Skip to the text

Articulus 48

ELUCIDATIO PSALMI SEPTUAGESIMI SEPTIMI: ATTENDITE, POPULE MEUS, LEGEM MEAM.

LONGUS hic psalmus hoc brevi est titulo inscriptus: Intellectus Asaph: id est, in psalmo præsenti datur intelligi, quomodo accipienda sint ea quæ Deus in veteri Testamento populo suo dixit et fecit.1 Omnia enim in figura contingebant illis, et scripta sunt ad nostram doctrinam.2 Dum namque titulus psalmi ait, Intellectus Asaph: admonemur ista non simpliciter seu solum historialiter sumere, sed mystice elucidare, præsertim quum in sequenti secundo versu dicatur, Aperiam in parabolis os meum.34

Parabolica autem eloquia non superficialiter, sed diligenter scrutanda sunt. Porro evangelista Matthæus primum istius psalmi versum allegat de Christo prædictum: Hæc omnia (inquiens) facta sunt, ut impleretur illud quod scriptum est, Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi: quod in hoc psalmo aliis verbis ita exprimitur, Loquar propositiones ab initio. Hinc infert S. Hieronymus, quod evangelista Matthæus hoc intellexerit ex persona Christi. Duos igitur primos psalmi hujus versiculos, qui per modum præfationis seu prologi præmittuntur sequentibus, dicit Propheta, auctor psalmi præsentis, sive ille sit David, sive Asaph, in persona Christi. Verumtamen quæ sequuntur, ad litteram dicta videntur de populo veteris Testamenti, videlicet de mirabilibus Dei circa populum illum, olim sibi peculiarem; de ingratitudine quoque populi hujus, et digna castigatione ipsius, atque de electione David posteritatisque suæ ad regnum: quæ omnia spiritualiter exponi possunt de populo christiano, sicut aliqualiter tangam in subditis.

Matth. xiii, 34, 35.

Deut. vii, 6.

1 Reg. xvi, 13.

VOLENS ergo Propheta populum cui loquitur, docilem, benevolum et attentum efficere, sic orsus est, loquens (ut dixi) non in sua, sed in Christi persona, qui etiam per os omnium Prophetarum locutus est: (1) Attendite, popule meus, electus a me ad fidem cultumque divinum, legem meam, id est legem decem præceptorum moralium: quæ in veteri Testamento ac novo eadem sunt, quæ primo Moysi in monte Sinai divinitus data noscuntur, atque a Christo in Evangelio approbantur. Inclinate aurem vestram, tam corporis quam cordis, in verba oris mei, id est in verba sacræ Scripturæ ac prædicationis divinæ, ea reverenter auscultando, fideliterque observando.

Luc. i, 70.

Exod. xxxiv.

Matth. xiii, 34.

(2) Aperiam in parabolis os meum. Hoc de Christo ad litteram verum est: propter quod in Evangelio dicitur, Sine parabolis non loquebatur ad turbas. Et ipse ait discipulis: Vobis datum est scire mysterium regni Dei; illis vero qui foris sunt, omnia in parabolis fiunt. Dicuntur autem parabolæ, quædam rerum similitudines quæ comparantur rebus de quibus tractatur, dum quod de uno asseritur, de alio intelligi datur. Loquar propositiones ab initio. Sicut jam patuit, Matthæus ita allegat: Eructabo abscondita a constitutione mundi. Communiter autem dicunt expositores, quod, Ab initio, in nostra translatione positum, non sit referendum ad mundi exordium, sed ad initium eductionis Israelitarum ex Ægypto. Verumtamen, quoniam Evangelista Spiritu Sancto repletus allegat, constitutione mundi, dicendum videtur quod in hoc psalmo, saltem implicite et in generali, commemorantur mirabilia Dei ab initio mundi peracta: quia in eo quod sequitur, Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis: non solum oportet accipere opera Dei a tempore Moysis facta, atque a patribus sibi contemporaneis, seu posterioribus ipso, posteris relata; sed insuper intelligere possumus magnalia Dei a constitutione mundi facta, sicut erat diluvium, submersio Pentapolis, scilicet Sodomæ, Gomorrhæ, Adamæ, Seboim et Segor, atque similia, quæ Abraham, Melchisedec, Lot, et alii veteres Patriarchæ narraverunt posteris suis, et etiam filiis Israel mediate. Talia vero abscondita Christus in Evangelio narravit, prout studiosis lectoribus constat. Facit namque mentionem de Noe atque diluvio, de submersione quoque Sodomæ, et de primæva quoque matrimonii institutione. Quidam vero quod nunc dicitur, Aperiam in parabolis, etc., exponunt de auctore psalmi præsentis, ut sit sensus: Aperiam os meum, id est, dicta et facta veteris Testamenti, quæ sunt figuræ eorum quæ sunt in novo Testamento, narrabo. Loquar propositiones, id est orationes seu quæstiones disputatorias, quæ Græce dicuntur problemata, Hebraice autem ænigmata: propositiones, inquam, loquentes de rebus quæ contigerunt ab initio liberationis Israel de Ægypto.

Marc. iv, 11.

Matth. xiii, 35.

Luc. xvi, 26-32; Matth. xxiv, 37-39; xix, 4-9.

Deinde auctor psalmi in sua ac populi Israelitici loquens persona, subjungit : (3) Quanta mirabilia opera et magnifica beneficia Dei audivimus et cognovimus ea, id est, aure cordis intelligendo percepimus, et patres nostri, scilicet Moyses, Josue, et similes sancti patres, narraverunt nobis mediate, atque per libros quos ediderunt, et nobis reliquerunt. (4) Non sunt occultata illa opera Dei facta in Ægypto, in mari Rubro, in deserto, in terraque Chanaan, a filiis eorum, id est ab eis qui patrum suorum fidem et opera sunt secuti, non obliti beneficiorum Dei altissimi. Non autem innotuerunt omnibus filiis eorum, quoniam in libro Judicum scriptum est : Surrexerunt interea alii qui non cognoverunt Dominum, et opera ejus quæ fecit cum Israel.5 Tales enim fuerunt solum filii secundum carnem, non secundum fidei imitationem. Non sunt ergo occultata a filiis eorum in generatione altera, id est a filiis qui fuerunt in generatione succedente, quia ad posteros pervenit rerum gestarum memoria. Quid autem patres narraverunt filiis, subditur : (5) Narrantes laudes Domini, id est laudabilia opera ejus, et verba divinæ laudis contentiva, et virtutes ejus, id est potentias Dei, qui Ægyptum decem principalibus plagis percussit, et mirabilia ejus quæ fecit, mare Rubrum dividendo, et Ægyptios submergendo.

