quæcumque temporaliter gravant. O quam salubris est cogitatio talis! Si enim æternorum horum annorum longitudinem perpendamus, momentaneam arbitramur vitam præsentem, quantumcumque protractam; sicque in ejus contemptum atque in futuræ vitæ amorem accendimur: imo si quis a protoplasti parentis tempore usque in præsens vixisset, nonne omne tempus præteritum velut momentum videbitur, præsertim si ad futuræ vitæ æternos annos comparetur? Cordialiter ergo et præcordialissime penitus consideremus præsentis vitæ brevitatem, gaudiorum mundi fallaciam, hujusque status infinita pericula. Habeamus insuper in mente æternos annos qui restant, contemplando solatia electorum, atque supplicia reproborum: hisque pensatis, eligamus quod nobis amplius expedire censemus, vel nunc gaudere cum sæculo, et postmodum æternaliter cruciari cum reprobis in inferno, vel nunc sectari vestigia Christi, et paulo post possidere gaudia cœli. Hinc quippe sapientissimus Salomon loquitur: Si multis annis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum, qui quum venerint, vanitatis arguentur præterita.

(6) Et meditatus sum nocte cum corde meo: id est, intellectu meo non vana et frivola atque illicita cogitavi, sed in lege Domini versatus sum, discutiendo et intuendo qualiter æternos annos miserorum possem evadere, annosque æternos Beatorum in patria adipisci; et exercitabar, id est, mentaliter ac seriose occupabar in his, et scopebam spiritum meum, id est, animam meam discussi, conscientiam examinavi, et quidquid dignum erat remorsu, ejeci, mundavi, ac vitare decrevi.

II Cor. iv, 17.

Eccle. xi, 8.

Sed quoniam Deus non semper exaudit hominem tam cito ut cupit, sed vicissim satis diu eum affligi permittit, propterea subditur vox justorum, qui in tali dilatione propter pœnarum ac persecutionum gravitatem, ex humana fragilitate conqueruntur et dicunt :26 (7) Numquid in œternum projiciet Deus preces meas, ipsas non exaudiendo, nec me ad gratiam desideratam perducendo? Hic enim est modus loquendi afflictorum : quibus duratio modica, videtur longa ; longa vero, æterna. Unde beatus Job ait : Clamo ad te, et non exaudis me; sto, et non respicis me. Aut non apponet ut complacitior sit adhuc? id est, numquid Deus semper æque crudelis et durus erit, nec poterit aliquo modo placari?27 Hæc autem non affirmando, sed negando dicuntur, sicut sequentia : imo Deus non solum dignatur placari, sed etiam occasionem quærit qua mitigetur, propter ineffabilissimam suam clementiam. Propter quod ipse apud Ezechielem testatur : Quæsivi virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne disperderem eam.28 Et Job : Si fuerit angelus pro homine loquens, miserebitur ei Deus, et dicet, Libera eum, inveni in quo ei propitier.29 (8) Aut in finem misericordiam suam abscindet, non subveniendo nobis viatoribus ad ipsum clamantibus? An, inquam, abscindet misericordiam suam, id est, an misericordiæ suæ effectum non impendet, a generatione in generationem, id est, in generationibus sibi succedentibus, visitando seu ulciscendo peccata parentum in posteros sine cessatione? (9) Aut obliviscetur misereri Deus, cui proprium est misereri? aut continebit in ira sua, scilicet exercendo justitiam, seu infligendo vindictam, misericordias suas, non miscendo effectum misericordiæ operi suæ justitiæ, nec ab ultione et indignatione cessando? quasi dicat, Non : quoniam scriptum est de eo, Quum iratus fueris, misericordiæ recordaberis. Porro nonnulli ex his verbis veritatis ac vitæ, occasionem sumpserunt falsitatis et mortis, dicentes quod pœna inferni quandoque esset terminum habitura, quum tamen manifeste pateat, quod præsens scriptura loquatur de Deo per comparationem ad viatores et pœnitentes.

(10) Et dixi, Nunc cœpi : hæc mutatio dexteræ Excelsi. Hebraica veritas, translatio quoque Hieronymi juxta Hebræum, sic fertur habere : Et dixi, Imbecillitas mea est hæc : id est, secundum rationem asserui, quod prædicta querulatio ex fragilitatis humanæ imbecillitate nascatur.

