Skip to the text

Articulus 55

ELUCIDATIO PSALMI OCTOGESIMI PRIMI : DEUS STETIT IN SYNAGOGA DEORUM.

BREVIS hic psalmus, brevi et facili titulo prænotatur, dum dicitur, Psalmus Asaph. Dicitur enim Psalmus Asaph, vel quia ab eo compositus est, vel quoniam congregationi per Asaph designatæ proponitur. Ad litteram quoque dicitur psalmus iste esse conscriptus contra judices injustos, eorum perversitatem redarguens, divinamque justitiam contra eorum injustitiam postulans.

AIT ergo: (1) Deus stetit in synagoga deorum. Deus incorporeus et immensus, in quo nullus est situs aut locus secundum naturam divinitatis, dicitur in synagoga deorum (id est in congregationibus judicum) stetisse et stare, quoniam ipse ubique est, et omnium verba ac opera intuetur, pensat et judicat: maxime tamen et distinctissime judicum corda, verba et facta considerat. Dicuntur autem judices dii, juxta illud in Exodo: Ad deos utriusque causa perveniet, id est ad judices.1 Unde et iterum Moyses: Diis, inquit, non detrahes. In medio autem, id est, Deus in medio universorum exsistens; vel, In medio, id est secundum æqualitatem justitiæ; deos, id est judices, dijudicat, id est, impios judices reprobat, et bonos a malis discernit. Unde in libro Sapientiæ scriptum est: Audite, reges; et discite, judices finium terræ. Quoniam data est vobis a Deo potestas, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes vestras scrutabitur: quoniam quum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, neque custodistis legem justitiæ. Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum in his qui præsunt, fiet.23 (2) Usquequo, o judices impii, judicatis judicio approbationis iniquitatem, illam excusando, laudando aut occultando, et facies peccatorum sumitis, id est, personas malorum acceptatis, justificando causam eorum amore propinquitatis aut munerum, vel timore potestatis ipsorum? Hoc valde iniquum est, et contra documentum gloriosi regis Josaphat, cujus verba omnium judicum plenissime instructiva sunt. Scriptum est enim de eo: Præcepit Josaphat judicibus: Videte quid faciatis. Non enim hominum judicium exercetis, sed Domini; et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite.4

Deinde Propheta admonet judices ad emendationem. (3) Judicate, id est, justum judicium facite, egeno et pupillo, qui se ipsos defendere nequeunt contra potentes et divites; humilem et pauperem spiritu, non avarum aut impium, justificate, id est, justum esse dictate, sicut veraciter est. (4) Eripite pauperem de violenta impetitione potentis, et egenum de manu, id est injusta potestate, peccatoris liberate. Talis judex erat beatus Job, qui de se ipso testatur: Quum sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator. Oculus fui cæco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam ignorabam, diligentissime investigabam.5 Et hoc est quod Dominus admonet apud Isaiam:6 Quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.

Consequenter inducitur causa erroris et injustitiæ judicium injustorum. (5) Nescierunt regulas juris, neque intellexerunt subtiliter intentionem legislatoris seu legum; sed sicut sonant, sic eas intelligunt; in tenebris cordis et operum, id est in cogitationibus rudibus atque injustis operibus, ambulant; movebuntur, id est, Christum judicem formidabunt, saltem in die judicii, omnia fundamenta terræ, id est omnes principes terreni, qui aliorum fundamenta atque columnæ esse deberent. Vel, Movebuntur omnia fundamenta terræ, id est, elementum terræ movebitur:7 quoniam, ut dicit Sapiens, Deus armabit creaturam ad ultionem inimicorum, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.8

Quamvis, o judices mali, tam indigni sitis propter vestram abusionem atque malitiam, tamen (6) Ego dixi: Dii estis, quia per Moysen vocavi vos deos, propter potestatem desuper vobis datam, et quia ad vos sermo Dei dirigitur.9 Hæc verba Christus allegat, loquens Judæis: In lege (inquit) vestra scriptum est: Ego dixi, Dii estis. Quod quare dicatur, subjungit: Illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est.10

