Skip to the text

Articulus 66

PROSECUTIO EXPOSITIONIS EJUSDEM PSALMI OCTOGESIMI OCTAVI.

20

(19) TUNC locutus es in visione sanctis tuis, etc. Hanc partem psalmi hujus, usque ibi, Tu vero repulisti et despexisti, quidam ad litteram exponunt de David, quidam vero de Christo. Utraque autem expositio tangenda est: sed prima cursorie pertranseunda, quoniam minus fructuosa; secundæ vero diligentius immorandum. Denique in natalitiis confessorum pontificum cantat Ecclesia aliquos versus hujus psalmi sequentes.

Alloquens ergo Propheta Dominum, ait: Tunc, id est, dum ista mihi divinitus sunt ostensa et inspirata, locutus es locutione interiori, scilicet in visione prophetali, sanctis tuis Prophetis, de unctione David, successione et processu regni ipsius David. Isti sancti fuerunt, Samuel, Nathan, et Gad.1 Et dixisti per eos: Posui adjutorium meum in potente, id est in David manuforti, qui (sicut legitur) adhuc adolescens exsistens, leonem et ursum occidit:234 et sic David, mediante adjutorio meo, regnum et populum suum defendit; et exaltavi electum, videlicet David, de plebe mea, id est, præ ceteris elegi eum ad regnum: quod etiam David secundo Regum et primo Paralipomenon protestatur.5 (20) Inveni David servum meum, id est, consideravi quod David est servus meus fidelis et verus: idcirco oleo sancto meo unxi eum in regem per Samuelem.6 Ter quippe unctus est David: primo, in domo patris a Samuele, quando puer erat, et oves patris sui pascebat;78 secundo, post mortem Saulis in Hebron, super solam tribum Juda;910 tertio, super totum regnum Israel.11

(21) Manus enim mea, id est potestas mea, auxiliabitur ei contra adversa; et brachium meum, id est fortitudo mea, con-

21 fortabit eum in regno et prosperis. (22) Nihil proficiet inimicus invisibilis, scilicet dæmon, in eo finaliter. Nam quamvis eum aliquoties ad magnam ruinam induxit, non tamen finaliter eum decipere potuit;12 sed omnia etiam mala cooperata sunt ei in bonum, quia post culpam cautior humiliorque surrexit.13 Vel, Nihil proficiet inimicus visibilis, scilicet Saul, in eo, quia non potuit eum occidere.14 Et filius iniquitatis non apponet nocere ei: id est, Achitophel, Doeg, Absalon, Seba filius Bochri, seu alius quivis injustus adversarius David, non iterabit frequenter persecutionem suam in David: quoniam redimam eum, et inimicos ejus cessare faciam a persecutione ipsius, eos occidendo, sicut occisus est Absalon et Seba, vel ad pœnitentiam eos convertendo, sicut pœnituit Semei. (23) Et concidam a facie ipsius, id est, a conspectu ejus scindam, destruam et repellam, inimicos ejus, Philistæos, Amalecitas, Ammonitas;15 et odientes eum in fugam convertam. Hoc secundo Regum frequenter accidisse narratur.

(24) Et veritas mea, qua promissa adimpleo, et misericordia mea, qua peccata dimitto, cum ipso; et in nomine meo, id est in mea virtute, exaltabitur cornu, id est regia dignitas ejus. (25) Et ponam in mari manum ejus, id est fortitudinem ejus. David enim sibi subjecit Palæstinos, quorum terra sita est super mare Mediterraneum. Et in fluminibus dexteram ejus, id est, magnam potestatem ipsius ponam in Syria in medio fluminum situata. Propter quod dicta est Mesopotamia Syriæ, a meso, quod est medium, et potamos, fluvius: quia in medio fluminum hinc inde currentium jacet. Secundo autem Regum legitur David16

23

24

25

26

Syriam debellasse, eratque Syria serviens ei sub tributo.