(6) Et suscitavit testimonium in Jacob, id est, testamentum quoddam contulit populo Judæorum ex Jacob natorum ; et legem posuit in Israel :6 quoniam legem dedit per Moysen, et legem hanc scripsit in tabulis lapideis, quatenus servaretur, et esset posteris in testimonium divinæ locutionis et legislationis cœlestis, perversis quoque esset in testimonium damnationis, sicut in Deuteronomio Moyses sæpe testatur.7 Nam ob hanc causam præcepit Dominus scribi Deuteronomium legis, tabulasque testamenti servari in tabernaculo.8 Idem sunt ergo testimonium et lex, quemadmodum idem sunt Jacob et Israel; sed ratione differunt. Lex quippe vocatur, quoniam jubet, coercet, et religat : jubet, inquam, quid agendum, quid evitandum ; coercet a malo per prohibitiones ac pœnas ; religat animam sub Deo per observationem legalem. Testimonium vero vocatur, quoniam probat et convincit.

(7) Quanta, id est quam multa et magna facta et verba, mandavit patribus nostris ex Ægypto eductis, nota facere ea filiis suis, narrando aut scribendo quæ fieri conspexerunt, ut cognoscat generatio altera, id est quælibet generatio illis succedens. (8) Filii qui nascentur ex utero, et exsurgent ad perfectionem ætatis, quantitatis et rationis, et narrabunt filiis suis. Hoc in populo Judæorum sæpe impletum est. Ideo autem narrabunt filiis suis, quatenus doceant eos in Deo confidere : ideo sequitur : (9) Ut ponant filii isti in Deo spem suam, non in propriis viribus aut aliqua creatura, et non obliviscantur operum Dei quæ fecit, salvando patres eorum, atque incredulos occidendo, et mandata ejus exquirant, id est, exquisite ac diligenter scire desiderent, quatenus impleant ea.

(10) Ne fiant sicut patres eorum, ex Ægypto educti, qui erant generatio prava, id est inobediens, et exasperans, id est divinam justitiam ad vindictam inflammans. Unde et Moyses generationi isti locutus est : Ego scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam.9 Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum. Pro majori enim parte mali fuerunt : propter quod in deserto prostrati sunt. (11) Generatio quæ non direxit cor suum, id est, quæ Dominum Deum non quæsivit corde perfecto et vero atque sincero.1011 Propterea Moyses ait ad eos : Vos vidistis universa magnalia quæ coram vobis fecit Dominus, et non dedit vobis Dominus cor intelligens usque in præsentem diem.12 Et non est creditus cum Deo spiritus ejus : id est, spiritus seu anima populi hujus non est Deo per fidem conjunctus, quoniam divinis promissionibus non crediderunt. Unde alia translatio clarior est, dicens : Et non credidit A Deo spiritus ejus. Et istud referendum non est ad omnes, sed ad perversos qui erant in populo isto Israelitico, secundum regulam in principio expositionis hujus libri inductam, qua dicitur, quod sacra Scriptura interdum loquitur commixtim de corpore Domini permixto ex bonis et malis : ubi considerandum est quid ad quos referri oporteat. Interdum namque tota congregatio laudatur propter aliquos bonos in ea contentos; vicissim quoque tota vituperatur propter quosdam malos in ea conclusos, sicut nunc agitur.

(12) Filii Ephrem, id est aliqui nati ex progenie Ephraim filii Joseph, intendentes et mittentes arcum, id est arcum protendentes, et ex arcu emittentes sagittas, conversi sunt in die belli, id est, terga verterunt atque fugerunt, in die quando contra præceptum Moysis ascenderunt in montem ad præliandum contra Amalecitas et Amorrhæos, ut scribitur in libro Numerorum.1314 A principio namque filii Ephraim præsumptuosi fuerunt et ambitiosi, quoniam pater eorum, scilicet Joseph, dominus erat fratrum suorum; et quoniam Jacob prætulit Ephraim secundo natum, primogenito Joseph, qui erat Manasses;15 et quia Josue minister Moysis et electus ex multis, Ephratæus exstiterat.16 Unde eorum elatio sæpe patescit in libro Judicum;17 ideoque Propheta in psalmo isto singulariter invehitur contra filios Ephraim, ostendens eos non fuisse electos ad regiam dignitatem, sed tribum Juda. (13) Non custodierunt testamentum Dei : quia transgressi sunt jussionem Dei per Moysen, eundo ad prælium, sicut nunc dictum est; et in lege ejus noluerunt ambulare, id est, divina præcepta contempserunt implere.

(14) Et obliti sunt benefactorum ejus : id est, filii Israel communiter, et non solum filii Ephraim seu Ephrem, quod idem est, beneficiis Dei ingrati fuerunt, vel penitus non recolendo, vel gratias non agendo, nec benefactorem ipsum amando, nec venerando. Sic quoque obliti sunt et mirabilium ejus quæ ostendit eis in terra Ægypti, dicentes ad invicem : Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum.

(15) Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti : ut patet in Exodo. Et hoc maxime fecit Deus in campo Taneos, id est in planitie civitatis illius.18 Tanis enim fuit civitas regalis, in qua rex cum suis consiliariis habitare solebat. Propter quod apud Isaiam scriptum est :19 Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens.

Quoniam ergo rex et consules sui, qui erant principales causæ totius peccati et afflictionis Ægypti, in hac urbe regia demorari solebant, ideo verisimile est quod civitas ista gravius flagellabatur quam reliquæ. Hincque jam dicitur Deus specialiter fecisse mirabilia in loco seu campo urbis istius. (16) Interruptit mare Rubrum, dividens illud, et perduxit eos sicco pede per alveum ejus;20 et statuit aquas maris Rubri sic divisas quasi in utre, id est, ita firmavit eas in loco suo ne fluerent, ac si fuissent in vase collectæ. (17) Et deduxit eos, scilicet filios Israel ex Ægypto, et per mare Rubrum atque desertum, in nube diei, id est in columna nubis apparentis in die, et tota nocte, id est omnibus noctibus quibus ambulabant, in illuminatione ignis, id est in columna ignis viam ostendentis in tenebris noctis. Quemadmodum enim de die ambulabant sub nube, eos ab ardore solis protegente, ita de nocte sequebantur ductum ignis; nec unquam defecit columna nubis aut ignis, donec ingressi essent terram promissionis; nec proficiscebantur diebus aut noctibus, nisi columna nubis aut ignis prius locum mutaret, recedendo a tabernaculo : quæ omnia in Exodo et Numeris frequenter a Moyse describuntur.2122