B Nostra autem translatio ita exponitur :30 Et dixi, corde seu ore, Nunc cœpi, id est, jam primitus spiritualiter vivere, sapienter intelligere et vere cognoscere orsus sum, intelligendo præsentis sæculi vanitatem, et futuri sæculi felicitatem, vel totam pristinam meam conversationem, profectum et perfectionem pro nihilo arbitrando, atque cum recenti proposito, cum novo fervore, cum studio vehementi melioris vitæ semitas apprehendendo, spiritualis profectus itinera ingrediendo, imo quotidie quasi de novo incipiendo. Sic enim agendum esse docuerat illustris pater noster Arsenius. Nam et ipse beatus Apostolus ad nostram informationem professus est : Quæ priora sunt obliviscens, ad anteriora autem extendens me ipsum. Christus quoque : Quum feceritis, inquit, omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus ; quod debuimus facere, fecimus.3132 Non ergo gloriemur in meritis vitæ prioris, nec aliquid æstimemus nos ipsos ; sed quotidie tam recenter tamque ferventer agamus, ac si eodem die primum inchoaremus, atque morituri essemus, attendentes illud divini Apostoli : Ego non arbitror me apprehendisse ;33 sequor autem, si quo modo comprehendam.

Sed quoniam iste profectus non humanæ virtutis est, sed donum gratiæ Dei, ideo subditur : hæc mutatio dexteræ Excelsi : id est, quod ita mutatus sum de tenebris ignorantiæ ad splendorem scientiæ, de vitiis in virtutes, de carnali et animali in spiritualem, adscribendum est pio subsidio seu misericordi præsentiæ Dei sublimis.3435 Non enim sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est. Unde a Jeremia dictum est: Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos. Propterea dicit Apostolus: Deus est qui operatur in vobis velle et perficere pro bona voluntate.

Verumtamen omnia jam prædicta ab illo versu, Numquid in æternum projiciet Deus? usque ad versum præsentem, accipi possunt non solum quasi ex infirmitate prolata, sed quasi consolatorie negativeque dicta, videlicet ut sic dicta sumantur, quod Deus in æternum non projicit, nec placari contemnit, neque finaliter misericordiam suam abscindet, etc.; sicque anima orantis roboratur ex his ad perseveranter fiducialiterque orandum, etiam quamvis Deus longo tempore differat.

(11) Memor fui operum Domini, id est gratiarum ac misericordiarum suarum, quas mihi ostendit, infudit ac præstitit: quia Apostolus ait, Noli negligere gratiam Dei, quæ data est tibi. Hujus quoque memoriæ meæ signum est, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum, quæ fecisti ab origine mundi in cœlo, terra, marique.

(12) Et meditabor in omnibus operibus tuis, quæ in sacra Scriptura lego vel audio, contemplando te Deum operatorem ex tuis operibus: quemadmodum Apostolus asserit, Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt, conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas. Et Sapiens: magnitudine speciei et creaturæ, poterit creator horum cognoscibiliter videri.

Et in adinventionibus tuis, id est in secretissimis illis mysteriis redemptionis humanæ, quæ tu solus ineffabiliter excogitasti, decernens humanum genus esse redimendum per Christi incarnationem, passionem, ac mortem, exercebor, talia cordialiter revolvendo: quemadmodum Jeremias eloquitur, Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea; et subdit,

A Hæc recolens in corde meo, in Deo sperabo.36

Verissime namque confidit in Domino, quicumque considerat eum talia adinvenisse atque fecisse seu pertulisse pro genere humano. Vel, In adinventionibus tuis, id est in præceptis et consiliis tuis, quæ pro nostra salute instituisti. Dicitur autem Deus adinvenisse, non utique inquirendo aut proficiendo, sed aliunde non accipiendo.

