Articulus 65
ELUCIDATIO PSALMI OCTOGESIMI OCTAVI : MISERICORDIAS DOMINI.
Declarandi nunc psalmi titulus est :1 Intellectus Ethan Israelitæ : id est, in psalmo præsenti continetur, quid homo robustus per gratiam, Deumque contemplans per fidem, de Christo intelligere debet.
Ethan namque interpretatur robustus. Secundum omnes autem expositores, psalmus hic tractat de stabilitate perpetuitateque regni David : quæ in nullo completa est, nisi in Christo. Propterea psalmus iste ad litteram de Christo pertractat: et quoniam stabilitio ista per gratiam Dei efficitur, ideo sanctus Propheta a fonte omnium gratiarum, videlicet a divina misericordia, orsus est:
(1) MISERICORDIAS, inquiens, Domini in æternum cantabo. Dulcissimum plane exordium, et omni mundana, carnali et vana voluptate vehementer suavius. Non ait, Misericordiam Domini, sed, Misericordias: quoniam secundum multitudinem miseriarum nostrarum, multiplicatæ sunt super nos misericordiæ Domini. Misericordia autem Dei interdum vocatur ipsa pietas divinæ naturæ, quæ naturaliter clemens est: et ista misericordia non est nisi una, sicut divina essentia. Quandoque vero misericordia Dei nominatur effectus pietatis divinæ, sicut Raphael ait:2 Benedicite Deum cœli, quia fecit vobiscum misericordiam suam. Et utroque modo accipi potest hoc loco misericordia Domini; sed si primo modo accipiatur, tunc una ac simplex misericordia Dei pluraliter explicatur, propter multiplices suos effectus. Deus enim mille modis novit suis misericorditer auxiliari. Eritque sensus: Misericordias Domini, id est ipsum Deum naturaliter misericordem, seu pietatem divinam multipliciter miserentem, in æternum cantabo, id est, indesinenter laudabo, nunc inchoative, et in futuro completive. Quemadmodum namque, secundum Apostolum, Caritas nunquam excidit, quia nunc incipit et in futuro perficitur;3 sic actus caritatis, qui sunt, Deum diligere, contemplari, admirari, laudare, ipso frui, in ipso lætari, nunquam deficiunt, sed in præsenti habent exordium, et in patria complementum. Propter quod de Maria Magdalene, his occupata, dixit Salvator: Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.4
Si vero misericordiæ Domini jam dicantur effectus seu opera misericordissimi Creatoris, sensus erit: Misericordias Domini, id est dona gratiæ seu beneficia Dei, et multiplicem suæ bonitatis effectum, tam mihi quam toti generi humano impensum, in æternum cantabo: quemadmodum in Isaia dicitur: Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis, et quæ largitus est nobis secundum indulgentiam suam.5 Recolat hic unusquisque, ut valet, misericordias Domini, id est beneficia ejus generalia et specialia. Generalia quippe beneficia Dei sunt, creatio, justificatio, et glorificatio; specialia vero beneficia Dei sunt, quæ unicuique singulariter data sunt. Sed utraque vere omnem rationem, linguam numerumque transcendunt. Quis enim omnia beneficia Christi concipiat, eloquatur, aut numeret? Propter nos factus est homo, conversatus in mundo, suspensus in ligno.6 Nobis dedit se ipsum in Sacramento, promisit pro præmio, in cordibus nostris vult habitare, deliciari, quiescere.
