Articulus 58
EXPLANATIO PSALMI OCTOGESIMI TERTII: QUAM DILECTA TABERNACULA TUA !
DECLARANDI nunc psalmi titulus est: In finem, pro torcularibus, filiis Core, psalmus: id est, psalmus iste in finem, id est in Christum, qui est beatitudo nostra ac vita æterna, nos dirigens, convenit filiis Core, id est imitatoribus Jesu Christi crucifixi; scriptus pro torcularibus, id est, de tribulationibus atque pressuris Ecclesiarum, seu ipsis Ecclesiis multipliciter tribulatis, agens et tractans. Core enim interpretatur Calvaria. Calvaria autem est locus in quo crucifixus est Dominus.1 Psalmus iste ad litteram de inæstimabili desiderio ferventium viatorum, ad patriam suspirantium, atque de incomprehensibili beatitudine comprehensorum scriptus videtur.
AIT ergo: (1) Quam dilecta tabernacula tua! id est, vehementer dilecta, multum amanda, et incomparabiliter desiderabilia sunt habitacula curiæ cœlestis, loca et mansiones Beatorum in patria. De quibus tabernaculis etiam ait Salvator: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut recipiant vos in æterna tabernacula;2 et rursus: In domo Patris mei mansiones multæ sunt.3 Non quod in cœlo empyreo, quod est locus, domus et patria Beatorum, sint habitacula parietibus seu interstitiis opacis divisa; sed pluraliter dicitur, Tabernacula, et, Mansiones, ad designandum varios gradus præmiorum in patria. Quemadmodum enim alia est cla-45
Matth. xx, 9, 10. ritas solis, alia claritas lunæ, alia claritas stellarum; sic diversa est quantitas gloriæ Beatorum, secundum exigentiam meritorum eorum. Beatitudo tamen seu vita æterna quam habent, una est ex parte objecti, quæ designatur per denarium, quem singuli operarii receperunt, sicut in Evangelio Veritas docet. Itaque multum dilecta cordi devoto sunt tabernacula tua cœlestia, o Domine virtutum, id est angelorum sanctorum seu omnium potestatum cœlestium, terrestrium et infernorum. Quemadmodum enim omnes angelici spiritus, Angeli appellantur, ita et Virtutes dicuntur, secundum principem theologorum, propter efficaciam quam habent in exsequendo omnem operationem deiformem, eis a Deo præfixam.
II Cor. v, 1.
Hebr. ix, 24.
Num xxiv, 5, 6.
Cant. i, 6.
Hæc superna tabernacula, quantum ad locum corporeum, sunt unum tabernaculum, scilicet cœlum empyreum, de quo ait Apostolus: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, æternam in cœlis. Et ad Hebræos: Non in manufacta sancta Jesus introiit exemplaria verorum, sed in ipsum cœlum. Horum supermundanorum tabernaculorum figuræ erant tentoria filiorum Israel, de quibus ait Balaam propheta verus, sed homo iniquus: Quam pulchra tabernacula tua, Jacob! tentoria tua, Israel! ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quæ fixit Deus. Hæc tabernacula sibi precabatur ostendi anima Christi amore succensa, ejusque sponsa, dicens in Cantico: Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie. Verumtamen mirum videtur, cur Propheta non potius commendat amabilitatem regis et habitatoris tabernaculorum istorum, quam ipsa tabernacula: præsertim quum non propter tabernacula hæc amandus sit Rex cœlestis, sed propter Regis decorem amanda sint tabernacula ejus. Et respondendum, quod ideo tabernacula commendantur, ut cognoscamus quæ sit patria nostra, in qua mentis nostræ affectum atque intuitum semper erigere ac stabilire debemus. Nomine quoque tabernaculorum insinuatur decor, gloria et amabilitas Regis ac Creatoris ipsorum. Denique tam dilecta ac diligenda sunt tabernacula ista, quantum sunt bona, jucunda, beata. Quam autem jucunda, itemque beata consistant, inferius tangit.
