Skip to the text

Articulus 54

EXPLANATIO EJUSDEM PSALMI OCTOGESIMI TROPOLOGICA SIVE MORALIS.

SPIRITUALEM denique intellectum sequendo, titulus psalmi hujus, in principio præcedentis expositionis positus, ita exponitur: Psalmus iste in finem, qui Christus est, nos dirigens, proponitur et cantatur ipsi Asaph, id est congregationi fidelium per Asaph designatæ; et agit hic psalmus pro torcularibus, id est de tribulationibus, seu Ecclesiis pressura tribulationum afflictis, quibus mali separantur a bonis: quæ separatio designata est quinta sabbati, id est quinta die hebdomadæ: in qua ex aqua producti sunt pisces avesque; remanseruntque pisces in aqua, et aves conscenderunt in aera. Per quod præfiguratum est, quod in Ecclesia Christi contingit. Omnes enim Christiani in fonte Baptismatis spiritualiter producuntur et regenerantur; sed quidam eorum manent in terra transitoriis inhærendo, ceteri volant in altum amando cœlestia.

Itaque, o universi filii ecclesiasticæ congregationis, Exsultate Deo adjutori nostro, videlicet summæ Trinitati, simplici

C Deo, jubilate Deo Jacob, id est supplantantium vitia. Per Jacob namque, qui interpretatur supplantator, conculcatores vitiorum intelliguntur. Versiculus iste spirituali hilaritate redundat. Est enim exhortatio jucundissima, admonitio saluberrima, doctrina prorsus angelica. Quid enim tam cœliforme, angelicum, deiforme ac splendidum, sicut in Deo exsultare et Domino jubilare, congaudendo infinitæ perfectioni Creatoris, infinitæ beatitudini Divinitatis, infinitæ jucunditati supergloriosissimæ Trinitatis? Hoc nempe est præclarissimum exercitium summæ virtutis, videlicet caritatis divinæ, quo esse non potest sublimius in sæculo isto. Quanto enim dignitati et gloriæ Domini Dei nostri cordialius gratulamur, tanto eum ardentius diligere comprobamur; quo autem Deum calidiori mente amamus, eo deiformiores ac nobliores consistimus, quoniam summa nobilitas mentis creatæ est amor divinus, id est actualis dilectio superbenedictæ Divinitatis.

Sumite psalmum, id est, bonam operationem a gratia Dei accipite : quam operationem non nisi a Deo habere potestis, quoniam (sicut ait Apostolus) ipse est qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate, id est ex sua voluntate benigna. Ad quem Isaias loquens : Domine, inquit, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es nobis. Unde et Christus ait discipulis : Sicut palmes a semetipso non potest ferre fructum, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis. Et date tympanum, id est, dulcem reddite sonum, Dei auribus beneplacentem : qui utique non est proprie sonus sensibilis atque exterior, sed intellectualis, videlicet mortificatio carnis, et castitas sancta, quæ etiam est odor bonus. Quemadmodum namque tympanum, id est corium in ligno expansum, non nisi percussum dulciter sonat; sic caro castigationibus pœnitentialium flagellorum lassata et attenuata, Domino placet, et sua operatio coram Altissimo sonat. Sumite quoque psalterium jucundum cum cithara. Psalterium quod a superioribus sonat, et decem chordas habet, designat Decalogum legis divinitus datum. Cithara vero habens sex chordas, et ab inferioribus sonans, significat sex opera misericordiæ. Est igitur sensus : Sumite psalterium jucundum cum cithara, id est, divinæ legis præcepta implete, vacando cœlestibus : sed cum cithara, quatenus simul exerceatis opera misericordiæ, quoniam non debetis sic esse intenti cœlestibus, ut negligatis succurrere proximorum necessitatibus.