(2) In generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Propheta auctor psalmi præsentis, sicut prædixit, effecit. Prædixit namque se annuntiaturum Dei veritatem a generatione in generationem, id est a qualibet generatione in quamlibet generationem succedentem, quoniam psalmus ejus usque in finem mundi cantabitur. Solet autem Scriptura per generationem et generationem, designare perpetuam durationem, quemadmodum ait Maria:7 Et misericordia ejus a progenie in progenies. Quum ergo nos brevi vivamus tempore, et paulo post moriamur, scrutandum est quomodo quilibet nostrum in persona propria hæc dicere queat.8 Certum est enim, quia in persona Ecclesiæ dici a quolibet possint. Et respondendum, quod quilibet nostrum hæc dicere potest, secundum duplicem sensum. Primo, nam qui bene et exemplariter operatur, imitatores suæ bonæ conversationis relinquit, et ita per suos sequaces veritatem divinam incessanter annuntiat. Secundo exponitur sic: generatione viæ seu viatorum, in generationem Sanctorum in patria, annuntiabo veritatem tuam: ita quod in generatione sanctorum viatorum hanc annuntiationem incipiam, in generatione vero beatorum comprehensorum eam continuabo atque perficiam. Per veritatem autem Dei, hoc loco accipi potest justitia ejus: quæ ideo annuntiatur ab eo qui misericordiam Domini cantat, quia in omni opere Dei misericordia et justitia commiscentur. Potest quoque per veritatem intelligi promissionum divinarum impletio, qua Deus hominibus per Christum largitus est quod se per illum præstaturum spopondit. Sicque accipitur quum dicitur apud Joannem, Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.9
Sic ergo Propheta in hoc versu mutans personam, ait ad Dominum: In generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo, revolvendo stabiliter in ore meo verba divina, et non solum transitorie atque celeriter ea proferendo ex ore. Propterea autem veritatem tuam annuntiabo, (3) Quoniam dixisti, id est, intra te decrevisti, et multifarie multisque modis locutus es per angelos, per Prophetas, per Filium tuum incarnatum, atque Apostolos, istud scilicet:10 In æternum misericordia ædificabitur in cœlis: id est, per effectum misericordiæ, ruinæ cœlorum reparabuntur, et muri cœlestis Jerusalem ex vivis lapidibus construentur, dum per Christi incarnationem ac passionem, homines ad sedes apostatarum angelorum transferuntur.11 Unde superius dictum est, Domine, in cœlo misericordia tua; et, Magnificata est usque ad cœlos misericordia tua.12 Vel sic:13 Quoniam dixisti per te ipsum et sanctos Prophetas: In æternum misericordia ædificabitur in cœlis, id est in Apostolis seu per Apostolos, quia per eos fabricata est Ecclesia catholica, operante per eos misericordia tua. Dicitur namque misericordia Dei in æternum ædificari, dum ejus effectus æternaliter perseverat. Ecclesia vero per misericordiam Dei constructa, usque in finem sæculi permanebit. Præparabitur veritas tua in eis: id est, impletio promissionum tuarum et Prophetarum, per Apostolos disponetur, ut per eos ad homines universos perveniat, quatenus per gratiam illis primo concessam ceteri convertantur: quemadmodum ab Ecclesiastico dictum est, Ut Prophetæ tui fideles inveniantur.14 Vel sic: Præparabitur veritas tua in eis, id est in cœlestibus civibus seu angelis sanctis: quoniam ipsi primitus de divinis mysteriis illustrantur, et ita per eos veritas divinæ illuminationis ad homines sanctos deducitur. Ecclesiastica namque hierarchia, ab hierarchia angelica purgatur, illuminatur et perficitur.
Dixisti quoque, o Domine: (4) Disposui testamentum electis meis, id est, vetus Testamentum seu legem Mosaicam dedi filiis Israel. Quoniam enim lex disponebat ad Christum, juxta illud Apostoli, Lex pædagogus noster fuit in Christo;15 idcirco data non est nisi populo illi ex quo Christus incarnari elegit, videlicet filiis Israel. Juravi David filio Jesse servo meo:16 Usque in æternum præparabo semen tuum: id est, propagatio filiorum tuorum, usque ad Christum ex eis nasciturum pertinget, et in ipso Christo perpetuabitur. Hoc in Matthæo verum esse probatur, ubi genealogia David usque ad Christum deducitur. (5) Et ædificabo in generationem et generationem, id est, per omnem progeniem firmabo et conservabo, sedem tuam, id est regiam potestatem. Primo libro Paralipomenon et alibi Deus promisit regi David, quod non deficeret vir de semine ejus, sedens in throno ipsius, ita dumtaxat, si custodirent filii ejus præcepta divina;17 sed quia frequenter illa transgressi sunt, ad idololatriam declinantes, propterea tempore
Sedeciæ regnum David interruptionem sustinuit, quemadmodum quarto Regum describitur. Quamvis tamen sedes seu regnum David ad tempus cessaverit, nihilo minus in Christo reparatum est, firmatum ac perpetuatum, prout Archangelus ait ad Virginem: Ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur; et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo18192021222324252627282930
Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis. Quod etiam in Isaia clarissime scriptum est: Super solium David et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum.313233 Ecce quanta concordia evangelicæ narrationis cum sermone prophetico.