Concupiscit et deficit anima mea. De duplici concupiscentia loquitur sacra Scriptura, quarum una est sancta et nobilis, alia fœda ac vilis. Concupiscentia sancta et clara, intellectualis vocatur: de qua in libro Sapientiæ dicitur, Concupiscentia sapientiæ deducit ad regnum perpetuum; et Ecclesiasticus, Auris, inquit, bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam. De concupiscentia vero immunda et vili, quæ sensualis dicta est, scribitur apud eumdem: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Nunc autem de intellectuali concupiscentia, quæ est desiderium voluntatis, sermo inducit.
C Itaque, Concupiscit, id est, vehementer desiderat, anima mea, cum Creatore suo esse peroptans, et tendens in atria Domini, id est in tabernacula jam prædicta: quæ appellantur tabernacula, propter inhabitationem; et atria, propter capacitatis suæ latitudinem. Nec solum concupiscit, sed insuper deficit: quod dupliciter accipi potest. Primo sic: Deficit, id est, tantum desiderare atria ista non valet, quantum desiderabilia sunt, quia nec intellectus viatorum digne aut satis cognoscere, neque affectus eorum digne aut satis appetere potest gaudia Beatorum, juxta illud Apostoli: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se. Et quasi ab eo interrogaremus, Unde hoc nosti? respondens, Nobis, inquit, revelavit Deus per Spiritum suum. Secundo exponitur sic: Deficit anima mea in atria Domini, id est, ex vehementi affectu in alienationem seu ecstasim cecidit: quoniam ex vehementissima oc-
Sap. vi, 21.
Eccl. iii, 31.
Ibid. xviii, 30.
I Cor. ii, 9; Is. lxiv, 4.
I Cor. ii, 10. cupatione intellectualium potentiarum in Deo, corporalis natura mirabiliter immutatur, naturalis harmonia constringitur, corpus obrigescit et obstupescit; sicque sensitivæ potentiæ a suis operationibus suspenduntur, et homo a se ipso alienari atque deficere perhibetur.
(2) Cor meum, id est appetitus intellectualis, et caro mea, id est appetitus sensitivus; vel, Cor meum, id est anima, et caro mea, scilicet corpus; exsultaverunt in Deum vivum, id est, cum exsultatione tetenderunt in Deum omnis vitæ principium, et in ipso et de ipso lætati sunt, ita quod Deus est objectum, causa et terminus lætitiæ meæ. Sed non uniformiter convenit exsultatio ista appetitui intellectivo seu voluntati, appetitui quoque sensitivo et carni. In voluntate namque est secundum essentiam; in appetitu sensitivo, secundum redundantiam; in carne vero, secundum aliqua signa interioris lætitiæ, sicut est serenitas vultus, risus et refloritio quædam ætatis: quia ut scriptum est, Animus gaudens ætatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa.6 Appetitus autem superior, qui est voluntas, appetitum sensitivum movet et secum trahit, quemadmodum sphæra superior inferiorem: propterea magnæ affectiones voluntatis, in appetitum sensitivum redundant, ita quod ipse participat naturam affectionis, quæ in voluntate consistit.
(3) Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Versiculus iste diversimode exponitur. Hieronymus enim ad litteram ita exponit, quod Propheta quodammodo probat arguens a majori, quod utique rationalis creatura habeat locum beatum, in quem deveniens quietetur ac requiescat, quoniam passer qui est irrationale animal, post volatum et lassitudinem invenit locum quo quiescat. Turtur quoque nidum habet, in quo pullos proprios collocet: ergo et homo locum sortitur, ubi opera sua reponat, sicut et Christus hortatur: Thesaurizate vobis thesauros in cœlo.7 —
A Secundo exponitur sic: Etenim passer, id est homo pœnitens: de quo inferius dicitur, Factus sum sicut passer solitarius in tecto;8 invenit sibi domum, id est locum misericordiæ in Ecclesia Christi, qui eum qui venit ad se, non ejicit foras;9 et turtur, id est homo perfectus cœlestia speculans, invenit nidum sibi, id est mansionem, haud dubium quin in cœlo, ubi ponat, id est, finaliter statuat, pullos suos, id est opera sua, non quærens mercedem in terra ab homine, sed in cœlo a Deo.