Buccinate, o Christifideles, id est, audacter et amorose sonate Dei præconia, vestra peccata, et proximorum documenta, ita ut Deum laudetis, vos ipsos vituperetis, et proximos instruatis ; in neomenia, id est in exordio illuminationis vestræ a Sole justitiæ, scilicet in insigni die solennitatis vestræ interioris, quando videlicet Spiritus Sanctus venit ad vos, et mansionem sibi facit in vobis :1 tunc enim gratiam vobis concessam, aliis libenter debetis communicare. Sic autem buccinate tuba, id est verbo Dei : quia præceptum in Israel est, id est, Ecclesiæ Christianorum Deum per fidem speculanti, divinitus jussum est taliter facere. Christus enim in Evangelio damnat servum, qui talentum sibi concessum abscondit.2 Et Paulus vult, ut singuli non quæ nostra sunt quæramus, sed quæ aliorum.3 Propter quod in Ecclesiastico seriptum est :4 Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? Denique excellentissimus apostolici ordinis princeps, evidentius atque præclarius loquens : Unusquisque, inquit, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.5

Testimonium in Joseph posuit illud, id est in populo ex gentilitate ad Christum converso, et Ecclesiæ addito. Joseph enim interpretatur augmentum; sicque per eum signantur ex gentibus Christo per fidem adaucti : et his Deus testatus est præceptum prædictum, ut patet ex auctoritatibus allegatis. Quum exiret de terra Ægypti, id est, quum gentiles in Christum credentes, egrederentur de pristinis suis obscuri tatibus, vitiis et ignorantiis. Linguam quam non noverat, audivit, id est, tunc audire cœperunt evangelicam prædicationem, apostolicamque doctrinam, ante ipsis prorsus ignotam. Propter quod Athenienses ad Paulum dixerunt : Volumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina.6 Nova enim quædam infers auribus nostris. Tunc quoque quum sic de Ægypto exiret hic populus, Deus divertit ab oneribus dorsum ejus, id est a pondere vitiorum, a servitute peccati, a jugo mundi, carnis, atque diaboli. Talibus enim clamat Christus : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.7 Manus ejus, id est operationes populi hujus, antequam converteretur ad Deum, in cophino, id est in vasis immunditiarum ac sordium vitiorum, servierunt legi peccati, imo peccato ac dæmoni. Dum enim peccator vitiis immoratur, manus operationum suarum

Deum, et factis negat; vocem meam, id est præcepta et exhortationem sacræ Scripturæ. Sic enim reprobi dicuntur populus Christi, quomodo ipse in Evangelio ait cuidam: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? Et sicut de aliquibus dicitur: In propria venit, et sui eum non receperunt.8 Idcirco, et dimisi eos secundum desideria cordis eorum.9 Hæc est maxima ultio Dei, dum hominem exigentibus suis peccatis sibi ipsi relinquit. Hoc enim tam malum est, quam bonum est a Domino conservari, in præsenti vita filialiter corrigi, a vitiis cohiberi. Unde certissimum signum divinæ reprobationis atque futuræ damnationis est, nunc in omnibus prosperari ad libitum, a Deo relinqui juxta proprium desiderium, nec flagellari cum filiis adoptionis. Ideo namque Dominus ait: Ego quos amo, arguo et castigo.10 Apostolus quoque ad Hebræos: Quis filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis.11 Et hoc quoque Salomon monet: Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias; et ne deficias, quum ab eo corriperis. Quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.12 Si ergo beati esse optamus, in præsenti vita pro nostris excessibus castigari desideremus, pensantes prudentissima mente illud in libro beati Job: Beatus homo qui corripitur a Domino. Increpationem ergo Domini ne reprobes, quia ipse vulnerat, et medetur.13 Hinc insuper angelus dixit Tobiæ: Quia acceptus eras Domino, necesse fuit ut tentatio probaret te.14 Unde ex persona omnium electorum testatur alia scriptura: Non sicut in aliis nationibus Dominus patienter exspectat, ut eas, quum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat: ita et in nobis statuit, ut peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet.15 Propter quod nunquam misericordiam suam a nobis amovet; corripiens vero in adversis, populum suum non derelinquit. His autem verbis præmittit quod sæpius allegatum recordor: Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.16

Si populus meus audisset, etc., pro nihilo forsitan inimicos eorum visibiles et invisibiles humiliassem: quoniam ego superbos humilio, et ego dæmones superbientes vehementer humilio, dum eos a servis meis humilibus vinci fugarique facio. Ideo namque dicit Apostolus: Deus pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.17 Et super tribulantes eos misissem manum meam, electos protegendo, et illos opprimendo, saltem post terminum vitæ præsentis.

