Skip to the text

Articulus 59

ELUCIDATIO PSALMI OCTOGESIMI QUARTI : BENEDIXISTI, DOMINE, TERRAM TUAM.

HABET præterea psalmus nunc declarandus hunc titulum : In finem, filiis Core, psalmus : id est, psalmus præsens in finem, qui Christus est, nos dirigens, cantatur et convenit filiis Core, atque imitatoribus Christi crucifixi, cujus tota conversatio erat velut quædam continua passio. Psalmus iste ad litteram scriptus est de primo Christi adventu seu incarnatione, variisque beneficiis humano generi per Christi passionem collatis.

Sicut sæpe jam præhabitum est, psalmi isti, in quorum titulis ponuntur filii Core, secundum Hieronymum et Hebræos, a filiis Core seu uno eorum conscripti sunt. Secundum Augustinum vero, omnes psalmi a David editi asseruntur, et filii Core spiritualiter exponuntur, sic quod per eos intelligantur filii Domini Jesu pro nobis crucifixi, quoniam Core interpretatur Calvaria, ubi Christus crucifixus est.1 Hebræi vero (quos imitatur Hieronymus) asserunt, quod dum Core incepit Moysi esse rebellis, quemadmodum Dathan et Abiron et Hon de tribu Ruben, tunc filii Core consenserant patri suo, sed postmodum pœnitebant. Quum vero Moyses jusserat ut omnes recederent a tabernaculis Core et Dathan et Abiron, ne simul cum illis perirent, filii Core non recesserunt, sed cum patre suo in tentorio permanserunt, quatenus eum a sua rebellione averterent. Verum dum ille flecti contempsit, dirupta est terra sub pedibus ejus, et ipse cum tabernaculo suo a terra absorptus est, descenditque in infernum humo opertus. Et factum est grande miraculum, ut eo pereunte, filii ejus non perirent : manserant namque in aere suspensi, quousque reclusa est terra. Quæ omnia in libro Numerorum Moyses adstruit.2 Quibus gestis et consideratis, filii Core totis præcordiis ad Deum conversi sunt : propter quod spiritum prophetiæ recipere meruerunt, plurimosque psalmos fecerunt. Et dicit Hieronymus : Omne psalterium sagaci mente perlustrans, nihil triste in psalmis filiorum Core invenio : semper enim in psalmis eorum læta sunt omnia et jucunda ac amorosa ; sæcularibusque contemptis, cœlestia et æterna desiderant.

A IT itaque sanctus Propheta : (1) Benedixisti, Domine Pater seu Deus Trinitas, per Christi incarnationem, terram tuam, id est omnium electorum Ecclesiam, dando eis salutem et gratiam per Christi adventum. Quod enim facit incarnatio et passio Christi jam facta, hoc fecit antiquis temporibus fienda atque futura, in omnibus Christo tunc futuro per fidem formatam, id est caritati conjunctam, unitis. Unde Joannes in Apocalypsi affirmat, Agnum qui Christus est, ab origine mundi occisum.3 Benedictio autem Dei vocatur, collatio munerum divinorum. Avertisti captivitatem, id est obligationem ad pœnam damni propter originale peccatum, et spiritualem captivitatem qua a dæmonibus captus tenetur homo, propter jugum iniquitatis et servitutem culpæ ac dæmonis.

Sic igitur, Avertisti captivitatem Jacob, id est populi fidelis, vitia supplantantis, ex Jacob corporaliter vel spiritualiter nati, eripiendo eum a servitute peccati et captivitate diaboli. Christus enim fortem armatum alligavit, et principem hujus mundi foras projecit.45 De cujus captivitatis aversione per Christum jam facta, Zacharias lætabundus cecinit: Juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi. Jeremias quoque de futura hac liberatione dicit:67 In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter. Et Dominus apud Isaiam ait ad Christum: Dedi te in fœdus populi, in lucem gentium, ut educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.8 Merito autem per Jacob seu populum Judæorum, intelliguntur ad litteram universi fideles, quoniam eo tempore quo scriptus est psalmus præsens, totus pene mundus ad idololatriam declinavit, præter filios Jacob: sicque per Jacob omnes designantur, qui fidem ejus sequuntur.

