Articulus 67
EXPLANATIO EORUMDEM VERBORUM DE CHRISTO ET MEMBRIS EJUS.
TUNC locutus es in visione sanctis tuis. Tunc, inquit, quando jam prædicta mihi cœlitus revelasti, locutus es in visione sanctis tuis Prophetis, quibus secreta tua, velut familiaribus et amicis revelare consuevisti: quemadmodum Amos dicit, Non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas.1
His locutus es in visione, non solum imaginaria, sed etiam intellectuali : quia intelligentia est opus in visione, ut dictum est Danielis decimo. Interdum quidem in somno, juxta illud : Per somnium in visione nocturna aperit Deus aures virorum. Interdum autem in vigilia, ut patet de Daniele : et ita sunt ostensa Moysi divina mysteria, cum quo loquebatur Dominus (id est angelus Domini) facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. Et dixisti, in cordibus Prophetarum per inspirationem internam. Quæ tamen locutio fit ministerio angelorum, secundum quod Zacharias de se ipso protestatur : Ecce angelus qui loquebatur in me, egrediebatur, et alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum : Curre et loquere ad puerum istum. Vel, Dixisti manifeste ad aliquos per os sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum tuorum. Posui adjutorium meum, scilicet humani generis redemptionem, in potente, id est in Christo, qui est virtus et sapientia Patris : qui (secundum Apostolum) portat omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens. Et exaltavi electum, id est Christum, qui secundum naturam assumptam appellatur electus et præelectus, sicut de eo in Canticis Sponsa fatetur : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Unde, secundum Apostolum, Prædestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis. De plebe mea, id est ex populo Judæorum, ex quibus Christus ; vel, De plebe mea, quia præ universis hominibus exaltatus est Christus.
21
Inveni David, id est Christum manufortem et adspectu desiderabilem, servum meum : quia ut homo, minor est Deo et servus ipsius, sicut de eo Dominus per Isaiam ait : Ecce servus meus, suscipiam eum. Denique apud Ezechielem, Christus et David et servus Dei vocatur : Salvabo gregem meum, ait Dominus, et suscitabo super eum pastorem unum, qui pascat eum, David servum meum. Oleo sancto meo, id est unctione Spiritus Sancti, plenitudine gratiarum, et omnibus donis Spiritus Sancti, unxi eum : sicut superius præhabitum est, Unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis . Propter quod alio loco asserit Christus : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me. Et Evangelista : Non ad mensuram, inquit, dat Deus spiritum, scilicet Christo homini. Tota namque capacitas naturæ creatæ in Christo, impleta est gratia Dei. lætitiæ
Is. LXI, 1.
Joann. III, 34.
22
Manus enim mea, id est divinitas mea ei unita, auxiliabitur ei in omnibus. Humanitas enim Christi erat instrumentum animatum, conjunctum et proprium divinæ virtutis sibi unitæ et operantis per eam, secundum Damascenum : sicut et corpus nostrum est animæ nostræ instrumentum conjunctum, animatum ac proprium. Unde Christus apud Isaiam ait : Dominus Deus auxiliator meus; et in Evangelio, Non possum ego a me ipso facere quidquam. Et brachium meum confortabit eum. Quemadmodum digitus Dei est Spiritus Sanctus, quia per eum omnem veritatem nobis ostendit, juxta illud, Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem; sic brachium Dei est unigenitus Filius ejus, quia per eum omnia operatur. De quo brachio in Isaia scriptum est : Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium. Et alio in loco : Fecit potentiam in brachio suo. Est igitur sensus : Brachium meum, id est Verbum seu Filius meus, confortabit eum, scilicet Christum secundum quod homo est, assumendo ejus humanitatem ad sui ipsius personalem unionem, et confirmando eam in bono per beatificam fruitionem, cooperandoque ei per gratiam singularem.
Is. I, 7.
Joann. V, 30.
Ibid. XVI, 13.
Is. LII, 10.
Luc. I, 51.
23
Is. XLII, 1.
Ezech. XXXIV, 22, 23.
Matth. IV, 10.
Joann. VI, 71, 72; XVII, 12.
