Articulus 49
EXPOSITIO PSALMI EJUSDEM SEPTUAGESIMI SEPTIMI MYSTICA.
QUEMADMODUM David figura exstitit Christi, sic Synagoga erat figura Ecclesiæ; et regnum ac populus David, typus fuit regni Christi et populi christiani. Exponendo ergo hunc psalmum de Christo et populo christiano, ipse Salvator et Dominus noster Jesus Christus primo excitat nos ad diligentissimam advertentiam dicendorum, et ait: Attendite toto studio mentis, popule meus, id est plebs christiana, meo sanguine liberata, atque a me
D Christo Christiana vocata, legem meam evangelicam;1 inclinate aurem vestram in verba oris mei, id est, reverenter suscipite humiliterque implete doctrinam novi Testamenti, quod proprio ore edocui. Aperiam in parabolis os meum, etc. Quomodo hoc de Christo exponendum sit, in præcedenti elucidatione patuit.
Sequitur vox Ecclesiæ. Quanta audivimus mirabilia Christi, quæ ipse in mundo egit, et quæ de eo dicta ac scripta sunt, atque in nomine ejus a suis discipulis facta creduntur; et cognovimus ea per fidem certissimam. Et quoniam fides est ex auditu, secundum Apostolum, ideo subditur: et patres nostri, Evangelistæ atque Apostoli, narraverunt nobis: quia per totum mundum opera Christi prædicaverunt, et ea ad memoriam sempiternam nostramque informationem, in scriptis reliquerunt. Non sunt occultata a filiis eorum spiritualibus, scilicet bonis Christianis, qui quoniam ex Deo sunt, verba Dei avide audiunt, in generatione altera, id est in populo christiano, priorum Christifidelium vestigia imitante. Narrantes patres nostri prædicti, laudes Domini, id est præconia Christi, contestando quod ipse sit unigenitus Filius Dei Patris, æterno Patri consubstantialis, coæternus et coæqualis, pro mundi salute veraciter incarnatus et passus, omniumque judex constitutus; et virtutes ejus, id est divinitatis suæ omnipotentiam, et suæ humanitatis potestatem, cui data est omnis potestas in cœlo et in terra. Vel, Virtutes ejus, id est conversationis suæ perfectissimam sanctitatem, videlicet ejus caritatem, mansuetudinem, humilitatem, patientiam. Et mirabilia ejus quæ fecit, tres mortuos suscitando, cæcum natum illuminando, cordium secreta propalando. Non tamen omnia mirabilia Christi narraverunt, sicut scriptum est: Multa alia fecit Jesus, quæ si scribantur per singula, nec ipsum mundum arbitror posse capere eos, qui scribendi sunt, libros.
Et suscitavit Christus testimonium, id est novum Testamentum, et ea quæ credenda sunt, in Jacob, id est in populo christifideli, contra vitia colluctante, et eadem supplantante; et legem vitæ et gratiæ, posuit in Israel, id est in Ecclesia sancta catholica, Deum spiritualiter contemplante.
Quanta mandavit patribus nostris, nota facere ea filiis suis, id est, valde multa præcepit Christus suis Apostolis, aliisque nonnullis discipulis, quatenus manifestarent ea his quos ipsi in Christo spiritualiter gignerent: sicut Apostolus ait ad Galatas, Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis;2 ut cognoscat generatio altera, id est omnes posteri. Filii qui nascentur*, id est spiritualiter regenerabuntur* ex aqua et Spiritu Sancto, et exsurgent a somno peccati ad vigilantiam custodiæ cordis, et a terrenis ad amorem cœlestium, et narrabunt filiis suis veraciter christianis, ut sciant et impleant divina præcepta.3 Ad hanc annuntiationem hortatur nos sanctus Apostolus: Implemini (inquiens) Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus. Et rursus: Patres, ait, nolite4 ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.5 Ut ponant in Deo spem suam, id est, per meritum Christi salvari confidant, ne (quod absit) ignorantes Dei justitiam, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sint subjecti;6 et non obliviscantur operum Dei, sed opera Christi incessabiliter recolant, quoniam omnis ejus actio, nostra est instructio. Unde monet Apostolus: Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem.7 Et Petrus: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus.8 Qui enim opera Christi cordialiter meminit, totius perfectionis documenta invenit, nec faciliter cadere valet aut perire. Et mandata ejus exquirant. Hoc est quod Christus Apostolis dixit:9 Euntes docete omnes gentes, docentes eos servare quæcumque mandavi vobis. Sine observatione enim mandatorum, nemo potest salvari. Propter quod ait Joannes: Qui se dicit nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est.10 Ne fiant sicut patres eorum carnales.
Filii Ephrem, id est mali et reprobi Christiani, qui multi sunt, et electis ad exercitium apponuntur: Ephraim enim fructificatio interpretatur; intendentes et mittentes arcum oris sui, id est pulchra loquentes et plurima promittentes, sed turpiter operantes et promissa non adimplentes; conversi sunt ad se ipsos et vitia sua, in die belli, id est tempore adversitatis, eis a mundo, carne, dæmonibusve inflictæ.
Nam, sicut ait Salvator, Hi radicem non habent, quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Contigit quippe eis illud veri proverbii, quod Petrus commemorat, scilicet: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti. Propter quod Christus iterum loquitur: Quid dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quæ dico? Non custodierunt testamentum Dei, dicentes se nosse Deum, et factis negantes; et in lege ejus evangelica noluerunt ambulare: et ita peccabant ex certa malitia, atque ex proposito, non ex infirmitate, aut ex ignorantia: quod quam damnabile sit, Petrus docet: Melius erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum converti. Servus namque sciens voluntatem domini sui, et non faciens, vapulabit multis.