(2) Remisisti, o Deus Trinitas, iniquitatem plebis tuæ fidelis et electæ, per Christi adventum ac passionem: qui non solum originale peccatum delevit, sed etiam actualia vitia abstulit, satisfaciendo pro totius mundi delictis, quemadmodum scriptum est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.9 Et Apostolus: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi.10 Isaias quoque: Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum. Sed si virtus seu meritum incarnationis, conversationis, passionisque Christi nobis proficere debet, oportet ut applicetur nobis: applicatur autem nobis per fidem et caritatem et sacramenta Ecclesiæ. Propter quod Paulus testatur: In hoc omnis qui credit, justificatur. Operuisti omnia peccata eorum per Christi mortem ac obedientiam:11 qui quantum in se est, ita omnia peccata moriendo delevit, ac si nunquam fuissent. Idcirco tu, Deus, de Christo testatus es: Ecce ego adducam servum meum Orientem, et auferam iniquitatem terræ illius in una die, id est in die passionis ipsius.12

(3) Mitigasti omnem iram tuam: id est, vindictam tuæ justitiæ in effectum misericordiæ convertisti, non ulciscendo amplius originale peccatum: quoniam propter illud nullus a beatifica visione differtur post Christi passionem, dummodo aliunde defectum non habeat, scilicet quia meritum Christi sibi applicatum non est; avertisti te ipsum ab ira indignationis tuæ, id est a magna ultione tuæ justitiæ: quoniam usque ad Christi adventum, dimisisti gentes variis erroribus falli multipliciterque damnari, sed Christo adveniente cœpit gentilitas illuminari. Propter quod Paulus: Tempora, inquit, prioris ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant.13 Et Scriptura ait: Nos omnes quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit.141516 Sed Domino Salvatore jam nato, populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam; cœperuntque homines proprias vias deserere, et Christi itinera ambulare, quemadmodum Joannes edocuit:17 Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.18 Hæc autem mitigatio etiam ad Judæos extenditur, imo et usque ad patres in limbo: nam et ipsis per Christum indultus est originalis peccati reatus, propter quem retardabantur a gloria. Unde Dominus ait: Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Quod Michæas quoque introducit, dicendo: Non immittet Dominus ultra furorem suum, quia volens misericordiam est. Revertetur et miserebitur nostri;19 deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.2021

(4) Converte nos, Deus salutaris noster, conversione stabili et perfecta, ita ut toto corde, tota anima, tota virtute tibi adhæreamus per contemplationem sinceram, dilectionem ferventem, devotum et humilem cultum; et averte iram tuam a nobis, per temetipsum descendendo ad nos, et satisfaciendo pro nobis. Sed quia superius dixit, Mitigasti omnem iram tuam, quid necesse est nunc orare ut iram suam a nobis avertat ? Et respondendum, quod Deus, quantum in se est, omnino placatus est nobis per Christum; sed si nos Christo ingrati efficimur, gravius quam ante irascitur nobis Deus. Oramus itaque ut iram suam avertat: primo, ne dimittat nos cadere; secundo, quatenus si ceciderimus, ipse protinus misereatur atque subveniat.

(5) Numquid in æternum irasceris nobis, subtrahendo opem et gratiam tuam propter nostra demerita, aut extendes iram tuam, id est, continuabis tuam vindictam, a generatione in generationem, id est a qualibet generatione præcedenti in quamlibet generationem sequentem sine fine ? Non utique, quoniam tibi proprium est misere-ri et parcere: qui locutus es, Ego scio cogitationes quas cogito super vos, cogitationes pacis, et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.

