Skip to the text

Articulus 60

ELUCIDATIO DE CHRISTO PSALMI OCTOGESIMI QUINTI : INCLINA, DOMINE, AUREM TUAM.

TITULUS psalmi est : Oratio David, id est Christi, secundum Hieronymum, in cujus scilicet persona David hic loquitur. Secundum alios, psalmus iste partim convenit Christo, et partim membris ipsius. Secundum quosdam vero, ad litteram de David exponitur.

CHRISTUS itaque secundum quod homo, et passioni jam proximus, ait ad Deum Patrem, seu totam superbeatissimam Trinitatem : (1) Inclina, Domine, aurem tuam, id est, pietatem tuam paternam extende ad me, et exaudi me, dando quod postulo. Loquitur hic Propheta de Deo, quasi de homine, qui dum oratur, primo aurem suam inclinat ad deprecantem, deinde eum exaudit. Quoniam inops et pauper sum ego. Christus inops, id est sine ope alterius erat, præsertim in passione, secundum quod Isaias contestatur :1 Circumspexi, et non erat auxiliator. Erat etiam pauper, sicut de eo ait Apostolus :2 Quum dives esset, propter nos pauper factus est.

(2) Custodi animam meam, id est, vitam meam corporalem conserva, ne a Judæis, Herode, aut aliunde occidar ante tempus passioni præordinatum.3 Hoc Christus petere potuit, quando quærebant eum Judæi præcipitare et lapidare. Non autem orabat Christus custodiri a ruina peccati, quoniam comprehensor erat, et confirmatus in bono.45 Quoniam sanctus sum. Hic Christus meritum suum allegat, cur dignus sit exaudiri : Quoniam, inquit, sanctus sum. Christus enim ut Deus, essentialiter sanctus est, et sanctitas infinita ; in quantum vero est homo, omnium creaturarum sanctitatem solus excedit : propter quod, Sanctus Sanctorum vocatur a Daniele :6 Ungatur

A Sanctus Sanctorum. Unde et inimicus ejus diabolus compulsus est dicere :7 Scio quia sis Sanctus Dei. Salvum fac servum tuum, id est me Christum, qui propter homines redimendos formam servi accepi : de quo tu dicis, Ecce servus meus, suscipiam eum ; et qui ad te ait, Hæc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum.89 Itaque, Salvum fac servum tuum, o Deus meus, qui es omnium Deus generaliter, sed meus Deus summe et specialiter, sicut quem incomparabiliter colo et diligo, et a quo incomparabiliter electus atque dilectus sum ;10 sperantem in te, id est in tua virtute et bonitate. Christus namque, quamvis spem (quæ est theologica virtus) non habuit, nihilo minus in quantum homo passibilis, speravit in Deo per quamdam fiducialem confidentiam, qua exspectavit ab eo adipisci omne bonum quod concupivit. Petit autem Christus salvari a Deo, non utique a peccato, a morte perpetua, quoniam peccatum non habuit ; sed a passibilitate corporis, a rabie Judæorum, a corporis morte per resurrectionem beatam, sicut superius de eo inductum est, Salva me ex ore leonis, etc. Unde et ipse ait : Pater, salvifica me ex hac hora.11

(3) Miserere mei, Domine Pater, liberando me a præsentis vitæ pœnis atque miseriis, quoniam ad te clamavi corde ardenti seu voce sublimi, tota die, id est cunctis diebus quibus vixi in mundo. Christus namque, etiam ut homo, semper in actu divinæ contemplationis dilectionisque fuit : et ita indesinenter oravit, quum oratio (secundum Damascenum) sit ascensus mentis in Deum, nec cesset orare, qui non cessat laudabiliter agere. Oravit ergo Salvator jugiter, et præsertim pro humana salute.

Lætifica animam servi tui, lætitia accidentalis præmii. Anima namque Christi incessabiliter erat in gaudio beatificæ fruitionis; sed animam suam, quæ tristis erat in passione, ita ut diceret, Tristis est anima mea usque ad mortem, petit lætificari in resurrectione de corporis sui glorificatione, patrum in limbo exsistentium eductione, omnium electorum salute seu justificatione.12 Mortuus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram, secundum Apostolum.13 Quoniam ad te, Domine, animam meam levavi, contemplando, seu intente orando.

