Skip to the text

Articulus 62

EXPOSITIO PSALMI OCTOGESIMI SEXTI : FUNDAMENTA EJUS.

PSALMI jam pertractandi, qui parvus est quantitate et magnus virtute, brevis verbo, sed magnus sententia, iste est titulus : Filiis Core, psalmus cantici : id est, psalmus iste spiritualem lætitiam continens, cantatur et scriptus est filiis Core, id est fidelibus imitatoribus Christi. His enim in hoc psalmo describitur atque laudatur civitas Dei, id est Ecclesia, secundum duplicem ejus statum. Primo namque agit de ea secundum statum suæ militiæ in præsenti : et inde in titulo dicitur, psalmus : per quem operatio designatur, quia operari convenit Ecclesiæ in statu militiæ. Secundo, scilicet in ultimo versu, loquitur de Ecclesia secundum statum sui triumphi, seu in quantum est cum Deo regnans in cœlo. Idcirco in titulo additur, cantici : per quod spiritualis significatur jucunditas, quæ maxime convenit Sanctis in patria.

AIT ergo : (1) Fundamenta ejus. Non exprimit cujus ejus; et quare hoc facit, puto quod ob eamdem causam, ob quam Maria Magdalene dixit ei, quem hortulandum credebat :1 Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, etc. Ob vehementem nempe amorem, nullius mentem credidit ab ejus notitia vacuam, cujus fervidus amor mentem suam omnino implevit, occupavit, possedit. Sic nunc Propheta, propter ardentissimam cordis sui dilectionem quam ad Ecclesiam habuit, nomen ejus non explicat : et tamen de ea se loqui, ex verbis sequentibus innotescit. Relatio igitur fit ad id quod corde prædixit. Itaque dicit : Fundamenta ejus, id est Ecclesiæ, collata sunt et stabilita in montibus sanctis, id est in Christo, monte montium, et ejus Apostolis. Hi namque Ecclesiam, id est Christifideles, in fide et gratia fundaverunt. Quamvis enim unum sit principale summum lumen, fundamentum et mons sanctæ Ecclesiæ, sunt tamen alia quædam secundaria et minus principalia lumina, fundamenta et montes Ecclesiæ : et isti sunt sancti Apostoli, quibus Christus in Evangelio ait, Vos estis lux mundi.2 De quibus in Apocalypsi habetur : Murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum et Agni.3 Potest etiam, quamvis minus subtiliter, istud exponi de montibus terræ, in quibus Christus evangelicam legem prædicavit, confirmavit et docuit, ut sit sensus : Fundamenta ejus, id est fundamentalia documenta Ecclesiæ, initiata ac data sunt, et ipsi quoque Apostoli instructi sunt, in montibus sanctis, id est : in monte Sion, in quo situm erat templum in quo sæpe prædicavit, et cœnaculum in quo Sacramentum altaris instituit et Spiritum Sanctum misit ; et in monte quem legitur ascendisse,

Matth. xvi. in quo octo beatitudines docuit et evangelicæ legis doctrinam promulgavit; atque in monte Thabor, in quo coram Petro, Joanne et Jacobo transfiguratus est, et fidem futuræ resurrectionis tali experimento probavit.

Diligit Dominus portas Sion, id est, acceptat et approbat sacramenta, virtutes et exorcismum, catechismum atque Baptismum Ecclesiæ, super omnia tabernacula Jacob, id est magis quam cultum veteris Testamenti, qui in diversis tabernaculis

Num. vii, 1.

II Reg. vi, 17.

III Reg. viii, 6.4

1 Esdr. vi, 15.

Hebr. vii, 19. exhibebatur, videlicet: in tabernaculo Moysis; secundo, in tabernaculo facto a David; tertio, in templo Salomonis; quarto, in templo Zorobabel. Hoc est quod ait Apostolus: Nihil ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam approximamus ad Deum. Per hoc autem quod præfert portas Sion, id est cultum et sacramenta, et ea per quæ Christiani regnum ingrediuntur cœleste, observantiis veteris Legis, præfert etiam populum christianum seu ipsam Ecclesiam populo Hebræorum ac Synagogæ. Synagoga equidem erat figura Ecclesiæ; et cultus Synagogæ typus exstitit cultus Ecclesiæ, secundum Dionysium. Figuratum vero præfertur figuris. Idcirco ad Synagogam Dominus per Malachiam ait: Non est mihi voluntas in vobis, et munus non suscipiam de manu vestra. Ecce in his verbis Synagogam et ejus sacrificia reprobat. Ecclesiam vero et ejus sacrificium approbans, addit: Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus; et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda.