Talis namque locutio atque consimiles, negative sunt exponendæ. Et hoc modo apud alium scriptum est: Qui fecit stellas; hic est Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum. Hic adinvenit omnem viam disciplinæ.37 Pensandum tamen, quod hoc dictum est de Filio Dei. Sequitur enim: Post hæc super terram visus est, et cum hominibus conversatus est.38 Quum ergo Filius Dei a Patre acceperit quidquid habet et est, quomodo dicitur omnem viam disciplinæ adinvenisse? præsertim quum ipse evidenter testatus sit, Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit;39 et alibi, me ipso non loquor, sed sicut docuit me Pater. Non enim ista dicuntur de Christo dumtaxat propter naturam assumptam, quum de Spiritu Sancto Christus dicat, Non loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet, loquetur.4041 Et respondendum, quod Filius Dei dicitur omnem viam disciplinæ invenisse, quoniam non accepit ab aliquo substantialiter a se condistincto: imo ipse et Pater sunt una sapientia, unumque omnis sapientiæ creatæ principium: quia de Filio scriptum est, Fons sapientiæ Verbum Dei in excelsis.42

(13) Deus, in sancto via tua: id est, in Christo, Sancto Sanctorum, est via colendi te: quoniam ipse est omnis virtutis ac perfectionis magister, exemplar et causa; et qui sequitur eum, non ambulat in tenebris, sed ingredietur per fidem et contemplationem, et egredietur per operationem.4344 Ipse quoque est via, veritas et vita.45 Vel sic: Deus, in sancto, id est in omni corde puro, est via tua, id est observatio mandatorum tuorum. Vel, In sancto via tua, id est, via tua, scilicet lex divina, in vera sanctitate consistit, quemadmodum Daniel commemorat: Benedictus es, Domine, quia justus es in omnibus, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera.46 Quis Deus magnus in omni nobilitate, sapientia, pulchritudine, majestate, beatitudine, sanctitate, dulcedine, sicut Deus noster, qui est trinus in Personis, et in essentia simplex? Nullus utique, quoniam Deus sublimis et benedictus omnia alia incomparabiliter seu infinite excedit. Propter quod ait Isaias propheta: Cui similem fecistis Deum? aut quam imaginem ponetis ei?47 Tu es Deus qui facis propria potestate mirabilia, id est supernaturalia opera: de quo in libro Job dicitur, Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero.48

(14) Notam fecisti in populis virtutem tuam: id est, in Pharaone et in populo ejus demonstrasti potentiam tuam; imo in populo universæ terræ notam fecisti virtutem tuam, ad quos fama dejectionis Ægyptiorum pervenit. Unde Deus ait ad Pharaonem: Idcirco posui te, ut ostenderem in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.49 Hinc nempe et Jethro cognatus Moysis, Ægyptiorum dejectione audita, dixit: Nunc cognovi quoniam magnus Dominus super omnes deos. Redemisti in brachio tuo, id est, in fortitudine tua de manu et terra Ægyptiorum eduxisti, populum tuum, filios Jacob et Joseph, id est, tam eos qui nati sunt ex his, qui simul cum Jacob in Ægyptum a terra Chanaan descenderunt, quam eos qui nati sunt ex his, quos genuit Joseph in terra Ægypti, videlicet ex Ephraim et Manasse. (15) Viderunt te aquæ, Deus: id est, ita tibi obedivit mare Rubrum in sua divisione et consolidatione, ac si fuisset intellectualis naturæ, et tuum imperium cognovisset. Omnia enim ad nutum divino parent imperio per obedientialem potentiam, omni naturæ creatæ ingenitam. Repetitur autem ista sententia ad confirmationem: viderunt te aquæ maris Rubri, et timuerunt, id est, per modum timentis se habuerunt, fugiendo versus ripas, atque in modum muri illic sistendo; et turbatæ sunt abyssi, id est ambæ partes maris Rubri, eo quod contra, vel potius supra naturam steterunt ex lateribus, neque fluebant in locum inferiorem donec transissent filii Israel, sicut habetur in Exodo: Filii Israel ambulaverunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris.5051

