Articulus 57
EXPOSITIO MORALIS EJUSDEM PSALMI OCTOGESIMI SECUNDI.
MORALEM autem intelligentiam pro-sequendo, longe subtilior ac fructu-osior est psalmi præsentis expositio: sic enim materia psalmi hujus, est secundus Christi adventus et persecutio dura ac gra-vis fidelium a perversis. Triplex autem fuit Ecclesiæ persecutio. Prima erat in gladio tyrannorum; secunda, in verbis hæreticorum; tertia, in malis operibus fratrum fallacium. Quarta restat, quæ ex omnibus istis constabit, videlicet persecu-tio Antichristi, qui potestate armorum, ver-bis disputationum, operibus simulatarum virtutum, fideles persequetur, occidet, et plurimos fallet. Quatenus igitur tempus illud gravissimæ persecutionis abbrevie-tur, orat nunc Asaph pro secundo Christi adventu, seu acceleratione finalis judicii:1 quando, secundum Apostolum, Dominus Jesus spiritu oris sui occidet, et illustra-tione adventus sui damnabit seu destruet Antichristum:2 de quo et Isaias, Spiritu (inquit) labiorum suorum interficiet im-pium.3
Admirans itaque Asaph virtutem et glo-riam quibus Christus in judicio appare-bit, ita orditur: Deus, quis similis erit tibi? id est, o unice Fili Patris æterni, Domine Christe, universorum judex, quis similis tibi in sapientia discernendi inter bonum et malum? Nullus utique, juxta illud in Job: Ecce Deus magnus, vincens scientiam nostram.4 Quis similis tibi in æquitate cunctis reddendi quod prome-rentur? Nullus utique, quia de te scriptum est: Non est apud Dominum Deum no-strum iniquitas, nec personarum acceptio, nec acceptio munerum.5 Quis similis tibi in potestate exsequendi sententiam justi judicii? Nullus utique, quia de te ait sermo divinus: Potestas ejus, potestas æter-na quæ non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur.6
Quum ergo, o Christe, sis talis tantus-que judex, ne taceas, jam regnans in cœlo, aut in secundo tuo adventu judicioque fu-turo, quemadmodum in primo tuo adventu a judicio tacuisti, dicens:7 Ego non judico quemquam; et iterum:8 Non misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mun-dum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Neque compescaris, Deus, id est, ne retraharis ab ultione justissima; sed verum esse ostende quod de te profitetur divina Scriptura: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas;9 opus enim homi-nis reddet ei, et juxta vias singulorum re-stituet eis. Quoniam ecce inimici tui, vi-delicet mali Christiani, hæretici, Judæi, pagani, sonuerunt, id est, irrationabiliter voces iniquas protulerunt, verba vana, va-cua et perversa effando. Et ideo non ait, Locuti sunt, sed, Sonuerunt, quoniam non more hominum rationabiliter sunt locuti, sed more ferarum irrationabilem strepi-tum effuderunt, murmurando, contradi-cendoque tibi: quod tempore Antichristi maxime fiet. Tunc namque Antichristiani in liberam vocem prorumpent, sed irra-tionabilem prorsus, ut sonitus magis vo-cetur quam sermo. Et qui oderunt te, id est, qui malitiam diligunt et vitia amant, extulerunt caput, sicut superbi caput su-um erigere solent. Vel, Extulerunt caput, id est propriam rationem, confidentes in suo ingenio, atque se ipsos sapientes esse10 putantes. Vel, Extulerunt caput, id est, Antichristum exaltaverunt, credentes esse filium Dei, et Dominum Jesum blasphe-mantes: idcirco non ait, Capita, sed, Caput, quoniam omnes in unum filium perditionis, scilicet Antichristum, consentient.
S. Augustinus affirmat, quod nullius pene conscientia potest Deum odisse; sed quia frequenter ait Scriptura, quod peccatores Deum odio habeant, debemus absolute concedere, quod impii Deum habeant odio.11 Quemadmodum enim divinis præceptis obtemperantes, Deum amare dicuntur; sic Deo rebelles, eum utique odio habent. Nonne Deum odivit, de cujus ore semel audivi, quum eum ad meliora hortarer, atque divinæ majestatis beatitudinem commendarem, Mallem, inquit, Deum non esse, quam me vestram vitam, videlicet Cartusiensis ordinis conversationem, debere subire? Quomodo ergo verum est quod asserit Augustinus? Et respondendum, sicut et S. Thomas respondet, quod aliquis dicitur Deum odisse dupliciter: primo, secundum se ipsum; secundo, ratione sui effectus. Primo modo pene nullus Deum odit, quum ipse sit pura infinitaque bonitas; sed secundo modo multi Deum odiunt, videlicet propter pœnas quas pro peccatis infligit, vel quia eorum voluntati placentia prohibet, displicentia jubet.