Vel sic, et magis secundum doctores catholicos:34 Disposui, id est, ordinate dedi atque proposui, testamentum novum, id est evangelicam legem, ubi æterna hereditas est promissa: quod etiam testamentum in morte Christi confirmatum est; electis meis, id est re et nomine Christianis: de quibus ait Apostolus:35 Firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc, Cognovit Dominus qui sunt ejus.36 Petrus quoque: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta.3738 De hoc testamento et dispositione ipsius Paulus testatur: Novi testamenti mediator est Jesus, ut morte intercedente in redemptionem earum prævaricationum quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hereditatis.3940
Juravi, id est, certitudinaliter firmiterque promisi, David servo meo, id est Christo, qui ut homo minor est me, et servus meus:41 Usque in æternum, id est usque in finem sæculi, imo usque in vitam æternam, præparabo semen tuum, id est, per fidem et gratiam formabo et disponam Christianos et fideles. De quo semine apud
Isaiam dictum est:42 Si posuerit (scilicet Christus) animam suam pro peccato, videbit semen longævum. Frequenter in divinis Scripturis per David intelligitur Christus. Unde Dominus per Jeremiam ait: Non dominabuntur Jacob amplius alieni, sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis, id est Messiæ, ut omnes exponunt.43 Non enim suscitavit nec suscitabit Deus defunctum illum David filium Isai, ad regnandum in hoc mundo.
Hinc quoque in Osee scriptum est: Post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum. Sed ubi juravit Deus Christo, quod in æternum præpararet semen ipsius? Ecce ad Abraham dicitur:44 Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam te; et in semine tuo benedicentur omnes gentes terræ.45 Quid autem per semen hoc intelligere debeamus, Apostolus exponit, ad Galatas dicens: Non dicit, In seminibus, quasi in multis; sed quasi in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Daniel etiam dicit: Omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Et ædificabo, id est stabiliam, in generationem et generationem, id est in æternum, sedem tuam, id est judiciariam tuam potestatem et regiam dignitatem. Unde in Daniele scribitur: Dedit ei potestatem et honorem et regnum. Qualis vero sit ista potestas et regnum, subjungitur: Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum quod non corrumpetur.46 Vel: Ædificabo per caritatem et dona Sancti Spiritus, sedem tuam, id est corda fidelium sive Ecclesiam, in quibus tu, Christe, per gratiam habitas. Anima equidem justi, sedes est sapientiæ; et in Ecclesia residet Christus, quemadmodum scriptum est: Ipse sedebit et dominabitur super solio suo. Vel: Ædificabo sedem tuam, non manu factam, sed thronum cœlestem, ut sedeas in cœlo ad dexteram meam in sede, de qua tu, Christe, locutus es: Ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.47
(6) Confitebuntur cœli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Hæc de angelis sanctis et cunctis cœli civibus exponi possunt, qui utique confitentur indesinenter confessione incessabilis laudis mirabilia opera Dei et veritatem ipsius, in Ecclesia triumphanti Sanctorum seu Beatorum in patria, sicut de talibus in Apocalypsi dicitur, Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens, justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sanctorum*:48 imo secundum divinum et magnum Dionysium, angeli superiores illustrant et docent angelos inferiores de quibusdam mirabilibus Dei effectibus et* sæculorum veritatibus divinorum effectuum.49 Denique cœli isti confitentur etiam mirabilia Dei et veritatem ipsius, in Ecclesia militanti sanctorum viatorum, quorum mentes illuminant de admirandis Dei operibus et sacris Scripturis. Propter quod angelus scribitur docuisse Joseph de mirabili conceptione Christi;50 et legitur angelus Apostolos eduxisse de carcere, eisque dixisse :51 Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba hæc. Nihilo minus per cœlos hoc loco convenientius intelliguntur sancti Apostoli, aliique apostolici viri, angelicam atque cœlestem conversationem in terra habentes; eritque sensus :
Confitebuntur, id est, secure protestabuntur, docebunt et prædicabunt atque laudabunt, cœli, id est Apostoli atque eis consimiles, mirabilia tua, Domine, id est miracula tua, o Christe, et omnia quæ de tuis mysteriis sunt conscripta; etenim, id est, etiam confitebuntur et prædicabunt, veritatem tuam, id est justitiam atque evangelicam legem, omni veritate plenissimam, in ecclesia sanctorum, id est congregationibus fidelium electorum. Istud in Actibus Apostolorum clare docetur impletum, ubi inter cetera scriptum est :52 Videntes principes sacerdotum, Petri et Joannis constantiam, mirabantur. Quorum constantia patuit quando dicebant :53 Obedire oportet Deo magis quam hominibus; non enim possumus, quæ audivimus et vidimus, non loqui. Nonne mirabilia Dei et Christi ejus, hoc modo confessi sunt sancti Apostoli, dum Petrus voce omnium dixit Judæis : Jesum Nazarenum, virum approbatum in vobis a Deo virtutibus et prodigiis et signis, interemistis?54