(4) Quoniam tu, Domine, Deus Pater, seu Trinitas benedicta, es suavis et mitis. Deus vere, proprie et naturaliter, imo superessentialiter incircumscriptibiliterque suavis est; et ipsa divina essentia est dulcedo fontana, viva, simplex et infinita, omnem sensum exsuperans, quantum ad suam plenitudinem, omni menti creatæ ignota et inexperta, a qua fluit omnis suavitas, omnis consonantia, omnis fragrantia. Mititas vero seu mansuetudo, Deo non competit proprie, sicut nec ceteræ virtutes morales, circa passionum moderationem versantes: sed sicut Deo adscribitur ira, non propter veritatem affectus, sed propter similitudinem effectus; sic mititas, quæ proprie appellatur virtus moralis, passionem iræ refrenans, Deo adscribitur transumptive, videlicet quia justam vindictam relaxat. Itaque Deus suavis est justis, ipsum pure et amorose contemplantibus, in quorum affectu divinæ dulcedinis degustatio, omnem mundanæ delectationis fallaciam facit odibilem. Mitis quoque est Deus peccatoribus ad ipsum toto corde redeuntibus, quoniam talibus, per modum hominis mansueti, cito omnem ultionem indulget, quemadmodum Jeremias ait:14 Revertere ad me, et non avertam faciem meam. Et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te: id est, multum misericors es, multiplicemque pietatis effectum impendis cunctis te intime deprecantibus: sicut habetur, Pius et misericors est Deus, et remittit in tempore tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate;15 ibidemque, Quis invocavit illum, et despexit eum?

(5) Auribus percipe, Domine, orationem meam. Superius dixit singulariter, Inclina, Domine, aurem tuam: et ibi per aurem, intellecta est misericordia Creatoris; nunc vero pluraliter, Auribus percipe. Quid ergo modo per aures Dei, nisi misericordia et scientia ejus, intelligendum videtur?

B Per misericordiam siquidem Deus exaudit, per scientiam vero omnia audit. Interdum autem per aures Dei non designantur misericordia et scientia, sed scientia et justitia, sicut dum Dominus ait: Superbia tua ascendit in aures meas, videlicet ut eam juste ulciscar. His igitur auribus percipe, Domine, orationem meam, ut eam tibimetipsi tenaciter imprimas, non obliviscendo ipsius, id est non tardando ejus effectum seu exauditionem. Ideo subditur: et intende voci deprecationis meæ, id est, orationem meam vocalem diligenter ac pie adverte. (6) In die tribulationis meæ, id est tempore persecutionis et passionis, clamavi ad te, dicendo: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste; et, Pater, ignosce illis; et, In manus tuas commendo spiritum meum. Fiducialiter autem et secure te deprecatus sum, quia exaudisti me semper in omnibus; et ego ipse dixi: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam quoniam semper me audis.

(7) Non est similis tui in diis, Domine: quoniam omnes deos, qui vel mendaciter dii appellantur et veraciter dæmones sunt, vel gratiam divinitatis excellenter participant, per quam efficiuntur divinæ consortes naturæ, et dii dicuntur per participationem, tu, summe veraxque Deus, in infinitum excellis: sicut et Moyses loquitur: Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, et faciens mirabilia? Sophonias quoque protestatur: Horribilis Dominus, et attenuabit omnes deos terræ.16 Et non est secundum opera tua, id est, non invenitur qui tibi similia possit efficere. Multa namque sunt opera tibi propria, quæ nulli creaturæ conveniunt, sicut creatio, justificatio, felicitatio, cordium perscrutatio, futurorum pure contingentium certa prænotio, transsubstantiatio, miraculorum operatio. De talibus operibus Christus præcipue ait :17 Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