Et obliti sunt benefactorum ejus: id est, mali Christiani oblivioni dederunt beneficia Christi, qui pro eis incarnatus est, conversatus in mundo, suspensus in ligno: qui in tantum eos dilexit, quod animam suam posuit pro eis, et corpus suum ac sanguinem in saluberrimum reliquit viaticum, suæque passionis amarissimæ, ac dilectionis eximiæ memoriale perpetuum. Hoc modo obliviscitur beneficia Christi, quicumque eum non diligit, qui mundi vanitatibus vacat, qui carnis suæ concupiscentiis servit. Qui autem Christo compatitur, qui ejus passionibus, propriam crucem bajulando, quotidie assimilatur, et in labore pœnitentiæ quotidie mortificatur, hic vere memor est beneficiorum Domini sui. Non enim ad veram ac gratam memoriam sufficit nuda et superficialis reminiscentia; sed necessaria est affectuosa quædam recordatio, et operis exhibitio. Obliti quoque sunt et mirabilium ejus, scilicet Christi, quæ ostendit eis per prædicationem famulorum suorum et instructionem sacræ Scripturæ, vel per inspirationem et illuminationem Spiritus Sancti. Mirabilia Christi fuerunt, quod pertransivit benefaciens, sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo, secundum quod Evangelistæ testantur, omnesque oppressos a diabolo, ut adstruit Petrus. Quos autem sanavit in corpore, justificavit in anima. Horum mirabilium obliviscitur, qui hoc exemplo ad Christum misericordissimum, prudentissimum, ac potentissimum medicum non festinat, qui animæ suæ vulnera ei non detegit, qui fontem omnis salutis et gratiæ, pro oleo pietatis et rivulis gratiarum non deprecatur, præsertim quum ipse proclamet: Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos; et alibi, Eum qui venit ad me, non ejiciam foras.
12 Coram patribus eorum, id est in conspectu Apostolorum et discipulorum suorum, qui patres sunt omnium Christianorum, fecit Christus mirabilia in terra Ægypti, id est in mundo isto. Ægyptus enim interpretatur caligo seu tribulatio: sicque per eam accipitur sæculum istud nequam, et mundus qui totus in maligno positus est, in quo electi multipliciter tribulantur. In campo Taneos, id est in planitie humilis mandati: quia et Christus ait, Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Non enim per jactantiam aliquid fecit, quemadmodum ipsemet rursus dicit: Claritatem ab hominibus non accipio. Christus etiam nobis præceptum humilitatis proposuit, dicens, Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Quia etenim Tanis humile mandatum interpretatur, recte per campum Taneos humilis mandati planities designatur. Debemus quoque præcipue humilitatem a Christo discere et sectari.
13 Interrupit mare et perduxit eos. Per mare (ut sæpius dictum est) intelligi potest gentilitas, vitiorum amaritudine qualificata. Unde conversis gentilibus Paulus clamat: Omnis amaritudo, ira, et indignatio, et clamor tollatur a vobis. Potest quoque per mare designari tribulationum mul-
Matth. xiii, 24; Luc. viii, 13.
II Petr. 11, 22.
Luc. vi, 46.
10
Tit. 1, 16.
II Petr. 11, 21.
Luc. xii, 47.
11
Baruch 1, 38.
Joann. x, 15.
Act. x, 38.
Matth. iv, 23.
Act. x, 38.
Matth. xi, 28.
Joann. vi, 37.
12
I Joann. v, 19.
Joann. xiv, 31.
Ibid. v, 41.
Matth. xi 29.
13
Ephes. iv, 31.
Thren. II, 13. titudo, sicut in Threnis ait Jeremias: Magna est velut mare contritio tua. Utroque autem modo interrupit Christus mare et perduxit patres nostros sanctos Apostolos et eorum imitatores. Nam per medium mare gentilitatis ipsos perduxit, convertendo paganos ad fidem, gentilitatemque rupit, destruendo ritum gentilium, conterendo etiam peccata et idola paganorum. Perduxit insuper eos per varias tribulationes, et de omnibus illis eripuit eos, quemadmodum Paulus testatur: Benedictus Deus,11
Joann. I, 16.
Tit. III, 5, 6.
Ezech. XXXVI, 25. qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.12 Et statuit aquas quasi in utre: quia gentiles ad fidem conversos, in divino timore stabilivit, et a fluxu libidinis, sub jugo divinorum præceptorum compescuit; tribulationes etiam fecit cessare, et quasi in utre quiescere. Et deduxit eos, videlicet omnes Christifideles, qui voluerunt pie vivere in Christo, et idcirco persecutionem perpessi sunt, in nube diei, id est in refrigerio consolationis divinæ, et sub rore ac stillicidiis gratiæ suæ; et tota nocte, id est in omni adversitate et impugnatione, in illuminatione ignis, id est in splendore sapientiæ Spiritus Sancti, et in radio interioris illuminationis Christi, qui afflictis maxime prope est.
17
18
Matth. VI, 33.
Ibid. 31, 32.
Interrupit Deus Pater, id est, perforari et rumpi permisit, petram, id est Christum, seu latus ipsius, in eremo hujus mundi, seu in cruce, omni humano solatio destituta.13 Unde Christus clamavit: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? In hujus petræ vulneribus, tuti efficimur ab omni invasione hostili, imo et ab iracundia Dei. Propterea dicitur: Ingredere in petram, abscondere in fossa humo a facie timoris Domini.14 Et adaquavit eos velut in abysso multa: id est, Deus merito sanguinis Christi, Christianos abundanter potavit aqua gratiæ salutaris et donis Spiritus Sancti, et ideo Christus ait: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.15 Et eduxit aquam de petra: quia de latere Jesu lancea perforato, exivit sanguis et aqua;16 et deduxit tanquam flumina aquas: id est, Deus Trinitas de Christo capite nostro deduxit in membra ipsius (id est in nos) copiosa munera gratiarum: quia, ut Joannes ait, De plenitudine ejus accepimus omnes, gratiam pro gratia. Apostolus quoque ad Titum: Secundum suam, inquit, misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum. De hac aqua Dominus ait per Ezechielem: Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.
I Tim. VI, 8.