(16) Multitudo sonitus aquarum: id est, magnus sonus seu strepitus erat in aquis maris Rubri, quoniam cum ingenti fragore ac impetu revertebantur aquæ maris Rubri ad locum priorem, et super Ægyptios, ferebanturque Ægyptii in profundum;52 vocem dederunt nubes, id est, ex columna ignis ac nubis Deus fecit procedere fulgura atque tonitrua contra Ægyptios.53 (17) Et enim sagittæ tuæ transeunt: id est, pœnæ tuæ in Ægyptios processerunt, quorum subvertisti currus et equites; vox tonitrui tui, id est sonus tonitruorum illorum, fuit in rota, id est, ad similitudinem rotæ se habuit: quoniam sicut rotarum simul currentium strepitus magnus est, ita erat vox tonitruorum tuorum, ex nube prædicta egredientium. (18) Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ: id est, fulgura tua in terra Ægypti fulgere fecisti, quemadmodum scriptum est:54 Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram.55 Vel: Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ, id est, coruscationes illæ in Ægypto factæ, ad omnium hominum pervenerunt notitiam. Commota est et contremuit terra:56 id est, Ægyptii ex tantis prodigiis moti sunt, quidam ad admirationem, quidam ad obstinationem, quidam vero ad unius Dei fidem et cultum, sicut vulgus illud promiscuum innumerabile57, quod simul ascendit cum filiis Israel ex Ægypto, ut dicitur in Exodo. Contremuit quoque terra, id est, Ægyptii ex illis miraculis territi sunt.58 Vel, tota terra, id est, homines universi, ad quorum devenit notitiam opus mirabile Dei in Ægypto, commoti sunt et contremuerunt, secundum modum jam dictum.5960

(19) In mari via tua, quia in mari Rubro viam parasti populo tuo; et semitæ tuæ, id est itinera per quæ deduxisti filios Israel, erant in aquis multis, id est in medio aquarum maris Rubri, vel inter partes hujus maris, quoniam aquæ ex utraque parte stabant solidatæ.61 Et vestigia tua non cognoscentur : id est, nulla apparuerunt indicia pedum seu gressuum populi tui quum pertransissent : statim enim mare ad proprium rediit locum, et intra se ipsum fuit conclusum. Et simili sensu in libro Sapientiæ dicitur : Transierunt omnia illa, scilicet sæculi vanitates, tanquam umbra, et tanquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam, cujus, quum præterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus.62 (20) Deduxisti sicut oves populum tuum, id est filios Israel per desertum, in quo eos pavisti, protexisti, et custodisti, quemadmodum pastor alit et protegit oves suas : et hoc fecisti in manu Moysis et Aaron, id est per manum et ministerium Moysis ducis populi tui, et Aaron primi ac summi pontificis tui in populo Judæorum.

SPIRITUALITER autem seu mystice exponendus est locus iste hoc modo :63 Notam fecisti, o Deus Pater, in populis totius mundi virtutem tuam, id est Christum, qui est virtus et sapientia Patris : mittendo enim Filium tuum in mundum per incarnationem, homines illustrasti, et tandem per sanctos Apostolos totum mundum ad Christi notitiam convertisti. Redemisti in brachio tuo populum tuum : id est, in Christo per quem omnia operaris, et qui virtus tua vocatur, liberasti omnes electos de pœnis inferni et morte peccati : utpote filios Jacob, id est Judæos, qui fidem et opera Jacob sequuntur, et Joseph, qui interpretatur augmentum, id est populum ex gentilibus, ex quo augetur Ecclesia. Viderunt te aquæ, Deus, viderunt te aquæ : id est, populi ad fidem conversi tam ex gentilibus quam ex Judæis, oculo contemplationis seu fidei te inspexerunt et cognoverunt. Etenim aquæ multæ, sunt populi multi. Et timuerunt jam ad fidem translati tua judicia, tuam majestatem, pœnas inferni, adversitatesque sæculi; et turbatæ sunt abyssi : id est, corda humana ex prædicatione Evangelii mota sunt, quædam ad indurationem, quædam ad pœnitentiam. Dicitur autem cor humanum abyssus, id est adeo inscrutabile et profundum, ut soli Deo sit cognitum. Propter quod alibi scriptum est : Pravum est cor hominis et inscrutabile. Quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans cor et probans renes.64

