Skip to the text

Articulus 61

EXPLANATIO MORALIS EJUSDEM PSALMI OCTOGESIMI QUINTI DE QUOLIBET VERE FIDELI.

PORRO quum psalmus iste magna excellentia polleat (continet namque ardentissimas preces viri devoti, pulcherrimas laudes Dei, beneficiorumque divinorum gratam memoriam), ideo plenius pertractandus est, hortando magis quam exponendo:1 difficultatem enim non habet in sensu;2 et si aliqua in eo difficultas consistat, ex præcedenti expositione elucescit. In primis ergo pensandum, quod licet homo Dominum orans, misericordiæ ejus debeat præcipue inniti, dicendo cum publicano, Deus, propitius esto mihi peccatori:3 nam et alibi scriptum est, Non te justifices coram Deo; unde et sanctus Job asserit, Si justificare me voluero, os meum condemnabit me: nihilo minus potest homo interdum in oratione aliqua opera sua bona commemorare, non ea sibi ipsi contumaciter, sed Deo humiliter attribuendo, quatenus majorem exauditionis fiduciam inde concipiat. Sic enim Ezechias orans, locutus est: Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto. Judith quoque: Domine, Deus cœli et terræ, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende. Sed et sancta ac venerabilis Esther Deum ita precatur: Domine mi rex, adjuva me solitariam, cujus præter te nullus alius auxiliator est. Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiæ et gloriæ meæ, quod est super caput meum, quasi pannum menstruatæ, et non portem illud in diebus silentii mei, et quod nunquam lætata sit ancilla tua, ex quo translata sum huc. O quam vere sublimis perfectio! Ecce ex humili statu facta erat imperatrix, et conjux potentissimi illius regis Assueri, qui regnavit super centum viginti septem provincias: et quum esset in tanta majestate, honore et gloria, nunquam maculavit animam ejus ambitio, nunquam inaniter est lætata, nunquam regis incircumcisi adamavit cubile. Quid ad hæc nos barbati dicemus?

Simili itaque modo in psalmo præsenti homo devotus multas causas allegat, cur deceat se exaudiri a Deo, quarum quædam sumuntur ex parte sui, quædam vero ex parte Dei. Earum autem quæ sumuntur ex parte sui, quædam pertinent ad suæ imperfectionis confessionem, quædam vero ad suam perfectionem. Primo igitur allegat causas ex parte sui, quarum prima est propria indigentia et paupertas, de qua modo fatetur: Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. Tanquam dicat: Tu, Deus, qui dives es in misericordia, cujus manus non est abbreviata, in cujus manu sunt omnia, in quo sunt infinitæ divitiæ, exaudi me egenum et pauperem. Decet enim liberalem et divitem Dominum, pauperem famulum exaudire, sicut tu ipse apud Pro-

Ephes. II, 4.

Is. LIX, 1.

Ps. XCIV, 4. phetam testatus es: Ego Dominus exaudiam egenum et pauperem; non derelinquam eos. Dicit autem, Inclina, Domine, aurem tuam: non quod in incircumscripto ac simplici Deo sint aures corporeæ aut inclinatio motus localis; sed secundum sensum præhabitum.

Secunda ratio exauditionis ex parte hominis, est bonitas vitæ: et istam allegat, subjungens, Custodi animam meam ab omni tentationis et adversitatis periculo, quoniam sanctus sum, id est mundus et innocens. Sanctitas enim (secundum Dionysium) est munditia, ab omni impuritate sejuncta. Sed quis viator audeat hoc dicere, quum asserat Salomon: Quis potest dicere, Mundum est cor meum, purus sum a peccato? Job quoque: Etiam, inquit, si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea. Et S. Joannes protestatur: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Videturque prorsus periculosum homini, dicere coram Deo, Sanctus sum, in cujus conspectu cœli mundi non sunt: præsertim quum omnes nostræ justitiæ sint tanquam pannus menstruatæ, secundum Isaiam; et teste Scriptura, Nescit homo an sit dignus amore vel odio.

Hucusque argumentatus sum, quod non sit tutum dicere coram Deo, Custodi animam meam, quoniam sanctus sum. Nunc ex Scriptura argumentandum est ad partem oppositam, quatenus tandem rationabile medium inveniamus et solutionem condignam. Ecce Scriptura testante, in Confessione omnia dimittuntur; in Baptismo quoque omnia vitia lavantur. Adultus ergo baptizatus, secure atque verissime dicit, Sanctus sum: imo nisi hoc putet, gratiæ Baptismatis derogat, et christianus non est. Similiter in professione vitæ monasticæ et passione martyrii pro Christo, omnia indulgentur peccata, sanctificaturque homo. Et qui ex contritione et bono proposito confitetur, fiducialiter credere potest se esse ab omni peccato mortali immunem. Denique Paulus apostolus se ipsum et Co-

Is. XLI, 17.

