Articulus 52
EXPOSITIO LITTERALIS PSALMI SEPTUAGESIMI NONI: QUI REGIS ISRAEL, INTENDE.
HABET interea psalmus jam declarandus hunc titulum: In finem, pro his qui commutabuntur, testimonium Asaph pro Assyriis: id est, psalmus præsens in Christum, qui est finis præcepti ac legis, nos erigens, est testimonium Asaph, id est congregationis fidelium, Christi incarnationem fideliter recipientium; scriptusque est pro his qui commutabuntur, id est ad instructionem et utilitatem eorum qui toto corde convertuntur ad Dominum, puta pro Assyriis, id est vitam suam coram Deo recte dirigentibus. Assyrii namque dirigentes interpretantur. Non enim sumitur hoc loco nomen, Assyriis, pro populo illo de quo in Threnis asserit Jeremias :1 Ægypto dedimus manum et Assyriis : de quo in libro Regum habetur.
Psalmus igitur iste, secundum doctores catholicos, de primo Christi adventu, videlicet de incarnatione Salvatoris, ad litteram scriptus est. Incarnatio autem Christi, salus est totius mundi, seu omnium electorum, qui unquam in mundo fuerunt, exsistunt, et erunt. Una quoque est omnium fidelium Ecclesia, eorum videlicet qui fuerunt ante legem, sub lege, et tempore gratiæ. Hæc autem Ecclesia nomine vineæ designatur, quoniam Deus eam colit, fecundat, et regit. Sed quoniam tempore legis Mosaicæ pene omnes declinabant ad idololatriam, idcirco pro tempore illo per vineam Domini designabatur Synagoga, seu congregatio Judæorum. Tempore quoque evangelicæ legis, per vineam Domini intelligenda est Christianorum Ecclesia, quoniam extra Ecclesiam Christi nemo potest salvari, quemadmodum ait Salvator : Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet.2 Sancti igitur veteris Testamenti, Christi incarnationem vehementissime desiderantes, Deum orabant ut vineam suam, quam sæpe per angelos sanctos et homines virtuosos visitaverat, per se ipsum visitare dignaretur apparendo in carne. Hoc nempe desiderare audebant, quoniam Deus eis hoc promisit, quemadmodum apud Isaiam testatur :3 Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. Unde et iterum beatissimus Isaias prophetavit :4 Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos. Per Zachariam quoque : Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui.56
ITAQUE duo primi versus ad Ecclesiam Dei pertinent, quæ erat tempore legis scriptæ : qui tamen allegorice exponuntur de Ecclesia Dei, quæ est tempore gratiæ. Ait ergo : (1) Qui regis Israel, id est, tu Deus qui gubernasti Jacob patriarcham, et populum natum ex eo, intende, id est, preces meas et populi tui vota misericorditer intuere, qui deducis velut ovem Joseph, id est, qui Joseph in innocentia et simplicitate sua custodisti, velut ovem electam, ad tuum ovile pertinentem ;7 vel, Velut ovem, id est, sicut pastor ovem suam ducit, custodit et alit. Vel sic : Qui deducis Joseph, id est populum Israel designatum per Joseph, quoniam ipse erat excellentior fratribus suis, eosque tempore famis salvavit.8 Hunc populum Deus deduxit per desertum, præcedens eum per columnam nubis in die, et per columnam ignis in nocte;9 potius autem per angelum sanctum, qui columnam nubis et ignis movebat. Unde Dominus ait ad Moysen : Ecce ego mitto angelum meum qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat ad locum quem paravi.10 In Scripturis enim, per Jacob et Israel, intelligere possumus, vel personam illam filium Isaac, qui dictus est Jacob et Israel, [vel populum ex eo ortum].11 Similiter quoque per Joseph, interdum accipimus filium Jacob, qui Joseph vocatus est;12 aliquando autem populum ex semine Joseph ortum; quandoque vero totum populum Israeliticum.