(18) Interruptit petram in eremo. Bis legitur Deus omnipotens eduxisse aquam de petra filiis Israel : semel videlicet de petra Horeb, de qua eductione loquitur iste versiculus, quæ in Exodo plenius invenitur descripta;23 secundo, quando Moyses percussit bis silicem, et egressæ sunt aquæ largissimæ, ita ut populus biberet et jumenta, de qua eductione in libro Numerorum habetur.24 Fueruntque eductiones istæ diversæ, quoniam prima erat ante dationem legis, secunda post eam. Ait ergo : Interruptit petram in eremo, id est, ita fecit quamdam concavitatem seu divisionem in ea, ac si rupta fuisset, et de petra sic rupta aquas eduxit ; et adaquavit eos, id est, aqua eos potavit, velut in abysso multa, id est tam abundanter, ac si fuissent juxta pelagus magnum, de quo ad libitum aqua hauritur. Quum enim fuerint sexcenta millia virorum in exercitu Hebræorum, præter mulieres et pueros, eos videlicet qui nondum viginti annos attigerant, et item præter vulgus promiscuum Ægyptiacum innumerabile, constat quod maxima copia aquæ fluxit de petra unde universi biberent. (19) Et eduxit aquam de petra, dum Moyses percussit bis petram seu silicem, sicut jam dictum est ; et deduxit ex petra hac, tanquam flumina aquas, id est aquas copiose fluentes instar fluviorum.

(20) Et apposuerunt adhuc peccare ei : id est, tantis beneficiis Creatoris ingrati fuerunt, reddideruntque malum pro bono, et prioribus suis sceleribus adjecerunt nova peccata : quia et ipsa ingratitudo magnum est peccatum ; in iram excitaverunt Excelsum : id est, ad similitudinem iræ, seu ad effectum iracundiæ, utpote ad justam ultionem atque magnarum inflictionem pœnarum, provocaverunt Deum sublimem suis peccatis : et hoc, in inaquoso, id est in deserto, in quo est naturaliter aquæ penuria. (21) Et tentaverunt Deum in cordibus suis : id est, ex proposito præmeditationeque cordis experiri volebant providentiam Dei, an scilicet Deus haberet curam eorum, providendo eis de necessariis ad vivendum. Ideo sequitur : ut peterent escas animabus suis, id est alimentum pro sustentatione vitæ. Bis autem escas hoc modo petiisse leguntur. Semel, ante legislationem, quando dixerunt ad Moysen :25 Cur induxisti nos in desertum istud, ut occideres omnem multitudinem fame ? Et tunc Dominus cœpit pluere manna. Secundo, petebant carnes sibi præstari, dicentes : Anima nostra arida est, nihil vident oculi nostri nisi manna : quemadmodum in libro Numerorum scriptum est.

(22) Et male, videlicet infideliter et perverse, locuti sunt de Deo ;26 dixerunt quod subditur : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto, id est, refectionem pinguem et deliciosam ? Hoc non assertive, sed dubitative dixerunt ; arguebant tamen quod Deus hoc posset. (25) Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ ex ea, et torrentes inundaverunt, id est, aquæ copiosæ inde egressæ sunt : sicut nunc patuit. Quum ergo sit ita, (24) Numquid et panem poterit dare ? Per panem (secundum quosdam) non intelligitur hic manna, quoniam Deus hunc panem ante eductionem aquæ prædictam dedit ; sed per panem intelligitur hic quilibet cibus delicatus, ab eis desideratus. Solet quippe Scriptura nomine panis quemcumque cibum significare, sicut et nomine aquæ quemlibet potum. Unde de Saul habetur, quod tota die non comederat panem ;27 et de Esdra, quod panem non comedit, nec bibit aquam, id est, nihil gustavit.28 Et legitur Eliseus dixisse regi Israel, ut apponeret exercitui regis Syriæ, quem Eliseus miraculose adduxit, panem et aquam. Et sequitur illic : Apposita est eis magna præparatio ciborum.29 Sic ergo et nunc per panem intelligi dicunt cibum deliciosum : et ideo additur, aut parare mensam populo suo? ubi per mensam intelligi volunt refectionem delicatam, præsertim quoniam in Hebræo et in translatione Hieronymi juxta Hebræum, habetur :30 Aut parare carnem populo suo? Hæc vero (ut tactum est) non affirmando, sed dubitando dixerunt. Dixerunt enim, ut Moyses scribit : Estne Deus in nobis an non ? Denique de hac infidelissima tentatione eorum in libro Numerorum scribitur :31 Flagrabant desiderio carnium, et dicebant : Quis dabit nobis ad vescendum carnes? In mentem nobis veniunt cucumeres et pepones, porri et allia, quæ comedebamus in Ægypto.32

(25) Ideo, id est, ex quo ista ex infidelitate dixerunt, non habentes pro certo quod Dominus posset implere quod desiderabant, audivit Dominus petitionem ipsorum, non quia ipsi hoc meruerunt, sed ut ipse suam omnipotentiam declararet; et distulit, id est, non statim ultus est peccatum eorum, sed distulit debitam pœnam, ut postmodum tempore convenienti eam infligeret, et primo ostenderet suam potestatem. Et ignis, id est vehemens furor seu grandis vindicta, accensus est in Jacob, id est, juste inflictus est posteritati Jacob, videlicet filiis Israel: quod consequenter clarius dicitur; et ira Dei, id est ultio divinæ justitiæ, ascendit in Israel, id est in populum Israeliticum, de semine Jacob, qui dictus est Israel, genitum. Hoc modo communiter versus iste explanatur. Sed quoniam in libro Numerorum evidenter habetur: Ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore: quod quum audisset Dominus, iratus est; et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam partem castrorum:33 quod certum est dici de igne materiali; ideo potest hic versus de illo igne exponi. Nec obstat quod illius ignis accensio hanc tentationem præcessit, quoniam in divina Scriptura, gesta non semper narrantur eo ordine quo contigerunt; sed quædam per anticipationem, quædam per recapitulationem, quædam per supplementum dicuntur: quod maxime fit in libris metrice scriptis, qualis est liber Psalmorum.

Ideo autem Deus eos ita punivit, (26) Quia non crediderunt in Deo, qui eis promisit quod induceret eos in terram Chanaan. Dixerunt namque, ut in libro Numerorum habetur: Utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram hanc, ne cadamus gladio et nos et filii nostri et uxores.34 Unde Dominus ad Moysen dixit:35 Usquequo multitudo hæc pessima non credet mihi? Nec speraverunt in salutari ejus, id est salubri auxilio Dei, quod Deus eis promisit per Moysen, dicens: Dominus pugnabit pro vobis.