Prov. XX, 9.

Job IX, 21.

1 Joann. I, 8.

Job XV, 15.

Is. LXIV, 6.

Eccle. IX, 1. apostolos suos non solum sanctos, sed et sanctissimos et Prophetis sublimiores esse demonstrat, dicendo: Nos ipsi qui primitias Spiritus accepimus.4 Quid enim est dicere, Primitias Spiritus accepimus, nisi, Primas seu summas gratias Spiritus Sancti adepti sumus? Jeremias etiam in principio libri visionum suarum fatetur se sanctificatum in utero.5

Et respondendum, quod de eadem re diversa proferuntur judicia secundum considerationes diversas: quemadmodum Christus ait, Neque me scitis, neque Patrem meum;6 et tamen alibi dicit eisdem, Et me scitis, et unde sim scitis.7 Similiter Job, qui sicut nunc allegatum est, dicit, Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea;8 idem ipse loquitur: Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea; justificationem meam quam cœpi tenere, non deseram.910 In quibus utique verbis testatur se ipsum innocentem esse, justum, constantem et perseverantem. Sed parum est hoc: addit namque, Neque reprehendit me cor meum in omni vita mea. Hoc Paulus dicere non potuit, qui licet veraciter dixerat, Nihil mihi conscius sum, quantum ad hoc quod de præteritis doluit, et a futuris abstinere peccatis proposuit:11 reprehendit tamen eum cor suum in multis, propter quod dixit, Non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei;12 et rursus, Venit Jesus peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.13 Non tamen præfero sanctum Job Paulo; imo secure præfero Paulum illi.

Dicendum ergo, quod nemo dicere potest se sanctum esse simpliciter et absolute, videlicet quasi nullo peccato obnoxius sit: quoniam ut alibi scriptum est, Nemo mundus a sorde, nec infans cujus est unius diei vita super terram:14 ad minus enim originali peccato fuit obnoxius. Potest tamen homo ad punctum omni peccato carere, quantum ad maculam culpæ et pœnæ reatum: ut patet de evolantibus, qui sine dilatione regnum ingrediuntur cœleste. Sed non potest homo diu in hac vita sine venialibus vivere: quoniam scriptum est, Justus septies in die cadit;15 et Job dicit, Quid est homo ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere?16 Dicitur autem viator sanctus, secundum exigentiam et possibilitatem vitæ præsentis, quoniam a mortalibus sollicite abstinet, venialia deflet, in gratia Dei et sancto ejus amore quotidie crescere studet: sicque se ipsum sanctum sine periculo profitetur, qui integro proposito deservire Domino nititur, proponens incessanter proficere, quotidiana mala deplangere, atque in his se ipsum quotidie pro posse exercens.

Dicere ergo, Custodi animam meam, quoniam sanctus sum: non est sermo elati, neque præsumptio hominis vani, sed vox Domino non ingrati, qui sanctitatem suam non suo labori aut viribus, sed gratiæ et misericordiæ Salvatoris cordialiter tribuit. Quod autem Salomon ait, Nescit homo an sit dignus amore an odio17, non ideo dictum videtur, quasi nullus ex speciali gratiæ dono hoc sciat:18 imo multi ex revelatione divina cognoverunt se esse prædestinatos; multi quoque sciunt se esse in gratia, in quorum persona dicit Apostolus: Ipse spiritus reddit testimonium spiritui nostro, quod filii Dei sumus;19 et denuo: Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.20 Verum est tamen, quod homo certitudinaliter scire non valet an sit in gratia gratum faciente, sine speciali instinctu Spiritus Sancti seu revelatione divina: idcirco, secundum communem legem loquendo, nescit homo an sit dignus amore an odio. Ex his (ut reor) multa divinæ Scripturæ eloquia, quæ prima fronte dissonare videntur, concordari faciliter possunt. Quod autem non dicat se homo pius sanctum ex elatione, hinc constat, quod in præcedenti versu se inopem pauperemque vocavit; et nunc se confidere dicit, non in se ipso seu meritis propriis, sed subjungit: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.21

1 Thess. v, 17.

2 Cor. ix, 7.

Ps. xlix, 15.

Cf. Is. xliii, 11.