Coloss. III, 5.
21
Et apposuerunt adhuc peccare ei. Sic (proh dolor!) multi Christiani post gratiam Baptismi et cetera beneficia Christi, pro gratiarum actione multiplicant offensiones. In iram excitaverunt Excelsum, id est Christum Dei virtutem, in inaquoso, id est in corde suo arenti et infructuoso, omni aqua gratiæ cœlestis privato. Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. Hoc excessive sollicitos respicit, qui promissionibus Christi increduli sunt, quibus ait: Primum quærite regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis; rursusque: Nolite solliciti esse, dicentes, Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Nimis sollicitantur pro temporalibus congregandis, non acquiescentes Paulo qui ait, Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus: qui etiam avaritiam nominat idolorum servitutem.
Ideo audivit Dominus Jesus ista peccata Christianorum, et distulit, non statim ulciscendo se, sed longanimiter exspectando, quemadmodum in Ecclesiastico scribitur: Altissimus est patiens redditor. Et Petrus: Patienter, inquit, agit Dominus propter nos, nolens aliquem perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. Maxime autem apparet patientia Dei tempore novæ legis; nam
Eccl. V, 4.
II Petr. III, 9.17
Ibid. XIX, 34. sicut philosophis innotuit Dei majestas, Judæis autem justitia, sic Christianis innotescit misericordia Creatoris. Propter quod Apostolus asserit: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei.18 Et ignis iræ Christi, scilicet ultio ejus, accensus est in Jacob, id est in Ecclesia christiana: quia non redeuntes nec pœnitentes Christus tanto horribilius punit, quanto diutius eos exspectavit; et ira Dei ascendit in Israel: quia Ecclesia Christi propter sua peccata variis modis sæpe oppressa est. Nunc quoque opprimitur a Sarracenis, hæreticis et tyrannis, quemadmodum olim Synagoga a Chananæis, Philistæis, Ammonitis et Moabitis. Quia non crediderunt in Deo, id est in Deum, ejus præceptis obtemperando; nec speraverunt in salutari ejus, id est in Christum; sed potius in vanitatibus suis, aut propriis meritis seu viribus sunt confisi.
Et mandavit nubibus desuper. Per nubes intelligi possunt angeli sancti, secundum Dionysium; itemque Apostoli, de quibus Isaias interrogat: Qui sunt isti, qui ut nubes volant? Quoniam ergo ministerio archangeli Gabrielis nuntiata est Virgini gloriosæ incarnatio Christi, ministerio quoque angeli nuntiata est pastoribus nativitas Christi jam facta, ministerio quoque angelorum Prophetæ illuminati sunt ad vaticinandum de Christi tunc futura incarnatione; idcirco nunc dicitur Deus mandasse nubibus cœli desuper, id est angelis sanctis, videlicet ut exhiberent obsequium circa Christi descensum in mundum. Porro Apostoli prædicaverunt per mundum incarnationem Christi impletam, mandavitque Apostolis ut circa Christi clarificationem in cordibus hominum famulatum impenderent, juxta illud Petri: Præcepit nobis testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.19 Utrisque ergo nubibus Deus mandavit. Et januas cœli, id est ora Apostolorum, aperuit ad prædicandum Christi Evangelium. Nam et Christus eis prædixit: Ego dabo vobis os et sapientiam. Vel, Janua cœli empyrei aperuit, quantum ad hoc quod ex eo ad nos angelos misit.
Et ita pluit illis manna ad manducandum, id est, per hunc modum misit Christum in mundum, et annuntiavit eum gentibus, ut in eum crederent, ejusque corpus in Sacramento comederent. Unde Isaias habet: Rorate, cœli, desuper, et nubes pluant Justum.20 Christus enim est verum manna, cujus figura erat manna illud patribus datum. Et panem cœli dedit eis, id est, corpus Christi contulit Christianis in salutiferum animæ cibum, secundum quod Christus fatetur: Non Moyses dedit vobis panem de cœlo, sed Pater meus dat vobis panem de cœlo verum;2122 et iterum, Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi.23 Panem angelorum, id est Christum sub formis Sacramenti altaris, manducavit homo quilibet Christianus electus, sacramentaliter vel spiritualiter, seu modo utroque. Christus namque qui est omnium Beatorum refectio in cœlis, ipse quoque est cibus noster in terris, prout ipse testatur: Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Estque necessarium omni credenti, hunc panem aliquo prædictorum modorum comedere, sicut ipse affirmat: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.24 Cibaria misit Deus Pater eis, scilicet Christianis, in abundantia: quoniam omnes Christiani qui volunt, hoc pane cœlesti refici possunt, nec tamen eum consumere aut comminuere queunt.
Transtulit Austrum de cœlo: id est, prædicatores angelicæ conversationis, flatu verbi divini corda audientium perflantes, misit per mundum; et induxit Deus Trinitas in virtute sua, divina et propria, Africum, id est prædicatores decliviora dogmata prædicantes.252627 Auster enim est ventus meridionalis; Africus autem est ventus occidentalis, et lateralis versus meridiem. Ideo per Austrum designantur sublimiora prædicantes, quemadmodum ait Apostolus, Sapientiam loquimur inter perfectos;2829 per Africum vero, humiliora prædicantes, in
1 Cor. II, 2. quorum persona idem ait, Non judicavi
27 me aliquid scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Et pluit super eos, id est super omnes ad catholicam fidem conversos, sicut pulverem, id est copiosissime nimis, carnes, id est corpus Christi: quod licet sit unum et idem in omnibus hostiis consecratis, tamen propter multitudinem materiarum seu panum qui convertuntur in ipsum, dictum est Carnes; vel propter partes suas: unde Psalmista ait, Confige timore tuo carnes meas. Quod enim corpus Christi sit caro et cibus quo reficiuntur fideles, ipse de se ostendit, dicens: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.
Ps. cxviii, 120.
Joann. VI, 56.