Ideo autem ista egerunt Apostoli, (7) Quoniam quis : tanquam dicat, Nullus; in nubibus, id est in sublimibus creaturis, quales sunt Apostoli et Prophetæ, æquabitur Domino, Deo trino, uni et benedicto, seu Filio Dei Jesu Christo? de quo Petrus ait, Hic est omnium Dominus. Quamvis enim creatura possit Deo assimilari, non tamen valet ei æquari, sed in infinitum distat ab eo.55 Propter quod dicitur : Cui adæquastis me? dicit Sanctus.56 Dicuntur vero Prophetæ et Apostoli nubes, sicut de Apostolis ait Isaias : Qui sunt isti, qui ut nubes volant?57 Primo, quoniam sicut nubes primo illustrantur a sole, deinde terram illuminant; sic Prophetæ atque Apostoli prius copiosiusque a Sole justitiæ Christo Domino sunt edocti, deinde homines illustraverunt. Unde dicit eis Salvator :58 Vos estis lux mundi. Secundo, quoniam sicut nubes terram pluendo irrigant et fecundant, sic Apostoli et Prophetæ corda hominum pluvia salutaris doctrinæ et verbo gratiæ perfuderunt, impleverunt, et a damnabili ariditate et sterilitate liberaverunt. Ideo dictum est eis :59 Vos estis sal terræ. Tertio, propter altitudinem contemplationis, elevationem desideriorum sublimitatemque vitæ. — Possunt quoque per nubes (secundum Dionysium capitulo quintodecimo Cœlestis hierarchiæ) intelligi angeli sancti. De quibus subjungitur : similis erit Domino in filiis Dei? tanquam dicat, Neque in angelis invenitur aliquis Deo æqualis. Omnes enim (secundum Apostolum) sunt administratorii spiritus.60 Convenienter vero per filios Dei accipiuntur etiam angeli, quia de eis Dominus apud Job sciscitatur : Ubi eras quum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?61 De quibus etiam narratur : Quadam die quum venissent filii Dei, et adsisterent coram Domino, adfuit inter eos et Satan.62
(8) Deus qui glorificatur, id est, gloriosus esse asseritur, honoratur et exaltatur, in consilio sanctorum, id est in diligenti perscrutatione omnium electorum, in cœlo et terra versantium : quorum unum parque consilium est, ut Deum præ cunctis glorificent corde, ore ac opere; magnus, imo immensus, atque in omni nobilitate simpliciter interminabiliterque perfectus, et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt, id est venerandus seu metuendus præ cunctis Beatis et Sanctis ei adsistentibus, et ad eum ex omni parte accedentibus. Dicuntur autem electi esse in circuitu
Dei, non quod eum intra se claudant ac finiant, quum ipse illocalis incircumscriptibilisque consistat; sed quoniam sic ad eum undique confluunt, ei deserviunt et adsistunt, ac si intra se seu in medio sui eum includerent. Vel, quoniam ipse Deus gloriosus et sanctus omnia penetrat, cunctisque intimus est, et magis vicinus quam aliquid sibimetipsi, seu ipsa essentialia rei principia toti principiato; propterea dicuntur esse in circuitu ejus. Verius tamen ipse est in circuitu eorum, sicut inferius dicitur : Dominus in circuitu populi sui. Unde in Actibus Paulus testatur : Non longe est ab unoquoque nostrum : in ipso enim vivimus, movemur et sumus, sicut et quidam poetarum vestrorum dixerunt, etc.63 Secundum Thomam, Aratus poeta hoc dixit.
(9) Domine, Deus virtutum, quis similis tui? Nullus utique, loquendo de similitudine naturali et perfecta. Finiti enim et infiniti nulla exstat proportio : quoniam quotiescumque finitum finito addatur, nunquam exinde infinitum efficitur. Ideoque ad insinuandam infinitam Dei excellentiam super omnia, scriptum est apud Isaiam : Quis mensus est pugillo aquas, et cœlos palma ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terræ, et libravit in pondere montes, et colles in statera?64 Unde alio in loco dictum est : Tanquam momentum stateræ sic ante te est orbis terræ, et tanquam gutta roris antelucani, quæ descendit in terram.6566 Potens es, Domine, per essentiam, quoniam idem est tibi esse et posse; et sicut tuum esse est infinitum, sic tua potentia est immensa, cui omnia exstant facilia : prout ait Scriptura, Subest tibi, quum volueris, posse.67 Differt autem potentia Dei ab aliorum potentia : Primo, quoniam Deus ex se ipso seu propria potentia potens est, sicut de eo superius dictum est : Qui dominatur in virtute sua in æternum. Secundo, quoniam Deus universaliter potens est, juxta illud : Misereris omnium, quoniam omnia potes. Tertio, quia potentia Dei est penitus infinita, nec possunt tanta tamve sublimia a Deo produci, quin possint in infinitum plura atque majora ab eo creari seu effici, juxta illud: Numquid manus Domini invalida est?68 Et alibi: Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ, non deficiet.6970 Potens vero esse Deus designatur, dum dicitur in libro Job: Deus potentes non abjicit, quum et ipse sit potens.71