Tertia causa, quam allegat pro sua exauditione, est perseverantia in orando. Oportet namque instanter orare, juxta illud Apostoli : Sine intermissione orate. Ideo subditur : Miserere mei, Domine, culpas delendo, pœnas laxando, gratias multiplicando, quoniam ad te clamavi tota die naturali (qui tempus nocturnum includit), id est singulis horis diei ad orandum deputatis aut debitis. Lætifica animam servi tui, id est, animæ meæ infunde consolationem internam de remissione peccatorum, de infusione divinorum charismatum, de contemplatione et spe futurorum bonorum. Lætifica animam servi tui, ut tibi læto corde deserviam, quoniam hilarem datorem tu diligis : omnem inordinatum mærorem expelle a me, fac me omni profectui proximorum congaudere, de omni bono eventu lætari. Quoniam ad te, Domine, animam meam levavi per fidem, spem et caritatem, te summum bonum contemplando, exspectando ac diligendo, teque devote invocando. In die tribulationis meæ, dum vel a carnis concupiscentiis stimulor, aut a passionibus animæ pulsor, vel a dæmonibus tentor, aut a mundo affligor, aut corpore infirmor, clamavi ad te pro succursu et adsistentia gratiæ tuæ piissimæ, sicut tu ipse alibi admones : Invoca me in die tribulationis, eruam te, et honorificabis me ; et rursus : Salus populi ego sum ; de quacumque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos. Ideo autem invocavi te, quia exaudisti me : id est, quoniam expertus sum prius me exauditum esse a te, ideo nunc fiduciam habui te invocandi, teque in-vocavi.

Deduc me, Domine, per gratiam tuam angelicamque custodiam, in via tua, id est in lege divina, per quam itur ad te, quatenus illam sine offensione custodiam, digne et sancte ambulando in tua præsentia ; et ingrediar in veritate tua, id est, in hac vita degam, et ad futuram vitam deambulem in veritate tuæ doctrinæ, illi credendo et obediendo, in veritate tuæ justitiæ, illam sequendo : ut impleatur in me, o Domine Christe, quod tu pro electis orasti, Pater, sanctifica eos in veritate ; nec in illorum societate inveniar, de quibus apud Jeremiam dicitur, Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit. Lætetur cor meum, ut timeat no-men tuum, id est, cum interiori delectatione te timeat sancto et casto timore, qui ex amore procedit. Quum enim timere Deum sit actus virtuosus, delectabiliter fieri debet, quoniam signum virtutis est de-

Joann. xvii, 17.

Jer. xvi, 19. lectatio operationi annexa. Porro quam necessarius ad salutem sit timor Domini, Moyses ostendit, populo Israelitico loquens: Nisi timueris nomen Domini gloriosum atque terribile, augebit plagas tuas; et sicut ante lætabatur super vos benefaciens vobis, sic nunc lætabitur vos disperdens atque subvertens. Dominus quoque per Malachiam ait : Filius honorat patrem suum, et servus timet dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ?

Deut. xxviii, 58, 59, 63.

Malach. 1, 6.

C Perfecti igitur timeant Deum timore filiali, ne ab ipso separentur aut eum offendant. De hoc nempe timore ait Scriptura : Ecce timor Domini, ipsa est sapientia. Hic enim timor vere jucundus est, sicut in Ecclesiastico scriptum est : Nihil dulcius quam timere Deum. Imperfecti vero timeant Deum, vel potius nomen Domini, quo Judex vocatur, timore partim servili et partim filiali, quia de hoc metuendo nomine Domini scriptum est : Ecce nomen Domini venit de longinquo ; ardens furor ejus et gravis ad portandum.

Job xxviii, 28.

Eccl. xxviii, 37.

Is. xxx, 27.

Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, confessione tuæ laudis et meæ iniquitatis ; confitebor ad gloriam tuam mea peccata et tua præconia. Ex intimis ergo præcordiis, et corde ad Deum pure converso, confiteamur Domino suam bonitatem et beneficia, nostramque pravitatem et ingratitudines plurimas. Et glorificabo nomen tuum in æternum, id est, tuam felicitatem et gloriam verbis fatebor, et opere protestabor, jam per fidem inchoando, et demum in cœlo per speciem sine cessatione complendo. Sanctificatur, magnificatur, et glorificatur creatura a Creatore, et econverso, sed dissimiliter valde. Deus namque mentem creatam sanctificat gratiam infundendo; eamque magnificat spiritualem profectum præstando; glorificat vero beatitudinem largiendo. Mens autem creata Deum sanctificat, magnificat, glorificatque, non aliquid ei præstando, sed ejus sanctitatem, dignitatem et gloriam verbis et factis testando: quod fit, dum ei in sanctitate et justitia servit, ejusque laudes jugiter resonat.22 In hac glorificatione qua Deum glorificamus, consistit nostra felicitas, quemadmodum ait Altissimus, Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum;23 et rursus, Ego diligentes me diligo.24