(6) Deus, tu conversus ad nos per tuam incarnationem et corporalem præsentiam, vivificabis nos vita gratiæ in præsenti, et vita gloriæ in futuro. Unde Christus ait: Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Alibi quoque: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Et ipse iterum: Ego, inquit, sum resurrectio et vita; qui credit in me, non morietur in æternum. Vivificavit autem nos Christus, quoniam a morte peccati et nece inferni nos eruit, atque salutari sua doctrina et gratia corda nostra implevit. Et ideo scriptum est: Tempus inquirendi Dominum, quum venerit qui docebit nos justitiam; rursusque, De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Et plebs tua christiana electa et sancta, lætabitur, non in rebus carnalibus, vanis, illicitis, sed in te, tuæ bonitati, perfectioni, et beatitudini congratulando, atque de tuis beneficiis ac promissis cordialiter exsultando. Ad hanc sanctam in Deo lætitiam admonemur a Joele: Exsultate in Domino Deo vestro, quia dedit vobis Doctorem justitiæ. Isaias quoque in persona populi christiani pulcherrime ait: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos. Iste Dominus, sustinuimus eum; exsultabimus et lætabimur in salutari ejus. Hinc etiam Habacuc ait: Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo.

(7) Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam: id est, Christum Filium tuum misericordiæ fontem, per quem tu nostri summe misertus es, manifesta oculis nostris, quatenus eum oculis mentis et corporis videamus in terra conversari: sicut per Baruch dictum fuit, Post hæc super terram visus est, et cum hominibus conversatus est. Orat ergo Propheta ut Christus visibiliter in mundo appareat, assumendo naturam humanam: quod modo impletum est, prout Joannes in exordio primæ suæ Canonicæ pandit: Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, et manus nostræ contrectaverunt de Verbo vitæ. Alibi quoque: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Et salutare tuum, id est Christum Salvatorem, per quem tu salvas nos, da nobis gratis ex tua caritate et bonitate, non ex nostra justitia, mittendo eum ad nos per nativitatem ex Virgine: quemadmodum per Isaiam prædictum est, Puer natus est nobis, et filius datus est nobis. Et alibi Christus ait: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Nos quoque quotidie versum istum congruenter orare debemus ad hunc sensum: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, id est, effectum pietatis tuæ evidenter et copiose ostende in nobis; et salutare tuum, id est salvationem salutarem, da nobis, vel etiam Christum, dando eum nobis quotidie in Sacramento altaris, et per spiritualem adventum ejus in nobis, sicut de ipso sub nomine sapientiæ scriptum est: Da mihi, Domine, sedium tuarum adsistricem sapientiam.

Is. xxv, 9.

Habac. III, 18.

8

Baruch III, 38.

I Joann. I, 1.

Joann. I, 14.

Is. IX, 6.

Joann. III, 16.

Sap. IX, 4.

6

Jer. XXIX, 11.

Joann. X, 10.

Ibid. I, 17.

Ibid. XI, 25, 26.

Osee X, 12.

Ibid. XIII, 14.

Joel II, 23.

(8) Audiam auribus mentis cum ingenti advertentia, quid loquatur in me Dominus Deus per inspirationem internam, seu illustrationem angelicam et occultam. Et merito audiam, quoniam loquetur pacem in plebem suam, id est, mihi per allocationem internam inspirabit ea, quæ spectant ad pacem plebis suæ : quia dum mihi inspirat de Christi adventu, passione et morte, ea in me loquitur per quæ totus mundus veram cœlestemque pacem sortitur. Propterea Christo nato, angelus dixit pastoribus : Annuntio vobis gaudium magnum, quia natus est vobis hodie Salvator.22 Quo ista loquente, subito facta est multitudo cœlestis exercitus laudantium Deum et dicentium : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. (9) Et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor :23 quoniam ista locutio pacis non solum pertingit ac pertinet ad plebem communem, sed etiam ad perfectos, et ad gentiles ac peccatores, qui de idololatria, quæ summa est stultitia et irrationabilissimus error, vel de sensualitate atque perverso judicio, redeunt ad cor, id est ad usum rationis, obediendo legi divinæ, rationique rectæ.

