Articulus 64
DECLARATIO MORALIS EJUSDEM PSALMI OCTOGESIMI SEPTIMI.
II Cor. iv, 10, 11.
QUUM dicat Apostolus, Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali, debemus Caput nostrum in passionibus ejus sectari, quatenus conglorificemur eidem. Unde dicit Apostolus: Fidelis sermo: Si commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus. Hinc igitur mirum non est, si psalmi qui de Christi passione ad litteram loquuntur, de membris ipsius spiritualiter explanentur.
II Tim. ii, 11, 12.
Ecclesia ergo seu quilibet Christianus tribulationes expertus, variisque adversitatibus et tentationibus circumvallatus, proclamet hunc psalmum, dicendo: Domine, omnium gubernator, Deus salutis meæ, id est fons, origo et causa totius beatitudinis meæ, a quo tota salus mea pendet, sine cujus misericordia incessabiliter pereo, graviter pecco, in æternum condemnor; Deus salutis meæ, in via per fidem et gratiam; Deus quoque salutis meæ, in patria per speciem et gloriæ lumen; in die clamavi et nocte, id est certis et congruis horis diei ac noctis, coram te omnia conspiciente. Oportet enim sine intermissione orare.1 Quia repleta est malis pœnæ et culpæ anima mea, videlicet multis afflictionibus, variis vitiis, passionibusque diversis, quæ sunt vulnera animæ. Unde in Ecclesiaste habetur : Cuncti dies hominis doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit.2 Hoc de malis pœnalibus. De malis vero culpæ alibi scriptum est : In multis offendimus omnes.3 Et vita mea inferno appropinquavit. Anima namque peccando tendit ad inferos; et quoties peccat, toties inferno propinquior fit. Peccatum vero mortale, est porta inferni; veniale autem peccatum, est quoddam præambulum et dispositio quædam ad peccatum mortale et pœnam gehennæ. Qui autem mortaliter peccat, statim meretur damnari, quamvis Deus misericorditer præstoletur, sicut Petrus dicit :4 Patienter agit Dominus propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.
Æstimatus sum cum descendentibus in lacum. Hoc omnibus sanctis martyribus convenit, quos tyranni et infideles tanquam sacrilegos occiderunt, in tantum ut arbitrarentur obsequium se præstare Deo, illos occidendo.5 Justi quoque qui in justitia moriuntur, et a perversis injusti reputantur, æstimantur cum descendentibus in lacum. Factus sum sicut homo sine adjutorio. Hoc convenit his, quibus in Evangelio ait Salvator : Odio eritis omnibus hominibus propter me.6 Inter mortuos liber. Solus populus christianus inter ceteros homines veraciter liber est. Nam Christi servitus, summa libertas est; reliqui vero universi, servi sunt iniquitatis ac dæmonis. Unde ait Apostolus : Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba (Pater).7 Et ad Galatas : Non sumus filii ancillæ, sed liberæ :8 qua libertate Christus nos liberavit. Sic ergo ab infidelibus et servis peccati, qui spiritualiter mortui sunt, reputatur populus christianus, seu quicumque fidelis ac justus. Reputatur etiam, sicut vulnerati dormientes in sepulcris, etc.