Pluit etiam Deus super Christianos et sicut arenam maris, id est in innumerabili multitudine, volatilia pennata, id est homines contemplativos, Dei amicos: de quibus infra habetur, Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Hos Deus pluit super Ecclesiam suam, quatenus populum Christi irrigarent et fecundarent pluvia verbi cœlestis, essentque aliorum pastores. Possunt quoque per volatilia pennata intelligi angeli sancti: quoniam Deus singulis Christianis mittit singulos angelos ad custodiam atque subsidium; imo secundum Apostolum, Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis. Hos autem misit Deus multo copiosius atque frequentius tempore legis Christi, quam Moysis. Et ceciderunt, id est, descenderunt pastores prædicti et angeli sancti, in medio castrorum eorum, id est
Ps. cxxxviii, 18.
28
Ecclesiarum fidelium, circa tabernacula eorum, id est circa civitates, villas, imo et circa corpora Christianorum. Angeli namque custodiunt corpora hominum a multis læsionibus atque periculis. Unde in Actibus Apostolorum, angelus Dei primo eduxit omnes Apostolos de ergastulo carceris, deinde Petrum eripuit. Deinde legitur et in Evangelio Christus30 misisse discipulos suos binos et binos, in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus.
Act. V, 19; XII, 7-10.
Luc. X, 1.
Et manducaverunt electi Christiani corpus Domini sui, sicut ipse præcepit: Hoc, inquiens, facite in meam commemorationem; et saturati sunt nimis, id est, intus copiose repleti sunt gratia Spiritus Sancti, et spiritualiter impinguati, secundum quod Christus locutus est: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo; et iterum, Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. Et desiderium eorum attulit eis, exaudiendo preces eorum.
29
Luc. XXII, 19.
Joann. VI, 57.
Ibid. 59.
Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum, non electorum, sed indigne manducantium, et ira Dei ascendit super eos: quoniam Satanas eos ingreditur, sicut et Judam proditorem, quia de eis ait Apostolus: Quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Et occidit Deus pingues eorum: id est, carnaliter Christum sumentes, spiritualiter interficit, subtrahendo eis caritatem et gratiam. Nam ut ait Apostolus, Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et
Ibid. XIII, 27.
1 Cor. XI, 27. bibit, non dijudicans corpus Domini, id est non sentiens de illo spiritualiter, nec sumens illud reverenter atque fideliter, sed sicut alios cibos. Et electos Israel, id est, qui videbantur esse magni in Ecclesia, impedivit ab introitu regni cœlestis, propter peccatum indignæ communionis. Electi enim non semper in sacra Scriptura dicuntur prædestinati ad vitam æternam, quoniam Christus in Evangelio Apostolis ait: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? Et alibi habetur, Erat Saul vir electus: quem tamen multi Sanctorum dicunt damnatum.
Ibid. 29.
Joann. VI, 71.
1 Reg. IX, 2.
In omnibus his peccaverunt adhuc: id est, non obstantibus tantis beneficiis Christi, ingrati Christiani Christum offenderunt. Et defecerunt in vanitate dies eorum, id est, sine fructu et merito defluxerunt; et anni eorum cum festinatione: quia sicut in libro Job habetur, Impius, antequam impleantur dies ejus, peribit. Et iterum de peccatoribus Scriptura testatur:
Job XV, 32.
Sap. v, 13.
34
35
36
Matth. vii, 21.
Luc. xv, 7.
Matth. ix, 13.
Rom. v, 8, 9.
40
41
Quoniam ante tempus suum sublati sunt.31
Unde ipsi fatentur : Nos nati continuo desivimus esse, et in malignitate nostra consumpti sumus. Quum occideret eos, quærebant eum et revertebantur. Nam multi perversi, qui tempore securitatis converti contemnunt, dum similes sibi male perire conspiciunt, sibique eadem flagella imminere perpendunt, convertuntur ad Dominum. Tuncque reminisci incipiunt quod Deus adjutor est eorum. Verumtamen quoniam pœnitentia ista potius procedere solet ex humano timore, quam divino amore, idcirco de ipsis mox additur: Et dilexerunt eum in ore suo, dicentes, Domine, Domine; et lingua sua mentiti sunt ei, quia ex ejus reverentia non recesserunt a malo.
Ipse autem Christus est misericors ex proprietate naturali, et propitius fiet peccatis eorum, dummodo vere convertantur, et digne pœniteant; et non disperdet eos ab electorum consortio, nec denegabit eis gratiam in præsenti, nec gloriam in futuro : quoniam ipse ait, Gaudium est angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente; et alibi, Non veni vocare justos, sed peccatores. Et abundavit Christus in se ipso divitiis misericordiæ suæ, ut averteret iram suam ab Ecclesia sua, clementissime indulgendo. Nam quum adhuc inimici essemus, ipse pro nobis mortuus est; et quantum in se est, nullum perire permittit. Et non accendit contra nos omnem iram suam, id est justitiæ suæ rigorem, sed effudit super nos copiose misericordiam suam.
Sed quanta est ingratitudo Christianorum quorumdam ! Nam quoties, id est quam sæpe, quasi dicat, Multoties valde, exacerbaverunt eum, scilicet Salvatorem tam misericordissimum, dulcissimum, atque mitissimum, in deserto, id est in mundo isto a bonis relicto et malis impleto, arescenti et infructuoso ! Et quoties in iram concitaverunt eum in inaquoso, videlicet in animo suo indurato et sicco, tanquam aquis gratiæ destituto ! Et conversi sunt, post Baptismum et Pœnitentiam, ad pristinam conversationem mundanam; et tentaverunt Deum, quærentes experiri potentiam, providentiam, aut scientiam ejus, tanquam ambigui an Deus omnia possit, cunctorum providentiam habeat, et an universa cognoscat. Non sunt recordati Christiani ingrati, manus ejus, id est piæ subventionis Jesu Christi, qua eis subvenit, die qua redemit eos de manu tribulantis, id est de potestate diaboli, de servitute peccati, et morte æterna. Hoc autem Christus fecit in die Parasceves, quando ipse justus pro nobis injustis passus est, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu, quemadmodum scriptum est. Sicut posuit in Ægypto, id est in mundo isto vitiis involuto, signa sua: quoniam eo in cruce pendente, obscuratus est sol, tempore oppositionis, per suppositionem lunæ sub sole : quod mirabilissimum fuit, sicut in epistola ad Polycarpum magnus Dionysius pulchre prosequitur. Sed et terra tunc mota est, et multi defuncti surrexerunt, non in die passionis, sed resurrectionis.