(26) Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ. Sæpe in hoc libro vocat David in sua oratione Dominum universorum, Deum suum, et susceptorem suæ salutis. Nec mirum si Deum in sua prece patrem vocavit Propheta tam sanctus, quum etiam præsumptuosus ille Eliu dixerit Deo: Pater mi, ne desinas ab homine iniquitatis.17 (27) Et ego primogenitum ponam illum, id est ceteris honorabiliorem et excellentiorem: sicut primogenitus honorabilior esse solet; excelsum præ regibus terræ, scilicet, terræ Judææ: quia non exstitit similis ei in illa, omnibus consideratis, quamvis Salomon quantum ad aliquid eum excesserit. Vel, Præ regibus terræ regno suo vicinæ, quam sibi subjecit. (28) In æternum servabo illi misericordiam meam: quia finaliter derelictus non est, quamvis ad tempus permissus sit incidere mala culpæ et pœnæ; et testamentum meum, id est promissio quam ipsi feci de successione regum, fidele ipsi, id est, fideliter in ipso implebitur. Ideo additur: (29) Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, id est, filios ejus non permittam deficere, sed usque ad Christum generatio ejus deducetur, atque in ipso perpetuabitur; et thronum ejus, id est sceptrum seu regiam potestatem ipsius, ponam et continuabo, sicut continuantur dies cœli, id est dies a motu solis causati:18 quia in Christo regnum David perpetuatur.

Porro ne quis putet hæc promissa frustranda propter peccata posteritatis David, propterea de pia correctione filiorum David, Dominus subdit: (30) Si autem dereliquerint filii ejus, videlicet reges ab eo nati, legem meam: sicut et multi eorum fecerunt, videlicet Roboam, Achaz, Amon, Sedecias; et in judiciis meis, id est in præceptis quæ ego justa et observanda judico, non ambulaverint;19 (31) Si justitias meas, id est justas leges et cærimonias a me traditas, profanaverint, id est, transgressi fuerint, et quasi pollutas duxerint, et mandata mea non custodierint:2021 (32) Visitabo in virga paternæ correctionis iniquitates eorum, eos temporaliter castigando, si pœnitere voluerint: ut patet in Manasse et Ozia;22 et in verberibus æternæ damnationis visitabo peccata eorum, si pœnitere neglexerint: ut patet in Achaz.

(33) Misericordiam autem meam, id est effectum pietatis meæ, videlicet perpetuationem regni, non dispergam ab eo: quia prædicti reges, quamvis iniqui, habuerunt successores regnantes usque ad Sedeciam, et ex tunc fuerunt filii David usque ad Christum. Neque nocebo in veritate mea. Ecce juramentum Dei: id est, Tam veraciter non inferam perpetuum nocumentum ipsi David, quam veraciter verus sum.23 (34) Neque profanabo testamentum meum, id est, promissum meum non violabo; et quæ procedunt de labiis meis, id est verba oris mei, non faciam irrita, id est sine effectu.

(35) Semel juravi in sancto meo, id est me ipso essentialiter sancto et Sancto Sanctorum, prout alibi jurasse me dico:2425 Per memetipsum (inquiens) juravi; si, pro non, David mentiar: implebo namque quæ dixi. Nam Semen ejus in æternum manebit: quia in Christo filio David perpetuatur. (36) Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in æternum: id est, sicut sol et luna nunquam deficiunt in natura, sic nec thronus David deficiet: quoniam Christus filius ejus regnat in Ecclesia militanti per fidem usque in finem sæculi; in Ecclesia vero triumphanti regnat per gloriam sine fine.

Et hujus rei est testis in cœlo fidelis, scilicet Deus benedictus et sanctus, qui horum est causa ac testis: qui ait per Jeremiam, Ego sum judex et testis. Deus namque ista alibi locutus est, dicens: Si irritum fieri potest pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo, et pactum meum irritum esse poterit cum David servo26 meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus. Rursusque: Si leges cælo et terræ non posui, equidem et semen servi mei David projiciam, ut non assumam ex eo principes.27

Verumtamen, quoniam regnum David longam et magnam interruptionem sustinuit, videlicet a tempore Sedeciæ usque ad Christum, vel circiter; ideo de hac dejectione regni David, et de mora seu dilatione adventus Christi, in quo recuperandum et perpetuandum fuerat regnum David, Propheta conqueritur: (57) Tu vero repulisti David a regno, et despexisti eum, id est posteritatem ipsius: quod maxime factum est tempore captivitatis Babylonicæ, quia ex tunc nullus ex Judæis regnavit usque ad Joannem Hyrcanum. Distulisti Christum tuum, id est, diu moratus es mittere regem Messiam in mundum. (58) Avertisti testamentum servi tui, id est, promissionem factam regi David interrupisti propter peccata filiorum suorum;28 profanasti in terra sanctuarium ejus*: id est, templum ejus in Jerusalem, cujus impensas atque materiam David paravit, permisisti a Chaldæis profanari;2930 et per eos (59)* Destruxisti permissive omnes sepes ejus*, id est munimenta seu muros Jerusalem, aliarumque urbium Juda;31* posuisti firmamentum ejus formidinem*: id est, fortiores viros et urbes regni David, in tantum vastari ac destrui permisisti, ut omnes hoc videntes exhorrescerent, et ipsi filii David ac populi regni ejus metuerent. Hoc et Jeremias sæpe prædixit futurum tempore captivitatis Babylonicæ, dicente*