(2) Qui sedes super Cherubim, id est, qui omnem altitudinem creatæ scientiæ superexcedis, et in angelicis illis spiritibus, Cherubim nuncupatis, resides, eos excellenter illuminando, manifestare, id est, evidenter te ipsum nobis ostende, descendendo ad nos, et nobis visibiliter apparendo : manifestare, inquam, coram Ephraim, Benjamin, et Manasse, id est coram omni populo fideli, per has tribus significato. Per Ephraim namque, qui interpretatur fructificatio, intelliguntur hi qui dignos pœnitentiæ fructus et opera sancta producunt;13 per Benjamin quoque, qui filius dextræ dicitur, intelligendi sunt illi qui Deo per operationem justitiæ fortiter feliciterque cohærent;14 per Manassen vero, qui oblivio dicitur, designantur qui propter divinorum amorem, terrenorum atque carnalium omnium obliviscuntur. Qui autem hujusmodi sunt, digni et apti sunt ut Deus eis appareat. Tales vero utique exstiterunt patres antiqui, qui Christi adventum tam inhianter optabant. Sciebant enim quia beati oculi qui viderent. Et de eis Christus dixit discipulis suis: Multi reges et Prophetæ voluerunt videre quæ vos videtis, et audire quæ vos auditis.1516
Moraliter , per Israel designatur Ecclesia, Deum per fidem conspiciens:17 quam Deus nunc specialiter regit, dirigendo eam ad vitam æternam, quemadmodum olim specialiter rexit Synagogam, tanquam populum peculiarem. Per Joseph quoque, qui interpretatur augmentum, intelliguntur fideles ex gentilitate ad Christum conversi, et primitivæ Ecclesiæ ex Judæis collectæ adaucti: quia hi duo populi in Christo lapide angulari uniuntur sicut duo parietes, constituuntque unam Ecclesiam. Hunc autem populum Deus deducit in hujus mundi exsilio per viam mandatorum suorum, illuminans eum per evangelicam apostolicamque doctrinam, per inspirationem occultam, per aliorum informationem. Unde apud Isaiam habetur: Hæc dicit Dominus redemptor tuus, Ego Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.18
Sed quia non sufficit ardentissimo amatori semel aut bis divinam invocasse præsentiam, ideo rursus petit quod ante petit, scilicet Christi adventum, dicendo: (3) Excita, tu, Domine Deus, Unigenite Dei, potentiam tuam, quæ quasi obdormisse videtur, dum electos tuos non liberas, præsertim dum sanctos patres in limbo inferni dereliquisti, et universum pene mundum per idololatriam aliosque diversos errores permisisti seduci, atque diabolicæ dominationi miserabiliter subjugari. Excita ergo, id est, exerce, in actum extende, declara potentiam tuam, qua potes fortem armatum (id est diabolum) ligare, et vasa ejus diripere, id est peccatores salvare;1920 et veni, non per legatum, sed in propria persona per carnem assumptam, ut salvos facias nos a reatu originalis peccati, imo ab omni peccato mortali et veniali, et a potestate diaboli.21 Ob hæc enim Christus advenit, quemadmodum Joannes dicit: In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.2223 Potest etiam quilibet nostrum pro se ipso quotidie ista orare, videlicet ut Dominus per gratiæ infusionem seu spiritualem adventum ad ipsum descendat, sicut Salvator de se ipso et Deo Patre loquens, Ad eum (inquit) veniemus, et mansionem apud eum faciemus.24
(4) Deus, converte nos, id est, corda nostra tuo adventui præpara, a rebus caducis et vanis averte, tibi incommutabili bono fac inhærere; et ostende faciem tuam, id est, te ipsum nobis manifesta, apparendo in forma visibili. Vel, Ostende faciem tuam, id est, placatus respice nos, et ne nobis tuis famulis indigneris. Vel, Ostende faciem tuam post hanc vitam, quatenus videamus te in patria facie ad faciem, id est sicuti es, atque per speciem:25 quemadmodum in prima sua Canonica ait Joannes: Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.2627 Itaque ostende nobis statim post egressum a corpore, faciem tuam, id est essentiam tuam, ut simus sicut angeli Dei, de quibus scriptum est: Angeli eorum in cœlis semper vident faciem Patris, etc.28 Hujus faciei ostensionem concupivit Moyses, dicens: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam.29 Si autem sic feceris, Domine, et salvi erimus, in præsenti vita a culpa, et in futuro a pœna; erimus quoque salvi, id est beati, nunc in spe et inchoative, post vero in re et completive.
