Skip to the text

Articulus 50

ELUCIDATIO LITTERALIS PSALMI SEPTUAGESIMI OCTAVI : DEUS, VENERUNT GENTES.

SENSUS tituli psalmi jam declarandi, videlicet, Psalmus Asaph, ex præcedentibus clarus est. Advertendum vero, quod ter leguntur Judæi repulsi, loquendo de repulsione eorum graviori et magis famosa : quarum prima facta est per Chaldæos, secunda per Antiochum regem, tertia per Romanos. Quod autem hic psalmus scriptus non sit de repulsione eorum per Romanos inducta, Augustinus in expositione psalmi hujus satis ostendit. Illis namque non convenit, quod in secundo versu psalmi istius habetur, videlicet, Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cœli, carnes sanctorum tuorum bestiis terræ. Erant enim Judæi a Romanis occisi, infideles, obstinati ac reprobi. Cassiodorus ergo et Hugo exponunt hunc psalmum de oppressione Judæorum ab Antiocho introducta. Sed istud Nicolao de Lyra non placet, propter id quod in fine primi versus hujus psalmi habetur, Posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam : loco cujus habet Hebraica veritas, Posuerunt Jerusalem in acervum ; translatio quoque Hieronymi, Posuerunt Jerusalem in acervis lapidum. Per quod designari videtur destructio civitatis et templi : quæ ab Antiocho facta non invenitur; sed polluit templum, statuendo in eo idolum abominandum. Verumtamen ista objectio facillime solvitur. Nam civitas et templum destructa dicuntur, vel propter occisionem populi et sacerdotum, vel propter destructionem quarumdam partium civitatis Jerusalem : quæ tempore Antiochi maxime impugnata est, partimque destructa, ut patet in libris Machabæorum. Ubertim enim in divinis Scripturis per habitatores intelliguntur habitacula, et per partem totum exprimitur. Non ergo oportet hunc psalmum ad litteram dumtaxat intelligi de Judæorum dejectione, et templi ac civitatis destructione, factis tempore Chaldæorum. Mihi quoque videtur, quod de utraque eorum devastatione apte ac litteraliter possit intelligi, quoniam ad utramque littera facile applicatur; et sicut unam, sic et aliam credere possumus sancto Prophetæ divinitus fuisse revelatam, ac per hoc de utraque simul prophetat. Nam qua ratione dicitur vaticinatus in psalmo præsenti de una, dici potest prophetasse de alia.

A IT ergo Propheta in persona congregationis fidelium : (1) Deus, venerunt gentes, videlicet Babylonii et Antiochus cum suis, in hereditatem tuam, id est in Judæam, quæ erat terra divino cultui præelecta, et filiis Israel a Deo specialiter atque hereditarie condonata. Vel, In hereditatem tuam, id est in populum Judæorum. Unde per Isaiam Dominus ait : Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrius ;1 hereditas autem mea Israel. Polluerunt templum sanctum tuum. Nam Chaldæi polluerunt et destruxerunt templum a Salomone constructum ; Antiochus vero cum suis, polluit templum a Zorobabel et populo a captivitate Babylonica redeunte ædificatum. Dicuntur autem hi templum polluisse, quia fecerunt in eo quæ erant per legem prohibita, ponendo in eo idola, vel gentes introducendo in ipsum. Unde Jeremias : Vidit (inquit) gentes ingressas in sanctuarium tuum, de quibus præceperas ne ingrederentur in ecclesiam.2 De hac pollutione templi, primo libro Machabæorum scriptum est :3 Accepit Antiochus altare aureum et omnia vasa ejus, et comminuit omnia. Rursusque : Ædificavit Antiochus rex abominandum idolum desolationis super altare Dei :456 nempe (ut alibi dicitur) posuit in templo statuam Jovis.7