Docemur hoc loco diligenter advertere, quid in nobis Dominus Deus noster loquatur, quatenus ejus inspirationi acquiescamus. Ideo namque Habacuc inquit : Super custodiam meam stabo, et contemplabor ut videam quid dicatur mihi.24 Sed ad hoc satis necesse est scire, quis sit instinctus divinus, quis angelicus, quis naturalis, quis diabolicus. Verumtamen quidquid menti nostræ secundum Deum et legem Christi occurrit, Deo sine periculo adscribere possumus, illudque implere seu conservare debemus. De ipsa enim increata Sapientia ait Scriptura : Omnibus mobilibus mobilior est sapientia; attingit autem ubique propter suam munditiam. Et quum sit una, omnia potest;2526 et in animas sanctas se transfert, prophetas et amicos Dei constituit. Ideo et Joannes : Unctio, inquit, ejus docet vos de omnibus. Nec dissonat quod Paulus testatur : Dabit tibi Dominus de omnibus intellectum.

(10) Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius :2728 id est, Christus, qui est salutare Dei Patris, adest timentibus Deum timore initiali seu filiali. Nam qui Deum timet, declinat a malo : et ita Christus demoratur in corde ipsorum per gratiam. Unde superius dictum est :29 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus Deum. Ecclesiasticus quoque : Qui timent Dominum, præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.3031 Ut inhabitet gloria, id est Christus rex gloriæ, qui est imago Dei invisibilis, splendor gloriæ, et figura substantiæ32 ejus, imo et gloria Patris, prout scriptum est, Gloria patris, filius sapiens;333435 vel, Gloria, id est Christus, qui est honor et gloria nostra ; in terra nostra, id est in Judæa, in qua Christus inter homines corporaliter vixit et habitavit, ut Zacharias testatur : Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui ;3637 et Jeremias : Exspectatio Israel, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ?38

(11) Misericordia et veritas, id est pietas et justitia Dei, obviaverunt sibi, id est, convenerunt, apparuerunt, et sibi invicem sine discordia occurrerunt in Christo. Misericordia enim Dei in Christi incarnatione apparuit, quoniam ex ineffabili misericordia Dei factum est, ut unigenitus Filius carnem assumeret. Justitia quoque in ea relucet, quoniam Deus in Christi incarnatione implevit quod per Prophetas prædixit ac repromisit. Justitia et pax osculatæ sunt : id est, justa satisfactio, qua Christus pro nobis per viam justitiæ satisfecit, sustinendo pœnam pro culpa nostra, et confœderatio generis humani cum Deo, hanc satisfactionem concomitans, amorose in Christo unitæ sunt.39 Christus namque (secundum Apostolum) factus est nobis a Deo justitia et redemptio.40 Ipse quoque est pax nostra, qui fecit utraque unum. Pro-414243444546

Coloss. 1, 19, 20. pter quod ait Apostolus : In ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per ipsum reconciliare omnia, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in cœlis sunt, sive quæ in terris.47 Hæc quoque justitia et pax osculantur se mutuo in nobis per Christum redemptis, quoniam justificationem nobis per Christum collatam, sequitur statim in nobis pax qua Deo pacificamur.

12 Joann. xiv, 6.

(12) Veritas, id est Christus Dei Filius incarnatus : qui de se ipso loquitur, Ego sum via, veritas, et vita ; de terra orta est, id est, de utero Virginis gloriosæ carnem assumpsit, et nascendo processit : sicut de hac terra, videlicet sancta Maria, per Isaiam affectuosissime dicitur, Aperiatur terra, et germinet Salvatorem. Et justitia de cœlo prospexit : id est, æquitas Dei, seu Deus justus hunc Christi ortum approbavit, gratumque habuit, atque per eum genus humanum redemit. Moraliter vero, veritas de terra oritur, dum cor peccatoris rebus terrenis involutum, proprias culpas integre confitetur ; dumque Deus omnipotens peccatorem confitentem statim justificat, justitia de cœlo mox prospicit. Unde Joannes ait : Si confiteamur peccata nostra, fidelis et justus est, ut remittat nobis peccata, et emundet nos ab omni iniquitate.48 Convenienter autem Virgo Mater designatur per terram. Nam ut devotissimus ait Bernardus, Quemadmodum campus seu terra sine omni humano floret adminiculo, non seminatus ab aliquo, non defossus sarculo ; sic Virginis venter floruit, sic inviolata, casta, integra Mariæ viscera, æterni viroris florem protulerunt, cujus pulchritudo et gloria nunquam marcescit.