(5) Domine, Deus virtutum, id est dator et conservator omnium potestatum, sine quo nil valet omnis natura creata.30 Vel, Deus virtutum, id est angelorum sanctorum, qui omnes dici solent virtutes : de quibus et Christus testatur, Virtutes cœlorum movebuntur;31 quousque irasceris super orationem servi tui? id est, quamdiu precem famuli tui repelles, exaudireque differes? Et quousque etiam (6) Cibabis nos pane lacrimarum, id est, doloribus et ærumnis nos implebis, aut impleri permittes, sicut impletur quis cibo? Et quamdiu potum dabis nobis in lacrimis, id est, potu lacrimarum nos implebis (sicut de pane prætactum est), in mensura justitiæ tuæ, id est tam vehementer sicut meruimus, scilicet secundum exigentiam culparum nostrarum, non relaxando tormentum? quemadmodum testatus es, Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Vel, In mensura, id est secundum nostram possibilitatem, videlicet quantum ferre nos posse cognoscis. Non enim permittis nos tentari supra id quod possumus ferre, sed facis cum tentatione proventum, ut possimus sustinere. Est autem quidam panis et potus lacrimarum valde desiderabilis et salubris, sicut sunt lacrimæ prodeuntes ex pœnitentia pro peccatis, ex caritate divina pro desiderio regni cœlestis, ex dilectione proximi, ex compassione infirmitatis ipsius: et hic cibus veraciter animam reficit, indulgentiam obtinet, gratiamque acquirit.
(7) Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris: id est, in tantum opprobrium atque miseriam nos venire et cadere permisisti, quod hostes nostri, nobis loco propinqui, audenter contradicunt nobis; et inimici nostri subsannaverunt nos, quasi inaniter Deum coleremus. Hoc modo Synagoga reprobabatur et subsannabatur a Babyloniis, tempore transmigrationis, et post reditum ad terram Judææ a Samaritanis, secundum quod in libro Esdræ frequenter habetur: Factum est, inquit, quum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum, iratus est valde, et subsannavit Judæos.32 Sed et Tobias proximus ejus dixit : Ædificent; si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum.33 Primitiva quoque Ecclesia Christi, multiplicem contradictionem sustinuit : primo a Judæis, ut patet in Actibus Apostolorum ; deinde per totum mundum a paganis, ut scribitur in legendis Sanctorum. Pro hujus contradictionis et subsannationis amotione orat Jeremias : Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam. Verumtamen Paulus hanc contradictionem et subsannationem non timuit, cui Athenienses philosophi dixerunt : Quid vult seminiverbius hic dicere ? Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse. Nihilo minus propter duas causas potest homo perfectus Deum orare, pro ablatione subsannationis et contradictionis hujusmodi : Primo, propter periculum infirmorum, ne in adversis frangantur. Secundo, propter caritatem adversariorum, quorum errori condolere debemus ex vera caritate, ne pereant : et ita possumus desiderare ut cessent nos persequi, ne Deum offendant, et damnationem incurrant.
(8) Deus virtutum, converte nos. Non enim sine gratia tua prævenienti converti valemus, quemadmodum a Jeremia dicitur:3435 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Unde et iterum flagitat Jeremias: Converte me, Domine, et convertar. Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam. Et ostende faciem tuam, nunc per fidem et gratiam, in futuro quoque per speciem et gloriam, et salvi erimus.36 Ex quo clarissime constat, quod salus seu beatitudo nostra, in ostensione seu visione divini vultus consistit, videlicet in actu intellectus.37 Unde Salvator ait: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.38 Denique Christus promittit faciei suæ ostensionem pro præmio, dicens:39 Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum.40 Propter quod Augustinus: Visio, inquit, est tota merces. Non ergo (ut aliqui putant) beatitudo in actu voluntatis essentialiter sita est.
(9) Vineam de Ægypto transtulisti: id est, Synagogam seu populum Judæorum de terra Ægyptiorum eduxisti, atque per modum agricolæ eam in alia terra transplantasti, videlicet in terra promissionis. Dicitur autem Synagoga vinea, quoniam Deus diligenter eam excoluit, purgavit, fecundavit, et in cellam suam vinariam introduxit, ut habetur in Canticis.41 Propter quod apud Isaiam asseritur: Vinea Domini exercituum, domus Israel est; et vir Juda, germen delectabile ejus.42 Ejecisti gentes Chananæorum de terra promissionis, et plantasti eam, id est, populum Judæorum in terra hac firmiter collocasti, et sine ullo pavore habitare fecisti.