Et veritas tua divina et increata, resultat, splendet atque apparet in circuitu tuo, id est in omnibus creaturis seu tibi adsistentibus, in quorum tu medio es. Quemadmodum enim divina potentia in rerum creatione relucet, sic sapientia seu veritas Dei in earum ordinibus lucet. Propter quod scriptum est:72 A magnitudine speciei creaturæ, poterit Creator cognoscibiliter videri; et iterum: Gloria Dei plenum est opus ejus.73 Vel, Veritas tua, id est vera illuminatio tua, sacra doctrina et sapientialis ordinatio, est in circuitu tuo, id est in corde seu intellectu eorum, de quibus jam dictum est: Magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. Nostra quippe veritas et scientia a rebus causantur:74 sed veritas et scientia Dei, causa est rerum; et uti ab uno vultu diversæ resultant imagines in pluribus speculis, ita quidem ab una ac summa veritate multæ causantur veritates in rebus creatis.75 Propterea de hac veritate seu sapientia creata, in Ecclesiastico habetur: Deus creavit illam in Spiritu Sancto, et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem, et præbet eam diligentibus se.76
(10) Tu dominaris potestati maris: id est, ipsum mare et omnis naturalis cursus, ordo et virtus ipsius, tibi subjecta sunt. Hoc patuit in divisione maris Rubri. Unde de Christo vero et altissimo Deo scriptum est:77 Ventus et mare obediunt ei.78 Job quoque ait: In fortitudine illius repente maria congregata sunt.79 Per obedientialem namque potentiam omnibus concreatam, universa Creatori suo obediunt.80 Motum autem fluctuum ejus tu mitigas: id est, impetuosos fluctus abyssi quiescere facis, sedas, atque confringis, quemadmodum ad sanctum Job testatus es: Circumdedi mare terminis meis, et posui vectes et ostia, et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.8182 Hinc quoque de Christo inducitur: Comminatus est vento, et dixit mari:
Tace et obmutesce.83 Et facta est tranquillitas magna. — Moraliter exponitur sic: Tu dominaris potestati maris, id est potentibus sæculi et principi hujus mundi, videlicet tyrannis et dæmonibus, ne quantum velint, in tuos desæviant: ideo sequitur, motum autem fluctuum ejus, id est impetus tentationum diaboli, persecutionumque mundi, tu mitigas: quia secundum
Apostolum, non permittis nos tentari supra id quod possumus, sed facis cum tentatione proventum, ut possimus sustinere.84 Unde Petrus ait: Novit Dominus pios de tribulatione eripere.85 Nonne motum fluctuum horum mitigat Deus, de quo asserit Paulus, Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra?86
(11) Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum: id est, quemcumque elatum, et præcipue primum illum apostatam angelum, qui est pater super omnes filios superbiæ, dejecisti et oppressisti, sicut dejicitur vulneratus: quemadmodum scriptum est, Deus superbis resistit;87 et rursus, Qui se exaltat, humiliabitur.88 Ideo ait Salvator: Videbam Satanam sicut fulgur de cœlo cadentem.89 De cujus humiliatione seu casu scriptum est: Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris?90 Unde et alibi habetur: Prudentia Dei percussit superbum. In brachio virtutis tuæ, id est in excelsa et propria tua potestate, dispersisti inimicos tuos, dæmones, hominesque injustos.9192 Hos namque Deus dispergit ab unitate quæ ipse est, et ita convertuntur ad multa caduca et vana, amittentes jam esse gratiæ, et in futuro esse gloriæ. Idcirco in libro Job asseritur: Vidi impios Domino flante perisse.93
(12) Tui sunt cœli, et tua est terra, id est omnia superiora et inferiora; orbem terræ et plenitudinem ejus, id est universa in eo contenta, tu fundasti, id est, stabiliter collocasti: juxta illud, Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cœlos prudentia.94 Aquilonem, id est partem terræ aquilonarem austro oppositam, seu ventum Aquilo dictum, et mare magnum, Oceanum terram cingentem, tu creasti. Unde in libro Job scriptum est, Qui extendit aquilonem super vacuum;95 et in Apocalypsi: Timete Dominum, et date illi claritatem, et adorate eum qui fecit cœlum et terram, mare et fontes aquarum.96 Propter quod sanctus Job ait: Quis ignorat quod manus Domini fecit hæc omnia? — Vel: Tui sunt cœli, id est angelicæ mentes, seu sancti prædicatores cœliformiter conversantes, et tua est terra, id est homines terreni, quantum ad id quod sunt: sunt enim tui per naturam. Orbem terræ, id est universalem Ecclesiam, per totum mundum diffusam, et plenitudinem ejus, id est spirituales ejus divitias, scilicet munera gratiarum, sacramenta, virtutes, et cetera spiritualia bona, tu fundasti, quoniam sine te conservari non possunt, sicut nec haberi valent nisi a te. Aquilonem, id est diabolum, aquiloni, id est peccatoribus propter caritatis carentiam frigidis, dominantem: qui dixit, Sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis;97 et mare, id est homines ad instar maris instabiles, impetuosos, amaros, tu creasti, dando eis esse naturæ, et naturales proprietates, perfectiones ac vires: non tamen in malitia conditi sunt.