(27) Et mandavit nubibus desuper: id est, ex divino imperio factum est, ut ex aere, in quo nubes gignuntur, manna descenderet. Dicitur enim Deus irrationalibus et inanimatis præcipere, quando ex divinæ virtutis nutu aliquid patiuntur et agunt. Propter quod Dominus ait Eliæ: Præcepi corvis ut pascant te.36 Et januas cœli aperuit, id est, vias fecit in cœlo aerio per quas manna descendit. (28) Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cœli, id est in cœlo aerio ministerio angelorum formatum, dedit eis ad vescendum. Propterea subditur: (29) Panem angelorum, id est ministerio angelico productum ac descendentem; non quod angeli sancti eo vescuntur, quoniam non utuntur cibo corporeo, sicut habetur in libro Tobiæ;37 manducavit homo quilibet in exercitu Hebræorum; cibaria misit eis in abundantia, id est usque ad satietatem. Ex isto sequi videtur, quod id quod dictum est supra, Numquid et panem poterit dare? intelligi poterit de manna, quia tunc dicitur Deus petitionem eorum audivisse, et manna seu panem cœlestem eis dedisse. De hoc pane seu manna, quod simul descendit cum rore, in libro Exodi sic dicitur: Mane ros jacuit per circuitum castrorum, et apparuit in solitudine manna minutum, quasi pilo tusum, in similitudinem pruinæ super terram;3839 et appellaverunt filii Israel illud Manhu, id est, Quid est hoc? Quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle. Propterea quoque alio loco scriptum est: Angelorum esca nutrivisti populum tuum, et panem de cœlo præstitisti eis, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem:40 deserviens enim uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur.

(30) Transtulit Austrum de cœlo, id est, Deus cessare fecit in aere ventum australem seu meridionalem, et induxit in vir- tute sua Africum, id est, in potentia sua flare fecit ventum occidentalem, lateralem versus meridiem. Flat enim hic ventus inter meridiem et occidentem. Ideo vero induxit hunc ventum ab Africa flantem, quatenus multitudinem coturnicum ab illa parte exsistentem, suo impetu ultra mare afferret ad locum filiorum Israel, juxta illud libri Numerorum: Ventus autem egrediens a Domino, arreptas trans mare coturnices detulit et demisit in castra. Idcirco subjungitur: (51) Et pluit super eos sicut pulverem carnes, non mortuas, sed vivas: de quibus subjicitur, et sicut arenam maris volatilia pennata. Erant namque coturnices aves circa terram volantes, duobus cubitis in altitudinem super terram. Hæc autem animalia Deus pluit, id est, per modum pluviæ misit de aere tam copiose, quasi arenam maris, secundum quod a Moyse dicitur: Ventus detulit coturnices in castra, itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum. (52) Et ceciderunt animalia hæc in medio castrorum eorum, id est intra vel prope castra seu tentoria filiorum Israel, scilicet circa tabernacula seu papiliones eorum, ita quod sine labore capi poterant. Unde dicitur in Numeris: Surgens populus toto die illo et nocte, ac die sequenti, congregavit coturnicum multitudinem, et siccaverunt eas per gyrum castrorum. (55) Et manducaverunt filii Israel carnes has, et saturati sunt nimis, usque ad colum et nauseam, et desiderium eorum attulit eis, id est, rem ab eis desideratam contulit ipsis; non sunt fraudati a desiderio suo, id est, adeptione rei desideratæ non sunt privati, quoniam carnium copiam sunt adepti. Quæ omnia in libro Numerorum clarius inducuntur, hoc modo: Dixit Dominus ad Moysen: Populo dices, Cras comedetis carnes, et comedetis non uno die, neque duobus vel quinque, sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam.4142 (54) Adhuc escæ eorum, scilicet carnes istæ, erant in ore ipsorum, et ira Dei, scilicet ultio sequens, ascendit super eos. Nam (55) Et occidit pingues eorum, id est in divitiis abundantes, superbos, carnales; et electos Israel impedivit. Hoc dupliciter accipi potest. Primo sic: Electos Israel, id est bonos et justos Judæos, impedivit, ita quod sua exhortatione aut prece nihil proficere poterant reprobis illis: quoniam exigentibus vitiis reproborum, electi pro eis exauditi non sunt. Secundo sic: Electos Israel, id est elegantes personas populi hujus, ab ingressu terræ promissionis impedivit. Et hoc est quod in Numeris dicitur: Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujusmodi cibus, et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis.43 Vocatusque est locus ille, sepulcra Concupiscentiæ: ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat carnes.

(56) In omnibus his jam prædictis non emendati, sed in suis perversitatibus perdurantes, peccaverunt adhuc, videlicet post reditum exploratorum, volentes tunc in Ægyptum reverti; et non crediderunt in mirabilibus ejus: id est, ex consideratione primorum mirabilium quæ Deus fecit coram eis in Ægypto, in mari Rubro, in deserto, nolebant credere quod Deus posset eos in terram Chanaan salvos inducere, propter fortitudinem populi, civitatum atque murorum terræ illius:44 imo volebant Caleb et Josue lapidare45, eo quod dixerant Deum facile posse verbum suum implere, et Chananæos dejicere. (57) Et defecerunt in vanitate dies eorum, id est, propter peccata sua inanes erant dies ipsorum; et anni eorum cum festinatione defecerunt, id est, cito consumpti sunt, occisi atque prostrati in eremo: quoniam omnes qui tunc numerati erant et murmuraverunt, intra quadraginta annos defuncti sunt in ipso deserto, nec ingredi poterant terram promissam; multi quoque eorum subita morte occisi sunt per serpentes ignitos, et in contradictione Core et propter peccatum Phogor.

34

(38) Quum occideret eos, quærebant eum, et revertebantur: non quod iidem numero occidebantur et revertebantur; sed secundum regulam in principio positam, loquitur hic Scriptura de diversis, ad eumdem populum pertinentibus, quasi de eisdem suppositis. Itaque, Quum Deus quosdam prævaricatores occideret, aliqui territi sunt ne similia experirentur tormenta: idcirco quærebant eum, id est, misericordiam Dei pro indulgentia invocabant, et revertebantur ad Deum per pœnitentiam. Et diluculo, id est, celeriter ex magno pœnarum timore, veniebant ad eum, non gressibus pedum spatioque locorum, sed mentis immutatione et pœnitentia cordis. (39) Et rememorati sunt ex consideratione priorum mirabilium Dei, et occisione eorum qui ita non recoluerunt, quia Deus adjutor est eorum in omnibus bonis, sicut fuit adjutor eorum in Ægypto, et contra Amalec, et Deus excelsus redemptor eorum est, eruens eos a cunctis periculis, sicut eruit eos de manu Pharaonis et ejus exercitu.