(10) Dux itineris fuisti in conspectu ejus, id est, populum Hebræorum in via duxisti de Ægypto usque in terram eis promissam, præcedendo eos per angelum sanctum et columnam ignis ac nubis: quemadmodum paulo ante plenius dictum est;43 et plantasti radices ejus, id est, genitores seu patres, duces ac principales populi hujus fortiter roborasti in anima, stabiliterque locasti in terra prædicta; et implevit terram, id est, populus iste multiplicatus est longe ac late, et per totam terram promissionis diffusus. Quanta enim fuerat multitudo populi hujus tempore David, scriptum est primo Paralipomenon: Dedit Joab numerum populi David; et inventus est omnis Israel mille millia, et centum millia virorum; de Juda autem quadringenta septuaginta millia. Nam Levi et Benjamin non numeravit, eo quod invitus exsequeretur imperium regis.44 Ecce quomodo populus iste terram implevit. Nam quando post egressionem de terra Ægypti, primo a Moyse numerabantur, erant circa sexcenta millia tantum, et tempore David erant fortasse in triplo plures.45
(11) Operuit montes umbra ejus: id est, vinea ista tam alte excrevit, quod umbra ejus montes operuit: quia tam sublimes personæ ex populo isto natæ fuerunt, videlicet reges, Prophetæ, Nazaræi, sacerdotes et judices: quorum umbra, id est gratia in hac vita concessa (quæ gratia umbra est respectu gratiæ quæ habetur in patria), operuit, id est, vehementer transcendit atque excessit, montes, id est sublimes personas aliarum nationum et omnium gentium. Unde Moyses: Non est, inquit, alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut adest Dominus noster cunctis obsecrationibus nostris.46 Et denuo: Quæ est alia gens sic inclyta, ut habeat cærimonias justaque judicia, et universam legem, sicut populus Israel?47
Per umbram quoque intelligi possunt cærimoniæ veteris legis: quæ erant obscuræ figuræ, non evidentes similitudines futurorum bonorum, juxta illud Apostoli, Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum.48 Quemadmodum enim Dionysius docet, status christianæ religionis medio modo se habet inter statum veteris Testamenti et statum Beatorum in patria: ideo quæ in novo Testamento geruntur, sunt evidentes similitudines futurorum cœlestiumque bonorum, id est status patriæ et eorum quæ illic geruntur; sed quæ in veteri Testamento fiebant, erant remotæ atque obscuræ figuræ futurorum bonorum. Est igitur sensus: Operuit montes umbra ejus: id est, lex cærimonialium præceptorum atque figuræ veteris Testamenti, operuit nostro intellectui, id est, obscuros et ad intelligendum difficiles reddidit, montes, id est Prophetas, qui propter gratiæ excellentiam montes dicuntur. Obscure enim et quasi in umbra loquuntur. Et arbusta ejus cedros Dei. Arbusta sunt, quæ juxta arborem nasci solent: per quæ hoc loco intelliguntur augmenta seu excrementa vineæ, videlicet posteri Patriarcharum patrumque filii, quorum adoptionis gratiæ atque imperii dignitas tanta fuit, ut cedros Dei, id est excellentes valde personas, excellant. Ex Patriarchis enim et populo ex Ægypto translato, orti sunt sanctissimi et maximi reges, Prophetæ, sacerdotes, et alii multi altissimæ gratiæ homines.
Qui autem vineam istam omnino ad litteram vellet exponere, hunc quoque versiculum posset corporaliter explanare. Operuit montes umbra ejus : id est, ædificia, turres, domus et muri populi Judæorum tam alte erant constructa, quod propter eorum sublimitatem montes terræ Israel, quæ montuosa est, radiis solis privabantur, sicque umbram patiebantur. Et prope Jerusalem in gyro montes fuerunt, quos certum est sole oriente umbram sustinuisse ad tempus, ex uno latere urbis, propter altitudinem ædificiorum ipsius. Unde de Josaphat dicitur, quod ædificavit in Jerusalem domos in modum turrium altas.49 Et arbusta ejus, id est tuguria juxta ædificia sita, vel arborum excrementa, operuerunt propter suam altitudinem cedros Dei, id est cedros terræ promissionis : quæ dicuntur cedri Dei, quia fuerunt cedri terræ divinitus præelectæ.