Dicuntur autem judices dii, non per naturam, sed per divinæ proprietatis participationem, videlicet quoniam aliis providere et præesse debent: quod Deo proprie competit. Et filii excelsi omnes. Hoc dupliciter accipi potest, secundum quod excelsi, accipi potest singulariter et pluraliter. Si enim singulariter accipiatur, sensus est: Vos, judices, estis filii Excelsi, scilicet Dei sublimis, quia ad ejus imaginem conditi estis.11 Si vero sumatur pluraliter, sensus est: Vos judices estis filii excelsi, id est sublimes, quoniam ceteris filiis hominum præsidetis ac imperatis. (7) Vos autem sicut homines ceteri moriemini, in anima dum peccaveritis, atque in corpore dum hora a Deo præfixa advenerit; nec poterit vos a morte eripere vestra potestas; et sicut unus de principibus, id est angelis apostaticis et superbis, cadetis, nunc in foveam culpæ et postmodum in lacum mortis æternæ, nisi modo vixeritis juste.

Et quoniam ultio ista a nullo infligi potest nisi a Deo, qui solus est Dominus dominorum, et princeps ac judex regum ac judicum terræ;1213 ideo, quatenus nullum malum maneat impunitum, Asaph implorat divinum judicium. (8) Surge, Deus, id est, ad actum justitiæ tuæ procede, sine motu ac mutatione; judica terram, id est omnes habitantes in terra, seu homines universos, per Jesum Christum quem constituisti judicem universorum;14 quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus: id est, omnes gentes tanquam hereditatem quamdam tibi subjicies, præsertim in die judicii, quia ex tunc erunt electi perfecte immobiliterque subjecti ordini tuæ misericordiæ, reprobi vero ordini tuæ justitiæ: quoniam culpa tunc erit per pœnam ad quamdam justam ordinationem redacta.

AUGUSTINUS autem et eum sequentes, exponunt hunc psalmum de Christo et sacerdotibus ac Scribis Judæorum, ut sit sensus:15 Deus, id est Christus Dei Filius homo factus: de quo ait Joannes, Hic est verus Deus et vita æterna;16 stetit corpora- libus pedibus suis in synagoga deorum : quia frequenter in synagogis ac templo Judæorum prædicavit, atque miracula fecit, quemadmodum dixit ad Annam : Ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Judæi conveniunt. Et quum factus esset annorum duodecim, inventus in templo a Matre, dixit : Nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ? Quod etiam a Malachia prophetatum est ita : Statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et Angelus testamenti quem vos vultis. Dicuntur autem sacerdotes dii, propter rationem prædictam, quia erant principes et judices populi. In medio autem synagogæ Christus Deus et homo, deos, id est sacerdotes et primos Judæorum, dijudicat, id est, redarguit, reprobat et condemnat. Sæpe enim (ut Evangelistæ testantur) Christus in templo sacerdotes increpavit. Propter quod Malachias de Christo loquens : Ipse, inquit, quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum, etc., purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum.

2

Insuper Propheta sacerdotes magistratusque templi redarguens, ait : Usquequo judicatis iniquitatem, id est, quamdiu judicando approbabitis verba et dicta eorum qui Domino Salvatori obloquuntur, dicentes eum esse seductorem, et facies peccatorum sumitis, id est, falsos testes laudatis et acceptatis, qui falsum testimonium contra Christum locuti sunt ? Judicate egeno et pupillo, id est Christo : qui erat egenus, quoniam non habuit ubi caput reclinaret ; et pupillus, quoniam sicut in cœlis habuit Patrem sine matre, ita in terris Matrem sine patre. Humilem et pauperem, id est Christum, qui ait, Discite a me quia mitis sum et humilis corde, justificate, id est, justum esse asserite, et nolite contra eum blasphemias dicere. Eripite pauperem Christum de morte, et non Barabbam homicidam atque latronem : cujus contrarium, o principes sacerdotum, fecistis, persuadentes populo ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent ; et egenum Christum de

Joann. XVIII, 20.

Luc. II, 49.

Malach. III, 1.

Matth. XXIV, 2.

Malach. III, 2, 3.

Matth. XXVII, 63.

Ibid. XXVI, 59-61.

3

Ibid. VIII, 20.

Ibid. XI, 29.

4

Ibid. XXVII, 20. manu peccatoris, scilicet Judæ proditoris, Pilati vel Caiphæ, liberate.

Nescierunt hi principes Judæorum Jesum esse Christum, quoniam excæcavit eos malitia eorum. Et si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent. Unde Petrus loquens Judæis : Fratres, ait, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Neque intellexerunt doctrinam ipsius esse a Deo, sed dixerunt : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram. Miracula quoque ipsius, principi dæmonum adscripserunt. In tenebris perfidiæ ambulant : propterea movebuntur omnia fundamenta terræ : id est, terra Judæorum tam horribiliter vastabitur, destruetur, et comburentur civitates ipsius, habitatoresque occidentur, quod præ nimia perturbatione videbitur ipsa terra moveri et interius concuti : quæ omnia a Romanis facta sunt loco et genti Judæorum, in ultionem sanguinis Christi, quemadmodum Christus prædixit.

5

Sap. II, 21.

I Cor. II, 8.

Act. III, 17.

Luc. XXIII, 2.

Matth. XXIV, 24.

Luc. XXIX, 43, 44.

Ego dixi : Dii estis. Hoc de Judæorum principibus dicitur, propter rationem de aliis judicibus assignatam.

C

Surge, Deus, id est, tu, Unigenite Dei, qui in morte occubuisti, et in sepulcro dormisti, surge tertia die a mortuis ; judica terram, id est, justo judicio damna hos terrenos atque carnales Judæos, quemadmodum alibi protestaris : Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea. Dies enim ultionis in corde meo, annus retributionis meæ venit. Quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus : id est, populo Judæorum excæcato et derelicto, tu per prædicationem Apostolorum totum mundum hereditarie possidebis, regnando per fidem et gratiam in cordibus omnium gentium, ad fidem catholicam conversarum, quemadmodum de te ait Scriptura : Omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Hunc versum allegat Augustinus contra hæreticos, præcipue contra Donatistas, probans ex eo, quod Christus ex morte resurgens, non solum in uno angulo terræ seu modico populo, ut erat pars Donati, sed in

6

8

Is. LXIII, 3, 4.

Dan. VII, 14. toto mundo, in cunctisque gentibus per fidem regnaret. Adducitque Augustinus ad hoc verba Christi, quæ post resurrectionem dixit Apostolis : Eritis, inquiens, mihi testes in Jerusalem et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.1718 Ex quo sequi videtur, quod psalmus iste, secundum Augustinum, ad litteram de Christo passo et resurgente, atque principibus sacerdotum loquatur : maxime, quoniam (secundum Augustinum) argumentum per Scripturas pro fide non valet, nisi in sensu litterali.

Postremo exhortandi essent ex psalmo præsenti pastores ovium Christi et judices populi christiani, ut in omni judicio circumspecti, cauti et justi consistant, pensantes se Judicem habere in cœlis, qui usque ad novissimum quadrantem exiget rationem ab eis, de omnibus quæ circa subditos commiserunt aut omiserunt.

PRECATIO.

Deus, a quo omnis justa operatio procedit et fortis consistit, justifica nos spiritu justitiæ et fortitudinis : ut non iniquitatem judicantes, nec facies peccatorum sumentes, justa et tibi placita semper peragere studeamus.

Footnotes

  1. Exod. xxii, 9. ↩

  2. Sap. vi, 2, 4-6. ↩

  3. Exod. xxii, 28. ↩

  4. II Par. xix, 6, 7. ↩

  5. Job xxix, 25, 15, 16. ↩

  6. Is. 1, 17. ↩

  7. Luc. xxI, 26. ↩

  8. Sap. v, 18, 21. ↩

  9. Exod. xxII, 28. ↩

  10. Joann. x, 34, 35. ↩

  11. Gen. 1, 27. ↩

  12. Hebr. xII, 23. ↩

  13. Apoc. xvII, 14; 1, 5; ↩

  14. Act. x, 42. ↩

  15. Expositio allegorica. ↩

  16. 1 Joann. v, 20. ↩

  17. Matth. v, 26. ↩

  18. Act. 1, 8. ↩

Chapter 151 of 244