Verumtamen, quoniam ista reversio non erat ex caritate divina, sed ex timore servili: quo pœna timetur, per cujus imminentiam seu experientiam pensat homo veritatem, juxta illud, Tantummodo sola vexatio dabit intellectum auditui;46 propterea modo subjungitur: (40) Et dilexerunt eum in ore suo, id est, verbis precatoriis simulabant se Deum amare, et lingua sua mentiti sunt ei, id est, verba eorum falsa fuerunt, neque ex corde sincero prolata sunt. (41) Cor autem eorum non erat rectum cum eo, id est, Deo non placuit, quoniam justum et verum non fuit;47 nec fideles habiti sunt in testamento ejus, id est, fideliter non egerunt in lege divina, ejus custodiendo præcepta.

(42) Ipse autem Deus est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, posteritatem eorum non penitus auferendo, et ipsos citra condignum puniendo; et non disperdet eos, id est, non penitus dispersit eos, sed quosdam ad tempus in vita servavit, et eis posteritatem concessit. (43) Et abundavit ut averteret iram suam, id est, copiose paratus fuit vindictam interdum inceptam dimittere, populo parcere, et Moysis preces atque sacrificia Aaron pro peccatis acceptare; et non accendit omnem iram suam, id est, tantum non flagellavit eos ut meruerunt. (44) Et recordatus est, id est, per modum recordantis se habuit, misericorditer ignoscendo, quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens. Ponit hic partem pro toto, appellando hominem carnem, deinde spiritum euntem et non redeuntem. B Est itaque sensus: Recordatus est quia caro sunt, id est, Deus benigne attendit quod corporales et fragiles erant, ac proclives in malum; recordatus est quoque quia spiritus sunt vadens et non rediens, id est, quod animæ hominum sunt multum defectuosæ, tanquam euntes de una dispositione in aliam, vagæ, instabiles, et tandem vadunt de corpore isto mortali ad regionem ignotam, nec redeunt naturali virtute ad pristinum statum. Ex hac autem recordatione inducitur Deus ad indulgendum nobis facile. Unde et ipsemet alibi testatur: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines; sensus enim et cogitatio cordis humani, prona sunt in malum ab adolescentia sua.4849 Propter quod Esdras ait ad Dominum: Quid est enim homo, ut ei indigneris? aut genus corruptibile, ut ita amarus sis de illo?

Consequenter ostendit Deus enormitatem peccati populi hujus, propter multitudinem et recidivum transgressionis ipsorum. (45) Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso? quasi dicat, Multoties. Unde Dominus ad Moysen ait: Tentaverunt me jam per decem vices.50 Quomodo autem dulcissimus atque incommutabilis Deus, exacerbari et ad iracundiam concitari dicatur, sæpe expositum est. (46) Et conversi sunt ad se ipsos, ut facerent propriam voluntatem, a Deo aversi, et tentaverunt Deum: sicut nunc sæpius dictum est; et Sanctum Israel, id est Deum omnium verorum Israelitarum sanctificatorem, exacerbaverunt: ita quod propter eorum peccata factus est eis austerus, amarus et durus, ratione effectus seu ultionis, qui in se ipso naturaliter, æternaliter et invariabiliter benignus, suavis et mitis est. (47) Non sunt recordati isti ingrati manus ejus, id est potestatis et operationis divinæ ostensæ eis, die qua redemit eos de manu tribulantis, id est de imperio et oppressione regis Ægypti. (48) Sicut, id est quemadmodum seu qualiter, Deus posuit in Ægypto signa sua, id est decem plagas : secundum quod in Exodo ait, Percutiam Ægyptum in omnibus mirabilibus meis; et prodigia sua in campo Taneos : quod qualiter intelligi debeat, paulo ante satis prolixe monstratum est.

Exod. III, 20.51

Deinde in speciali tractat de istis prodigiis. (49) Et convertit in sanguinem flumina eorum, scilicet Ægyptiorum, et imbres eorum, id est cisternas seu aquas ex imbre scaturientes, ne biberent. Quemadmodum in Exodo dicitur, prima plaga Ægypti fuit, quod extendente Moyse virgam super fluvios Ægypti, versæ sunt omnes aquæ Ægypti in sanguinem; foderuntque Ægyptii circumquaque, et invenerunt sanguinem pro aqua, nec poterant bibere aquas fluminis propter alienationem saporis. (50) Misit Deus in eos, puta Ægyptios, cynomyiam , id est muscam caninam : quia cynomyia dicitur a χυνός, quod est canis, et μυῖα, quod est musca ; seu omne genus muscarum ; et comedit eos : id est, musca ista punxit momorditque eos ; et ranam, et disperdidit eos*. Ponuntur autem in versiculo isto singularia pro pluralibus, quia per cynomyiam et ranam intelligenda est multitudo muscarum et ranarum. Missio quoque muscarum erat quarta plaga Ægypti, ut Dominus ait ad Pharaonem : Immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas omne genus muscarum. Et sequitur alibi : Venit musca gravissima (id est multitudo muscarum) in domum Pharaonis et in omnem terram ejus ; corruptaque est terra ab hujusmodi muscis. Missio autem*

Exod. VII, 19-24.

45 alias cynomyiam

Ibid. VIII, 21.

Ibid. 24. ranarum erat secunda plaga Ægypti. De qua in Exodo scribitur : Dixit Dominus ad Pharaonem : Ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis, et ebulliet fluvius ranas, quæ ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum.

Exod. VIII, 2, 3.

(51) Et dedit ærugini, id est vento urenti, segetes corrumpenti ; vel, Aurugini, id est auræ noxiæ, sive rubigini ; fructus eorum, id est blada terræ, ad destruendum. Hæc plaga non est scripta in Exodo, sicut nec plaga pruinæ, de qua loquitur finis versus sequentis : quia in Exodo non recitantur nisi plagæ principales et notabiles. Et labores eorum, id est fructus Ægyptiorum, per eorum laborem productos, dedit Deus locustæ, id est multitudini locustorum, ad devorandum. Hæc fuit plaga Ægypti octava. De qua in Exodo scriptum est : Hæc dicit Dominus ad Pharaonem : Ecce ego inducam locustam in fines tuos, quæ operiet superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat. Et venerunt locustæ innumerabiles, omnia devorantes quæ non erant consumpta a grandine. (52) Et occidit in grandine, id est per casum maximæ grandinis, vineas eorum. Hæc erat septima plaga Ægypti. De qua a Moyse dicitur, quod maxima grando cecidit in terra Ægypti ; et homines et jumenta super quæ cecidit grando, moriebantur; cunctam quoque herbam agri percussit, et omne lignum regionis confregit. Et moros eorum Deus destruxit in pruina, id est in frigore congelante atque nocturno, vel in humore moris nocivo. (53) Et tradidit grandini jumenta eorum : quia omnia bruta in agris reperta grando occidit ; dedit et possessionem eorum, scilicet Ægyptiorum, igni ad consumendum : quia ut dicitur in Exodo, Grando et ignis mixta pariter ferebantur.

