Articulus 53
EXPOSITIO PSALMI OCTOGESIMI : EXSULTATE DEO ADJUTORI NOSTRO.
Est autem psalmi jam perscrutandi titulus iste : In finem, pro torcularibus, quinta sabbati, psalmus ipsi Asaph. Titulus hic magis pertinere videtur ad mysticam, quam ad litteralem psalmi præsentis explanationem, præsertim quum multa habeantur verba in eo, quæ nec in Hebræo ponuntur, nec in titulo Hieronymi juxta Hebræum. Idcirco in sequenti explanatione, in qua psalmus iste spiritualiter exponetur, præinductus quoque titulus correspondenter explanabitur. Porro Hieronymus, in translatione sua juxta Hebræum, talem titulum ponit: Victori in torcularibus, Asaph. Pro cujus intellectu habendo, pensandum quod psalmus iste specialiter erat decantandus in festo Tubarum, quod fuit primo die Septembris : circa quod tempus solent esse completæ vindemiæ in terra promissionis, quoniam calida est : idcirco tunc fiebant libamina sacrificiorum in templo. Et ergo hic psalmus titulum sortitur a torcularibus, unde vina exprimuntur, quia in eo redditur Deo gratiarum actio pro fructibus anni collectis.
AIT ergo : (1) Exsultate Deo adjutori nostro : id est, ad gloriam et honorem ac laudem Dei, nos in omni bono adjuvantis per gratiam suam, tam cordialiter ac vehementer gaudete in eo, ut ex abundantia interioris lætitiæ, foris erumpant signa gaudii interioris. Dicitur enim exsultatio, quasi extra se saltatio, puta dum ex plenitudine gaudii interioris, extra manifestantur ejus indicia. Jubilate Deo Jacob, id est, ineffabiliter intus gaudete, et foris affectuosissima laude Deo cantate. Est enim jubilus gaudium animi, quod præ vehementi excessu nec integre valet explicari, nec in toto taceri. Dicitur autem Deus universorum, specialiter Deus Jacob, propter excellentissimam gratiam sibi collatam. Unde de Deo ait Scriptura :1 Dedit viam disciplinæ Jacob puero suo. (2) Sumite psalmum, ut eum Deo devote cantetis, et date tympanum : id est, non tantum voce, sed etiam musico instrumento Deum laudate, et simul cum sono tympani psalmos vocibus decantetis. Solebant enim Hebræi instrumentis musicalibus psalmos cantare, sicut nunc in organis cantat Ecclesia. Sic quoque date psalterium jucundum cum cithara, laudando Deum in talibus instrumentis : secundum quod David instituit.2
(3) Buccinate in neomenia, id est in die novilunii, tuba, ad buccinandum formata : quoniam Moyses jussit fieri tubam ad hoc.3 Judæi autem in omnibus noviluniis agebant festum in memoriam gubernationis divinæ. In novilunio vero septimi mensis communiter occurrebat festum Tubarum4, apud Hebræos valde solenne, in memoriam redemptionis Isaac ab immolatione, prout in Levitico legitur.5 Idcirco nunc subditur : in insigni die solennitatis vestræ, id est in solenni festo Tubarum.
A Cur autem hæc agere debeant, pandit :
(4) Quia præceptum in Israel est, quoniam Dominus jussit sic fieri in populo Israelitico, sicut habetur in libro Numerorum. Et judicium Deo Jacob : id est, istud mandatum est a Deo Jacob, qui hoc justum esse dictavit. Vel sic, Judicium Deo Jacob, id est, judicium damnationis erit Jacob, id est populo ex Jacob nato, a Deo omnium justo judice, si populus iste omiserit istud præceptum implere.
(5) Testimonium in Joseph posuit illud : id est, Deus istud præceptum cum attestatione proprii testimonii proposuit Joseph, id est populo Judæorum per Joseph designato, propter hoc quod Jacob primogenita contulit ei, et ipse aliis fratribus suis sanctior atque sublimior fuit.6 Quum exiret Joseph, id est populus Judæorum, de terra Ægypti per manum Moysis. Linguam quam non noverat audivit, id est, legem divinam a Deo per Moysen sumpsit, quam ante nescivit. Vel hoc ideo dicitur, quoniam populus Judæorum, quum accessisset ad montem Sinai, audivit Deum, vel potius angelum Dei sibi loquentem de medio ignis : propter quod territi, dixerunt ad Moysen : Non loquatur nobis Deus, ne forte moriamur ;7 sed loquere tu nobis. Propter quod Moyses : Ecce, inquit, ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem suam ; et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine vixerit homo ; vocem ejus audivimus de medio ignis.8 Vel quod dicit, Linguam quam non noverat audivit, forsitan ideo dicit, quoniam filii
D Israel in Ægypto nati et educati, quum venissent ad terras Amorrhæorum, Madianitarum, Moabitarum, Idumæorum, etc., linguas ignotas audierant. (6) Divertit ab oneribus dorsum ejus : id est, Deus populum Judæorum eripuit a deportatione onerum, quæ portabant in terra Ægypti ex imperio Pharaonis, construentes ei civitates tabernaculorum, ut patet in Exodo;9 manus ejus in cophino servierunt. Nam filii Israel in sportis collegerunt et detulerunt lateres, seu alia quæque necessaria ad structuram.1011
Deinde mutat Propheta personam, loquiturque in persona Dei, subdens : (7) In tribulatione invocasti me : id est, o popule Judæorum, dum in Ægypto affligebaris a præpositis operum atque Ægyptiis, vitam vestram ad amaritudinem perducentibus, clamasti ad me pro liberatione;12 et liberavi te in manu forti et maximis signis. Hinc enim Dominus ait ad Moysen :13 Clamor filiorum Israel venit ad me, descendique ut liberem eos. Exaudivi te in abscondito tempestatis, id est in afflictione cordis tui occulta, quando gemebunde suspirabas ad me, non audens manifeste me invocare aut conqueri, propter Ægyptiorum formidinem; probavi te apud aquam Contradictionis, id est, ibi ostendi tuam ingratitudinem et perversitatem. Unde in libro Numerorum legitur : Hæc est aqua Contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel contra Dominum.14 Potest quoque istud specialiter ad Moysen Aaronque referri, qui circa hunc locum Deum per incredulitatem offenderunt, propter quod terram promissionis intrare prohibiti sunt, dicente ad eos Domino : Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis.15
(8) Audi, populus meus peculiaris, verba legis meæ auribus cordis et corporis, et contestabor te, id est, testis ero verborum meorum, operumque tuorum : juxta illud, Ego sum judex et testis, ait Dominus.16 Israel, id est plebs Israelitica, si audieris me, id est, si præcepta legis meæ impleveris, non erit in te deus recens, quem colas : quia nil temporale aut creatum pro Deo recipies; neque adorabis deum alienum, sed me solum, verum, æternumque Deum. (9) Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, et adhuc plura beneficia dare paratus sum.17 Nam dilata os tuum, id est, desiderium tuum aperi ad recipiendum, et os corporale ad petendum, et implebo illud gratia mea, dando tibi quod postulas.