Super populum tuum, id est contra Christianos, malignaverunt consilium tyranni et fratres falsi, quatenus eos vel blandimentis alliciant, vel pœnis et minis deterreant, aut aliquo modo a Deo avertant, lædant, aut occidant; et cogitaverunt adversus sanctos tuos: quia non solum mediocres famulos tuos, sed et viros perfectos subvertere quærunt, imitantes in hoc caput suum diabolum, de quo Dominus ait ad sanctum Job:12 Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.1314 Ubi per fluvium designantur animæ sæculares, vagæ atque instabiles, quas absorbet diabolus, nec inde miratur, id est, hoc pro magno non reputat; per Jordanem vero intelliguntur animæ religiosæ ac sanctæ, quas confidit dæmon se posse decipere. Ideo membra ejus, videlicet reprobi, non solum communem populum christianum, sed et sanctos fallere student. Dixerunt isti adversarii tui, o Domine: Venite, et disperdamus eos, scilicet Christianos, de gente: id est, omnes interficiamus, ne quisquam eorum de cetero inter gentes commoretur; et non memoretur nomen Israel, id est militantis Ecclesiæ, ultra. Multi namque tyranni conati sunt cultum et fidem atque memoriam populi christiani prorsus auferre.
Simul adversum te testamentum disposuerunt tabernacula Idumæorum et Ismaelitæ, Moab et Agareni, Gebal et Ammon, etc. Quemadmodum populi isti adversati sunt Synagogæ Judæorum, sic designati per eos adversantur Ecclesiæ Christianorum. Qui autem intelligantur per populos istos, pensare debemus ex interpretationibus nominum horum. Sicut in Genesi legitur, dum natus esset Esau, apparuit totus in modum pellis hispidus atque sanguineus: propterea vocatum est nomen ejus Edom.15 Idumæi ergo ab Edom nomen sortiti, interpretantur sanguinei seu terreni: per quos designantur avari, terrenarum rerum amatores inordinati. Ismaelitæ interpretantur inobedientes: per quos hoc loco designantur, qui propriam voluntatem sequuntur, non Deo, sed sibimetipsis obtemperantes: per quos significantur gulosi, qui non Christo, sed suo ventri deserviunt. Moab interpretatur, ex patre: per quem designantur perversi, ex Deo secundum naturam exorti, sed propter malitiam ex patre diabolo nati: quibus Christus ait, Vos ex patre diabolo estis. Per quem exprimuntur luxuriosi, quoniam filia major ipsius Lot, genuit Moab ex patre proprio.16171819 Agareni interpretantur, alieni seu advenæ: per quos figurantur falsi fratres, qui solo nomine inter electos computantur, sicut Joannes asserit: In nobis erant, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.20 Gebal interpretatur, vallis vana: sicque per eum explicantur fallaciter humiles atque hypocritæ, de quibus in libro Job habetur: Simulatores et callidi provocant iram Dei.21 Et in Ecclesiastico :22 Est qui nequiter se humiliat ; interiora autem ejus plena sunt dolo. Talibus ait Salvator : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra; quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.23 Per Ammon, qui interpretatur, populus turbidus, designati sunt iracundi, quoniam ira rationem perturbat, et hominem stulto assimilat. Propter quod Ecclesiastes dicit : Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit;24 et Job, Virum stultum interficit iracundia.25 Per Amalec, quem genuit Eliphaz primogenitus Esau, et interpretatur, populus lingens, significantur adulatores fallaciter blandientes.26 Quo vitio se caruisse ostendit Apostolus, dicens :27 Neque aliquando fuimus in sermone adulationis.
Alienigenæ, id est Philistæi, qui interpretantur, cadentes potione : per quos designantur vitiis atque luxuria ebrii ; cum habitantibus Tyrum, id est cum invidis. Tyrus enim interpretatur angustia : invidi autem in se ipsis torquentur, quasi loco angusto conclusi. Hi utique omnes populo præelecto ad vitam repugnant. Et enim Assur venit cum illis. Per Assur, qui interpretatur deprimens seu elatus, significatur diabolus, qui in profundum peccando prolapsus est, et in mentis tumorem erectus ; qui etiam rex est super omnes filios superbiæ, sicut in libro Job scriptum est.28 Facti sunt in adjutorium filiis Lot, id est declinantibus. Lot namque interpretatur declinans : quo signantur apostatæ angeli, qui cum principe suo Lucifero declinaverunt a Deo. Dæmonum vero adjutores sunt homines impii jam prædicti, quemadmodum justi adjutores seu cooperatores sunt Dei.
Deinde orat Ecclesia pro dejectione et justa punitione istorum, potius futura tormenta prædicendo, quam mala imprecando, vel conformando se divinæ justitiæ, vel orando ut in præsenti castigentur, ne æternaliter condemnentur, aut diutius vivendo gravius prævaricentur, et ne bonum commune, atque Ecclesiam diutius persequi permittantur. Fac illis sicut Madian et Sisaræ, etc. Madian, qui erat filius Abrahæ ex Cetura, interpretatur, relinquens judicium :29 quo figurantur qui se ipsos non judicant, neque Dei futurum judicium metuunt : propter quod salvari non poterunt, secundum quod in libro Job quidam dicit, Numquid qui non amat judicium, sanari potest?30 Per Sisaram, qui interpretatur, exclusio gaudii, illi signantur qui propter mundi et carnis suæ delicias, æternæ beatitudinis gaudia a se ipsis excludunt, sicut de talibus ait Dominus Jesus : Væ vobis qui nunc ridetis, quia lugebitis et flebitis.31 Salomon quoque :32 Cor sapientium ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia. Est tamen quædam spiritualis lætitia non abjicienda, de qua dicit Apostolus :33 Gaudete in Domino semper. Per Jabin, qui interpretatur sapiens, intelliguntur carnaliter sapientes, quibus ab Isaia dicitur : Væ qui sapientes estis in oculis vestris.34 Per Cison, quod interpretatur duritia, intelliguntur obstinati in malo, seu induratio cordis.