Multitudo sonitus aquarum : id est, varia fuit vox populorum ad fidem catholicam conversorum. Nam quidam benedixerunt Deum in hymnis et confessionibus65, quidam deplanxerunt sua peccata in precibus atque gemitibus, alii informaverunt alios doctrinis et prædicationibus sanctis. Hoc vero idcirco fecerunt, quoniam vocem dederunt nubes, id est, quia Apostoli eos sua prædicatione induxerunt ad tam sancta exercitia. Dicuntur autem Apostoli nubes, juxta illud Isaiæ : Qui sunt isti, qui ut nubes volant?66 Etenim sagittæ tuæ transeunt : id est, acutissima Spiritus Sancti verba in corda electorum infixa sunt ab ore prædicatorum sanctorum. Qui enim ex Deo fuerunt, verba prædicantium receperunt. Vox tonitrui tui in rota : id est, voces tonitruorum tuorum, videlicet sermones Apostolorum, processerunt in omnem mundi circuitum, et in fines orbis terrarum.67 Dicuntur enim Apostoli tonitrua, propter eminentissimam altitudinem prædicationum suarum. Unde et Christus in Evangelio Joannem et Jacobum filios tonitrui legitur appellasse.6869 Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ : id est, virtutes et gratiæ atque miracula quæ contulisti Apostolis et reliquis sanctis, manifestata sunt universis hominibus, te Domino sermonem illorum confirmante sequentibus signis. Commota est et contremuit terra : id est, habitantes in terra, ex prædicatione70 atque prodigiis Apostolorum ac reliquorum apo-

SPIRITUALITER autem seu mystice exponendus est locus iste hoc modo : Notam fecisti, o Deus Pater, in populis totius mundi virtutem tuam, id est Christum, qui est virtus et sapientia Patris :7172 mittendo enim Filium tuum in mundum per incarnationem, homines illustrasti, et tandem per sanctos Apostolos totum mundum ad Christi notitiam convertisti. Redemisti in brachio tuo populum tuum : id est, in Christo per quem omnia operaris, et qui virtus tua vocatur, liberasti omnes electos de pœnis inferni et morte peccati :73 utpote filios Jacob, id est Judæos, qui fidem et opera Jacob sequuntur, et Joseph, qui interpretatur augmentum, id est populum ex gentilibus, ex quo augetur Ecclesia. Viderunt te aquæ, Deus, viderunt te aquæ : id est, populi ad fidem conversi tam ex gentilibus quam ex Judæis, oculo contemplationis seu fidei te inspexerunt et costolicorum virorum, diversimode moti sunt et tremefacti, videlicet ad admirationem, ad pœnitentiam, vel etiam ad persecutionem, et item blasphemiam.74

20

In mari via tua, id est, in plebe gentili prædicata est lex evangelica; et semitæ tuæ, id est præcepta tua et consilia, in aquis multis, id est, in plurimis nationibus manifestata sunt, recepta et adimpleta. Et vestigia tua, o Christe, id est opera tua et exempla, non cognoscentur a populo cui specialiter missus eras, utpote ab incredulis Judæis, qui opera tua adscripserunt Beelzebub.7576 Vel: Vestigia tua non cognoscentur, id est, occultæ impressiones mirabilesque effectus, quos in toto universo exerces, a nullo homine viatore poterunt perscrutari. Unde ad Job dicitur: Forsan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum, Omnipotentem reperies?77 Deduxisti, o Deus Trinitas, sicut oves populum tuum, scilicet Christianos, per viam hujus exsilii ad patriam felicitatis æternæ, in manu Moysis et Aaron, id est in virtute et gratia Christi, per Moysen Aaronque præfigurati, quoniam Christus est dux noster atque sacerdos. Unde de eo in

21

Daniele habetur: Ab exitu sermonis usque ad Christum ducem, etc.78 Et Zacharias ait: Ipse erit sacerdos super solio suo.79 Et Apostolus: Christus, eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.80

Ecce psalmum sententiosum, doctrinalem, et totius spiritualis institutionis dogmata includentem audivimus: in quo primo omnium profitetur se homo transliens, mundana contemnens, soli Divinitati ardentissime inhians, ad Dominum ingenti proclamasse affectu, eumque in tribulatione sua cordialiter exorasse, nec aliquam consolationem vilem, carnalem, indignam admittere voluisse, sed Dei fuisse recordatum, atque ex hoc mentaliter delectatum. Insuper asserit se prævenisse vigilias causa orandi laudandique Dominum, annos quoque æternos considerasse, propriam conscientiam diligentissime discussisse. Deinde ostendit, quam inæstimabilis sit misericordia Creatoris; et postmodum Deum laudat ac superexaltat, mirabilia ejus commemorat, beneficia recolit. Omnino ergo conemur tanti psalmi ignea verba fervida mente cantare, tam doctrinalis psalmi documenta implere, universa terrena amore cœlestium aspernari, in solo Salvatore vera solatia adipisci, Dei in omni angustia reminisci, et ex contemplationis lætitia omnem inordinatam tristitiam propulsare.