Malach. i, 10.

Ibid. 11.

Moraliter per Sion intelliguntur speculatores cœlestium; per Jacob autem, supplantatores vitiorum. Plus ergo diligit Dominus portas Sion, id est virtutes et opera bona hominum contemplativorum, quam tabernacula Jacob, id est habitatores terræ per Jacob signatos: qui licet in gratia Dei exsistant, nondum tamen vitia funditus ejecerunt, sed indigent quotidie contra motus illicitos dimicare. Quamvis isti magis laborant quam speculativi viri perfecti, minus tamen merentur de præmio essentiali quam illi: quoniam actus eorum non prodeunt ex tam sincera, perfecta ac fervida dilectione ut actus illorum, nec tam prompte, tranquille ac delectabiliter operantur ut illi. Quanto autem quis opus Dei promptius, quietius, delectabiliusque exsequitur, tanto absolute loquendo amplius promeretur.

Deinceps laudat Ecclesiam propter excellentiam suæ famæ. (2) Gloriosa dicta sunt de te, in veteri Testamento, magis autem in novo, civitas Dei, id est, o Ecclesia Christi. Multa namque præclara loquebantur olim Prophetæ de Ecclesia novi Testamenti: quæ tamen in Canticis canticorum copiosius commendatur. De Ecclesia etenim ex gentibus congregata, in Christo fundata, scriptum est: Lauda, sterilis quæ non paris; decanta laudem et hinni, quæ non pariebas: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habuit virum.5 De qua iterum Isaias: Gens et regnum quod non servierit tibi, peribit; rursusque ad Deum: Ecce, inquit, gentem quam nesciebas, vocabis. De hac etiam Christi Ecclesia in Osee dictum est: Erit in loco ubi dicetur eis, Non populus meus vos, dicetur eis, Filii Dei viventis.6 Et Amos: In die illa suscitabo tabernaculum David quod cecidit, ut requirant ceteri hominum Dominum: quod Jacobus exponit de vocatione gentium ad fidem catholicam. Et alibi laudatur Ecclesia Christi hoc modo: Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui peribunt. In Scriptura autem novæ legis, multo splendidius laudatur Ecclesia. Unde in Apocalypsi habetur: Veni, et ostendam tibi novam nuptam, sponsam Agni; et: Vidi Jerusalem novam descendentem de cœlo, a Deo paratam tanquam sponsam ornatam viro suo.

Appellatur vero Ecclesia civitas, quasi civium unitas: quia in ea colliguntur omnes nationes seu tribus terræ per fidem et caritatem, ut sint unus populus Christi: in quo, secundum Apostolum, non est di-

Is. liiv, 1.

Ibid. lx, 12.

Ibid. lv, 5.

Osee 1, 10.

Amos ix, 11; Act. xv, 16, 17.

Mich. v, 9.

Apoc. xxi, 9.

Ibid. 2.

Rom. x, 12. stinctio Judæi et Græci. Et de hac unione fidelium scriptum est, quod Jesus moriturus erat pro gente ;7 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. Unde Christus orat : Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos.8 Paulus quoque : Obsecro (inquit) vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.9

Consequenter declaratur conversio gentium ad Christi obsequium, qui ait : (3) Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me. Rahab hoc loco non est proprium nomen mulieris illius, ex qua Salmon genuit Booz, quæ legitur recepisse et abscondisse nuntios Josue ;1011 sed secundum Hieronymum, Rahab est hic nomen appellativum, designans superbiam seu superbam : per quod designantur pagani idololatriæ dediti, Deo per elationem multum rebelles. Babylon vero interpretatur confusio : et ita per Babylonem intelliguntur perversi vitiis deordinati. Est itaque sensus : Memor ero, misericordiam impendendo, Rahab et Babylonis, id est gentilium superborum, et in peccatorum confusione exsistentium ; scientium me per fidem, postquam eorum recordatus sum. Horum memor fuit Deus, mittendo ad eorum conversionem sanctos Apostolos, per quorum prædicationem corda eorum edocuit, humiliavit et ordinavit, quemadmodum scriptum est :12 Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos. Ad litteram quoque memor fuit Dominus Babylonis, quoniam per prædicationem Simonis et Judæ, magnam partem terræ illius convertit ad fidem. (4) Ecce alienigenæ, id est olim a fide extranei. In translatione Hieronymi juxta Hebræum habetur, Ecce Palæstina, id est Philistæi. Et Tyrus, id est populus vitiis angustiatus, privatus latitudine caritatis : Tyrus namque interpretatur angustia ; et populus Æthiopum, id est pagani vitiis denigrati. Hi fuerunt illic, id est in civitate Christi, quæ est Ecclesia : hujusmodi enim peccatores, facti sunt Ecclesiæ filii. Ad litteram etiam, Palæstina, Tyrus et Æthiopia, ad Christum erant conversæ, viguitque vehementer fides orthodoxa in populis illis : et ita per homines gentiles circa Judæam habitantes, designantur alii infideles, qui in toto mundo ad Ecclesiæ unitatem pervenerunt.