Posuerunt Jerusalem, id est domos ejus ac templum, in pomorum custodiam, id est, tam vilem eam reputaverunt, sicut reputatur domuncula in qua custodiuntur poma. Vel, In pomorum custodiam : quia sicut custodia pomorum, id est domus in qua poma servantur, relinquitur atque destruitur pomis sublatis, sic isti civitatem Jerusalem destruxerunt, et eam a propriis incolis relinqui fecerunt. Propter quod in primo libro Machabæorum legitur : Misit rex principem tributorum; et accepit spolia civitatis, et succendit eam igni, et destruxit domos ejus et muros ejus in circuitu.89 Ex quo constat, objectionem Nicolai prætactam, nullam esse. Et iterum ait Scriptura loco præallegato :10 Fugerunt habitatores Jerusalem propter eos, et facta est habitatio exteriorum. Unde et Isaias : Relinquetur, inquit, filia Sion velut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario.11

(2) Posuerunt morticina servorum tuorum, id est corpora Judæorum occisa, escas volatilibus cœli ; carnes sanctorum tuorum, id est cadavera meliorum ac perfectiorum famulorum tuorum, dederunt in escam bestiis terræ : non enim sepelierunt ea, sed projecerunt ea ad devorandum avibus cœli et bestiis terræ. Propter quod Jeremias ait de valle filii Ennom :12 Non vocabitur amplius, Vallis filii Ennom, sed, Vallis occisionis. (3) Effuderunt sanguinem eorum tanquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. Propter quod libro primo Machabæorum habetur : Effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis.13 Et non erat qui sepeliret occisos, præ multitudine corporum occisorum. Nam sicut secundo libro Machabæorum habetur, Erant in toto triduo octoginta millia occisi ab Antiocho.14 (4) Facti sumus opprobrium vicinis nostris : quod consequenter clarius dicitur : subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt. Gentiles enim in circuitu Judææ morantes, videlicet Ammonitæ, Moabitæ, Idumæi, Philistæi, etc., communiter gloriari solebant, quando filiis Israel aliquid adversitatis evenit : tunc deridebant eos, et subsannabant. Et ideo Nehemias inducit : Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui.15 In libro quoque Machabæorum legitur : Sanctificatio Jerusalem, scilicet templum, desolata est sicut solitudo ; dies festi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum.16 Secundum gloriam ejus, multiplicata est ignominia ejus.

Deinde sequitur vox populi ita afflicti, lamentabiliter et querulose ad Dominum proclamantis : (5) Usquequo, Domine, irasceris in finem ? id est, quamdiu vindicabis peccata nostra, tamque prolixe nos vastari permittes ? quasi dicant, Noli tam diu populo tuo irasci. Accendetur velut ignis zelus tuus ? id est, quamdiu indignatio tua tam vehementer ulciscetur se de nobis, tradendo nos in potestatem crudelium hominum ? (6) Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt : id est, vindictam quam in nobis exerces, aufer clementer a nobis cultoribus tuis, te per fidem scientibus, eamque exerce in prædictis hominibus idololatris te ignorantibus ;17 et in regna Chaldæorum, et eorum quibus imperabat Antiochus, quæ nomen tuum non invocaverunt, sed deos vanos, quos coluerunt. (7) Quia comederunt Jacob : id est, populum ex Jacob patriarcha puero tuo dilecto natum, consumpserunt in ore gladii, aut alia morte, quemadmodum a manducante cibus consumitur. Unde Jeremias propheta ait : Primus Assur comedit eum ;18 iste novissimus Nabuchodonosor exossavit eum.

Et locum ejus desolaverunt : quoniam urbes Judææ destruxerunt, vel populum ejus effugaverunt. Secundum quod primo libro Machabæorum scriptum est : Exclamavit Mathathias voce magna, dicens :19 Omnis qui zelum habet legis, exeat post me. Et fugit ipse et filii ejus in montes, et reliquerunt quæcumque habebant in civitate. Oratur autem hoc loco pro punitione adversariorum, non ex odio, sed zelo justitiæ vel ex caritate, quatenus in præsenti corrigantur, atque a malis prohibeantur, ne quotidie addant peccata peccatis, et postmodum gravius condemnentur.20