Ibid. X, 3-5, 14, 15.

Ibid. IX, 23-25.

Ibid. 24.

(54) Misit in eos iram indignationis suæ, id est vindictam suæ ulciscentis justitiæ, scilicet indignationem, id est effectum sui contemptus, quo opera eorum indigne fe-

42

43

B

C

D rebat, et iram, id est æquitatis suæ ultionem, et tribulationem multiplicem, hic non expressam; immissiones quoque per angelos malos, id est, pessimas cogitationes, indurationem et obstinationem permisit Deus immitti cordibus Ægyptiorum per suggestionem cooperationemque dæmonum. Mala pœnæ sunt a Deo effective, sed mala culpæ non nisi permissive: quia de malo pœnæ apud Amos prophetam dicitur: Si erit malum in civitate quod Do-

Amos III, 6.

50 minus non fecit? (55) Viam fecit semitæ iræ suæ: id est, plagas suæ iracundiæ misit versus Ægyptios, non versus Hebræos; sicque angelum vastatorem fecit declinare a terra Ramesses, in qua morabantur Judæi. Unde Dominus ait ad Pharaonem: Ponam divisionem inter populum meum et populum tuum. Non pepercit a morte

Exod. VIII, 23. animabus animarum eorum: id est, Deus sine misericordia occidit Ægyptios magnos et parvos. Et jumenta eorum in morte conclusit, id est, occidit. Hæc vero fuit quinta plaga Ægypti. De qua dixit Dominus ad Pharaonem: Ecce manus mea erit super agros

Ibid. IX, 3.

Ibid. 6. tuos; super equos et asinos et camelos, boves et oves, pestis valde gravis. Mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum, videlicet in agro per pestilentiam.

51

Ibid. XII.

(56) Et percussit omne primogenitum, tam hominum quam jumentorum, in terra Ægypti: et hæc erat decima plaga Ægypti, ut dicitur in Exodo. Percussit etiam Deus primitias omnis laboris eorum, id est primitiva atque potissima fructuum terræ Ægypti, puta frumenta et cetera, in tabernaculis Cham, id est in locis Ægyptiorum, qui nati erant de semine Cham filii Noe. Mesraim quippe, ut dicitur in Genesis, erat filius Cham, et ab hoc Mesraim Ægyptus nomen sortita est, quia in ea dominabatur: et ideo ubi nostra translatio habet, Ægyptus, in veteri Testamento dicitur, Mesraim.

Gen. X, 6.

Deinde post descriptionem plagarum Ægypti, recitatur liberatio Hebræorum. (57) Et abstulit sicut oves populum suum: id est, quemadmodum bonus pastor eruit

52 oves suas de invasione luporum; sic Deus de Ægyptiis reprobis et malignis abstulit filios Israel; et perduxit eos tanquam gregem in deserto: quia providit eis de bono pastore ac duce, scilicet Moyse, et de cibo ac potu. (58) Et deduxit eos in spe, promittendo quod induceret eos in terram lacte et melle manantem; et non timuerunt ad tempus, quia secuti sunt Moysen per medium maris Rubri; et inimicos eorum operuit mare, videlicet Pharaonem et omnem ejus exercitum.

53

Exod. III, 8, 17.

Ibid. XIV, 22.

B (59) Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, id est in Jerusalem et montem Sion, in quo postmodum constructum est templum. Huc induxit, non eosdem, qui ex Ægypto egressi fuerant et numerati, præter Caleb et Josue, sed filios illorum, secundum quod Dominus dixit: Omnes qui murmurastis contra me, non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut darem eam vobis, præter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun. Duxit ergo eos in montem sanctificatio

54

Num. XIV, 29, 30. nis suæ, montem quem acquisivit dextera ejus, id est, quem Deus, cujus sunt omnia, de manu indignorum, propria potestate eripuit, et suo populo dedit. Propter quod additur: (60) Et ejecit a facie eorum gentes, id est, a conspectu Israelitarum expulit gentes in terra promissionis habitantes, eas occidendo, effugando, aut subjiciendo populo suo: ut patet de Gabaonitis et ceteris Chananæis, qui sub tributo manebant inter filios Israel, sicut in libro Josue commemoratur. Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis, per ma-

Josue IX, 27. num Eleazari sacerdotis, et Josue, ac principum tribuum Israel, qui ad imperium Domini diviserunt novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse, terram Chanaan, dantes pluribus majorem, paucioribusque minorem. De qua divisione plene tractatur in libro Josue. Tribus namque Ruben et Gad, media quoque tribus Manasse, ante hanc divisionem receperunt possessionem trans Jordanem. Tribus vero Levi non habuit possessionem, nisi ad habitandum, et

Ibid. XIX, 51.

Ibid. XIII-XIX. Num. XXXII, 33-42.

Josue XIII, 33. ad pecora nutrienda; sed Deus Israel fuit eorum hereditas. (61) Et habitare fecit in tabernaculis eorum, id est in civitatibus et villulis Chananæorum, tribus Israel.

Consequenter narrantur peccata filiorum Israel, commissa in terra promissionis. (62) Et tentaverunt Deum fidelem et verum, de ejus virtute dubitantes, et exacerbaverunt Deum excelsum: secundum sensum præexplanatum; et testimonia ejus non custodierunt. Duæ sunt partes legis divinæ, videlicet testimonia et præcepta. Testimonia pertinent ad credenda, præcepta ad operanda aut omittenda. Quoniam ergo Deum tentaverunt ex infidelitate, constat quod ejus testimonia, id est assertiones sacræ Scripturæ divinitus inspiratæ, non custodierunt, firmiter inviolabiliterque credendo. (63) Et averterunt se a Deo et ejus imperio, et non servaverunt pactum, quod cum Deo inierunt, dicentes, ut legitur in Exodo: Omnia quæcumque locutus est Dominus, faciemus et erimus obedientes.52 Sicut patres eorum murmuratores, Deo rebelles, et vituli adoratores, conversi sunt in arcum pravum, id est, similes facti sunt arcui malo: quoniam sicut ex arcu pravo jaciuntur sagittæ non vulnerantes, ita ex ore ipsorum verba mortifera processerunt; et iterum, quoniam sicut arcus pravus extensus, cito laxatur atque remittitur, sic ipsi faciliter a bono proposito et cultu divino aversi sunt, et ad iniquitatem laxati.