Is. xlv, 8.

1 Joann. 1, 9.

Sed ne alicui impossibile videatur, quod Virgo generet Christum, ostendit modum generationis istius, videlicet quod non sit humana virtute, sed potestate divina. (13) Etenim Dominus, scilicet Trinitas Deus, cujus opera sunt indivisa, dabit benignitatem, id est gratiæ misericordissimam affluentiam, dando per Spiritum Sanctum

Virgini præelectæ fecunditatem supernaturalem, et plenitudinem gratiarum : prout Gabriel declaravit, dum Virgini huic locutus est : Ave, inquiens, gratia plena ; Dominus tecum.49 Et terra nostra, id est Virgo Maria, nostra salvatrix, mater et advocata, dabit fructum suum, Christum gignendo : sicut de ipsa superius dictum est, Terra dedit fructum suum. De quo fructu ait ad eam S. Elisabeth : Benedictus fructus ventris tui.50 — Spiritualiter Dominus dat benignitatem, dum corda nostra implet per gratiam, nostrasque preces exaudit, peccatorem gratis justificat, impium prævenit, justum conservat, proficientemque perficit. Et terra nostra dat fructum suum, dum corpus nostrum obedit spiritui, et in piis exercitiis occupatur; quando implemus illud Apostoli : Obsecro vos, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem.

Luc. 1, 28.

Ps. lxvi, 7.

Luc. 1, 42.

Rom. xii, 1.

(14) Justitia ante eum ambulabit : id est, justa doctrina et conversatio sancta Christum in omnibus anteibit, ita quod de corde ac ore ipsius nihil nisi justum et sanctum procedet. Cœpit enim Jesus facere et docere, haud dubium quin justa et vera.51 Unde Ecclesiasticus ait : Ante omnia opera verbum verax præcedat te, et ante omnem actum consilium stabile.52 Et ponet in via gressus suos : id est, ipse Christus opere adimplebit quod docebit. In via enim gressus suos doctor ponit, dum doctrinam, quæ est via ad vitam æternam, quam aliis proponit, ipse bene operando veram esse ostendit. Alii ita exponunt : Justitia, id est Joannes Baptista, ante eum ambulabit, quoniam Christi præcursor exstiterat; et ponet in via gressus suos, quia implevit quod docuit. Sed quod Joannes Baptista appelletur justitia, non invenio in Scriptura canonica : quod tamen de Christo reperio scriptum in Isaia, ubi de Christo ait Pater æternus : Prope est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. — Moraliter, Justitia ante eum ambulabit : id est, justitia hominis in confessione et pœnitentia culpæ consistens, adventum Christi

Act. 1, 1.

Eccl. xxxvii, 20.

Is. lvi, 1. ad animam hominis talis præcedet. Prima namque justitia hominis est, de malo pœnitere : et hæc præcurrit et præparat viam adventui Christi in animam. Et tunc Christus ponet in via sic sibi parata gressus suos, dando homini gratiam christiformiter conversandi. Sed quoniam tota nostra justitia originaliter Dei donum est, nec posset esse in homine vera justitia, scilicet meritoria et infusa, nisi Deo eum præveniente, fidem gratiamque præstando : idcirco non videtur proprie dictum, quod justitia hominis præcedit Christi spiritualem adventum ; imo per ejus adventum peccator justificatur. Aptior ergo apparet expositio prima.

Postremo, quis intellectus concipere, quæ lingua exprimere possit dignitatem ac laudem psalmi præsentis ? in quo primo Dei beneficia devotissime recoluntur, deinde oratio efficacissima introducitur, scilicet Converte nos, Deus salutaris noster. Et merito versus iste contra noctis insidias, dæmonum tenebras, et hominis infinitas indigentias de sero ante Completorium dicitur, quatenus diurno jam lumine recedente, mens ipsa ad Deum conversa, luce gratiæ perfundatur, atque ab omnibus sensibilibus rebus abstracta, intelligibili, incommutabili, summoque bono firmiter immergatur. Et ne tanta nobis gratia denegetur propter nostra delicta, convenientissime superadditur, et averte iram tuam a nobis. Hunc itaque versum, præsertim in Completorio, cum vehementi affectu et cordis sinceritate dicamus. In versibus quoque sequentibus spes consequendi misericordiam inflammatur, omnisque pusillanimitas ac diffidentia penitus eradicantur. Sed et versiculus iste, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, nonne sententiosa dulcedine ac dulci sententia omnem carnalium rerum suavitatem excedit ?