B Dicitur autem homo pœnitens, passer: primo, quoniam ante conversionem, ad similitudinem passeris, mobilis erat, vagus, libidinosus et petulans; secundo, quoniam post conversionem, ad similitudinem passeris, in alto ædificat, turrim virtutum construere cupiens, et opera sua ab insidiis dæmonum in Christo abscondens.10 Vir quoque perfectus, turtur ideo dicitur, quoniam desiderio cœlestium gemit, in petra quæ Christus est, nidificat, pro cantu, id est pro gaudiis mundi, gemitum habet, id est terrenarum rerum contemptum.11 —
C Tertio sic: Etenim passer, id est ratio, quæ instar passeris sublimiter volat penna contemplationis atque virtutis, invenit sibi domum nunc in militanti Ecclesia, habitando in ea per fidem et dilectionem, et postea in Ecclesia triumphanti, habitando in ea per speciem, fruitionemque beatam; et turtur, id est caro mortificata, spiritui prompte obediens, in operibus pœnitentiæ gemens, nidum sibi, ubi ponat pullos suos, quoniam opera sua ponit in loco securo, videlicet non in ore hominum, sed in conscientiæ puritate.
(4) Altaria tua, Domine virtutum, Rex meus et Deus meus. Versus iste uno modo exponitur, ita ut ad præcedentem versum pertineat, et declaret quæ sit domus, et quis nidus, quem passer et turtur sibi inveniunt, utpote, Altaria tua, id est mansiones cœlestes, de quibus in principio psalmi hujus jam dictum est: quæ idcirco appellantur altaria, quia in eis incessabiliter sacrificia laudum Domino offeruntur; imo et nostra obsequia, oblationes et vota ibi ab angelis sanctis Deo repræsentantur et immolantur. Hæc ergo altaria tua, Domine, sunt domus et nidus viatorum ad cœlos tendentium, o Domine virtutum: qui licet sis omnium Deus et rex, quoniam cuncta creasti et regis; specialiter tamen es rex meus, quoniam specialiter provides mihi, præservando me a multis periculis et peccatis, gratiamque recte tendendi ad patriam vitæ æternæ præstando; es etiam specialiter Deus meus, quia non tantum in naturali esse me produxisti, sed in esse supernaturali, divino atque gratifico me per gratiam reformasti, et ego te præ omnibus rebus singulariter amo et colo. Non est hoc omnium dicere, sed perfectorum dumtaxat, vel etiam ferventer efficaciterque proficientium, qui Deum quotidie fervidorum desideriorum brachiis complectuntur, dicentes: Tenui illum, nec dimittam;12 et, Mihi adhærere Deo bonum est.13 — Secundo exponitur versus iste per se, aliquid tamen subintelligendo, ut sit sensus: Altaria tua, Domine virtutum, sunt illa, in quibus humanus quietatur affectus, videlicet tabernacula illa superna: quæ dicta sunt nidus, propter securitatem; altaria vero, propter oblationem perfectam, præsertim quum in eis etiam Christus interpellet pro nobis.14
(5) Beati qui habitant in domo tua, Domine, id est in regno cœlorum, in patria electorum, in palatio angelorum, in cœlo empyreo, in domo non manufacta, æterna, in triumphanti Ecclesia;15 in sæcula sæculorum, id est sine fine, laudabunt te: prout in Apocalypsi habetur:16 Requiem non habebant, die ac nocte dicentia:17 Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens. Et alibi: Qui redempti fuerint, venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum;18 gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus. Tanta est equidem beatitudo habitantium in domo ista cœlesti, ut omnem defectum, omnem miseriam, omnem displicentiam, omnem insecuritatem ac terminationem excludat, omnem vero sufficientiam, omnem complacentiam comprehendat. Quidquid enim appetitur, præsto est; quidquid respuitur, longe est. Merito igitur in Evangelio scriptum est: Beatus qui manducabit panem in regno cœlorum.19 Et Petrus: In Jesum, non videntes, creditis;20 videntes autem, exsultabitis lætitia inenarrabili et glorificata. In hoc itaque beatitudinis regno, summa et unica occupatio nostra, totum exercitium nostrum, jucundissimumque nostrum negotium erit Deum laudare, superfelicissimam Trinitatem glorificare, Deo sublimi et benedicto incessabile Alleluia cantare, prout in Isaia scriptum est: Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.21 Sed quis ad hanc laudem perennem, mansionemque cœlestem perduci merebitur? nisi qui nunc Dominum laudat, nunc in ejus præconiis gaudet, nunc in ejus veneratione lætatur; qui in carne vivens, non carnaliter conversatur, sed in præsenti sæculo angelicam ac cœlestem conversationem orditur ac imitatur, implere studens quod scriptum est:22 Timete Dominum, et date illi honorem, et adorate eum qui fecit cœlum et terram, mare et fontes aquarum.23