(64) In iram concitaverunt eum in collibus suis, sacrificando in excelsis: quod erat illicitum. Verumtamen advertendum, quod quando arca Domini non habuit certam ac stabilem mansionem, videlicet, antequam posita erat in Silo, et post destructionem Silo usque ad constructionem templi Salomonis, licuit Judæis offerre oblationes sacrificiaque votiva alibi, quam ubi fuerat arca;53 dum vero erat in Silo et templo Salomonis, istud non licuit. Quoniam ergo Hebræi terram promissionis ingressi, immolabant Deo in locis excelsis seu collibus, etiam tunc quando arca erat in Silo Salomonisque templo, idcirco nunc dicitur, In iram concitaverunt eum in collibus suis. Pensandum tamen, quod ex dispensatione divina licuit prædictis temporibus alibi immolare, quam in loco arcæ, quemadmodum tertio Regum libro legitur Elias obtulisse sacrificium in monte Carmeli.54 Ex his innotescit, quomodo salvatur quod dicitur Salomon obtulisse sacrificium in excelso Gabaon; sed et Samuel in excelso legitur immolasse, quum tamen in libro Regum frequenter imputetur populo in peccatum, quod obtulit in excelsis. Et in sculptilibus suis, id est idola adorando, ad æmulationem, id est indignationem, eum provocaverunt.

(65) Audivit Deus, id est, mente cognovit ista eorum peccata; et sprevit tam eos, quam culpas eorum: quoniam sicut Sapiens ait, Odio sunt Deo impius et impietas ejus.55 Hinc quoque corrigi non valebant, juxta illud sapientissimi Salomonis: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.56 Et ad nihilum redegit valde Israel. Spiritualiter namque ad nihil eos redegit, quoniam omne esse caritatis et gratiæ eis subtraxit;57 corporaliter quoque eos ad nihilum redigebat, tradendo iniquos potestati inimicorum suorum, ut patet in libris Regum et Judicum.58 (66) Et repulit tabernaculum Silo: id est, domum in qua erat arca, destrui, arcamque captivari permisit.59 Repulit ergo tabernaculum Silo, vel potius habitatores tabernaculi ejus, quia non propter locum gentem, sed propter gentem locum Dominus elegit. Similiter non propter locum gentem, sed propter gentem locum Dominus repulit. Tabernaculum, inquam, suum, ubi, id est in quo, habitavit in hominibus, id est inter homines. Deus enim in cordibus hominum bonorum per gratiam habitat, et quamdiu in ipsis hominibus demoratur, in tabernaculis quoque eorum, et maxime in consecratis, habitare censetur. Propter quod ait Scriptura:60 Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et Moyses dicit:61 Dominus

Deus ambulat in medio castrorum. Et ipse Dominus per Moysen:62 Ego, inquit, sum qui habito in medio filiorum Israel.63

(67) Et tradidit Dominus in captivitatem Philistæis, qui alias dicti sunt Palæstini atque Allophyli, virtutem eorum, id est potentiam filiorum Israel: per quam intelligi potest robur exercitus eorum, seu fortes ipsorum; vel ipsa arca, cujus præsentia et virtute prævalere in præliis consueverunt; et pulchritudinem eorum, id est pulchras personas, seu arcam quæ exstitit decor et gloria eorum, in manus inimici, scilicet populi Philistinorum. (68) Et conclusit in gladio populum suum, id est, per arma et bella Philistinorum occidi permisit filios Israel; et hereditatem suam sprevit, id est, populum istum, quem sibi elegit et coluit, non protexit. Verumtamen reprobi illi non dicuntur populus atque hereditas Dei, nisi secundum vocationem et nomen, non secundum prædestinationem æternam: quemadmodum et Salvator in Evangelio de Judæis locutus est, Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores.64 (69) Juvenes eorum, scilicet Judæorum, comedit, id est, devoravit et interfecit, ignis, id est magna impugnatio et vehemens furor Philistinorum; et virgines eorum non sunt lamentatæ: quoniam unusquisque pro sui ipsius evasione tam sollicitus erat, quod aliorum deplorationi vacare non potuit. (70) Sacerdotes eorum, videlicet filii Heli, Ophni et Phinees, in gladio Philistinorum ceciderunt et mortui sunt;6566 et viduæ eorum non plorabantur, propter causam de virginibus assignatam. Nam et uxor Phinees, audito rumore de morte viri sui, mox incurvavit se, et in ipso partu defuncta est, nec potuit propter perturbationem defleri.67

Deinde ponitur reconciliatio Dei circa populum suum, atque indignatio ejus contra eorum adversarios. (71) Et excitatus est tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino. Quemadmodum homo dormiens et vino inebriatus, propria fortitudine non utitur, nec pro suis præliatur; excitatus autem a somno, et ad sobrietatem reversus, virtutem suam ostendit, et fortiter pugnat, hostesque prosternit: sic Deus omnipotens quamdiu populo suo irascebatur, nec eum tuebatur, erat quasi dormiens, et crapulatus seu inebriatus a vino, quasi non attendens afflictionem populi sui, et captivitatem arcæ testamenti; dum vero Philistæos hos cœpit per Samuelem, Saul ac David dejicere, occidere et vastare, videbatur quasi a somno suscitari, atque ab ebrietate ad usum rationis reverti. (72) Et percussit inimicos suos Philistæos in posteriora, id est in secretioribus natium partibus, ubi mures rodebant prominentes extales eorum, et computruerunt;68 opprobrium sempiternum dedit illis: quia in præsenti vita nulla oblivione delebitur memoria tantæ confusionis ipsorum, in inferno quoque sine fine culpa eorum torquebitur.

Deinde manifestatur, quod sola tribus Juda erat ad regiam dignitatem electa. (73) Et repulit Deus tabernaculum, id est familiam, Joseph; vel, Tabernaculum Joseph, id est locum et urbem Silo: quæ dicitur tabernaculum Joseph, quoniam erat in sorte Ephraim filii Joseph, eratque in Silo posita arca in tabernaculo Josue Ephratæi:69 quæ primo Regum plenius recitantur. Et tribum Ephraim non elegit ad regnandum. Nam quamvis Deus contulit Jeroboam filio Nabat de tribu Ephraim decem tribus Israel, non tamen electus erat ad perseverandum in regno per suam posteritatem, sicut nec Saul de progenie Benjamin;7071 sed uterque assumptus fuit ad tempus. Denique ad declarandum quod tribus Juda fuit ad regnum electa, merito excludit tribum Joseph, id est Ephraim et Manassen, deinde specialiter tribum Ephraim: Primo, quoniam Joseph sanctior erat fratribus suis, eum injuste vendentibus.72 Secundo, quia sublimior eis, utpote dominator Ægypti.73 Tertio, quia primogenita ei data fuerunt, juxta illud:74 Ruben fuit primogenitus Israel; sed quum violasset torum patris sui, data sunt primogenita filiis7576

Joseph, et hoc a Jacob patriarcha. Sicque progenies Joseph videbatur ad regnandum propinquior: maxime autem tribus Ephraim, quoniam sicut in Genesi dicitur, Jacob præposuit Ephraim ipsi Manassæ.