(13) Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: id est, hi duo montes erunt fidelibus occasio atque materia exsultandi in Deo, propter beneficia Dei in eis ostensa. Thabor enim est mons in Terra sancta, in quo denuntiata fuit victoria Barac de Sisara et ejus exercitu.98 Hermon vero est mons prope Jordanem, quem transierunt Hebræi arido pede.99 Sicque montes hi, propter miraculosa opera Dei in eis ostensa, præbuerunt Judæis occasionem lætandi in Deo. Et maxime præbent Christianis materiam exsultandi, quia in monte Thabor transfiguratus est Christus :100101102 quem montem Petrus sanctum appellat, Hanc (inquit) vocem audivimus, quum essemus cum ipso in monte sancto.103 In Jordane vero, juxta quem Hermon mons situs est, baptizatus est Jesus. Spiritualiter vero per Thabor, quod interpretatur lumen veniens, designantur Judæi, quibus primo data est lex et gratia Dei infusa. Per Hermon autem, quod interpretatur anathema, significantur gentiles, qui tempore suæ perfidiæ erant anathema Deo, et quasi anathematizati ab eo, propter idololatriæ crimen. Est itaque sensus : Thabor et Hermon, id est Judæi et gentiles ad vitam electi, non in se aut propriis viribus, sed in nomine tuo exsultabunt.
Tuum brachium, id est tua fortitudo, est cum potentia, ita ut nihil ei sit difficile. (14) Firmetur manus tua, id est, virtus tua prævaleat hostibus veritatis, eos dejiciendo, et exaltetur dextera tua. Advertendum quod manus Dei, quæ est virtus ejus operativa, interdum accipitur in bono, sicut quum dicitur, Manus ejus sanabunt; interdum vero in malo, ut quum ait Apostolus, Horrendum est incidere in manus Dei viventis;104 et Job, Manum tuam longe fac a me. Dum itaque manus Dei in bono accipitur, tunc dextera ejus respicit bona æterna, sinistra vero temporalia bona, secundum quod in Proverbiis legitur : Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra ejus divitiæ et gloria. Dum vero manus Dei in malo accipitur, scilicet prout concernit malum pœnæ, tunc per sinistram Dei, intelligenda est minor punitio;105 per dexteram vero, quæ durius percutit, punitio major. Unde superius dictum est : Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.106 Similiter modo quum dicitur, Firmetur manus tua : per manum, accipitur virtus Dei levius puniens ; per dexteram vero, eadem virtus gravius puniens : quam petit exaltari, per depressionem et dejectionem omnimodam hostium pessimorum. Posset tamen hic versus exponi in bono, hoc modo : Firmetur manus tua, id est, virtus tua firmiter auxilietur famulis tuis, eosque prævalere hostibus faciat;107 et exaltetur dextera tua, id est, benignitas tua sublimetur, liberaliter communicando dona gratiæ et virtutum.
Justitia et judicium præparatio sedis tuæ : id est, per justitiam atque judicium tu ipse paratus ac dignus es judicare; et sedes tua, id est judiciaria tua potestas, per justitiam atque judicium paratur, aptatur, et idonea redditur ad judicandum. Per justitiam namque, unicuique quod suum est tribuentem, et judicium quod est actus justitiæ, fit judex dignus ad judicandum. Vel sic : Justitia et judicium præparatio sedis tuæ, id est, per justam conversationem, et rectum judicium sui ipsius, fit quilibet dignus ut in eo quasi in throno ac thalamo Dominus sedeat, demoretur, et conquiescat. Ideo namque homini tali ait Salvator : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.108
(15) Misericordia, per quam culpam deles et gratiam influis, et veritas, qua sicut promisisti agis :109110 in omni enim opere tuo misericordia veritasque concurrunt; præcedent faciem tuam, id est spiritualem tuam præsentiam, qua quotidie tuis electis per contemplationem appares :111112 secundum illud Apostoli, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes. Non enim adest alicui Deus per contemplationem sinceram, nisi primo per misericordiam suam peccata dimittat, gratiamque concedat : et tunc, sicut promisit, se ipsum per fidem formatam ostendit. Vel : Misericordia et veritas istæ præcedent faciem tuam, id est adventum tuum seu repræsentationem vultus tui, qua apparebis in finali judicio. Tunc quippe erit tempus justitiæ et judicii; interim vero est tempus misericordiæ et veritatis.