Descripta altitudine vineæ hujus, describitur latitudo ipsius dum subditur : (12) Extendit palmites suos usque ad mare : id est, vinea seu populus Judæorum filios genuit, quorum habitatio protensa est usque ad mare Mediterraneum ; extendit et usque ad flumen magnum Euphraten propagines, id est generationes suas : et ita possederunt filii Israel omnem terram sibi promissam, multiplicatique sunt in ea a termino uno usque ad terminum alium.
Quum ergo, o Domine, tanta bona præstiteris olim vineæ huic, (13) Ut quid postmodum destruxisti, id est abstulisti, maceriam ejus, id est sepem, parietem, seu protectionem, subtrahendo ei tuum auxilium, angelicamque defensionem ? Quibus destituta, in idololatriam et alia multa facinora lapsa est, promeruitque quod sequitur : et vindemiant, id est, vastant, conculcant et destruunt eam omnes qui prætergrediuntur viam, id est omnes nationes gentilium, in circuitu ejus et procul manentes. Porro hoc modo destructurum se esse maceriam vineæ hujus, per Isaiam Dominus prædixit :50 Ostendam, inquiens, vobis quid faciam vineæ meæ :51 auferam sepem ejus, et erit in conculcationem. Quod et factum ostendit apud Jeremiam : Pastores multi demoliti sunt vineam meam.52 Unde et primo Machabæorum inducitur : Quæ gens non hereditavit regnum ejus, et non obtinuit spolia ejus ?5354 (14) Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. Quidam Cassiodorum imitantes, per aprum intelligunt Vespasianum ; per singularem vero ferum, filium ejus Titum : sed non videtur. Nam populus Judæorum tempore devastationis suæ sibi a Vespasiano et Tito inductæ, nullo modo erat vinea Domini, quia nec Deus coluit eam per gratiam, nec ipsa coluit Deum per fidem : sed erat populus ille pro tunc, sicut et nunc, omnino infidelis et reprobus ; habuitque veritatem in eis, quod ait Joannes in Apocalypsi, Dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ.5556 Aptius ergo per aprum et singularem ferum, accipimus eumdem tyrannum, sive ille dicatur fuisse Nabuchodonosor, sive Antiochus. Horum namque uterque exterminavit, id est extra proprios terminos posuit, populum istum, ædificia ejus destruendo, et habitatores transferendo seu effugando : sicut de Juda Machabæo et fratribus ejus legitur, quod inter feras in desertis locis morabantur.57 Et hic singularis ferus depastus est vineam istam, populum hunc terribiliter trucidando. Judæi autem in sua perfidia indurati, per aprum singularemque ferum intelligunt Titum seu Vespasianum.
Hæc vero, quæ de Synagoga sub nomine vineæ dicta sunt, de Ecclesia Christi mystice accipi possunt hoc modo : Vineam, id est militantem Ecclesiam seu populum christianum, de Ægypto, id est de sæculo isto tenebroso, transtulisti in regnum Christi, ut essent Christiani tui heredes, et Christi coheredes.58 Propter quod ait Apostolus : Deus eripuit nos de præsenti sæculo nequam, et transtulit nos in regnum Filii dilectionis suæ.59 Ejecisti gentes, id est, gentiles commutasti in melius, convertendo eos ad fidem, et converti nolentes fecisti deficere;6061 et plantasti eam, id est, populum christianum habitare fecisti in locis et terris, in quibus gentiles olim morati sunt; vel, Plantasti eam in Christo per fidem et caritatem. Dux itineris fuisti in conspectu ejus: quia Apostolos per totum mundum duxisti, et omnes electos per gratiam ad te ipsum omnium rerum ultimum finem perducis, quemadmodum protestaris:
Joann. XIV, 6. Ego sum via, veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Et iterum:
Ibid. 18, 28. Non relinquam vos orphanos; vado et venio ad vos. Et plantasti radices ejus: id est, primos Ecclesiæ principes, aliorum utique spirituales genitores, videlicet Apostolos et eorum præcipue sectatores, ut erant Dionysius, Polycarpus, Ignatius, in Christo inconcusse corroborasti, ita ut possent ipsi alios in Christo fundare, sicut fundatur palmes in vite. Nam et Christus
Ibid. XV, 1, 5. ait: Ego sum vitis vera, vos palmites. Et implevit terram: quia Ecclesia per universum orbem diffusa est. Unde scriptum
Is. XXVII, 6. est in Isaia: Florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine.