Propterea autem hæc faciam, Quia misericordia tua magna est super me, id est, quoniam multiplicem pietatis tuæ effectum mihi largitus es, mittendo Filium tuum pro me, ejus passione me eruendo, per patientiam tuam me longanimiter expectando: ita quod et eruisti animam meam ex inferno inferiori, id est de peccatis mortalibus, quorum demerito pervenitur ad inferiorem infernum, in quo reprobi demorantur, in æternum damnati. Quadruplex autem ponitur infernus, videlicet: locus purgatorii (unde in Missis pro defunctis cantatur: Libera animas fidelium de pœnis inferni); secundus infernus, est locus infantium non baptizatorum; tertius autem, limbus patrum, ad quem infernum Christus descendit; quartus, est locus reproborum sine fine pereuntium. Creditur quoque infernus esse sub terra, sicut et purgatorium limbusque patrum. Infernus vero reproborum in infimo loco est, in quo sepultus est dives, de quo Christus in Evangelio loquitur.25

Deus, iniqui, id est spiritus maligni, insurrexerunt super me, animam tentando; et synagoga potentium, id est congregatio tyrannorum hominumque malorum, quæsierunt animam meam malo exemplo subvertere, a tuo itinere elongare, suis perversitatibus conformare. Respice in me, vulnera animæ meæ pie sanando, et miserere mei, miserias meas tollendo. Da imperium tuum, id est, præceptum tuum da mihi puero tuo implere et custodire: quemadmodum in Evangelio dictum est, Si vis ingredi ad vitam, serva mandata;26 et salvum me fac filium ancillæ tuæ, puta Ecclesiæ, seu feminæ christianæ. Ecce quam dulcis, amorosus atque blandisonus versus.

Fac mecum signum in bonum: id est, talem effectum operare in me, per quem innotescat me esse dilectum ac prædestinatum a te, liberando videlicet me ab omni incursu hostili, et gratiam infundendo, per quam ea agam quæ sunt signa prædestinationis: quæ sunt, verbum Dei libenter audire, vitia abhorrere in quantum sunt vitia, bonum habere propositum ad semper bene vivendum; ut dæmones hominesque perversi videant signum hoc, qui oderunt me odio iniquo ac pessimo, invidentes non solum temporali meæ prosperitati, sed animæ quoque saluti; et confundantur, adspicientes se non posse obtinere de me quod cupiunt, imo oppositum sui desiderii in me conspicientes; quoniam tu, Domine, adjuvisti me, ne illorum tentationi et persecutioni succumberem, et consolatus es me in omni tribulatione atque angustia, ita ut illud Jacobi adimplerem: Omne gaudium existimate, fratres, quum in tentationes varias incideritis;2728 illud quoque Salvatoris: Gaudete et exsultate in illa hora, quando videlicet exprobramini et multa adversa patimini, quoniam merces vestra copiosa est in cœlo.29 Unde Apostolus: Gloriamur, inquit, in spe gloriam filiorum Dei; non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, etc.30 Hoc modo consolatus fuit Deus Apostolum, qui testatur: Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.31323334

Ineffabilis plane est virtus hujus versiculi : sed et totus hic psalmus divina dulcedine, sancto fervore, spirituali jucunditate et admiranda devotione redundat : quem condecet nos cum mentali sapore, cum magna lætitia, cum attentione præcipua decantare.

PRECATIO.

Famulantes tibi nos, Domine, deduc in via tua, et ingrediamur in veritate tua : ut magna super nos stillante misericordia tua, animam nostram eruas ab inferno inferiori, atque æternæ gloriæ facias participari.

Footnotes

  1. Eccli. vii, 5. ↩

  2. Job ix, 20. ↩

  3. Luc. xviii, 13. ↩

  4. Rom. viii, 23. ↩

  5. Jer. i, 5. ↩

  6. Joann. vii, 19. ↩

  7. Ibid. vii, 28. ↩

  8. Job ix, 21. ↩

  9. Job xxvii, 5, 6. ↩

  10. Ibid. 6. ↩

  11. 1 Cor. iv, 4. ↩

  12. 1 Cor. xv, 9. ↩

  13. 1 Tim. i, 15. ↩

  14. Job xiv, 4, 5 juxta LXX. ↩

  15. Prov. xxiv, 16. ↩

  16. Job xv, 14. ↩

  17. Eccle. ix, 1. ↩

  18. Eccle. ix, 1. ↩

  19. Rom. viii, 16. ↩

  20. 1 Cor. ii, 12. ↩

  21. Joann. viii, 19. ↩

  22. Luc. 1, 74, 75. ↩

  23. I Reg. 1, 30. ↩

  24. Prov. viii, 17. ↩

  25. Luc. XVI, 22. ↩

  26. Matth. xix, 17. ↩

  27. Jacob. 1, 2. ↩

  28. Jacob. i, 2. ↩

  29. Matth. v, 12. ↩

  30. Rom. v, 2-4. ↩

  31. II Cor. i, 5. ↩

  32. I Reg. ii, 30. ↩

  33. Luc. i, 74, 75. ↩

  34. II Cor. 1, 5. ↩

Chapter 157 of 244