Inimici Domini, id est mali Christiani: de quibus ait in Evangelio, Inimicos meos, qui noluerunt me super se regnare, adducite huc, et occidite coram me; mentiti sunt ei, id est, promissionem illam fregerunt, quam in fonte Baptismatis fecerunt, promittentes se abrenuntiaturos Satanæ et ejus operibus. Omnes quoque, qui post confessionem, pœnitentiam et sacram communionem, ad pristina vitia revertuntur, nec student coram Deo ambulare sollicite, inimici sunt Christi, mentiunturque ei.18 Et erit tempus damnationis eorum in sæcula, id est in æternum, quoniam ibunt in ignem æternum. Non est tamen hoc ita sumendum, quasi post diem extremi judicii tempus erit. Nam primi mobilis motu cessante, cessabit et tempus, juxta illud in Apocalypsi: Angelus levavit manum suam ad cœlum, et juravit per Viventem in sæcula sæculorum, quia tempus ultra non erit.19

Et cibavit Christus eos, scilicet Christianos, ex adipe frumenti, id est Sacramento corporis sui sub forma panis triticei; et de petra melle: id est, melle quo designatur dulcis effectus Sacramenti corporis Christi, videlicet consolatio spiritualis, infusio gratiæ sacramentalis, impinguatio mentis: hoc melle fluente de petra, id est Christo, seu merito passionis et sanguinis ejus (nam per meritum Christi datur nobis quidquid gratiæ participamus), satutenet in vase peccati, id est in actione inordinata, seu voluntate perversa, in quibus culpa fundatur.

Deinde Christus ait Ecclesiæ, cuilibetque devoto : In tribulatione, id est persecutione, tentatione, seu alia quacumque molestia, invocasti me : quod est tutissimum saluberrimumque remedium. Idcirco quandocumque affligimur, sive a dæmone, sive a malis hominibus, sive a propriis passionibus, Deum invocare debemus cum omni fiducia atque constantia, et ita efficiemur securi : nam exaudiemur, sicut subjungitur. Et liberavi te; exaudivi te in abscondito tempestatis, tempore diabolicæ suggestionis seu intimæ afflictionis, quando ad alium nullum confugere poteras. Denique hoc debet esse summa et unica consolatio omni afflicto, quod certissimum est Deum maxime adesse afflictis, quoniam promptus est succurrere eis, sicut superius dictum est : Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde. Inferius quoque ipse testatur : Cum ipso sum in tribulatione. Propterea viri perfecti in tribulationibus gaudent, et in eis libenter exsistunt propter præsentiam Dei, sed pro patientia et fortitudine animi Dominum deprecantur. Probavi te apud aquam Contradictionis, id est apud quamcumque adversitatem et resistentiam, qua tibi in bono resistitur ab hostibus tuæ salutis, videlicet mundo, carne et diabolo. Adversitas enim et resistentia, quam sustinet homo in via Dei ab his qui moliuntur eum a bono opere avertere, declarant an homo vere fideliterque Deo adhæreat.20 Unde Moyses ait: Adduxit te Dominus, ut affligeret atque tentaret, et notum fieret utrum custodi-res mandata illius, an non.21 Et ista est ratio cur Deus permittit famulos suos talia impedimenta pati, videlicet ut probentur, et innotescat utrum sincere quærant justitiam, sicque gratiam ampliorem acquirant, et aliis in exemplum proponantur. Propter quod scriptum est : Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit eos.22