Deo per ipsum: Ponam vos in maledictionem et sibilum et stuporem omnibus regnis terræ.32

(40) Diripuerunt eum omnes transeuntes viam, id est Samaritani et reliqui per Judæam euntes, et populum Judæorum occidentes; factus est opprobrium vicinis suis, videlicet Idumæis, Ammonitis, Moabitis, Philistæis, qui omnes populum Judæorum irriserunt, et de ejus calamitate lætati sunt. (41) Exaltasti dexteram deprimentium eum, id est, manum hostium suorum prævalere permisisti adversus eum; lætificasti permissive omnes inimicos ejus prænominatos. (42) Avertisti adjutorium gladii ejus: id est, arma bellica ei non profuerunt, et viri bellatores ab eo recesserunt. Unde scriptum est, quod viri bellatores a Sedecia fugerunt. Et non es auxiliatus ei in bello, quo impugnavit eum Nabuchodonosor cum suo exercitu.33 (43) Destruxisti eum, scilicet populum et regem Judæorum, ab emundatione, id est a purificationibus templi: quas non habuerunt, templo destructo et ipsis in Babylonem translatis; et sedem ejus, id est regiam majestatem in terra collisisti, id est, ad nihilum deduxisti, sicut colliditur vas fictile.34 (44) Minorasti dies temporis ejus*: id est, populum Judæorum pro magna parte in sua juventute peremisti; et omnium pene mors accelerata fuit per gladium, famem aut pestem, juxta vaticinia Jeremiæ.35* Perfudisti eum confusione*, id est, contemptu et irrisione eum replesti.*

C Quidam ea quæ de oppressione et dejectione regni et populi Judæorum, sub appellatione David inducta sunt, atque exposita de captivitate et persecutione illis a Chaldæis illata, exponunt de vastatione et dejectione Judæorum per Romanos inflicta. Et quamvis littera ad hoc facillime possit applicari, convenientior tamen videtur expositio præinducta: quoniam in exordio descriptionis hujus vastationis, Propheta conqueritur de mora seu dilatione adventus Christi, dicendo: Tu vero repulisti et despexisti; distulisti Christum tuum. Idcirco prosecutione hujus querelæ, accipienda apparet de afflictione regni Judæorum præcedente Christi adventum.

D Consequenter orat Propheta pro reparatione regni David: (45) Usquequo, Domine, avertis populum tuum a te, et misericordiam tuam ab eis, in finem, id est tam diu, videlicet septuaginta annis? Nunquam enim tam diu repulsi erant Judæi a Deo, et ab hostibus suis oppressi, a tempore quo egressi erant Ægyptum, sicut in captivitate Babylonica :3637 excepta hac finali repulsione eorum, de qua Dominus per Amos prophetam ait :38 Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eos. Exardescet sicut ignis ira tua? id est, usquequo ultio tuæ justitiæ ita desævit in nos, penitus nos consumendo, sicut consumit stipulam ignis?

Deinde loquens in persona totius populi, et quamdam persuasionem allegans ad provocandum misericordiam Dei, subjungit : (46) Memorare quæ mea substantia, id est, considera quam fragilis, labilis, et imperfecta sit natura humana. Propter quod in Esdra scriptum est :39 Quid est genus corruptibile, ut ita amarus sis de eo? In Genesi quoque :40 Sensus et cogitatio hominis, prona sunt in malum ab adolescentia sua. Propterea minoratur, et magis propitiabile est peccatum hominis. Et merito, Domine, recordari debes hujus : Numquid enim vane constituisti omnes filios hominum? Non utique. Vanum est namque et inaniter constitutum, quod ad nullum finem debitum ordinatur. Deus autem quum sit summe bonus, potens ac sapiens, universa propter aliquem finem molitus est. Unde, secundum Philosophum, Deus et natura nil agunt frustra. Et Scriptura ait : Tu, dominator Domine, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos ;4142 et iterum, Quum sis justus, omnia juste disponis. Deus enim omnia regit, quemadmodum scriptum est : Quem constituit alium super terram?43 aut quem posuit super orbem, quem fabricatus est?44 Unde denuo sanctus Job, Universorum, inquit, finem ipse considerat; itemque, Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cœlo sunt, respicit.45 Propter quod alibi dicitur :46 Omnia in mensura et numero et pondere constituisti.