(8) Omnes gentes quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine. Hæc est prophetia de gentium illuminatione et vocatione ad fidem : estque distributio ista intelligenda sicut et illa qua dictum est Abrahæ, In semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ;18 et qua ait Virgo Christifera, Beatam me dicent omnes generationes.19 Non enim est in istis distributio pro singulis generum, sed pro generibus singulorum. Est igitur sensus : Omnes gentes quascumque fecisti, id est quidam de omni genere hominum a te creatorum, venient ad fidem, et adorabunt coram te, Domine, qui omnia cernis. Adorabunt autem te Deum in spiritu et veritate, sicut apud Sophoniam prædixisti :20 Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes nomen Domini, et serviant ei humero uno; et alibi :21 Ecce levo ad gentes manum meam, et exaltabo ad populos signum meum. Quæ omnia apud Danielem clare tanguntur his verbis : Omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Et glorificabunt nomen tuum, id est, te gloriosum esse verbis pronuntiabunt, et opere demonstrabunt, sicut per Isaiam pulchre inducitur : In doctrinis glorificate Domini, in insulis maris nomen Domini Dei Israel.22 A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi, scilicet Christi.

(9) Quoniam magnus es tu : juxta illud : Adonai Domine, magnus es tu, et præclarus in virtute.23 Denique tam magnus es, ut magnitudinis tuæ nullus sit finis.24 Et faciens mirabilia in cœlo et in terra. Tu es Deus solus : qui locutus es, Videte quia ego sim solus, et non sit alius Deus præter me;25 et rursus, Ego sum Dominus faciens omnia, extendens cœlos solus, stabiliens terram, et nullus mecum.26 Sumitur autem Deus in his locis absolute, et pro Deo Trinitate. Unde Apostolus ait :27 Unus Deus, una fides, unum Baptisma; et iterum : Etsi sint qui dicantur dii et domini, nobis tamen unus Deus est ex quo omnia, et unus Dominus per quem omnia.28

(10) Deduc me, Domine, in via tua. Secundum expositores, Christus hunc versum dicit, non pro se ipso, sed pro corpore suo mystico : secundum quem modum ait apud Zachariam, Qui tetigerit vos, tange pupillam oculi mei;29 et in Actibus, Saule, Saule, quid me persequeris?30 Potest tamen hic versus de Christo exponi hoc modo : Deduc me, Domine, in via tua. Via Dei fuit, qua anima Christi in limbum patrum descendit, atque post resurrectionem in cœlos conscendit : et in hac via petiit Christus a Deo deduci, sicut et Sancti in patria orant in corpore glorificari. Omne etenim bonum futurum, nondum adeptum, quod licite desideratur, licenter oratur, secundum Augustinum. Et ingrediar in regnum cœlorum usque ad dexteram tuam, in veritate tua, id est, quemadmodum per sanctos Prophetas veraciter promisisti. Scriptum est enim : Adspiciebam in visione noctis, et ecce in nubibus cœli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum, id est Deum æternum, pervenit; et in conspectu ejus obtulerunt eum, et dedit ei potestatem et honorem et regnum.3132 Lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum timore filiali ac casto. Hoc Christus dicit, non orando ut sic sit, sed cordialiter exsultando quia sic est, sicut et Sancti in patria dicunt illud in Apocalypsi : Gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam Deo. Timuit autem Christus ut homo Deum timore casto, illo præcipue qui est unum septem donorum Spiritus Sancti, secundum quod scriptum est :3334 Replebit eum spiritus timoris Domini.

(11) Confitebor tibi, Domine Deus meus, id est, laudabo te, in toto corde meo, id est integro, non diviso, nec vago affectu et intellectu. Hoc Christo perfectissime competit, quoniam indesinenter tota anima, tota virtute, tota mente ferebatur in Deum, sicut et Sancti in patria, nec erat cor suum per evagationem aut inordinatum amorem divisum. Hoc modo confessus est Christus Deo, ex toto corde ipsum laudando, prout de ipso in Evangelio scriptum est: Exsultavit Jesus in Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.3536 Et alibi Christus Patri confitetur confessione laudis, dum eum justum et sanctum appellat, eique ait:37 Sermo tuus veritas est.38 Et glorificabo nomen tuum in æternum verbis et factis, per me ipsum et ministros, qui per meam doctrinam et gratiam ad te glorificandum inducuntur. Unde ait Salvator: Ego non quæro gloriam meam, sed honorifico Patrem meum.39