Orat ergo Ecclesia, ut persecutoribus suis fiat sicut peccatoribus nunc prædictis sæpius factum est ; præcipue tamen ista petuntur contra exercitum Antichristi. Pone principes eorum, scilicet persecutorum Ecclesiæ, sicut Oreb et Zeb et Zebee, etc. Per Oreb, qui interpretatur siccitas, designantur aridi a gratia Dei : de qua ariditate scriptum est, O pastor et idolum derelinquens gregem, brachium ejus ariditate siccabitur, id est, operatio ejus gratia Dei privabitur.35 Per Zeb, qui interpretatur lupus, significantur rapaces. Per Zebee, qui interpretatur, victima lupi, figurantur qui peccando facti sunt præda diaboli. Per Salmana, qui interpretatur, umbra commotionis, seu, in pravitate perfectus, signantur instabiles, seu cum diabolo unum corpus effecti, qui simul cum illo projiciendi sunt in caminum ignis æterni. Omnes principes eorum, id est, capitaneos peccatorum jam prænominatorum, justos vastantium;36 qui principes dixerunt: Hereditate possideamus sanctuarium Dei, id est terram, possessiones, ecclesias Christianorum, vel potius ipsos Christianos, subjiciendo eos nostro imperio, legi et cultui. Populus namque fidelis sanctuarium Dei vocatur, juxta illud Apostoli:37 Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Cetera exponenda sunt sicut in præcedenti articulo.
Psalmus iste contra iniquos satis terribiliter invehitur; et quam inæstimabili confusione ac pœna in futuro judicio sint plectendi, qui modo non convertuntur, in ipso ostenditur. Quod vero hic dicitur, Imple facies eorum ignominia, accipi potest de tarda et infructuosa pœnitentia reproborum, non ex amore justitiæ, sed timore pœnarum de peccato dolentium: de quorum pœnitentia in libro Sapientiæ scriptum est:38 Dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes; et sequitur: Talia dixerunt in inferno.39 Denique versus iste, Imple facies eorum ignominia, accipi potest in bono; eritque sensus: Da, Domine, ut in præsenti refutentur et contemnantur ac vituperentur, secundum quod peccatores sunt, quatenus ex ipsa sua ignominia cessent peccare. Quemadmodum enim per adulationem et laudem falsissimam roboratur peccator in culpa, ita per ignominiam sibi illatam, a malo retrahitur, dum se ab omnibus argui contuetur. Et ita salubriter quœrent nomen tuum, Domine, per pœnitentiam salutarem et veram compunctionem. Pertinere quippe videtur hoc ad eos, de quibus in Evangelio scriptum est: Compelle intrare.40
PRECATIO.
Deus supernæ majestatis, cui non est similis, propter multitudinem peccatorum non disperdas nos de gente electorum; sed clementi bonitate facias nomen nostrum memorari in Israel in æternum.
Footnotes
-
Marc. xiii, 20. ↩
-
II Thess. ii, 8. ↩
-
Is. xi, 4. ↩
-
Job xxxvi, 26. ↩
-
II Par. xix, 7. ↩
-
Dan. vii, 14. ↩
-
Joann. viii, 15. ↩
-
Joann. iii, 17. ↩
-
Job xxxiv, 10, 11. ↩
-
Rom. i, 22. ↩
-
Ps. xx, 9; LXXIII, 4, 23; et alibi. ↩
-
Job xI, 18. ↩
-
Rom. xvi, 18. ↩
-
Job XL, 18. ↩
-
Gen. xxv, 25. ↩
-
Gen. xix, 33, 37. ↩
-
Joann. viii, 44. ↩
-
Gen. xix, 33, 37. ↩
-
Joann. viii, 44. ↩
-
1 Joann. ii, 19. Job xxxvi, 13. ↩
-
Rom. xvi, 18. ↩
-
Eccl. xix, 23. ↩
-
Luc. xvi, 15. ↩
-
Eccle. vii, 10. ↩
-
Job v, 2. ↩
-
Gen. xxxvi, 12. ↩
-
1 Thess. ii, 5. ↩
-
Job xli, 25. ↩
-
Gen. xxv, 2. ↩
-
Job xxxiv, 17. ↩
-
Luc. vi, 25. ↩
-
Eccle. vii, 5. ↩
-
Philipp. iv, 4. ↩
-
Is. v, 21. ↩
-
Zach. xi, 17. ↩
-
Eccli. xix, 23. ↩
-
1 Cor. 17, 17. ↩
-
Sap. v, 3. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Luc. xiv, 23. ↩
Chapter 153 of 244