Audi, populus meus, qui a me Christianus vocaris; qui etiam Israel diceris, id est Deum per fidem conspiciens. Tu ergo si audieris me, implendo præcepta mea, ita ut Deum tota anima, toto corde, et tota fortitudine diligas, non erit in te Deus recens, id est, me non derelinques, nec aliis magis quam mihi adhærebis.23 Non servies creaturæ potius quam Creatori;24 non magis amabis ventris ingluviem, carnis luxuriam, mundi honorem, temporalia bona sive pecuniam, quam me summum atque incommutabile bonum. Qui enim castitatem relinquit et voluptati deservit, recentem suscipit deum: quoniam luxuriosi deus est sua dilecta, gulosi deus est venter;25 avari, pecunia. Quod enim quis amplius cogitat, amat et colit, hoc deus ipsius esse convincitur. Ego enim Unigenitus Dei propter te incarnatus, sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, id est de hoc sæculo nequam, videlicet de caligine culpæ et tenebris ignorantiæ, per mortis meæ meritum et sanguinis pretium, per gratiam baptismalem, per virtutum infusionem, et Spiritus Sancti multiplicem illustrationem.2627

Dilata os tuum, et implebo illud, id est, ad gratiam te dispone, et eam recipies. Misericordiam meam implora, et faciam tecum misericordiam; invita me ad cordis tui hospitium, et ingrediar illud. Ego enim sto ad ostium, et pulso.28 Ora pro illuminatione interna, et dabo tibi sapientiæ claritatem, quemadmodum spondet Apostolus meus, dicens: Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur ei.29 Postulet autem in fide nihil hæsitans. Ad minus enim recipiet illam quæ est donum Spiritus Sancti, quam habet omnis qui gratiam gratum facientem sortitus est.30 Itaque, Dilata os tuum, id est, aperi cor tuum, obicemque depone, et implebo illud, quia non est abbreviata manus mea, ut salvare non valeat.31

Et non audivit populus meus, qui solo nomine Christianus est, seu per fidem, et non per caritatem; qui se dicit nosse ravit eos, saturitate interiori, dando eis desiderium cordis sui.32

Ecce psalmum spirituali doctrina repletum, et divina beneficia recolentem, hominum ingratitudinem, Dei quoque vindictam breviter commemorantem, audivimus. Elaboremus itaque omnia hæc ad nostram informationem trahere, Deo exsultare et jubilare, divinorum beneficiorum reminisci, Sacramenti Christi gratiam adipisci, summe ac diligentissime præcaventes, ne tam inæstimabilibus beneficiis Christi inveniamur ingrati. Quæ autem nunc omissa sunt, in præcedenti expositione patent.

PRECATIO.

Fac, Domine, populum tuum vocem tuam audire; dilata os nostrum, et imple illud laude gratiæ tuæ: ut in tribulatione præsentis vitæ te invocantes nos exaudias, et ab omni impetu inimicorum ac tempestatis æternæ subducas.

Footnotes

  1. Ibid. xiv, 23. ↩

  2. Matth. xxv, 24-30. ↩

  3. 1 Cor. x, 24. ↩

  4. Eccli. xx, 32; xli, 17. ↩

  5. 1 Petr. iv, 10. ↩

  6. Act. xvii, 19, 20. ↩

  7. Matth. xi, 28. ↩

  8. Joann. i, 11. ↩

  9. Matth.xxii, 12. ↩

  10. Apoc. iii, 19. ↩

  11. Hebr. xii, 7, 8. ↩

  12. Prov. iii, 11, 12. ↩

  13. Job v, 17, 18. ↩

  14. Tob. xii, 13. ↩

  15. II Mach.vi, 14-16. ↩

  16. II Mach. vi, 13. ↩

  17. Rom. xvi, 20. ↩

  18. Mich. vi, 8. ↩

  19. Apoc. x, 5, 6. ↩

  20. Ps. xxxiii, 19. ↩

  21. Deut. viii, 2. ↩

  22. Sap. iii, 6. ↩

  23. Deut. vi, 5. ↩

  24. Rom. i, 25. ↩

  25. Philipp. iii, 19. ↩

  26. Galat. i, 4. ↩

  27. Ps. xc, 15. ↩

  28. Apoc. iii, 20. ↩

  29. Jacob. i, 5, 6. ↩

  30. Is. xi, 2. ↩

  31. Is. LIX, 1. ↩

  32. Tit. i, 16. ↩

Chapter 150 of 244