Nihil proficiet inimicus in eo, puta diabolus : quia tentator victus atque confusus recessit a Christo, dicente ad illum, Vade retro, Satana. Et filius iniquitatis, id est Judas, quem Christus in Evangelio diabolum et filium perditionis appellat ; vel, Filius iniquitatis, id est plebs Hebræorum: quibus Christus ait, Vos ex patre diabolo estis;2 non apponet nocere ei, id est, non iterabit nocumentum suum in Christo. Quamvis enim ante resurrectionem eum occiderant, postmodum tamen non apposuerunt ei nocere per effectum, quia nec corpus ejus tenere poterant in sepulcro, nec resurgentis gloriam impedire. Nempe et Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur.3 Vel, Non apponet nocere ei in anima, quoniam spirituale nocumentum Christo non intulerunt: et hoc ipsum nocumentum quod corpori ejus inflixerunt, cessit ad gloriam Christi, totiusque sæculi. Unde per Isaiam loquitur: Quis contradicet mihi?4 Stemus simul. Quis est adversarius meus? Accedat ad me. Ecce omnes quasi vestimentum conterentur. Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, puta Judæos, qui propter Christi occisionem ab exercitu Romanorum trucidati sunt, venundati, atque per mundum dispersi, quemadmodum scriptum est: Abjiciet eos Dominus Deus meus, quia non audierunt vocem ejus; et erunt vagi in nationibus.5 Et odientes eum in fugam convertam: quia et prædicti Judæi fugerunt a facie Romanorum in Jerusalem, sed non effugerunt. Dæmones quoque frequenter a Christo et ejus ministris fugerunt. Et tandem in die judicii omnes adversarii Salvatoris fugere desiderabunt, secundum illud: Reges terræ, principes et tribuni, divites et fortes absconderunt se in speluncis et petris montium, dicentes montibus et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum.6 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso. Christus enim veritate plenus fuit, sicut scriptum est: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis.7 Erat enim veritas Dei cum Christo, quoniam omnia quæ de Christo per Prophetas prædixit, in ipso implevit. Et de Christo filii falsitatis veraciter loquebantur: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo.8 Est quoque veritas Dei cum Christo, sicut omnium justo et infallibili judice. Sed et misericordia Dei erat cum Christo: quoniam per solam misericordiam Dei, natura ejus humana a Verbo Dei assumpta est, et ab omni culpa præservata, omniumque divinorum charismatum gratia adimpleta; et misericordiam sibi impensam, Christus paratus est nobis communicare. Et in nomine meo exaltabitur cornu ejus, id est regia dignitas, ita ut omnes populi, tribus ac linguæ ei ministrent. Unde de Christo Pater seu Trinitas per Isaiam ait:9 Ecce intelliget servus meus, et exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde.10 Et ponam in mari manum ejus, id est, in terris et populis circa mare morantibus dominabitur Christus. Hoc modo videmus impletum in Cypro, Portugallia, et aliis regnis. Et in fluminibus dexteram ejus: id est, fortitudinem Christi ponam in insulis, ita quod populi habitantes in insulis, Christo obedient. Unde apud Isaiam Dominus ait: Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam et Lydiam.11 Alibi quoque habetur: Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt. Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ.12 Nam Christus dixit: Pater, ignosce illis; et, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Ecce quoties invocavit Christus Deum, nominans eum Patrem? Vocavit eum etiam Deum suum, dicendo: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Sed et susceptorem suæ salutis (id est, quod eum suscepit ad salutem) vocavit eum, dicendo: Omnia mea abs te sunt. Et ego primogenitum ponam illum. Christus ut Deus, est Unigenitus Dei;13 ut homo autem, est primogenitus prædestinatione et dignitate, non tempore. Unde Apostolus ait: Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; et rursus: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ. Dicitur quoque Christus primogenitus, quoniam ante om-14151617
Deus maximam misericordiam fecit. Neque profanabo testamentum meum, id est promissionem meam, Christo et semini ejus factam. Semel juravi in sancto meo, id est in me ipso; si David mentiar, id est, Christo non mentiar: Semen ejus, id est populus christianus, in æternum manebit, nunc in via per fidem et gratiam, deinde in patria per fruitionem et gloriam.
36
Tu vero repulisti et despexisti. Hæc et sequentia exponunt doctores catholici de regni et populi David dejectione, sicut in præcedenti expositione patuit. Quæ tamen aliquo modo de statu Ecclesiæ accipi possunt, quoniam populus christianus sæpe similia passus est a paganis atque hæreticis, qualia sustinuerunt Judæi a Chaldæis et aliis gentibus: possetque littera applicari ad hoc.
37
Postremo, quædam in hoc psalmo contenta, de confessoribus pontificibus cantat Ecclesia, scilicet: Posui adjutorium in potente: posuit namque Deus auxilium gratiæ suæ in illis. Et exaltavi electum de plebe mea: id est, quemlibet sanctum episcopum sublimavi ad statum, gradum ac ordinem episcopalem. Nemo enim assumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Inveni David servum meum, id est quemlibet sanctum confessorem antistitem, contra mundum, carnem ac dæmonem fortiter dimicantem; oleo sancto meo unxi eum: quia pontifices oleo sancto unguntur; et sancti episcopi spiritualiter ungebantur ex infusione gratiarum Spiritus Sancti, cujus unctio docuit eos. Quomodo autem cetera quæ cantantur, eis conveniant, ex præinductis clarissime liquet.
37
29
29
38
Ecce psalmum verbis et sensibus magnum, mysteriis plenum, omni laude dignum audivimus: in quo primo omnium misericordia Dei suavissime commendatur, ejus promissa tanguntur, ipsa summa Divinitas pulcherrime præconizatur, Christus secundum utramque naturam mirabiliter describitur, ejus mysteria copiose traduntur; tandem humanæ naturæ commemo-
39
39
30
30
40
41
42
43
44
44
31
31
45
45
Ose 2 iv, 10.
Ose 2 iv, 10.
46
46
33
33
47
48
48
34
34
49
50
50 ratur fragilitas, divinæ majestatis imploratur benignitas; atque finaliter Deus jucundo laudatur versiculo, quo dicitur: Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat. Elaboremus igitur cum devotione condigna et sancta hilaritate ac puritate præcipua, tantum psalmum depromere, quatenus nobis conveniat quod in eo cantatur, Beatus populus qui scit jubilationem; et, Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, etc. Omnino equidem decet nos in laudibus Dei creatoris et salvatoris nostri cordialiter exsultare et summe lætari, tanquam in summo bono, omnium bonorum nostrorum scaturiente et supermisericordissimo fonte.
PRECATIO.
Deus, gloria virtutis Sanctorum, da nobis semper in lumine vultus tui ambulare, et in nomine tuo exsultare: ut misericordia tua faciem nostram præeunte, perfecto cursu justitiæ ad te valeamus pervenire.
Footnotes
-
Amos iii, 7. ↩
-
Joann. viii, 44. ↩
-
Rom. vi, 9. ↩
-
Is. l, 8, 9. ↩
-
Osee ix, 17. ↩
-
Apoc. vi, 15, 16. ↩
-
Joann. i, 14. ↩
-
Matth. xxii, 16. ↩
-
Dan. vii, 14. ↩
-
Is. lii, 13. ↩
-
Is. lxvi, 19. ↩
-
Is. xlii, 12. ