Articulus 56
EXPOSITIO PSALMI OCTOGESIMI SECUNDI : DEUS, QUIS SIMILIS ERIT TIBI ?
DENIQUE psalmi jam pertractandi titulus iste est : Canticum, psalmus Asaph : id est, canticum præsens est psalmus Asaph, vel quia ab eo est editus, vel quia congregationi fidelium, per Asaph (qui interpretatur congregatio) designatæ, proponitur. Præsens enim psalmus ad litteram scriptus est de diversis hostibus populi Judæorum, et orat Propheta pro justa dejectione et pœna adversariorum populi sui.
AIT itaque : (1) Deus æterne atque omnipotens, Deus Israel, Deus patrum nostrorum, quis similis erit tibi, similitudine univoca, essentiali et perfecta?1 Nullus utique, quoniam tu solus cuncta in infinitum excedis, et tui comparatione, est totus mundus quasi pulvis exiguus. De te enim veraciter scriptum est :2 Domine Deus, Creator omnium, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus es rex bonus, solus præstans, solus justus, omnipotens et æternus.3 Job quoque : Digne eum invenire non possumus ; magnus fortitudine et judicio et justitia, et enarrari non potest : ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes, qui sibi videntur esse sapientes.4 Est tamen quædam similitudo imitativa, imperfecta, atque gratuita : et secundum hanc similis est creatura Creatori, sicut et omnis effectus assimilatur suæ causæ.5 Unde et Dominus : Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ad hanc quoque deiformem similitudinem invitamur in novo ac veteri Testamento. Dominus namque ait : Sancti estote, quoniam ego sanctus sum. Et Salvator : Perfecti estote, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.6
Quoniam ergo non est tibi similis, ne taceas, id est, noli dissimulare injurias tibi ac populo tuo illatas, sed vindica eas, neque compescaris, Deus, id est, ne videaris compesci sustinendo blasphemias perfidorum, sed omnipotentiam tuam ulciscendo declara. (2) Quoniam ecce inimici tui, videlicet adversarii nostri pagani, sonuerunt, id est, irrationabiliter contra te locuti sunt, et tubis in prælio cecinerunt, atque cum fremitu super nos famulos tuos irruerunt; et qui oderunt te, scilicet inimici prædicti, extulerunt caput, id est, cervicem contra te erexerunt, præsumptuose cogitando, superbe loquendo, contumaciterque agendo. (3) Super populum tuum, puta Judæos, malignaverunt, id est, fecerunt malum consilium, tractantes populum tuum omnino exstinguere, et cogitaverunt adversus sanctos tuos, Prophetas et Nazaræos, ac reliquos religiosos. (4) Dixerunt: Venite, et disperdamus, id est, diversimode perdamus, eos de gente, id est de aliis populis, occidendo eos, ne amplius inter populos demorentur. Nec solum voluerunt vitam populi tui exstinguere, verum etiam ejus memoriam tollere: ideo additur, et non memoretur nomen Israel ultra, id est, tam funditus destruamus civitates et templum ac populum Hebræorum, ut nemo de cetero recordetur eorum, neque reliquiæ aliquæ eorum permaneant.
(5) Quoniam cogitaverunt unanimiter, id est pari consensu in malo; simul adversum te testamentum, id est forte pactum et male propositum, disposuerunt tabernacula Idumæorum, id est habitatores Idumææ, videlicet nati ex semine Esau: qui alio nomine dictus est Edom, a quo Idumæi nomen sortiti sunt; et Ismaelitæ, id est populi nati de Ismaele filio Abrahæ, fratre Isaac. Quemadmodum enim Esau persequebatur Jacob, volens eum occidere, sicut habetur in Genesi; et Ismael Isaac, ut dicit Apostolus ad Galatas: sic Idumæi persequebantur Judæos de Jacob descendentes; similiter Ismaelitæ. Propter quod ait Abdias propheta: Propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob operiet te confusio, et peribis in æternum. In die quando capiebant alieni exercitum ejus, tu quoque eras quasi unus ex eis. (6) Moab, id est Moabitæ nati de Moab filio Lot, et Agareni, id est filii Abrahæ ex Agar ancilla Saræ. Quæ Agar alio nomine appellatur Cetura, ut aliqui dicunt: quæ legitur peperisse multos filios Abrahæ post mortem Saræ con-
Gen. xxv, 30.
Ibid. xvi, 15.
Ibid. xxvn, 41.
Galat. iv, 29.
Abdiæ 10, 11.
Gen. xxv, 1, 2. jugis suæ, sicut in Genesi patet. Gebal, sic dictus, et Ammon, id est Ammonitæ filii Ammon, filii Lot, et Amalec, id est Amalecitæ de Amalec nati. Qui Amalec primo impugnavit filios Israel, quando egrediebantur Ægyptum et in deserto meabant, ut dicitur in Exodo, ubi sic legitur: Quum elevaret Moyses manus, vincebat Israel; si autem paululum remisisset, vincebat Amalec. Alienigenæ, id est Philistæi: nam in Hebræo habetur, Philistæi: qui erant Judæis valde molesti; cum habitantibus Tyrum, id est cum Tyriis. Quamvis etiam Tyrii confœderati essent Hebræis tempore Hiram regis sui, qui habuit fœdus cum David et Salomone, ut legitur secundo et tertio Regum: postea tamen ruptum est fœdus pacis eorum. (7) Etenim Assur venit cum illis, id est, Assyrii facti sunt in adjutorium filiis Lot, id est Moabitis et Ammonitis: ex quo videtur, quod filii Lot fuerunt principales adversarii Israelitarum in prælio de quo agitur hic.