(12) Quia misericordia tua magna est super me, id est super naturam meam humanam quam assumpsi. Misericordia Dei super illum esse asseritur, qui misericordiam consequitur. Multiplex autem est misericordiæ Dei effectus, et secundum hoc diversimode dicitur misericordia Dei esse super homines magna. Unus namque effectus misericordiæ Dei est, peccata dimittere. Alius, gratiam conversionis infundere: sicque misericordia Dei magna est super peccatores pœnitentes et conversos. Propter quod in libro Esdræ ait Scriptura: Tu, Deus, propter nos miseros misericors appellaris. Alter effectus misericordiæ Dei est, hominem per gratiam prævenire, atque in innocentia sine peccato custodire:40 et ita misericordia Dei magna et incomparabiliter magna in Christo est, quoniam sola gratia natura ejus humana est Dei Verbo unita, a principio suæ creationis beata fruitione dotata, confirmata in bono, et præservata ab omni malo: et ideo ante de eo dictum est Deo Patri, Prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis;41 et in Evangelio, Non ad mensuram dat Deus42

A Spiritum, scilicet homini Christo. Et eruisti, in die resurrectionis, animam meam ex inferno inferiori, id est ex limbo inferni infra terram exsistenti. De quo limbo Jacob in Genesi: Descendam, inquit, lugens ad filium meum in infernum;43 Job etiam: In profundissimum inferni descendent omnia mea:44 putasne ibi erit requies mihi? Ex hoc inferno eruit Deus animam Christi tertia die, secundum quod Christus superius dixit, Domine, eduxisti ab inferno animam meam;4546 et, Quoniam non derelinques animam meam in inferno.

(15) Deus Trinitas, iniqui Judæi insurrexerunt super me, id est contra me; et synagoga potentium, id est principes sacerdotum, Scribæ, Pharisæi, magistratusque templi, quæsierunt animam meam, id est vitam meam, ad occidendum: secundum quod dicitur: Quærebant summi sacerdotes quomodo Jesum tenerent et occiderent.47 Et Sapiens: Dixerunt impii apud se, cogitantes non recte:48 Opprimamus virum justum, quoniam contrarius est operibus nostris, et gloriatur se Deum patrem habere, et Filium Dei se nominat. Et non proposuerunt Deum in conspectu suo, id est, divinum judicium non expaverunt in tanto facinore:49 prout de quibusdam alio loco dictum est, Everterunt sensum suum, ne recordarentur judiciorum justorum.50

(14) Et tu, Domine Deus, miserator in opere, et misericors in natura, patiens, longanimiter exspectando, juxta illud, Altissimus est patiens redditor.5152 Non tamen convenit patientia proprie sumpta Deo, sicut de mititate ostensum est, quoniam patientia proprie est virtus moralis, passionem tristitiæ reprimens. Dicitur ergo Deus patiens propter similitudinem operis, quoniam scilicet peccatorem longanimiter præstolatur ad veniam. Et multæ misericordiæ: sicut expositum est; et verax in verbis, factis atque promissis. (15) Respice in me oculo pietatis paternæ, et miserere mei: secundum sensum jam explicatum; da imperium tuum puero tuo, id est, regnum militantis Ecclesiæ judiciariamque potestatem da mihi Christo Filio tuo dilecto: quemadmodum alibi prædictum est, Dominus dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui.5354 Sed quoniam omnis creatura subjecta est Christo, a suæ conceptionis maternæ exordio, quid nunc orat ut sibi detur imperium, nisi ut Deus Pater manifestet hominibus hoc imperium Christo esse collatum?5556 Hoc enim Christus deprecatur, dicendo:57 Pater, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. Et salvum fac a morte per resurrectionem, filium ancillæ tuæ, id est me Christum natum Mariæ, quæ ait, Ecce ancilla Domini.5859

(16) Fac mecum, o Domine, Deus Pater, signum in bonum, id est, signum resurrectionis ostende in me ad clarificationem nominis mei per mundum, ut videant qui oderunt me, id est Judæi seu custodes sepulcri, qui angelo viso territi ceciderunt, et facti sunt velut mortui :6061 videant, inquam, per certa argumenta atque miracula me resurrexisse, et confundantur de suis peccatis, nunc per pœnitentiam, vel postmodum per condemnationem.62 Quidam etenim Judæorum, per hæc signa et argumenta Jesum esse verum Christum per fidem viderunt post resurrectionem, qui ante clamaverunt : Tolle, tolle, crucifige eum. De ipsis namque Christus loquebatur:63