Beatus populus, nunc in spe, qui scit, per gustum seu experientiam, jubilationem, id est ineffabilem mentis exhilarationem in Deo. Jubilatio nempe seu jubilus, est quædam excessiva atque insolita mentis in Deo jucunditas, adeo æstuans et erumpens ac vehemens, ut nec plene possit exprimi, neque totaliter occultari.113114115116117118 Hæc jubilatio ex contemplatione causatur, et interdum procedit ex contemplatione divinæ bonitatis in se, cujus beatitudini congaudemus; interdum vero ex contemplatione beneficiorum divinorum. Et vere modo beatus in spe, qui in horum consideratione tam vehementer lætatur. Est namque talis lætitia, certum, dulce ac ingens præambulum felicitatis futuræ. Sic jubilans Deo, se ipsum non capit præ gaudio; stillant per oculos lacrimæ dulces, miraturque animus quod Deus tantam gratiam sibi præstare dignatur.
(16) Domine, in lumine vultus tui naturali et supernaturali ambulabunt de bono in melius, de virtute in virtutem, de via in patriam, de consideratione ad opera bona, fideles.119 Est enim in nobis naturale lumen, ab intellectu seu vultu divino animæ nostræ impressum, quo inter bonum et malum, verum ac falsum discernit: de quo dictum est supra, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.120 In isto ambulamus, dum rationis judicium sequimur. Sed quoniam homo ad supernaturalem beatitudinem ordinatur, quæ est visio Dei per speciem; ideo naturale lumen ad meritoriam vitam non sufficit, sed indiget homo lumine supernaturali, scilicet fide et donis Spiritus Sancti: et ita electi ambulant in lumine naturali, informato ac confortato lumine supernaturali, omnia opera sua ordinando ad Dei honorem ac vitam æternam. Unde Salvator:121 Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant. Non in hoc lumine, sed in sensualitatis errore et ignorantia vitiorum ambulant peccatores: de quorum via scriptum est, Via impiorum erit quasi lubricum in tenebris, impellentur et corruent.122 Et in nomine tuo, id est in te ipso, exsultabunt tota die, qua in corde eorum lux gratiæ diem spiritualem producit; vel, Tota die, id est assidue, prout præsenti vitæ possibile est; et in virtute tua, id est per adjutorium gratiæ tuæ, non in naturali et propria potestate, exaltabuntur, mundum, carnem, dæmonemque vincendo, et ad regna cœlestia pertingendo.123
(17) Quoniam gloria virtutis eorum, id est objectum, causa et terminus gloriationis, qua de sua perfectione ac bonis operibus gloriantur, tu es: quoniam non in se, sed in te gaudent, omnia tibi adscribendo: sicut dicit Apostolus, Qui gloriatur, in Domino glorietur.124 Propter quod Isaias asserit: Erit Dominus exercituum corona gloriæ et sertum exsultationis residuo populi sui.125 Et in beneplacito tuo, id est pia voluntate tua, seu per effectum voluntatis tuæ, qua tibi in nobis complacuit, scilicet per gratiam tuam, exaltabitur cornu nostrum, id est fortitudo et dignitas nostra, qua dicimur genus electum, regale sacerdotium, gens sancta:126 quia per gratiam tuam fortitudo nostra perseverat, proficit, et coronatur. Cujus ratio est, (18) Quia Domini est assumptio nostra, id est, a Deo misericorditer assumpti sumus: qui nos in suam protectionem gratiamque suscepit, ne ab hostibus devoremur; et, pro id est, ista assumptio est sancti Israel regis nostri, id est Dei sicut auctoris: qui est Sanctus Sanctorum, et sanctificator Israelis et rex noster. Vel: Domini, id est Filii Dei, est assumptio nostra, quoniam ipse in sua incarnatione sanctissima nostram naturam assumpsit.