Consequenter ostenditur populi ingratitudo. (10) Et non audivit populus meus aure cordis vocem meam, id est verba præceptorum meorum; et Israel non intendit mihi, id est, non advertit neque curavit me. Sed mirum apparet, quod Deus populum rebellem et inobedientem appellat populum suum, præsertim quum de tali populo per Osee prophetam dicat : Non populus meus vos, et ego non Deus vester.18 Et respondendum, sicut nunc sæpius dictum est, quod populus Judæorum (etiam reprobus) dicitur populus Dei, in quantum a Deo præ ceteris gentibus vocati erant, et multis beneficiis ejus honorificati. Ideo namque Dominus apud Jeremiam ait : Sicut adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi19 mihi domum Israel, ut esset mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam; et non audierunt. Sic quoque dicuntur dilecti a Deo, secundum quod Dominus apud eumdem ait : Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ?20 Non quod vere atque finaliter dilecti erant a Deo, de quo dictum est supra, Odisti omnes qui operantur iniquitatem;21 sed quantum ad beneficia eis a Deo exhibita in præsenti, dicuntur dilecti. Hujus autem ingratitudinis gravissima pœna mox subditur : (11) Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum : id est, gratiam meam eis subtraxi : qua subtracta, non præservantur a culpa, sed concupiscentias suas sequuntur, et proprias cogitationes et inclinationes sectantur. Propter quod additur : ibunt in adinventionibus suis, id est, in erroribus suis et vitiis a se excogitatis vivent et perdurabunt.
(12) Si populus meus audisset me, id est legem meam, Israel si in viis meis, id est in observantiis mandatorum meorum, ambulasset; (15) Pro nihilo, id est tanquam nihil seu gratis, forsitan, id est certitudinaliter, dummodo ipsi in viis meis perseverassent, inimicos eorum humiliassem, id est, septem gentes terræ promissionis, et ceteros gentiles eorum hostes dejecissem, atque potestati eorum subjugassem, sicut per Moysen sæpe promisi;22 et super tribulantes eos, id est super persecutores eorum, misissem manum meam, id est, potestatem meam et ultionem justitiæ meæ extendissem.
(14) Inimici Domini, id est Judæi ingrati: de quibus Moyses loquitur, Audite, rebelles et increduli;23 mentiti sunt ei, id est ad injuriam ejus, quia non impleverunt quod spoponderunt dicentes, Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus. Nam paulo post vitulum aureum adoraverunt. Et erit tempus eorum in sæcula: id est, damnatio et pœna eorum in æternum durabit, quoniam in inferno sine fine cruciabuntur. Unde Dominus dixit ad Moysen: Ego in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. (15) Et cibavit eos, id est, non obstante prædicta ingratitudine Judæorum, Deus cibavit illos ex adipe frumenti, scilicet pane cœlesti seu manna: quod adeo dulce fuit, ac si de simila et adipe factum fuisset. Vel sic: Cibavit eos ex adipe frumenti: quoniam postquam ingressi sunt terram promissionis tritico abundantem, aluit eos pane de simila tritici facto.24 Et de petra melle saturavit eos, id est melle emanante de petra. Nam terra promissionis dicitur lacte et melle manare. Apes namque in rupibus terræ promissionis mellificant, et ita de locis petrosis mel satis copiose colligitur.
Footnotes
-
Baruch m, 37. ↩
-
1 Par. xiii, 8. ↩
-
Num. x, 2. ↩
-
Num. xxix, 1. ↩
-
Lev. xxiii, 24. ↩
-
1 Par. v, 1. ↩
-
Exod. xx, 19. ↩
-
Deut. v, 24. ↩
-
Exod. 1, 11. ↩
-
Exod. i, 11. ↩
-
Baruch iii, 37. ↩
-
Exod. II, 23. ↩
-
Exod. III, 9, 8. ↩
-
Num. XX, 13. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Jer. XXIX, 23. ↩
-
Exod. XX, 3, 2. ↩
-
Osee 1, 9. ↩
-
Jer. XIII, 11. ↩
-
Jer. XI, 15. ↩
-
Ps. V, 7. ↩
-
Exod. III, 8; XIII, 5; XXIII, 23; XXXIII, 2; et alibi. ↩
-
Num. xx, 10. ↩
-
17 Exod. xvi, 15, 31. Josue v, 11. ↩
Chapter 149 of 244