Quum exaltaveritis, inquiens, Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Hoc signum quod Christus hic petit, est signum Jonæ prophetæ, quemadmodum in Evangelio dicit de Judæis Dominus Jesus :

Generatio adultera et perversa signum quærit; et signum non dabitur ei nisi signum

Jonæ prophetæ, qui tertio die exivit de piscis ventre.64 Non ergo datum est Judæis signum descensionis de cruce quod petebant, dicentes, Si rex Israel est, et, Si hic est Christus Dei electus, descendat nunc de cruce, et credimus ei;65 sed signum resurrectionis de monumento. De quo per Sophoniam loquitur Christus, Exspecta me in die resurrectionis meæ in futurum;66 de quo alibi ait sermo divinus, Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos.67 Potest quoque per hoc signum intelligi operatio miraculorum, per quod sancti Apostoli in Jerusalem primitus probaverunt Christum resuscitatum. Unde Petrus, claudo nato sanato, dixit Judæis: Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum.

Itaque, Fac mecum signum in bonum, ut videant, etc., quoniam tu, Domine, adjuvisti me, cooperando mihi in omnibus, et consolatus es me in resurrectione, liberando me ab omni pœna et passibilitate.

Footnotes

  1. Is. LXIII, 5. ↩

  2. II Cor. VIII, 9. ↩

  3. Ps. XXI, 22. ↩

  4. Joann. X, 31; XI, 8. ↩

  5. Luc. IV, 29; ↩

  6. Dan. IX, 24. ↩

  7. Marc. I, 24. ↩

  8. Is. XLII, 1. ↩

  9. Is. XLIX, 5. ↩

  10. Philipp. II, 7. ↩

  11. Joann. XII, 27. ↩

  12. Marc. xiv, 34. ↩

  13. Rom. iv, 25. ↩

  14. Jer. III, 1, 12. ↩

  15. Eccli. ii, 13 ↩

  16. Soph. n. 11. ↩

  17. Joann. v, 17. ↩

  18. Gen. xxii, 18. ↩

  19. Luc. i, 48. ↩

  20. Soph. iii, 9. ↩

  21. Is. xlix, 22. ↩

  22. Is. xxiv, 15, 16. ↩

  23. Judith XVI, 16. ↩

  24. Ps. cXLIV, 3. ↩

  25. Deut. XXXII, 39. ↩

  26. Is. xliv, 24. ↩

  27. Ephes. IV, 5. ↩

  28. 1 Cor. VIII, 5, 6. ↩

  29. Zach. II, 8. ↩

  30. Act. IX, 4. ↩

  31. Dan. vii, 14. ↩

  32. Dan. VII, 13, 14. ↩

  33. Is. XI, 3. ↩

  34. Apoc. XIX, 7. ↩

  35. Luc. x, 21; ↩

  36. Matth. xi, 25. ↩

  37. Joann. xvii, 11, 25. ↩

  38. Ibid. 17. ↩

  39. Joann. viii, 50, 49. ↩

  40. *peccatores IV Esdr. viii, 31. ↩

  41. Ps. xx, 4. ↩

  42. Joann. iii, 34. ↩

  43. Gen. xxxvii, 35. ↩

  44. Job xvii, 16. ↩

  45. Ps. xv, 10. ↩

  46. Ps. xxix, 4. ↩

  47. Marc. xiv, 1. ↩

  48. Sap. ii, 1, 10, 12, 16, 13. ↩

  49. *alias te* ↩

  50. Dan. xiii, 9. ↩

  51. Eccl. v, 4. ↩

  52. Eccli. v, 4. ↩

  53. Joann. viii, 28. ↩

  54. 1 Reg. ii, 10. ↩

  55. Jonæ n, 11. ↩

  56. Hebr. n, 8. ↩

  57. Joann. xvii, 1. ↩

  58. Luc. xxiii, 35. ↩

  59. Luc. 1, 38. ↩

  60. Matth. xxviii, 4. ↩

  61. Joann. xvii, 1. ↩

  62. Act. iii, 13. ↩

  63. Joann. xix, 15. ↩

  64. Matth. xii, 39. ↩

  65. Matth. xxvii, 42. ↩

  66. Soph. iii, 8. ↩

  67. Osee vi, 3. ↩

Chapter 156 of 244