Et convertit in sanguinem flumina eorum. Decem plagæ, quæ Ægyptiis corporaliter contigerunt, perversis fidelibus spiritualiter accidunt. Convertuntur enim flumina eorum in sanguinem, dum sapientia eorum carnalis efficitur, et spiritualia ab eis carnaliter sentiuntur : quoniam, sicut ait Apostolus, Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Misit, et quotidie mittit Christus, non effective, sed permissive, in eos, id est in ingratos Christianos, cynomyiam, id est mores caninos, videlicet rabiem iræ, furorem impatientiæ, irreverentiam circa parentes atque prælatos, et comedit eos, id est, ista tortuositas mox spiritualiter eos annihilat; et ranam, id est incustodiam linguæ, et impudentissimam garrulamque loquacitatem, et disperdidit eos, id est, diversimode perdidit animas eorum loquacitatis peccatum. Unde Salomon dicit : Vidisti hominem velocem ad loquendum? Stultitia magis speranda est, quam illius cor-
42
1 Petr. III, 18.
43
Matth. xxvii, 45.
Ibid. 51-53.
44
1 Cor. II, 14.
45
Prov. xxix, 20.
Jacob. III, 6. rectio. Et Jacobus : Universitas iniquitatis, lingua constituitur. Propter quod in Eccli. XX, 8. Ecclesiastico etiam scriptum est : Qui multis utitur verbis, lædit animam suam. Sit igitur omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
Et dedit ærugini fructus eorum. Per æruginem, quæ est ventus seu aura occulte nocens et fructus inficiens, designatur latens arrogantia cordis : per quam omnium operum bonorum fructus dissipatur, quoniam sola superbia destruit omnia, si comitetur. Nec mirum, quoniam Deus superbis resistit; et certum quoniam non sit tutum aut facile contra Deum pugnare. Et labores eorum locustæ : id est, opera laboriosa et bona prius facta ab ingratis et recidivantibus, Deus permittit evacuari a præmio per vitium detractionis : quia ingrati Deo, hoc vitium detractionis incidere solent : quod valde abominabile est, juxta illud Ecclesiastæ, Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Et occidit3233
Ibid. IV, 6; Petr. V, 5.
Ecle. X, 11.
47 in grandine, id est in iniquitate alios violenter opprimente, sicut et potestas tyrannica, vineas, id est animas, eorum : quia dum Deo ingrati et arrogantes, alios opprimunt et contristant, semetipsos intus occidunt, et proprio gladio spiritualiter ruunt; et moros eorum, id est opera eorum priora, igne amoris succensa, occidit, id est, occidi permisit Deus, in pruina, id est in nocturno frigore mentis, utpote in rancore et odio : quod est frigus et congelatio spiritus, sicut dilectio est ignis et liquefactio ejus. Qui enim post caritatem receptam, ad interiorem frigiditatem odii ducitur, priorum operum in caritate factorum præmio juste privatur, et variis vitiis implicatur. Propter quod ait Salvator : Abundabit iniquitas, et refrigescet caritas multorum. Hoc frigore tacto ait Joannes, vel potius per Joannem Christus : Habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris, et age pœnitentiam.
Matth. XXIV, 12.
Apoc. II, 4, 5.
Et tradidit grandini, id est prædictæ iniquitati, jumenta eorum, id est sensitivas eorum potentias, tam cognitivas quam appetitivas, videlicet sensus exteriores et interiores, appetitum quoque concupiscibilem et irascibilem. Dum enim peccator Deo ingratus, toto studio quærit quomodo alios opprimat, lædat, aut eis prævaleat, tunc prædictæ potentiæ grandini dantur, quoniam per operationes earum quærit et satagit quomodo perversum suum propositum exsequatur. Et possessionem eorum, id est statum et perfectiones, seu interiores divitias mentis hominum horum, dat Deus igni, id est avaritiæ æstui : quia dum a spiritualium amore bonorum labuntur, ad terrenarum atque inanium rerum desideria convertuntur; sicque avaritiæ ignis in eis devastat et destruit quidquid perfectionis ante inhæserat. Unde et Paulus ad Timotheum scribit : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli. Et Ecclesiasticus : Nihil est iniquius quam amare pecuniam. Hic enim (puta avarus) et animam suam venalem habet.
1 Tim. VI, 9.
Eccli. X, 10.
Viam fecit Deus semitæ iræ suæ, id est effusioni suæ vindictæ. Dum enim peccatorem in suo errore relinquit, viam facit semitæ iræ suæ, quia non tollit impedimentum incurrendi pœnam divinæ justitiæ. Hoc facit Deus in vasis iræ, quæ ad contumeliam facta sunt, puta in reprobis : quos Deus in suis adinventionibus juste relinquit, quia in eis suæ justitiæ districtionem ostendere cogitavit, sicut in electis misericordiæ suæ divitias. De qua re plenius docet Apostolus. Non pepercit a morte animarum eorum : quoniam caritatem, quæ est vita animæ, Deus protinus subtrahit cunctis hominibus qui mortaliter peccant. Et jumenta eorum, id est carnales eorum affectus et opera carnis, Deus in morte conclusit, id est, æterna morte damnavit : quoniam teste Apostolo, Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur; et iterum, Si secundum carnem (inquit) vixeritis, moriemini.3435
Rom. IX, 21-23.