Super me confirmatus est furor tuus, id est rigorosus effectus justitiæ tuæ. Nam quid intelligendum sit per furorem Dei, subjungitur : Et omnes fluctus tuos, id est omnia genera tribulationum sive pœnarum, quæ pro peccatis infliguntur, induxisti super me. Hoc Ecclesiæ Christi atque fidelibus convenit, quoniam Deus in hac vita justos multipliciter et districte castigat, quemadmodum in libro Sapientiæ scriptum est : Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit eos.9 Et Judith : Omnes, inquit, qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.10 Et Christus discipulis ait :11 In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum. Hæc autem Deus fecit electis, ut venialia eorum expurgentur, et ipsi ad gratiam ampliorem in præsenti disponantur, aliis quoque in exemplum proponantur, et in futuro gloriam ampliorem consequantur. Hunc furorem super se confirmatum expertus erat Job, qui dixit :12 Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum; Jeremias etiam, qui profitetur : facie manus tuæ solus sedebam, quoniam comminatione replesti me.13 Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Hoc est quod Christus in Evangelio suis electis locutus est :14 Trademini a parentibus et fratribus et amicis et propinquis.15 Denique Christus venit separare patrem a filiis, fratrem a sororibus, consulendo nobis ut relinquamus omnes propinquos, uxorem atque divitias.16 Sæpe etiam contigit ut noti a Christianis aufugerent, eosque abominarentur propter vehementissimas persecutiones, adversitates et pœnas sibi illatas, sicut et sanctus Job sibi accidisse fatetur.17
Traditus sum, vel dæmoni ad tentandum, vel tyranno ad occidendum, vel homini pravo ad persequendum; et non egrediebar, id est, has pœnas non fugi, sed18 omnia æquanimiter passus sum, sciens quoniam copiosa est merces mea in cœlo.19
Oculi mei corporales languerunt præ inopia naturalis virtutis, eo quod interior dolor in oculis corporis magis redundet. Unde a beato Job dicitur: Facies mea intumuit a fletu, et oculi mei caligaverunt.20 Vel, Oculi mei interiores et intellectuales, languerunt præ inopia divinæ illuminationis, et præ abundantia propriæ cæcitatis. Tota die, id est horis competentibus totius diei, expandi ad te, Domine, manus meas, id est desideria mea, seu opera aut manus corporeas: sicut scribitur in Threnis, Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cœlos.21 Et Apostolus ait:22 Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Plurimum equidem confert ad excitandum mentis fervorem ac devotionem internam, manus corporis in altum erigere, quatenus spiritus dirigatur ad proprium Creatorem, in cœlestibus demorantem.
Numquid mortuis facies mirabilia? etc. Hunc versum cum duobus sequentibus dicere potest Ecclesia seu quicumque fidelis, ad ostendendum quam rationabile sit exaudiri a Domino, sicut in præcedenti expositione a Christo inducti sunt: sensus enim est idem.
Et mane, id est in principio infusionis gratiæ tuæ; vel, Mane, id est in principio lucis solaris; oratio mea, tibi porrigenda, præveniet te, id est, tibi offeretur antequam alia operer: juxta illud, Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus.23 Vel, Præveniet te, id est tuum judicium, ita quod nunc, quando est tempus acceptabile et dies salutis, conabor te mitigare et tibi placere.24 Ut quid, Domine, repellis orationem meam, non statim eam exaudiendo, seu diutius differendo? Videtur namque devoto, quod oratio sua repellitur, dum pro suo voto non exauditur. Propter quod
Job dixit: Ecce clamabo vim patiens, et nemo exaudiet;25 vociferabor, et non est qui judicet. Et Habacuc:26 Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? Interdum quoque oratio omnino repellitur, quia non in nomine Jesu fit, scilicet quum id non postulatur, quod expedit ad salutem. Nam et Paulus ter deprecatus est Dominum, et exauditus non fuit.27 Quandoque etiam oratio in nomine Jesu oblata, ad tempus repellitur seu differtur, quatenus devotius continuetur, et res optata ardentius appetatur, sicque copiosius obtineatur. Certissime tamen tenere debemus, quod oratio in nomine Jesu formata, si continuetur, et pro ipso orante fiat, semper acceptatur.
Avertis faciem tuam a me, gratiam suspendendo, meque tribulationibus exponendo, nec statim consolando. Ista aversio non est aversio simpliciter dicta, sed similis est aversioni qua mater a parvulo filio suo faciem suam abscondit, tanquam offensa esset, quatenus filius eam cum lacrimis repetat, affectuosiusque adspiciat.
Pauper sum ego, vel rebus sæculi, vel merito et gratia, vel affectu, omnia terrena arbitrando ut stercora; et in laboribus a juventute mea, id est a principio quo cœperunt esse electi in mundo.28 Multi namque sunt labores sanctorum, videlicet exercitia pœnitentiæ, vigiliæ, abstinentiæ, orationes, opera exteriora, afflictiones et pœnæ. Propter quod ait Job:29 Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. Ideoque de reprobis dictum est supra:30 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Et secundum Apostolum, Nullus coronatur nisi qui legitime certaverit:3132 quod sine magno labore fieri nequit.
Exaltatus autem, humiliatus sum. Nam dum boni laudantur et sublimantur ab aliis, in propriis cordibus coram Deo humiliantur: quia non sibi, sed Domino omnia bona attribuunt: et hoc est signum boni virtuosique viri. Propter quod Salomon ait: Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis.33 Vel: Exaltatus per prospera, humiliatus sum protinus per adversa: quia non permanet homo diu in eodem statu, sed nunc prospera, nunc adversa ei contingunt.34 Idcirco in Ecclesiastico scribitur :35 In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum.3637 Vel : Exaltatus superbe et inobedienter vivendo, humilius sum veraciter confitendo, et conturbatus propter enormitatem peccatorum meorum, seu asperitatem pœnarum et persecutionum.