(5) Numquid Sion dicet homo? Et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Versus iste multipliciter exponitur. Sion namque hoc loco est dativi casus, quia in translatione Hieronymi juxta Hebræum ita habetur, Ad Sion dicetur. Sicque hæc dictio, Numquid, non sumitur negative, sed affirmative, ut sit sensus : Numquid? quasi dicat, Imo ; ipsi Sion, id est Ecclesiæ per Sion significatæ, dicet homo quæ in hoc psalmo de Christo atque Ecclesia conscribuntur. Possumus autem per hominem accipere Christi præcursorem : de quo in Evangelio scriptum est, Fuit homo missus a Deo.13 Hic enim primo evangelizavit Sion :14 de quo in Isaia dicitur, Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion. Quid autem hic dixerit, subditur :15 Et homo natus est in ea : id est, Christus Deus et homo genitus est in populo Sion, quoniam natus est ex Virgine gloriosa, quæ est dignissimum membrum in ipsa Ecclesia. Unde ad Hebræos ait Apostolus : Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse Christus participavit eisdem.1617 Et ipse Altissimus, id est Christus ex Virgine natus secundum humanitatem, Altissimus vero et æternus secundum divinitatem, fundavit eam, id est, Virginem matrem in omni gratia stabilivit, in tantum quod nunquam a vero fundamento, peccando prolapsa est. Vel, Fundavit eam, id est Ecclesiam, quam a principio in fide et gratia ædificavit, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus.18 Propter quod de Christo loquens Zacharias : Ipse, inquit, ædificabit templum Domino.19

In hoc itaque versu evidenter ostenditur in Christo duplex natura et una persona.202122 Dum enim dicitur, Homo natus est in ea, declaratur in Christo natura humana, temporalis, creata; dum vero idem homo demonstratur pronomine Ipse, patet identitas in persona. Postremo quum subditur, Fundavit eam Altissimus, manifestatur divinitas Christi dupliciter: Primo, quum ait, Fundavit. Nullus enim Ecclesiam originaliter fundavit, nec aliquis propriam matrem fecit, nisi Deus. Secundo, dum ait, Altissimus. Nemo enim altissimus, nisi verus unusque Deus, de quo dictum est supra, Tu solus Altissimus in omni terra. Et alia scriptura ait: Unus est Altissimus creator omnium, omnipotens rex, et metuendus nimis.

Ps. LXXXII, 19.

Eccl. I, 8.

Secundo exponitur sic: Numquid Sion, id est Ecclesiæ, dicet homo, id est Christus? quasi dicat, Imo. Nam Christus frequenter dixit Judæis, atque discipulis, primum adventum suum fuisse impletum. — Tertio sic: Numquid Sion, id est virgo Maria, de Sion seu populo Judæorum exorta; vel, Sion, id est Ecclesia; dicet corde et ore, Homo (subaudi, purus) est? quasi dicat, Non: quia nec Virgo Christifera, neque Ecclesia dixit seu credidit Christum esse hominem purum, sed Deum et hominem. Et huic sensui consonat littera qua Chrysostomus utitur, qui ita hunc versum allegat: Mater Sion dicet, Homo.