Galat. V, 21.
Rom. VII, 13.
51
52
53
Et percussit omne primogenitum in terra Ægypti: id est, in omnibus cordibus in tenebris hujus mundi manentibus, Deus occidit fidem formatam, in quantum formatam, licet in eis fides informis perseveret. Fides namque formata, est in nobis primogenitum, id est primum Dei donum, et omnium operum meritoriorum principium, juxta illud Habacuc:36 Ecce qui incredulus est, non erit anima ejus recta in semetipso; justus autem meus ex fide vivit. Et Isaias:37 Qui incredulus est, infideliter agit. Primitias omnis laboris eorum, id est interiores sanctæ caritatis fervores, ex quibus omnis labor Deo placens meritoriusque procedit, Deus occidit, secundum modum prædictum, in ingratis et ad vitia pristina remeantibus, in tabernaculis Cham, id est hominum mundanorum seu dæmonum, qui sapientes sunt ut faciant mala, sed benefacere nescierunt.38 Cham enim callidus interpretatur. Et Christo testante, Filii hujus sæculi prudentiores in generatione sua sunt filiis lucis.39
Et abstulit Christus sicut oves populum suum, id est electos, de potestate diaboli, de conversatione sæculari, de societate reproborum, quemadmodum per Osee ait: De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos.40 Et alibi electis locutus est: De mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo.41 Hoc agit Salvator, quotiescumque homini gratiam conversionis infundit. Et perduxit eos tanquam gregem in deserto, id est in præsenti exsilio, pascendo eos gratiis atque virtutibus. Propter quod de se ait: Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas, et cognoscunt me meæ, et ego vitam æternam do eis.42 Pascit quoque eas cibo dignissimo, scilicet pretiosissimo corporis sui et sanguinis Sacramento. Et deduxit eos in spe felicitatis futuræ, et non timuerunt inordinato timore damna temporalia aut diaboli tentamenta, quoniam audierunt quod Salvator ait ad eos:43 In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum. Et alibi: Non turbetur cor vestrum, neque formidet;44 et, Nolite timere eos qui corpus occidunt.45 Et inimicos eorum, id est persecutores justorum, operuit mare, id est iniquitas propria seu damnatio infernalis, vel tumultus occupationum vitæ sæcularis.
Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, id est in obedientiam sanctæ matris Ecclesiæ, quæ est regnum Christi, in ea per fidem regnantis. Idcirco dicit Apostolus: Gratias agimus Deo et Patri, qui nos transtulit in regnum Filii dilectionis suæ. Montem quem acquisivit dextera ejus, scilicet Christi, pro nobis in cruce expansa atque transfixa.4647 Christus namque emit Ecclesiam non corruptibilibus auro et argento, sed sanguine suo pretioso, juxta illud Apostoli:4849 Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata.50 In Actibus quoque Paulus apertius loquens, et pastores exhortans: Attendite, inquit, vobis et universo gregi, in quo vos posuit Spiritus Sanctus episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.51 Et ejecit a facie eorum gentes. Hoc in Christianis ad litteram constat impletum, quoniam in universo mundo, ubi olim habitabant gentiles, postmodum habitaverunt Christiani, nuncque morantur: quod utique factum est virtute divina per multa miracula, quibus eradicata est idololatria, et publicata fides catholica. Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. Per sortem, Dionysius interdum intelligi vult quemdam splendorem seu ordinationem Spiritus Sancti. Quoniam ergo Apostoli, secundum Spiritus Sancti instinctum, mundum sibi partiti sunt, abeuntes singuli in sortem seu partem sibi deputatam, sicut Joannes in Asiam, Petrus in Italiam, Andreas in Achaiam, Thomas in Indiam, etc.; ideo dicitur Deus divisisse eis terram in funiculis distributionis. Unde et Paulus fatetur: Nos non in infinitum gloriabimur, sed secundum mensuram regulæ, qua mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos.52 Et habitare fecit Deus in tabernaculis eorum, id est in locis, terris et urbibus paganorum, tribus Israel,53
54
55 id est populum christianum, qui sunt filii Patriarcharum, non carne, sed spiritu.
Iterum redit Propheta ad describendum peccata Christianorum malorum, qui patrum suorum non sunt imitati vestigia, sed solo nomine et fide informi Christiani existunt. De quibus nunc subditur: Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum: secundum modum nunc sæpe expositum. In iram concitaverunt eum in collibus suis, id est in tumore superbiæ suæ, transferentes honorem Dei, cui soli debetur omnis honor et gloria, ad semetipsos, quærentes præesse, dominari ac honorari.54 Talibus equidem a Christo dicitur: Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis? Et in sculptilibus suis, id est in idolis seu phantasmatibus imaginationum suarum, et in vanis memoriæ suæ simulacris, ad æmulationem, id est ad indignationem, eum provocaverunt, cogitantes perversa, et vilium rerum recordationibus inhærentes, atque per hoc divinorum obliviscentes, et Deum judicem offendentes: qui per Michæam ait, Væ qui cogitatis inutile;55 similiter per Isaiam, Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.56 De talibus namque dicit Zacharias: Posuerunt cor suum ut adamantem, ne audirent legem.57
Audivit Deus, id est, omnia ista populi peccata cognovit, quemadmodum Amos testatur: Cognovi multa scelera vestra;58 et sprevit operantes et opera, sicut inferius dicitur: Sprevisti omnes discedentes a justitiis tuis;59 et ad nihilum redegit valde Israel, id est plebem fidelium, spoliando eos omni virtute et gratia Spiritus Sancti, propter peccata commissa. Et repulit tabernaculum Silo: per quod intelligi potest Ecclesia, quam Deus frequenter vastari permisit a tyrannis et impiis, eo quod legem Christi reliquerit. Potest etiam per hoc accipi corpus nostrum, in quo Deus habitare censetur, sicut ait Apostolus:60 Glorificate et portate Deum in corpore vestro; et rursus:61 Nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus Sancti? Hoc tabernaculum Deus repellit, dum animam deserit, ab ea offensus propter vitam carnalem. Unde Dominus olim locutus est: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est.62
Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, id est, a tentatore permisit eos superari, et perfectionem eorum exstingui. Superbi enim in se ipsis confidentes, et ingrati, Deo bona sua non adscribentes, divina protectione indigni sunt, ideoque a dæmonibus superantur. Et pulchritudinem eorum in manus inimici: id est, splendorem gratiæ interiora ornantis, permisit obtenebrari et tolli a suggestione et impugnatione carnis, mundi aut dæmonis, in hominibus sibi ingratis. Nam de ingrato ait Salvator in Evangelio: Ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.63 Sic ergo captivi sunt, secundum quod Petrus protestatur:64 Iniqui, servi sunt corruptionis: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Et conclusit in gladio infidelium populum suum christianum, quem Sarraceni in Terra sancta sæpe occiderunt et expulerunt. Potest quoque nomine gladii intelligi impugnatio tentatoris, seu perversitas animæ se ipsam necantis, imo et totum hominem spiritualiter occidentis gladio consensus illiciti. Et hereditatem suam sprevit: id est, plebem christianam, quæ merito foret hereditas Dei, tanquam ejus sanguine empta, ab infidelibus non protexit, nec a culpa retraxit.