In me transierunt iræ tuæ, id est, effectus tuæ justitiæ seu cogitationes pœnosæ mihi inflictæ sunt : sicut in libro Job habetur : Sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me.38 Ideo subditur : et terrores tui conturbaverunt me, id est, formidines de effectibus tuæ justitiæ, scilicet de futuro judicio, de pœnis inferni, de expulsione a gloria conceptæ, sollicitum me fecerunt, pœnitentem et anxium : juxta illud, facie Dei turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.39 Circumdederunt me afflictiones prædictæ, sicut aqua tota die, imo toto tempore vitæ meæ : quia militia est vita hominis super terram.40 Et secundum Augustinum, perseverandum est usque in finem, quia tentatio perseverat usque in finem. Circumdederunt me simul. Multoties namque electi simul et semel a mundo, carne atque diabolo impetuntur ac fatigantur. Cetera ex dictis in præcedenti expositione elucescunt.
Ecce psalmum mysterialem, doctrinalem, et vere devotum audivimus : in quo decet nos Christi passionem intente recolere, eique intime condolere, et ejus vestigia digne sectari, quatenus illud beati Apostoli dicere singuli valeamus : De cetero nemo mihi molestus sit ;41 ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Illud quoque Sponsæ : Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.42 Et hanc arbitremur summam esse nostram felicitatem dispositive, et in præsenti perfectionem et gratiam, Christi passionibus conformari, ejus abjectiones imitari, ejusque caritati utcumque assimilari. Propterea enim hortatur Apostolus : Estote imitatores Dei sicut filii carissimi ;43 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Et altissimus ille apostolici ordinis vertex, Communicantes, inquit, Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis ;44 rursusque, Si exprobramini, inquit, in nomine Christi, beati eritis.45 Quid enim gloriosius Christiano, quam esse consimilem Christo ?
PRECATIO.
Domine, Deus salutis nostræ, nostri pie miserere ; et repletam malis animam nostram, et inferno peccatis appropinquantem vitam nostram, abundantia tuæ propitiationis revoca, et ab omni miseria nunc et semper nos elonga : ut misericordiæ tuæ prærogativa, laudum tibi præconia persolvamus in sæcula.
Footnotes
-
1 Thess. v, 17. ↩
-
Eccle. II, 23. ↩
-
Jacob. III, 2. ↩
-
II Petr. III, 9. ↩
-
Joann. XVI, 2. ↩
-
Luc. XXI, 17. ↩
-
Rom. VIII, 15. ↩
-
Galat. IV, 31. ↩
-
Sap. III, 6. ↩
-
Judith VIII, 23. ↩
-
Joann. XVI, 33. ↩
-
Job XIX, 11. ↩
-
Jer. XV, 17. ↩
-
Luc. XXI, 16. ↩
-
Matth. X, 35. ↩
-
Matth. XIX, 29. ↩
-
Job XIX, 13-17, 19. ↩
-
I Thess. v, 17. ↩
-
Matth. v, 12. ↩
-
Job xvi, 17. ↩
-
Thren. III, 41. ↩
-
1 Tim. II, 8. ↩
-
Matth. VI, 33. ↩
-
11 Cor. VI, 2. ↩
-
Job xix, 7. ↩
-
Habac. I, 2. ↩
-
11 Cor. xii, 8, 9. ↩
-
Philipp. III, 8. ↩
-
Job v, 7. ↩
-
Ps. LXXII, 5. ↩
-
11 Tim. II, 5. ↩
-
II Tim. ii, 5. ↩
-
Prov. XXVII, 21. ↩
-
Job xiv, 2. ↩
-
Eccli. xi, 27. ↩
-
II Cor. xii, 8, 9. ↩
-
II Cor. vi, 2. ↩
-
Job vi, 4. ↩
-
Job xxiii, 15. ↩
-
Job vii, 1. ↩
-
Galat. vi, 17. ↩
-
Cant. i, 12. ↩
-
Ephes. v, 1, 2. ↩
-
1 Petr. iv, 13. ↩
-
Ibid. 14. ↩
Chapter 160 of 244