(74) Sed elegit tribum Juda ad sceptrum et regnum. Unde et Jacob prædixit: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est.77 Montem Sion quem dilexit: nam montem sic dictum Deus elegit, ut esset in eo habitatio sua: quoniam David ædificavit in eo altare, et postea Salomon templum.7879

(75) Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum: id est, Deus ædificari fecit templum suum sanctum in monte hoc, sicut unicornium: quod dupliciter accipi potest. Primo sic: Sicut unicornium, id est Judæorum, qui unicornes per similitudinem appellantur: quoniam sicut animal quod unicornis vocatur, unum dumtaxat cornu habet in fronte, sic ipsi unius Dei cultum et fidem habebant. Ædificavit ergo sanctificium suum sicut unicornium, id est, sicut decuit ædificari templum Judæorum, unum verum Deum colentium. Secundo sic: Sicut unicornium, id est, sicut construitur habitaculum animalium quæ unicornes seu rhinocerotes dicuntur:80 quoniam sicut hoc animal prohibet omnia cetera bruta ab ingressu tabernaculi sui, sic Deus prohibuit alienigenas ab introitu templi. Hinc quoque Balaam comparat Deum rhinoceroti, dicendo: Deus eduxit Israelem de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis.81 In terra quam fundavit in sæcula: id est, Deus ædificari fecit templum suum in terra promissionis, quam ad cultum suum consecravit perpetuo, quantum erat in se.

(76) Et elegit David servum suum ad stabile regnum, et sustulit eum de gregibus ovium, id est, ab ovibus patris sui quas pavit, eum reduxit;82 de post fetantes, id est, post oves fetas seu problem habentes, accepit eum ad gloriam regni; (77) Pascere Jacob servum suum, et Israel hereditatem suam, id est, quatenus bene et digne regeret in spiritualibus ac temporalibus populum Hebræorum, ex Jacob, qui etiam dictus est Israel, natum.83 (78) Et pavit eos David hoc modo, in innocentia cordis sui, id est pura ac simplici intentione; et in intellectibus manuum suarum, id est in prudentia operationum suarum, deduxit eos ad debitum finem, veramque pacem.

Footnotes

  1. 1 Cor. x, 11. ↩

  2. Rom. xv, 4. ↩

  3. 1 Cor. xi, 11. ↩

  4. Job xi, 7. ↩

  5. Judic. II, 10. ↩

  6. Joann. I, 17. ↩

  7. Exod. xxxiv, 1, 29. ↩

  8. Deut. xxxi, 10-13, 26. ↩

  9. Deut. xxxi, 27. ↩

  10. Ps. cv, 26. ↩

  11. Num. xiv, 29; ↩

  12. Deut. xxix, 2, 4. ↩

  13. Num. xiv, 40-45. ↩

  14. Gen. xli, 52. ↩

  15. Gen. xlviii, 14, 17-20. ↩

  16. Deut. xxxi, 3, 7; ↩

  17. Num. xiii, 9. ↩

  18. Exod. vii, xiv. ↩

  19. Is. xix, 11. ↩

  20. Exod. xiv. ↩

  21. Exod. xii, xiv; ↩

  22. Num. x-xii. ↩

  23. Exod. xvii, 6. ↩

  24. Num. xx, 11. ↩

  25. Exod. xvi, 3. ↩

  26. Num. xi, 6. ↩

  27. I Reg. xxviii, 20. ↩

  28. I Esdr. x, 6. ↩

  29. IV Reg. vi, 23. ↩

  30. IV Reg. vi, 22. ↩

  31. Exod. xvii, 7. ↩

  32. Num. xi, 4, 5. ↩

  33. Num. xi, 1. ↩

  34. Num. xiv, 3. ↩

  35. Ibid. 11. ↩

  36. III Reg. xvii, 4. ↩

  37. Tob. xii, 19. ↩

  38. Exod. xvi, 14. ↩

  39. Exod. xvi, 13-15, 31. ↩

  40. Sap. xvi, 20, 21. ↩

  41. Sap. xxi, 6; xvi; xxv. ↩

  42. Sap. xxvi, 64, 65. ↩

  43. Num. xi, 33, 34. ↩

  44. Num. xiv, 3, 4. ↩

  45. Ibid. 6-10. ↩

  46. Is. xxviii, 19. ↩

  47. IV Esdr. viii, 34. ↩

  48. Gen. viii, 21. ↩

  49. Exod. xiv; xvii. ↩

  50. Num. xiv, 22. ↩

  51. vers. 12. ↩

  52. Exod. XXIV, 7. ↩

  53. Josue XVIII, 1. ↩

  54. III Reg. XVIII, 30-38. ↩

  55. Sap. XIV, 9. ↩

  56. Eccle. VII, 14. ↩

  57. Exod. XXXII, 4, 6. ↩

  58. Judic. II, 14. ↩

  59. 1 Reg. iv, 3 et seq. ↩

  60. Apoc. XXI, 3. ↩

  61. Deut. XXIII, 14. ↩

  62. Num. xxxv, 34; ↩

  63. Ezech. xlii, 7. ↩

  64. Matth. viii, 12. ↩

  65. I Reg. IV, 11. ↩

  66. 1 Reg. iv, 11. ↩

  67. Ibid. 19-22. ↩

  68. 1 Reg. v, 6, 9. ↩

  69. Josue xvi, 1. ↩

  70. 1 Reg. ix, 1, 17. ↩

  71. III Reg. xi, 31. ↩

  72. Gen. xxxvii, 28. ↩

  73. Gen. xli, 41. ↩

  74. 1 Par. v, 1. ↩

  75. Josue xviii, 1. ↩

  76. Matth. viii, 12. ↩

  77. Gen. xlix, 10. ↩

  78. I Par. xxi, 26; ↩

  79. II Par. m, 1. ↩

  80. Gen. xlviii, 20. ↩

  81. Num. xxiii, 22. ↩

  82. I Reg. xvi, 11, 12. ↩

  83. Gen. xxxii, 28. ↩

Chapter 144 of 244