PRECATIO.

Ineffabilis pietatis Deus, misericors in millibus, non in finem iratus pro peccatis nostris misericordiam tuam abscindas a nobis: non obliviscaris misereri nostri; sed tua miseratione jube nos æternæ salvationi annumerari.

Footnotes

  1. Philipp. III, 8. ↩

  2. Job VIII, 5, 6. ↩

  3. Eccli. II, 12. ↩

  4. Marc. XI, 24. ↩

  5. Thren. III, 41. ↩

  6. Is. XXVI, 9. ↩

  7. Thren. II, 19. ↩

  8. III Reg. xvii, 1. ↩

  9. Luc. xi, 10. ↩

  10. Matth. vii, 8; ↩

  11. Matth. v, 18. ↩

  12. Luc. xvi, 17; ↩

  13. Luc. xviii, 1. ↩

  14. Jacob. 1, 5-7. ↩

  15. Philipp. iii, 8. ↩

  16. Osee m, 3. ↩

  17. Osee iii, 3. ↩

  18. Osee xi, 7. ↩

  19. Eccle. ii, 2. ↩

  20. Eccle. ii, 2. ↩

  21. Eccle. vii, 3. ↩

  22. Luc. vi, 24. ↩

  23. Rom. ix, 23. ↩

  24. Eccli. xxxix, 6. ↩

  25. Eccli. xxxix, 1. ↩

  26. Prov. 1, 28; ↩

  27. Mich. III, 4. ↩

  28. Ezech. XXII, 30. ↩

  29. Job XXXIII, 23, 24. ↩

  30. Job XXX, 20. ↩

  31. Luc. XVII, 10. ↩

  32. Luc. xvii, 10. ↩

  33. Philipp. III, 13, 12. ↩

  34. Prov. i, 28; ↩

  35. Habac. III, 2. ↩

  36. Thren. III, 21. ↩

  37. Baruch. III, 35-37. ↩

  38. Ibid. 38. ↩

  39. Joann. V, 20. ↩

  40. Joann. XVI, 13. ↩

  41. Joann. XIV, 10; VIII, 28. ↩

  42. Eccl. I, 5. ↩

  43. Eccl. X, 9. ↩

  44. Joann. VIII, 12. ↩

  45. Joann. XIV, 6. ↩

  46. Dan. m, 26, 27. ↩

  47. Is. xl, 18. ↩

  48. Job v, 9. ↩

  49. Exod. ix, 16. ↩

  50. Exod. xiv, 29. ↩

  51. Exod. xiv, 21, 22. ↩

  52. Ibid. 27, 25. ↩

  53. Ibid. 24. ↩

  54. Exod. xvm, 11. ↩

  55. Exod. ix, 23. ↩

  56. Gen. xlvi, 8 et seq.; xli, 50-52. ↩

  57. Exod. xii, 38. ↩

  58. Gen. xu, 38. ↩

  59. Exod. xviii, 11. ↩

  60. Dan. iii, 26, 27. ↩

  61. Apoc. xvii, 1, 15. ↩

  62. Sap. v, 9, 10. ↩

  63. Exod. xiv, 29. ↩

  64. Jer. xvii, 9, 10. ↩

  65. II Mach. x, 38. ↩

  66. Is. lx, 8. ↩

  67. Ps. xviii, 5. ↩

  68. Num. xxxiii, 1. ↩

  69. Marc. iii, 17. ↩

  70. Marc. xvi, 20. ↩

  71. Joann. viii, 47. ↩

  72. 1 Cor. 1, 24. ↩

  73. Marc. ↩

  74. I Cor. i, 24. ↩

  75. I Cor. xii, 24. ↩

  76. Matth. xv, 24. ↩

  77. Job xi, 7. ↩

  78. Dan. ix, 25. ↩

  79. Zach. vi, 13. ↩

  80. Hebr. vii, 24. ↩

Chapter 143 of 244