Quoniam itaque, Domine, non vane, sed propter certum finem, videlicet supernaturalem et sempiternam beatitudinem, hominem constituisti, quem finem homo sine gratia et magna misericordia tua nequit sortiri ; idcirco decet te misereri, meque precantem benigne audire, quoniam aliter salvari seu finem hunc adipisci nequimus. Verumtamen qui hunc finem non consequuntur, sed æternaliter condemnantur, vane constituti non sunt, quoniam Deus voluntate antecedente vult omnes homines salvari, secundum Damascenum. Propter quod ait Salvator :47 Non est voluntas ante Patrem ut pereat unus ex pusillis istis. Et Apostolus dicit : Deus omnes homines vult salvari, et ad agnitionem veritatis venire.48 Ideoque Ezechiel dicit : Revertimini et vivite, dicit Dominus, quia nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Impii49 ergo ad vitam æternam, seu ultimum finem qui Deus est, creati sunt : quod etiam Salomon profitetur, Universa, inquiens, propter se ipsum operatus est Dominus.50 Quamvis autem injusti hoc fine priventur, non tamen inaniter conditi sunt, quia ipsorum damnatio auget gloriam electorum, commendat divinam justitiam, et cedit ad gloriam Dei. Unde Apostolus dicit : In magna domo non solum sunt vasa argentea et aurea, sed et lignea et fictilia.51

Fragilitas autem nostræ substantiæ declaratur, dum subditur : (47) Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? tanquam dicat, Nullus est homo in mundo isto conversans, qui non moriatur. Omnes enim moriuntur, tam naturali necessitate conditionis, quam merito originalis culpæ : præter Christum, secundum doctores, qui mortuus est spontanea voluntate. Christus enim homo non solum potuit non mori propter unionem cum Verbo, sed etiam propter beatitudinem animæ suæ : quæ tanta erat, quod redundantia ejus tam copiosa fuisset in corpus Christi et vires inferiores, nisi divina dispensatione fuisset suspensa, quod Christi corpus fuisset impassibile, et Christus homo totaliter immortalis, secundum Augustinum in epistola ad Dioscorum. Et quis homo vivens eruet animam suam de manu inferi, id est de damnatione inferni, naturali virtute et sine adjutorio Christi ? quasi dicat, Nullus præter Christum : Primo, quoniam ante ejus adventum omnes quantumcumque sancti, ad inferos descenderunt. Ad quos tandem Christus sponte descendit, ut eos eruerel, sicut per Osee ait: De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne.52 Secundo, quoniam nullus adultus vitare potest peccatum mortale sine gratia Dei, præsertim quum sine fide et gratia nesciat ad quem finem opera sua dirigere debeat.

Quum ergo sit ita, orat Propheta pro gratia Dei et Christi adventu. (48) Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, o Domine, id est effectus pietatis tuæ a principio mundi electis impensi atque promissi, illi præcipue, quibus promisisti te Christum esse missurum? tanquam dicat: Tu qui ex antiquo misericordiam tuam ostendisti, nunc eam declara. Sicut jurasti David in veritate tua, id est in te ipso, qui es summa atque incommutabilis veritas: qui promisisti David, quod de semine ejus Christus nasciturus esset.