Juvenes eorum comedit ignis concupiscentiæ carnalis: sicut Osee ait, Spiritus fornicationis decepit eos;65 et virgines eorum vanæ et fatuæ non sunt lamentatæ: quia non est qui earum vanitatem deploret ex compassione caritatis fraternæ, sed laudantur peccatrices in vanitatibus animæ suæ.6667 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt. Gladius spiritualis, secundum Apostolum, est verbum Dei. Est igitur sensus:68 Sacerdotes Christianorum, proprii oris prædicatione occisi sunt intus. Dum enim69
56
58
59
60 docent quæ ipsi non implent, mortaliter peccant: et ita se ipsos damnant, spiritualiterque occidunt. Unde Apostolus ait:70 In quo alium judicas, te ipsum condemnas; eadem enim facis. Et Job dicit:71 Os tuum condemnabit te, et non ego, et labia tua respondebunt tibi. Et viduæ eorum non plorabantur: sicut ait Apostolus, Vidua quæ in deliciis vivit, vivens mortua est.72 Viduæ ergo non plorantur, dum earum carnales deliciæ non deflentur pio compassionis affectu.
Et percussit inimicos suos in posteriora, id est, extrema atque finali pœna eos damnavit, quemadmodum Dominus per Jeremiam ait quibusdam:73 Dabo vos in opprobrium sempiternum et ignominiam æternam, quæ nunquam oblivione delebitur. Idcirco nunc additur, opprobrium sempiternum dedit illis, projiciendo eos in lacum carceris gehennalis. Propter quod in Jeremia Dominus loquitur: Dabo eos in vexationem et maledictionem et stuporem, et in sibilum, et in opprobrium, eo quod non audierint verba mea.7475
Consequenter agit Propheta, de populo ad regnum Christi veraciter pertinente. Et repulit Deus tabernaculum, id est posteritatem, domum, familiam, Joseph, id est populi Judæorum, in lege sibi finem et sufficientiam constituentis, qui se putat sine gratia Christi per legem posse salvari. Merito quoque per Joseph populus Judæorum signatur. Primo, quoniam Joseph ceteris Patriarchis fratribus suis sanctitate atque imperio eminebat. Secundo, quoniam Joseph interpretatur additamentum: et ita per eum designantur Judæi, quibus temporalium bonorum promittebantur augmenta. Et tribum Ephraim non elegit. Ephraim interpretatur frugifer seu fructificatio: per quem significatur idem populus qui per Joseph, in quantum terrenis fructibus inhiabat. Sed elegit tribum Juda, id est populum christianum, Domino confitentem devote et pure propter bona cœlestia ac divina, videlicet montem Sion, id est militantem Ecclesiam, quem dilexit, juxta illud Apostoli: Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret.76 Et ædificavit sicut unicornium, id est, sicut ædificari decuit domum Christifidelium, unum verum Deum colentium, sanctificium suum, id est Ecclesiam militantem, seu populum christianum: quem ædificavit, faciendo sibi in cordibus nostris habitaculum aptum per fidem et gratiam Spiritus Sancti. De hac quippe ædificatione ait Christus per Amos: Suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reædificabo aperturas murorum ejus.77 Hoc sanctificium Deus ædificavit in terra quam fundavit in sæcula, id est in universo mundo, sicut apud Malachiam testatur: Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus; et in omni loco offertur nomini meo oblatio munda, videlicet Sacramentum altaris.78 Et hæc terra est fundata in sæcula, quoniam, sicut Ecclesiastes ait, Terra in æternum stat.