Quod exponi non potest de carnali generatione et multiplicatione Judæorum, sed de spirituali generatione Apostolorum, ex populo Israel prodeuntium, et multiplicatione fidelium, qui sunt semen Apostolorum.
Operuit montes umbra ejus: id est, electio Christianorum omnem altitudinem gratiæ aliis datæ excessit. Nam et Apostoli secure præferuntur Prophetis, et Ecclesia Synagogæ. Et arbusta ejus, cedros Dei: quoniam gratia major effusa est in communem populum christianum, quam olim in homines Dei sublimes. Extendit Ecclesia
Zach. IX, 10. palmites suos, id est filios suos, usque ad mare occidentale a mari orientali, quemadmodum de Christo alibi habetur: Potestas ejus a mari usque ad mare. Et usque ad flumen, id est fontem Baptismi, extendit propagines suas: quoniam quotquot gignit Ecclesia, omnes intingit Baptismatis aqua, sicut Salvator præcepit Apostolis: Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.62
A Propter quod Petrus propagini, quam in exordio suæ prædicationis in Christo produxit, dixisse scribitur:63 Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Christi, in remissionem peccatorum vestrorum. Ut quid destruxisti maceriam ejus? id est, cur permisisti Ecclesiam ita deficere, tuo auxilio ei subtracto? Et vindemiant eam, id est, spiritualibus bonis eam spoliant, omnes qui prætergrediuntur viam, id est, qui mandatorum tuorum semitas transgrediuntur, videlicet dæmones, hominesque perversi. Exterminavit eam aper de silva, id est, Mahometus Sarracenorum legislator, cujus populus Ecclesiam Jerosolymorum subvertit. Et singularis ferus depastus est eam. Per hunc singularem ferum, intelligi potest ipse Mahometus, seu quilibet crudelis tyrannus aut hæresiarcha.
(15) Deus virtutum, convertere, id est, te ipsum ad nos clementer converte, quemadmodum testatus es: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et convertar ad vos.64 Respice de cælo, oculo pietatis tuæ immensæ, et vide indigentiam nostram; et visita in propria persona vineam istam, id est Ecclesiam tuam; visita quoque corda humana quotidie per gratiæ infusionem, et spiritualium bonorum augmentum. (16) Et perfice eam, scilicet Ecclesiam, dando ei spiritualem profectum et evangelica consilia, quibus perficiuntur præcepta; quam plantavit in fide et individua caritate, dextera tua, id est misericordia tua, seu potentia tua benigna. Christus enim stabilivit Ecclesiam suam in terra. Specialiter autem vide et super filium hominis, id est Christum, qui se ipsum in Evangelio sæpe appellat hominis Filium, in cujus figura Ezechiel tam frequenter dictus est filius hominis;6566 quem Christum confirmasti tibi, id est, inseparabiliter tuæ divinitati conjunxisti, tam secundum unionem personalem, quam secundum unionem fruitivam. Et ita Christus homo peccare non potuit, nec aliquo modo separari a Deo: nam et in triduo mortis, corpus ejus et anima Verbo manserunt unita. Vel, Super
Filium tuum dilectum Dominum Jesum, venit, implevit et beatificavit, prout scriquem confirmasti tibi, id est, quem firmiter testatus es esse Filium tuum, confirmando eum tibi in conspectu hominum, dicendo ad eum tam in baptismo quam in monte sancto, Hic est Filius meus carissimus, in quo mihi complacui.67
Si autem sic feceris, (17) Incensa igni, id est peccata ex igne concupiscentiæ seu flamma inordinati amoris commissa, et suffossa, id est peccata ex timore malo, deprimente et humiliante, provenientia, ab increpatione vultus tui peribunt, id est, in peccatore pœnitente cessabunt per increpationem tui respectus, dum hominem paternaliter increpas, corrigendoque respicis, illuminas, et convertis. In his vero qui in vitiis perseverant, peribunt ista peccata, id est, æternaliter damnabuntur ab increpatione vultus tui, id est a rigore tuæ divinæ justitiæ, quando peccatoribus dices : Ite, maledicti, in ignem æternum.68 Sciendum vero, quod sicut omnia opera meritoria veniunt ex bono amore, aut bono timore, sic omnia opera mala nascuntur aut ex malo amore, aut malo timore. Timor autem ad amorem, sicut ad causam atque radicem reducitur : non enim timemus, nisi cujus oppositum amamus. Idcirco omnia opera bona originaliter ex amore divino procedunt : nam sine caritate nihil est meritorium. Omnia quoque mala ex inordinato amore nascuntur.