1 Cor. II, 4.

Quarto exponitur sic: Numquid Sion dicet homo? id est, numquid aliquis purus homo, humana sapientia et virtute persuadebit seu suggeret Ecclesiæ, ea quæ de Christo tenenda sunt, scilicet quod et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? quasi dicat, Non: quia per humanam rationem hoc persuaderi nequivit, quod Christus esset homo natus, et Deus altissimus. Unde dicit Apostolus: Prædicatio mea non fuit in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. Fides quippe catholica divinæ auctoritati innititur, estque Deo comprobante confirmata, juxta illud: Illi autem profecti prædicaverunt

Marc. XVI, 20. ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Sed quare de Christo nunc dictum est, Homo natus est in ea, et non potius, Homo conceptus est in ea, nisi ad insinuandum quod Christus ab exordio suæ conceptionis in Virgine, erat homo cunctis virtutibus scientiisque perfectus? Et hoc est novum illud, de quo scriptum est: Novum creavit Dominus super terram, Mulier circumdabit virum. Propterea angelus dixit ad Joseph: Quod natum est in ea, de Spiritu San-

Jer. XXXI, 22.

Matth. I, 20. cto est.23

Consequenter de christianæ fidei mysteriorumque Christi evangelizatione ac publicatione subjungitur: (6) Dominus Christus, seu Trinitas Deus, narravit in toto mundo, in scripturis populorum, id est, in Scriptura canonica novi Testamenti, videlicet in Evangeliis, Epistolis, et Actibus Apostolorum. Et quoniam istæ Scripturæ ab Apostolis atque Evangelistis, Christianorum principibus, scriptæ sunt, ideo subditur: et principum horum qui fuerunt in ea. De eis namque prædictum est: Constitues eos principes super omnem terram; et, Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, id est cum Christo omnium vero Deo.

Ps. XLIV, 17.

Ps. XLV, 10.

Deinde describit Ecclesiam secundum statum quo nominatur triumphans. (7) Sicut lætantium omnium habitatio est in te: id est, habitatio tua, o civitas Dei, superna Jerusalem, est sicut lætantium omnium, id est talis, qualis est habitatio eorum qui omnes lætantur: quod proprie Ecclesiæ militanti non competit, in qua omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur. Cui etiam dicitur, Beati qui lugent; et, Mundus gaudebit, vos autem contristabimini; et alibi, Cum metu et timore ac tremore vestram salutem operamini. Sed verissime competit istud Ecclesiæ triumphanti, cujus tota occupatio est jucundissima incessabilisque Dei laudatio. De qua in Apocalypsi scribitur: Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, ne-

II Tim. III, 12.

Matth. V, 5.

Joann. XVI, 20.

Philipp. II, 12.

Apoc. XXI, 4. que luctus, sed nec ullus dolor. Itaque hæc et limpide intueri, quia nec aliter poterit dictio, Sicut, hoc loco non similitudinem, sed veritatem designat.

Ecce in psalmo hoc compendioso præclare laudatur Ecclesia, Christi continentur mysteria, cœlestis patriæ commendatur lætitia: quem decet nos eo devotius affectuosiusque cantare, quo in eo vocatio gentium clarius prænuntiatur. Et quoniam satis intricatus est, decet ut ejus intellectum studeamus luculenter cognoscere, cum devotione perfecta proferri.

PRECATIO.

Vivifica nos, Domine, ab operibus mortuis, et fundamenta sinceræ fidei et bonæ operationis in nobis construe: quibus fructum virtutum superædificantes, animas nostras ad te proficiscentes gloriosa civitas tua suscipiat gratulando.

Footnotes

  1. Joann. xx, 15. ↩

  2. Matth. v, 14. ↩

  3. Apoc. xxi, 14. ↩

  4. I Esdr. vi, 15. ↩

  5. Is. liv, 1. ↩

  6. Osee i, 10. ↩

  7. Joann. xi, 51, 52. ↩

  8. Joann. xvii, 11. ↩

  9. 1 Cor. 1, 10. ↩

  10. Josue 1, 4. ↩

  11. Matth. 1, 5. ↩

  12. Jer. xvi, 16. ↩

  13. Joann. i, 6. ↩

  14. Joann. 1, 6. ↩

  15. Is. xl, 9. ↩

  16. Hebr. ii, 14. ↩

  17. Hebr. ii, 14. ↩

  18. Ibid. 4. ↩

  19. Zach. vi, 13. ↩

  20. Josue ii, 1, 4. ↩

  21. Matth. i, 5. ↩

  22. 1 Cor. i, 10. ↩

  23. B cto est. ↩

Chapter 158 of 244