(8) Fac illis, o Deus Israel, sicut Madian et Sisaræ, sicut Jabin in torrente Cison. Quoniam liber iste metrice scriptus est, contingit sæpe in eo variari ordinem regum gestarum in narratione, sicut et nunc. Nam in libro Judicum legitur Jabin rex Chanaan oppressisse filios Israel; habuitque principem militiæ Sisaram. Porro in eodem libro leguntur filii Israel dati in manus Madianitarum. Orat ergo Propheta ut Deus dejiciat prædictos inimicos populi sui, qui erant tempore regum Juda et Israel vel postea, sicut debellavit Madianitas et Sisaram. Madianitas namque miraculose debellavit per Gedeonem et trecentos viros ejus. Similiter exercitum Jabin regis Chanaan expugnavit per manum Barac. Et Jahel uxor Haber Cinæi, clavum infixit in tempus Sisaræ, eumque occidit. Sicut Jabin in torrente Cison: nam juxta torrentem Cison percussus est populus Jabin a filiis Israel. Unde Debora prophetes dixit ad Barac: Vade, et educ exercitum in montem Thabor; ego autem adducam
Gen. xix, 38.
Exod. xvii, 8.
Ibid. 11.
II Reg. v, 11; III Reg. v, 12.
9
10
Judic. iv, 2.
Ibid. vi, 1-6.
Ibid. vii.
Ibid. iv, 17, 21.
Ibid. 6, 7. ad te in loco torrentis Cison Sisaram et omnem multitudinem ejus. In hoc quoque torrente quidam submersi leguntur, juxta illud: Torrens Cison traxit cadavera eorum.7 (9) Disperierunt in Endor, quia prope locum sic dictum occisi sunt; facti sunt ut stercus terræ, quia insepulti manserunt, et pro nihilo reputabantur.
(10) Pone principes eorum, scilicet Idumæorum, Ismaelitarum, Moabitarum, Agarenorum, etc., de quibus dictum est paulo ante, sicut Oreb et Zeb, id est, eos occide, quemadmodum occidisti Oreb et Zeb, et Zebee et Salmana principes Madianitarum, quos occidisti per Gedeonem et adjutores ipsius. Oreb enim et Zeb Ephratæi decollaverunt; Zebee autem et Salmana ipsemet Gedeon interfecit, ut scribitur in libro Judicum.8 (12) Deus meus, pone illos ut rotam:9 id est, fac illos instabiles, currentes, et non perficientes, quemadmodum rota movetur motu circulari, in quo non est finem certum accipere; et pone eos sicut stipulam ante faciem venti, quatenus sicut stipula a vento movetur et cadit, sic ipsi tua virtute succumbant. (13) Sicut ignis qui comburit silvam igne succensam, seu ligna silvæ in ignem projecta, et sicut flamma comburens montes, id est loca montana quæ igne succenduntur cum habitaculis suis;10 (14) Ita persequeris illos prænominatos, videlicet Moab, Agarenos, Gebal et Ammon, in tempestate tua, id est in ira furoris tui, id est in districta ultione justitiæ tuæ.11 Hoc totum impletum est. Nam sicut ignis consumit ligna silvarum, sic Deus frequenter consumpsit hostes populi sui Israel, ut patet in occisione exercitus regis Assyriorum ac aliis multis.12 Et in ira tua turbabis eos, vertendo eos in fugam, aut terrendo, occidendove eos. Potest quoque hæc pœna, sicut et sequens, referri ad damnationem inferni, et ad pœnam futuri judicii.
(15) Imple facies eorum ignominia, ita ut manifeste dejiciantur, omnibusque innotescat quod victi sunt; et quærent nomen tuum, Domine. Quidam enim gentilium videntes populum Judæorum tam mirabiliter prævalere, et se tam inopinate divina virtute succumbere, ad Deum Israel convertebantur. (16) Erubescant et conturbentur in sæculum sæculi, in die finalis judicii:13 sicut de impiis dicitur, Turbabuntur timore horribili; et in libro Judicum, Sic pereant inimici tui, Domine.14 Et confundantur et pereant. Sæpe eumdem sensum resumit ad designandum zelum justitiæ, qua adversus malignos movetur. Non enim ex impatientia aut rancore, sed ex zelo justitiæ et pro Dei honore ista precatur. (17) Et cognoscant, per experientiam suæ damnationis in futuro, seu per experientiam pœnæ in sæculo isto, quia nomen tibi Dominus, id est, quod tu vere et digne Dominus appellaris, tanquam universorum princeps, provisor et judex, cujus in ditione cuncta sunt posita, qui singulis tribuis quod merentur, qui per Isaiam testatus es:15 Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo. Cognoscant quoque, quoniam tu solus Altissimus in omni terra, id est, quod non solum Judæa in tua potestate consistit, sed quod omnia regna terræ et dii eorum tuo imperio sunt subjecta: sicut et Ezechias rex ait: Deus Israel, tu es Deus solus omnium regnorum terræ.16
Footnotes
Chapter 152 of 244