Præterea tres primos versiculos hujus psalmi, quidam ad litteram exponunt de terra Judææ, et populo Judæorum a captivitate Babylonica redeunte. Verumtamen melius arbitror, ut totus psalmus de Christo exponatur, et spirituali liberatione Ecclesiæ, secundum sensum inductum, quatenus totus sensus sit sibi connexus et consonus. Versiculum insuper illum, Misericordia et veritas obviaverunt sibi, S. Bernardus profundissime atque pulcherrime in quodam sermone pertractat :53 in quo sic eum exponit, quod circa mysterium redemptionis humanæ videbantur quodammodo sibi invicem contradicere misericordia Dei et veritas : quoniam misericordia exigebat miserum liberari, veritas autem dictabat reum damnari. Sed in hac obviatione justitia et pax osculatæ sunt, quia miser redemptus est, et culpa ejus impunita non fuit. Hanc vero expositionem, quoniam satis communis et prolixa est, derelinquo.

PRECATIO.

Supplices, Domine Deus, clementiam tuam exoramus; remitte iniquitatem plebis tuæ, averte a nobis iram indignationis tuæ, vivifica nos pia actione, potenti dextera tua : ut plebs tua lætetur in te pace præsenti et sempiterna. D

Footnotes

  1. Joann. XIX, 17, 18. ↩

  2. Num. XVI. ↩

  3. Apoc. XIX, 8. ↩

  4. Joann. xii, 31. ↩

  5. Matth. xii, 29. ↩

  6. Jer. xxiii, 6. ↩

  7. Luc. i, 73, 74. ↩

  8. Is. xii, 6, 7. ↩

  9. Joann. i, 29. ↩

  10. II Cor. v, 19. ↩

  11. Act. xiii, 39. ↩

  12. Zach. iii, 8, 9. ↩

  13. Act. xvii, 30. ↩

  14. Is. liii, 6. ↩

  15. Is. liii, 6. ↩

  16. Is. liii, 6, 7. ↩

  17. Is. ix, 2. ↩

  18. 1 Joann. ii, 6. ↩

  19. Osee xiv, 5. ↩

  20. Mich. vii, 18, 19. ↩

  21. Mich. vii, 18, 19. ↩

  22. Luc. ii, 10, 11. ↩

  23. Is. liii, 13, 14. ↩

  24. Habac. ii, 1. ↩

  25. Sap. vii, 24, 27. ↩

  26. Sap. vii, 24, 27. ↩

  27. 1 Joann. ii, 27. ↩

  28. I Joann. ii, 27. ↩

  29. Ps. xxxiii, 10. ↩

  30. Eccli. ii, 20. ↩

  31. Eccli. ii, 20. ↩

  32. Hebr. i, 3. ↩

  33. Prov. x, 1. ↩

  34. Hebr. 1, 3. ↩

  35. Coloss. u, 15. ↩

  36. Zach. ii, 10. ↩

  37. Zach. ii, 10. ↩

  38. Jer. xiv, 8. ↩

  39. 1 Cor. 1, 30. ↩

  40. Ephes. u, 14. ↩

  41. Ephes. ii, 14. ↩

  42. I Cor. i, 30. ↩

  43. Coloss. i, 15. ↩

  44. Habac. ii, 1. ↩

  45. Luc. ii, 10, 11. ↩

  46. II Tim. ii, 7. ↩

  47. Coloss. i, 19, 20. ↩

  48. 1 Joann. i, 9. ↩

  49. Luc. i, 28. ↩

  50. Luc. i, 42. ↩

  51. Act. i, 1. ↩

  52. Eccli. xxxvii, 20. ↩

  53. vers. 11. ↩

Chapter 155 of 244