Insuper manifestat Propheta, quod non humana et naturali virtute, sed ope gratiæ Dei, homo perveniat ad domum cœlestem. (6) Beatus vir, cujus est auxilium abs te: id est, felix homo nunc in spe, et tandem in re, cui tu, Domine, modo auxilium gratiæ tuæ impendis, ut operetur et adipiscatur per gratiam (quæ est supernaturale donum, omnem naturalem dignitatem et facultatem excedens) quod nec agere neque acquirere sufficit per naturam. In quo error Pelagianorum confunditur, asserentium hominem sine gratia speciali et supernaturali posse mereri atque salvari. Propterea enim ait Apostolus: Deus vivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvati.24 Et rursus: Gratia, inquit, salvati estis per fidem, et non ex operibus. Dei enim donum est, ne quis glorietur.25 Dominus quoque per Osee dicit:26 Perditio tua, Israel, ex te; in me tantummodo auxilium tuum. Igitur, Beatus vir, cujus est auxilium abs te: quia si Deus pro nobis, quis contra nos?27
Ascensiones, id est spiritualium profectuum gradus, virtuosorum processuum incrementa, in corde suo disposuit, proponens fortiter proficere, et gratiæ Dei per liberi usum arbitrii cooperari, in valle lacrimarum, id est in præsentis peregrinationis exsilio, in quo peccata semper plangenda sunt, in loco quem posuit, id est, quem homo sibi ipsi vallem lacrimarum effecit, quoniam peccando, paradiso expulsus est, et in hanc vallem projectus.28 Vel, In loco quem Deus posuit homini pro valle lacrimarum, quatenus in eo vitia sua deploret, ad patriamque plorans adspiret. Unde Dominus Adæ: Maledicta, inquit, terra in opere tuo.29 In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Verumtamen de hac valle lacrimarum faciunt sibi nonnulli domum lætitiæ, utentes hoc mundo ut patria, non ut via; ut paradiso, non quasi exsilio.
Talibus clamat Scriptura:30 Quicumque voluerit amicus hujus mundi fieri, inimicus Dei constituetur. Nos vero utamur hoc mundo tanquam peregrinatione, via, exsilio, lacrimarumque valle et carcere, et ascensiones spiritualium profectuum intra nos disponamus; consummationem vero et exsecutionem a Domino exspectemus, secundum quod a Salomone scribitur: Cor hominis disponit viam suam, sed Dei est dirigere gressus ejus.31 Ideo subditur:
(7) Etenim benedictionem, id est cœlestis gratiæ infusionem ac divinorum donorum multiplicationem, dabit in hac via electis suis legislator, id est Christus, utriusque Testamenti collator, qui per Isaiam admonet: Attendite ad me, populus meus, quia lex a me exiet, et judicium meum in luce populorum requiescet.32 Ibunt fideles de virtute in virtutem, id est de bono in melius, donec ad optimum perducantur; ibunt de unius virtutis actu in opus virtutis alterius, nunc orando, nunc aliis succurrendo, nunc propria mala deflendo: et ita post hanc peregrinationem ab eis clare videbitur Deus deorum, id est summus et verus Deus, omnium participative dictorum deorum creator et Dominus, in Sion illa cœlesti, de qua Apostolus loquitur: Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem, et multorum millium angelorum frequentiam.33 Hic Deus a Sanctis in patria cernitur, quemadmodum in Apocalypsi ostenditur: Videbunt faciem ejus, et nomen ejus in frontibus eorum.34 Ecce quanta et quam jucunda est merces spiritualis ascensionis, in vera humilitate fundamentum habentis, cui visio Dei promittitur. Propter quod dictum est:35 Bonorum laborum gloriosus est fructus, videlicet Dei clara cognitio. De qua ait eadem Scriptura: Nosse te, Domine, consummata justitia est; et seire virtutem tuam, radix est immortalitatis.36
Ut ergo homo hoc Dei auxilium consequi mereatur, devote nunc postulat: (8) Domine, Deus virtutum, exaudi orationem meam, dando quod peto; auribus percipe, id est, per misericordiam et sapientiam tuam demonstra te precem meam acceptasse, Deus Jacob patriarchæ, et populi vitia supplantantis per Jacob designati.