Footnotes
-
Ezrahitæ ↩
-
Tob. xii, 6. ↩
-
1 Cor. xiii, 8. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
Is. LXIII, 7. ↩
-
Baruch III, 38. ↩
-
Luc. I, 50. ↩
-
Job xiv, 1. ↩
-
Joann. 1, 17. ↩
-
Hebr. 1, 1, 2. ↩
-
Ps. 1, 20. ↩
-
Ps. 335, 6. ↩
-
Ps. 51, 11. ↩
-
Eccli. 335, 18. ↩
-
Galat. III, 24. ↩
-
Galat. 3, 24. ↩
-
Matth. 1, 1-5. ↩
-
Luc. I, 31-33. ↩
-
Luc. XXV. ↩
-
IV Reg. XVII, 19, 20. ↩
-
Matth. I, 1-5. ↩
-
Eccli. XXXVI, 18. ↩
-
Ps. LVI, 11. ↩
-
Ps. XXXV, 6. ↩
-
Ps. L, 20. ↩
-
Hebr. I, 1, 2. ↩
-
Joann. I, 17. ↩
-
Luc. 1, 31-33. ↩
-
Ibid. 25. ↩
-
IV Reg. 17, 19, 20. ↩
-
1 Par. 17, 11-14. ↩
-
I Par. XVII, 11-14. ↩
-
Is. ix, 7. ↩
-
Galat. III, 16. ↩
-
II Tim. II, 19. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Ibidem. ↩
-
I Petr. II, 9. ↩
-
Sap. VII, 27. ↩
-
Hebr. IX, 15. ↩
-
Zach. VI, 13. ↩
-
Is. III, 10. ↩
-
Jer. XXX, 8, 9. ↩
-
Osee III, 5. ↩
-
Gen. XXII, 16-18. ↩
-
Dan. VII, 14. ↩
-
Apoc. III, 21. ↩
-
Apoc. XV, 3. ↩
-
Is. LIII, 10. ↩
-
Matth. 1, 20, 21. ↩
-
Act. v, 19, 20. ↩
-
Act. iv, 13. ↩
-
Act. v, 29; iv, 20. ↩
-
Act. ii, 22, 23. ↩
-
Act. x, 36. ↩
-
Is. xl, 25. ↩
-
Is. lx, 8. ↩
-
Matth. v, 14. ↩
-
Ibid. 13. ↩
-
Hebr. 1, 14. ↩
-
Job xxxviii, 4, 7. ↩
-
Ibid. 1, 6; u, 1. ↩
-
Act. XVII, 27, 28. ↩
-
Is. XL, 12. ↩
-
Ps. CXXIV, 2. ↩
-
Sap. XI, 23. ↩
-
Sap. XII, 18. ↩
-
Num. XI, 23. ↩
-
Is. XI, 28. ↩
-
Is. XL, 28. ↩
-
Job XXXVI, 5. ↩
-
Sap. XIII, 5. ↩
-
Eccl. XLII, 16. ↩
-
Ps. LXV, 7. ↩
-
Sap. XI, 24. ↩
-
Sap. I, 9, 10. ↩
-
Exod. XIV. ↩
-
Matth. VIII, 27. ↩
-
Job xxvi, 12. ↩
-
Job XXVI, 12. ↩
-
Job xxxviii, 10, 11. ↩
-
Eccli. XLII, 16. ↩
-
Marc. IV, 39. ↩
-
I Cor. x, 13. ↩
-
II Petr. ii, 9. ↩
-
II Cor. 1, 3, 4. ↩
-
Is. xiv, 10. ↩
-
Job xli, 25. ↩
-
Luc. x, 18. ↩
-
Is. xiv, 12. ↩
-
Luc. xiv, 11. ↩
-
Jacob. IV, 6. ↩
-
Job IV, 8, 9. ↩
-
Prov. III, 19. ↩
-
Job xxvi, 7. ↩
-
Apoc. xiv, 7. ↩
-
Is. xiv, 13. ↩
-
Judic. IV, 6, 7. ↩
-
Josue III, 17. ↩
-
II Cor. I, 3, 4. ↩
-
II Petr. II, 9. ↩
-
Marc. IX, 1-7. ↩
-
II Petr. 1, 18. ↩
-
Hebr. x, 31. ↩
-
Gen. xvi, 14. ↩
-
Ps. xx, 9. ↩
-
Matth. 1, 13-17. ↩
-
Joann. xiv, 23. ↩
-
Job xvi, 21. ↩
-
Job v, 18. ↩
-
II Cor. m, 18. ↩
-
Prov. m, 16. ↩
-
II Cor. iii, 18. ↩
-
Prov. iii, 16. ↩
-
Job xiii, 21. ↩
-
Gen. xviii, 14. ↩
-
Matth. iii, 13-17. ↩
-
II Petr. i, 18. ↩
-
Ps. lxxxiii, 8. ↩
-
Ps. iv, 7. ↩
-
Joann. xii, 35. ↩
-
Jer. xxiii, 12. ↩
-
*justitia* ↩
-
1 Cor. i, 31. ↩
-
Is. xxviii, 5. ↩
-
1 Petr. ii, 9. ↩
Chapter 161 of 244