(18) Fiat manus tua, id est divinitatis tuæ potentia, o Deus Pater, super virum dexteræ tuæ, id est super Christum hominem, ita quod tua divinitas ejus humanitati in omnibus cooperetur, et per eam, nostram salutem finaliter operetur : secundum quod ipse Christus ait, Pater in me manens, ipse facit opera ;69 et super filium hominis, id est Christum filium Deiferæ Virginis, quem confirmasti tibi. Secundum modum expositum, secunda pars exponit priorem. Dicitur autem Christus vir dexteræ Dei : Primo, quoniam favor, amor, gratia et misericordia, et felix Dei præsentia, in omnibus plene ejus humanitatem præptum est : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis.70 Secundo, quoniam secundum divinitatem æqualis est Patri : quæ æqualitas nomine dexteræ designatur. Tertio, quoniam sedet ad dexteram Dei Patris, juxta illud : Dominus Jesus assumptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei. (19) Et non discedimus a te, id est, non cessamus clamare ad te, et invocare præsentiam Christi :71 idcirco fiducialiter dico, quia vivificabis nos, vita gratiæ in præsenti, et vita gloriæ in futuro, per meritum incarnationis et passionis Domini Salvatoris. Tu enim per Isaiam tuum dixisti :72 Ego Dominus, super quo non confundentur omnes qui exspectant eum. Et nomen tuum invocabimus, donec æternam beatitudinem impetremus. Non ergo discedamus a Deo, si differat exaudire, sed dicamus cum Job :73 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo.
(20) Domine, Deus virtutum, converte nos, etc. Ecce jam trina vice versum hunc repetit : quoniam in summæ Trinitatis visione nostra salus consistit ; et item ad designandum affectus sui fervorem, hujusque versiculi utilitatem, dulcedinem et virtutem. Est enim hic versus admirabili potestate refertus, quia in eo petitur quod ad nostram salvationem requiritur, etiam eo ordine quo petendum est. Primo enim a Deo convertimur, quia ab eo est omnis boni principium, deinde divinitus illustramur, et ita deinceps salvi efficimur.
Explicari non potest, quanta sit virtus, dignitas atque sententia hujus versus. In eo namque quod dicitur, Domine, Deus virtutum, tangitur divina majestas, quæ est omnium potestatum fontana origo ; excitaturque anima nostra ad reverentialem tanti Dominatoris timorem, de quo a Jeremia scriptum est : Magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.74 Quis non timebit te, o rex gentium ? In eo quoque quod additur, converte nos, profitemur totam nostram perfectionem et salutem a Deo penitus dependere inchoative, prosecutive et completive, in tantum ut ipsa primordialis nostra conversio, sit Dei largitio. Quod Salomon innuens, sic orat : Sit Dominus Deus noster nobiscum, et inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in omnibus viis ejus.75 Quod autem prosecutio seu continuatio boni, sit donum Altissimi, David alio loco professus est, dicens : Domine Deus, custodi in æternum hanc voluntatem eorum, et semper in veneratione tui mens ista permaneat.76
In eo autem quod sequitur, et ostende faciem tuam, accenditur et certe merito incomparabili flamma amoris æstuare debet in nobis divina dilectio. Quid enim tam bonum, quid tam amabile, dulce, pulchrum, salubre, jucundum et nobile, sicut videre faciem Dei? O facies pulchra, o pulchritudo immensa, o felicitas infinita ! Promittitur nobis adspectus faciei Creatoris nostri : sed quis eam videre dignus habebitur, nisi cujus anima fuerit ab omni immunditia depurata ? Propterea, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.77 Ecce si Deum diligimus, affectuose dicamus, Ostende faciem tuam : et tanto affectuosius, quanto frequentius. Non enim decet nos, ex frequenti iteratione et longa consuetudine in bono tepescere, pristinam sollicitudinem perdere, aut remissius agere. Qui enim opus Dei non negligenter, sed reverenter exsolvit, quotidie in gratia crescit :78 sicque de die in diem divinum obsequium perfectius solvit. Indesinenter igitur Dominum deprecemur ut faciem suam nobis ostendat, nunc quidem per fidem illuminatam et gratiæ claritatem, contemplationemque quotidie sinceriorem, in futuro autem per speciem et gloriæ lumen. Tanto demum faciem Dei clarius jucundiusque conspiciemus in præsenti exsilio, futuroque sæculo, quanto nunc affectuosius exoramus hunc versum, qui veraciter inæstimabili dulcedine superexuberat.