(9) Protector noster in adversis, adspice, Deus, preces, vota, et opera mea; et respice in faciem Christi tui, Domini Salvatoris, quem habemus advocatum apud te, et est propitiatio pro peccatis nostris, secundum Joannem;37 qui secundum Paulum, ascendit in cœlum ut appareat nunc vultui tuo pro nobis.38 In hunc respice, et per omnem sanctitatem, dignitatem, ac meritum omnium quæ ipse pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit, tribue nobis quod nostra opera non merentur, et quidquid in nomine ejus precamur, quatenus verificetur quod Christus tuus ait: Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.39
Gratiam hanc perveniendi ad gloriam tuam, o Domine, ideo peto, (10) Quia melior est dies una in atriis tuis, id est in prædictis tabernaculis tuis tam dilectis, mansionibusque cœlestibus, super millia, id est ultra quamcumque multitudinem dierum vitæ præsentis. Nulla est enim comparatio gaudiorum seu divitiarum regni cœlestis, ad bona vitæ præsentis ;40 nobiliusque exsisteret, Deum una die per speciem contemplari, quam multis millibus dierum eum per fidem conspicere. Dicit autem, Melior est dies una, etc., non quod in cœlo sint plures dies, quia in cœlo dies nocte non rumpitur, nec vicissitudinem temporum patitur ; sed quoniam illa una dies Sanctorum in patria, quæ est participata æternitas appellaturque ævum, multos dies continet et includit. Conjunctio quoque causalis, in principio versus istius posita, ad sequentem versum potest referri : (11) Elegi abjectus esse in domo Dei mei, id est, malui despectus videri, humiliari, subesse, obedire, contemni et castigari in Ecclesia Christi, seu qualibet congregatione fideli, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum, id est, quam honorari in mundo, sublimari in sæculo, præesse, dominari, hominibus impiis commisceri, conformari aut complacere. Per humilitatem namque, et non aliter, ad altitudinem pervenitur. Hinc Moyses : Recedite, inquit, a tabernaculis impiorum hominum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.41
(12) Quia misericordiam et veritatem, id est justitiam, diligit Deus in se ipso, et item in nobis, quia per eas Deo placemus, quemadmodum Michæas commemorat :42 Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, aut quid Dominus requirat a te :43 utique facere judicium, et diligere misericordiam. Nam et superius dictum est, Universæ viæ Domini misericordia et veritas : quæ etiam in omni opere Deo conveniunt.44 Et Salomon docet : Misericordia et veritas non te deserant, et invenies gratiam coram Deo et hominibus. Gratiam in præsenti et gloriam in futuro dabit Dominus :45 ab eo enim descendit omne bonum optimum, et omne donum perfectum.46 (13) Non privabit bonis prædictis, videlicet auxilio gratiæ, benedictione cœlesti, et præmio gloriæ, eos qui ambulant in innocentia cordis, id est, qui juste vivunt, nulli