(8) Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, quas nos ipsi et patres nostri multo tempore perpetravimus. Dicitur autem Deus iniquitatum nostrarum reminisci, dum eas in nobis ulciscitur ; dum vero indulget, oblivisci asseritur, quum tamen ejus cognitio æternaliter invariabilis perseveret. Cito anticipent nos misericordiæ tuæ, id est, effectus tuæ pietatis æternæ præveniant nos, ne incidamus judicium tuum, et ne justitiæ tuæ effectus præoccupent nos, faciendo nobis sicut meruimus. Hoc autem oramus, quia pauperes facti sumus nimis, quoniam templo et possessionibus ac urbibus spoliati sumus. In spiritualibus quoque inopes sumus, exigentibus vitiis nostris. Gratiam enim et spiritualium bonorum copiam, peccando perdidimus. Peccatum enim, spiritualis paupertatis atque miseriæ causa est, juxta illud Salomonis : Miseros facit populos pecatum. Ecclesiastes quoque : Qui in uno peccaverit, multa bona perdet.21 Propterea propriam mentis inopiam ignoranti, spiritualiterque excæcato propter carentiam gratiæ, in Apocalypsi dicitur : Dicis, Quia dives sum ; et nescis quia tu es miser et miserabilis, et pauper et cæcus et nudus.22

Ob hanc nimiam paupertatem dixit Mathathias: Ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est.23

O quanta est virtus versiculi hujus, atque duorum versiculorum sequentium! Vere enim omnem humanum sensum virtus eorum transcendit, et deficit lingua ab elocutione laudis eorum. Sed et quam bonum est, propriam paupertatem agnoscere, sicque indesinenter in Oratione dominica proclamare, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie!24 Admiranda est virtus orationis versuum horum; et omnino saluberrimum est, mentali affectu cum attentione ingenti, cum præcordiali sapore, hos sacros versus depromere: quoniam possibilius foret cœlum et terram perire, quam talem orationem inefficacem exsistere.

(9) Adjuva nos, Deus salutaris noster, id est salvator noster et causa nostræ salutis. Tu enim dixisti, Sine me nihil potestis facere; nec sumus sufficientes aliquid cogitare a nobis quasi ex nobis, sed universa sufficientia nostra ex te est.2526 Itaque adjuva nos, confortando naturam nostram per gratiam, dando in adversis patientiam, in tentatione victoriam, in persecutione ereptionem, mittendo quoque ad nostrum subsidium cives cœlestes angelos sanctos; et per preces ac merita omnium tibi placentium, tribue nobis quod nostra non meretur oratio, nec propria obtinet vita. Et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: id est, idcirco et ad hunc finem eripe nos a tribulationibus cunctis, omnibusque peccatis atque periculis, quatenus misericordia tua glorificetur in nobis ab omnibus, tuque misericors prædiceris, et ob hoc a cunctis lauderis et honoreris. Hæc est ordinatissima deprecatio. Quam-vis enim propriam liberationem et beatitudinem debeamus a Deo deposcere, tamen hanc ipsam nostram redemptionem debemus ad Dei honorem referre, Deumque precari ut propter se ipsum et nominis sui honorem nos audiat. Nam de ipso Salomon dicit: Universa propter se ipsum operatus est Dominus.27 Sic orando Deum honoramus, ideoque ab eo exaudiri et honorari meremur, quemadmodum ipse testatur:28 Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum. Deus enim gloriosus et sanctus, ad sui ipsius laudem et gloriam omnes electos creavit, secundum quod ipse alibi asserit:29 Omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum. Semper igitur toto affectu et intentione sincera, ordinemus ad Dei honorem et gloriam, quidquid pro nobis ipsis vel aliis postulamus; nec unquam reflectamur ad nos ipsos per privatum amorem, neque gloriemur in nobis per stultissimam vanitatem.