B Sed et totus hic psalmus præclarus est nimis; et liquet in eo, quam vehementissimo desiderio veteres sancti Christi adventum optabant : et turpe est nobis, si ejus incarnationem jam factam, minori dilectionis fervore amplectimur, quam illi futuram desiderabant.
PRECATIO.
Deus, Pater virtutum, esto propitius dux itineris recti in conspectu populi, Filii tui sanguine redempti : ut forti a te plantata radice christianæ professionis, impleat terram æternæ repromissionis.
Footnotes
-
Thren. v, 6. ↩
-
Joann. xv, 6. ↩
-
Is. lii, 6. ↩
-
Is. xxxiii, 22. ↩
-
Zach. ii, 10. ↩
-
Zach. ii, 10. ↩
-
Gen. xxxvii, 2 et seq. ↩
-
Gen. xlv, 5. ↩
-
Exod. xiii, 21. ↩
-
Exod. xxiii, 20. ↩
-
Gen. xxv, 25; xxxii, 28. ↩
-
Gen. xxx, 24. ↩
-
Matth. iii, 8. ↩
-
IV Reg. xvii. ↩
-
Luc. x, 24. ↩
-
Matth.xiii, 17; ↩
-
*Allegorice ↩
-
Is. XLVIII, 17. ↩
-
Marc. iii, 27; ↩
-
Matth.xii, 29; ↩
-
Luc. xi, 21, 22. ↩
-
1Joann. iii, 8. ↩
-
I Joann. iii, 8. ↩
-
Joann. xiv, 23. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
1Joann. iii, 2. ↩
-
I Joann. iii, 2. ↩
-
Matth. xviii, 10. ↩
-
Exod. xxxiii, 13. ↩
-
I Cor. xiii, 12. ↩
-
Luc. xxi, 26. ↩
-
II Esdr. iv, 1. ↩
-
II Esdr. iv, 3. ↩
-
8 Thren. v, 21. ↩
-
C Act. xvii, 18. ↩
-
Jer. xxxi, 18, 19. ↩
-
Apoc. xviii, 7. ↩
-
Joann. xvii, 3. ↩
-
1 Cor. x, 13. ↩
-
Joann. xiv, 21. ↩
-
Cant. II, 4. ↩
-
Is. V, 7. ↩
-
Exod. XIII, 21. vers. 2. ↩
-
1 Par. XXI, 5, 6. ↩
-
Num. I, 46. ↩
-
Deut. IV, 7. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Hebr. X, 1. ↩
-
II Par. xvii, 12. ↩
-
Coloss. 1, 13. ↩
-
Is. v, 5. ↩
-
Jer. xii, 10. ↩
-
I Mach. ii, 10. ↩
-
I Mach. ii, 10. ↩
-
Apoc. ii, 9. ↩
-
Apoc. ii, 9. ↩
-
II Mach. v, 27. ↩
-
Rom. viii, 17. ↩
-
Galat. 1, 4; ↩
-
Galat. i, 4; ↩
-
Coloss. i, 13. ↩
-
Matth. XXVIII, 19. ↩
-
Act. II, 38. ↩
-
Zach. I, 3. ↩
-
Ezech. II, 1, 3, etc. ↩
-
Matth. VIII, 20 et alibi. ↩
-
Matth. III, 17; xvii, 5. ↩
-
Matth. XXV, 41. ↩
-
Joann. XIV, 10. ↩
-
Joann. I, 14. ↩
-
Marc. XVI, 19. ↩
-
Is. XLIX, 23. ↩
-
Job XXI, 15. ↩
-
Jer. X, 6, 7. ↩
-
III Reg. viii, 57, 58. ↩
-
1 Par. xxix, 18. ↩
-
Matth. v, 8. ↩
-
Jer. XLVIII, 10. ↩
Chapter 148 of 244