(49) Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, id est, perpende quantas adversitates populus tuus perpessus est ab hostibus suis, a quibus indiget liberari per Christum: opprobrii, inquam, quod continui in sinu meo, id est, in medio cordis mei æquanimiter passus sum; et opprobrii multarum gentium, id est a diversis nationibus populo tuo inflieti. Loquitur autem Propheta in persona populi tribulati. Tale quoque opprobrium orat Jeremias auferri fidelibus: Ne nos, inquit, des in opprobrium propter nomen tuum, neque53 facias nobis contumeliam. (50) Quod opprobrium exprobraverunt, id est, exprobrando intulerunt populo tuo, inimici tui, perversi et infideles; quod exprobraverunt commutationem Christi tui, id est, quod exprobrando fidelibus tuis objecerunt commutationem Christi tui, id est novam doctrinam, conversationem mirabilem, et passionem ignominiosam ipsius. Judæi enim perversi, primitivæ Ecclesiæ imposuerunt quod Christus doctrinam Prophetis contrariam docuisset, atque cum publicanis et peccatoribus manducasset.5455 Unde dixerunt de Stephano: Nos audivimus eum dicentem, quia Jesus Nazarenus destruet locum hunc, et immutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses.56 Pagani vero Christianis opposuerunt quod in hominem crederent crucifixum, inter latrones suspensum. In translatione Hieronymi sic habetur: Quod exprobraverunt vestigia Christi tui. Principes namque Judæorum cum suis fautoribus dicta et opera Christi vituperaverunt, et propter imitationem vestigiorum Christi, Ecclesiam primitivam afflixerunt: quam postea tyranni et falsi fratres atque hæretici graviter persequebantur.

Sed quoniam Christus hanc commutationem pro nobis accepit, et Deus gratiam patientiæ nobis largitus est, ideo (51) Benedictus Dominus in æternum, id est, ab omnibus sine fine laudetur, et benedictus esse sciatur, ac honoretur. Fiat, fiat, id est, ita agatur, ita agatur. Quod iteratur, ad insinuandum ardentis desiderii zelum, et provocandum aliorum affectum.

Footnotes

  1. II Reg. VII, 12-17; ↩

  2. I Reg. XXII, 5; ↩

  3. II Reg. XXIV. ↩

  4. I Reg. XVII, 34-36. ↩

  5. II Reg. VI, 21; ↩

  6. I Reg. XVI, 1, 3, 12; ↩

  7. I Reg. XVI, 11-13. ↩

  8. II Reg. XIX, 18-20. ↩

  9. II Reg. II, 4. ↩

  10. II Reg. V, 3. ↩

  11. I Par. XXVIII, 4-7. ↩

  12. II Reg. XI. ↩

  13. Rom. VIII, 28. ↩

  14. I Reg. XVIII, XIX, etc., passim. ↩

  15. II Reg. XVIII, 14; XX, 22. ↩

  16. II Reg. VIII. ↩

  17. Job xxxiv, 36. ↩

  18. II Par. XXVIII. ↩

  19. Jer. XXIX, 23. ↩

  20. III Reg. XIV, 22; ↩

  21. IV Reg. XVI, 2-4; XXI, 20-22; XXIV, 19. ↩

  22. II Par. xxxiii, 11, 12; xxvi, 16-21. ↩

  23. III Reg. III, 12. ↩

  24. Gen. XXII, 16. ↩

  25. II Reg. XI, Ibid. VII, 12-16. ↩

  26. Jer. XXXIII, 20, 21. ↩

  27. Jer. xxxiii, 25, 26. ↩

  28. *Evertisti* ↩

  29. 1 Par. xxii, 14. ↩

  30. IV Reg. xxv, 9-17. ↩

  31. 41 Ibid. 10. ↩

  32. Jer. xviii, 16; xix, 8; xxv, 9, 18. ↩

  33. IV Reg. xxv, 5. ↩

  34. * terram ↩

  35. Jer. xi, 22. ↩

  36. I Par. xxii, 14. ↩

  37. Jer. xxxiii, 25, 26. ↩

  38. Amos n, 6. ↩

  39. IV Esdr. VIII, 34. ↩

  40. Gen. VIII, 21. ↩

  41. Sap. XII, 18. ↩

  42. Ibid. 15. ↩

  43. Job XXXIV, 13. ↩

  44. Job XXVIII, 3. ↩

  45. Ibid. 24. ↩

  46. Sap. XI, 21. ↩

  47. Matth. XVIII, 14. ↩

  48. I Tim. ii, 4. ↩

  49. Ezech. XVIII, 32, 23. ↩

  50. Prov. XVI, 4. ↩

  51. II Tim. ii, 20. ↩

  52. Osee xiii, 14. ↩

  53. Jer. xiv, 21. ↩

  54. Matth. ix, 11. ↩

  55. Marc. vii, 5. ↩

  56. Act. vi, 14. ↩

Chapter 162 of 244