(10) Et propitius esto peccatis nostris, pœnam relaxando, et culpam penitus indulgendo, propter nomen tuum, id est propter te ipsum et propriam bonitatem, quoniam tu dixisti: Non propter vos ego faciam, notum sit vobis, sed propter nomen sanctum meum.30

Et hoc fac, o Domine Deus, Ne forte dicant in gentibus, id est inter gentiles et insipientes: Ubi est Deus eorum? id est, jam apparet quod Deus eorum ipsos salvare non potest, aut eorum cultum contemnit. Ne ergo tibi, o Domine, tanta irrogetur injuria, audi nos, sicut per Isaiam dixisti: Propter me ego faciam, ut non blasphemer. (11) Et innotescat in nationibus, id est in prædictis gentilibus, coram oculis nostris, id est tam manifeste ut nobis patescat, ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est: id est, effusionem sanguinis innocentis populi nostri vindica in paganis præfatis. Orat Propheta in persona populi Judæorum, pro ultione homicidiorum in Jerusalem et in Judæa factorum. Unde secundo libro Machabæorum orat hic populus: Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia.3132 Quod etiam Moyses prædixit Deum esse facturum: Sanguinem, inquiens, sanctorum suorum ulciscetur, et vindictam retribuet in hostes eorum.

(12) Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum: id est, captivorum tuorum suspiria pie exaudi, et eos de captivitatibus eripe.333435 Multos enim Judæorum captivaverant servi Antiochi atque Chaldæi.

(15) Secundum magnitudinem brachii tui, id est secundum magnam tuam potentiam, posside filios mortificatorum, id est nos, quorum patres a gentilibus istis occisi sunt, ita ut protegas atque conserves nos, sicut custoditur possessio propria ab herede. (14) Et redde vicinis nostris : de quibus superius dictum est, Facti sumus opprobrium vicinis nostris; septuplum, id est perfectam vindictam : septenario enim designatur perfectio; in sinum eorum : id est, tam evidenter et tam infallibiliter pœna cadat super eos, et recipiatur ab eis, ne evadant, quam infallibiliter recipit homo quod in gremium ejus projicitur.36 Hoc enim non resilit. Improperium ipsorum, id est pœnam pro improperio, quod exprobraverunt tibi, Domine, dicendo de nobis : Ubi est Deus eorum ?37

(15) Nos autem populus tuus peculiaris, et oves pascuæ tuæ : de quibus alibi dixisti, Ego ipse pascam oves meas, salvabo gregem meum, in montibus Israel pascam eas ;38 confitebimur tibi in sæculum, id est, diu et perseveranter laudabimus te, gratias tibi canendo pro nostra liberatione. (16) In generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam, id est, in generatione nostra quoadusque vivimus, laudabimus te per nos ipsos; in generationibus autem futuris, laudabimus te per filios seu fidei nostræ imitatores, quibus relinquimus materiam te laudandi, dum beneficia tua nobis exhibita, eis insinuamus verbo aut scripto.

Footnotes

  1. Is. xix, 25. ↩

  2. Thren. 1, 10. ↩

  3. I Mach. 1, 23. ↩

  4. I Mach. 1, 57. ↩

  5. I Mach. 1, 57. ↩

  6. Ibid. 57. ↩

  7. II Mach. vi, 2. ↩

  8. IV Reg. xxv, 9. ↩

  9. I Mach. 1, 30, 33. ↩

  10. Ibid. 40. ↩

  11. Is. 1, 8. ↩

  12. Jer. vii, 32. ↩

  13. I Mach. I, 39. ↩

  14. II Mach. V, 14. ↩

  15. II Esdr. IV, 4. ↩

  16. I Mach. I, 41, 42. ↩

  17. Prov. XIV, 34. ↩

  18. Jer. I, 17. ↩

  19. I Mach. II, 27, 28. ↩

  20. Eccl. III, 29. ↩

  21. Eccle. IX, 18. ↩

  22. Apoc. III, 17. ↩

    1. Mach. n. 12.
    ↩
  23. Luc. xI, 3. ↩

  24. Joann. xv, 5. ↩

  25. II Cor. III, 5. ↩

  26. Prov. XVI, 4. ↩

  27. 1 Reg. n. 30. ↩

  28. Is. XLIII, 7. ↩

  29. Ezech. XXXVI, 22, 32. ↩

  30. Is. XLVIII, 11. ↩

  31. II Mach. I, 28. ↩

  32. I Reg. II, 30. ↩

  33. I Mach. II, 12. ↩

  34. Deut. XXXII, 43. ↩

  35. vers. 4. ↩

  36. Ps. cxiii, 10. ↩

  37. Ezech. xxxiv, 15, 22, 13. ↩

Chapter 146 of 244