nocendo, et divinis mandatis obediendo. De quibus asserit Salomon: Qui justi sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea.47 Unde ad sanctum Job quidam dicit: Recordare, obsecro, quis unquam innocens periit? Quin potius vidi iniquos Deo flante perisse.48 Et alibi: Salvabitur innocens; salvabitur autem munditia manuum suarum.49 Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te, per spem formatam, prout Isaias fatetur: Deus judicii Dominus; beati omnes qui exspectant eum.50 Unde alio loco scriptum est: Respicite, filii, nationes hominum, et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.51
O quam gloriosum, amorosum, et sanctum psalmum audivimus! Qui etiam religiosos et claustrales præcipue consolatur, qui Domino malunt in cœnobio, spreto sæculo, in humili abjectaque vita servire, quam in mundo deliciari atque florere. Amemus igitur et incomparabili dilectione præamemus dilecta tabernacula Domini virtutum, omnia transitoria transcendendo, et velut stercora reputando. Concupiscat, et concupiscendo deficiat anima nostra in atria Dei, scientes et profitentes quoniam non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus, tanquam advenæ et peregrini.52 Exsultemus insuper intus et foris in Domino, ejus dignitatem, bonitatem et beatitudinem contemplando, ejus beneficia recolendo, ejus promissa præstolando, eum in omnibus amando, eum in singulis venerando, intendendo et exquirendo. Conemur quoque incessanter proficere, de actu unius virtutis in operationem alterius transmeare, atque in istis divinis operibus perseverare, quoadusque Deum deorum in Sion per speciem contemplari sinamur.
PRECATIO.
Auxiliator Deus fortis, adsit nobis, quæsumus, virtus tua hac in valle plorationis; doce nos ascensiones in cordibus nostris disponere : ut de virtute in virtutem euntes, Deum deorum in cœlesti Sion nos te videre concedas lætantes.
Footnotes
-
Joann. xix, 17, 18. ↩
-
Luc. xvi, 9. ↩
-
Joann. xiv, 2. ↩
-
I Cor. iii, 17. ↩
-
1 Cor. xv, 41. ↩
-
Prov. xvii, 22. ↩
-
Matth. vi, 20. ↩
-
Ps. ci, 8. ↩
-
Joann. vi, 37. ↩
-
Luc. xiv, 28. ↩
-
1 Cor. x, 4. ↩
-
Cant. III, 4. ↩
-
Ps. LXXXII, 28. ↩
-
Rom. VIII, 34. ↩
-
II Cor. V, 1. ↩
-
Apoc. IV, 8; ↩
-
Is. VI, 3. ↩
-
Is. LI, 11. ↩
-
Luc. XIV, 15. ↩
-
I Petr. I, 8. ↩
-
Is. LI, 3. ↩
-
II Cor. X, 3. ↩
-
Apoc. XIV, 7. ↩
-
Ephes. II, 5. ↩
-
Ibid. 8, 9. ↩
-
Osee. xiii, 9. ↩
-
Rom. vii, 31. ↩
-
Gen. iii, 23. ↩
-
Ibid. 17, 19. ↩
-
Jacob. iv, 4. ↩
-
Prov. xvi, 9. ↩
-
Is. li, 4. ↩
-
Hebr. xii, 22. ↩
-
Apoc. xxii, 4. ↩
-
Sap. iii, 15. ↩
-
Sap. xv, 3. ↩
-
1 Joann. ii, 1, 2. ↩
-
Hebr. ix, 24. ↩
-
Joann. xvi, 23. ↩
-
Rom. viii, 31. ↩
-
Num. 16, 26. ↩
-
1 Petr. 11, 11. ↩
-
Mich. 1, 8. ↩
-
Ps. 14, 10. ↩
-
Prov. 3, 4. ↩
-
Jacob. 1, 17. ↩
-
Prov. 11, 21. ↩
-
Job iv, 7-9. ↩
-
Num. xvi, 11, 30. ↩
-
Is. 11, 18. ↩
-
Eccl. 11, 11. ↩
-
Hebr. xiii, 14. ↩
Chapter 154 of 244