Et elegit Deus Trinitas David servum suum, id est Christum hominem: qui secundum quod homo est, servus Dei atque electus est, quemadmodum in Isaia Dominus ait: Ecce servus meus, suscipiam illum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea.79 Quod evangelista Matthæus de Christo dictum allegat. Christum ergo Deus elegit8081, ut sit caput et princeps universalis Ecclesiæ, dux, pastor, judex et Dominus omnium electorum. Propter quod Dominus ait: Salvabo gregem meum; et suscitabo super eum pastorem unum qui pascat eum, David servum meum, id est Christum, ut omnes exponunt.82 Et sustulit eum, scilicet Christum, Deus Trinitas, de gregibus ovium, id est, præ omnibus electis exaltavit glorificavitque eum, quemadmodum Sponsa decantat: Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.83 De post fetantes accepit eum: id est, postquam oves suas in hoc mundo spiritualiter fecundavit, redemit, et confirmavit, recepit eum Pater in cœlos ad dexteram suam. Propter quod Christus ait ad Patrem : Opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem;84 nunc autem ad te venio. Vel, De post fetantes accepit eum, quia Christus primo missus est ad oves perditas domus Israel, quibus reparatis, quoad electos, misit discipulos suos per totum mundum ad oves ex gentibus congregandas, sicut ipse ait :85 Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere.86
Accepit autem Deus Christum, pascere, id est ut pasceret, Jacob servum suum, id est populum christianum vitia conculcantem; et Israel hereditatem suam, id est eumdem populum spiritualia contemplantem, et ad vitam æternam electum. Et pavit eos Christus in mundo corporaliter vivens, scientia et doctrina : et hoc, in innocentia cordis sui, quoniam ipse iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, sicut in Isaia legitur.8788 Et in intellectibus manuum suarum deduxit eos. Ipse nempe est virtus et sapientia Patris, qui de se ipso discipulis dixit:89 Vos vocatis me, Magister et Domine; et bene dicitis : sum etenim. Et iterum :90 Nolite, ait, vocari Rabbi : unus est enim magister vester, Christus; omnes autem vos fratres estis. Christus ergo deduxit oves suas in intellectibus manuum suarum, id est in doctrina et sanctitate, quoniam cœpit facere et docere.91 Pascit autem, deducitque Christus oves suas per se ipsum, per vicarios suos, Ecclesiarum prælatos et prædicatores, per angelos sanctos. Ipse enim solus gratiam influit; angeli vero nos ad eam disponunt, nosque illuminant : quod etiam homines facere possunt, quemadmodum Paulus ad Corinthios loquitur : Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit.92
Ecce psalmum prolixum audivimus, in superficie planum, in interioribus suis mysteriis plenum : quem expedit prompte intelligere, quoniam compendiose includit quæ in diversis libris Moysis dispendiose tractantur. Ceterum, nunc omissa, præcedenti expositione vel plane omnia patescunt, vel de facili intelligi queunt.
PRECATIO.
Deus, qui omnium misereris, et lapsos ad te redeuntes paterna pietate suscipere non desinis : recordare, quæsumus, quia caro sumus, et abunda ut avertas iram, et non accendas contra nos omnem iram tuam; sed mitiga eam, et largire nobis indeficientem gratiam tuam.
Footnotes
-
Act. xi, 26. ↩
-
Galat. IV, 19. 6 ↩
-
Joann. III, 5. ↩
-
Ephes. V, 18, 19. ↩
-
Ephes. VI, 4. ↩
-
Rom. X, 3. ↩
-
Hebr. XII, 3. ↩
-
1 Petr. II, 21. ↩
-
Matth. XXVIII, 19, 20. ↩
-
1 Joann. II, 4. ↩
-
II Tim. III, 12. ↩
-
II Cor. I, 3, 4. ↩
-
I Cor. X, 4. ↩
-
Is. II, 10. ↩
-
Joann. VII, 37, 38. ↩
-
Joann. XIX, 34. ↩
-
Matth. XXVII, 46. ↩
-
Tit. III, 4. ↩
-
Act. X, 42. ↩
-
Is. XLV, 8. ↩
-
Exod. XVI, 14, 15. ↩
-
Joann. VI, 32. ↩
-
Ibid. 51. ↩
-
Ibid. 54. ↩
-
Ibid. 58. ↩
-
Luc. I, 31. ↩
-
Is. LX, 8. ↩
-
I Cor. II, 6. ↩
-
Luc. XXI, 15. ↩
-
Luc. II, 10, 11. ↩
-
Job xxii, 16. ↩
-
Job IV, 6; ↩
-
1 Petr. V, 5. ↩
-
Rom. VIII, 13. ↩
-
Eccle. X, 11. ↩
-
Habac. u. 4. ↩
-
Is. xxi, 2. ↩
-
Jer. iv, 22. ↩
-
Luc. xvi, 8. ↩
-
Osee xiii, 14. ↩
-
Joann. xv, 19. ↩
-
Joann. x, 14, 28. ↩
-
Joann. xvi, 33. ↩
-
Joann. xiv, 27. ↩
-
Matth. x, 28. ↩
-
Coloss. 1, 3, 13. ↩
-
Coloss. i, 3, 13. ↩
-
1 Petr. 1, 18, 19. ↩
-
I Petr. i, 18, 19. ↩
-
Hebr. ix, 28. ↩
-
Act. xx, 28. ↩
-
II Cor. x, 13. ↩
-
Habac. ii, 4. ↩
-
1 Tim. I, 17. ↩
-
Mich. II, 1. ↩
-
Is. I, 16. ↩
-
Zach. VII, 12. ↩
-
Amos V, 12. ↩
-
Ps. CXVIII, 118. ↩
-
1 Cor. VI, 20. ↩
-
Ibid. 19. ↩
-
Gen. vi, 3. ↩
-
Matth. xxv, 29. ↩
-
II Petr. II, 19. ↩
-
Osee IV, 12. ↩
-
Ps. x, 3, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
Ephes. VI, 17. ↩
-
Joann. v, 44. ↩
-
Rom. II, 1. ↩
-
Job XV, 6. ↩
-
1 Tim. V, 6. ↩
-
Jer. XXIII, 40. ↩
-
Eccle. I, 4. ↩
-
Jer. XXIV, 9. ↩
-
Ephes. V, 25, 26. ↩
-
Amos IX, 11. ↩
-
Malach. I, 11. ↩
-
Is. XLII, 1. ↩
-
Matth. XII, 17, 18. ↩
-
Matth. XII, 17, 18. ↩
-
Ezech. XXXIV, 22, 23. ↩
-
Cant. V, 10. ↩
-
Joann. xvii, 4, 13. ↩
-
Matth. xv, 24. ↩
-
Joann. x, 16. ↩
-
1Petr. II, 22. ↩
-
Is. LIII, 9; ↩
-
Joann. XIII, 13. ↩
-
Matth. XXIII, 8. ↩
-
Act. I, 1. ↩
-
I Cor. III, 6. ↩
Chapter 145 of 244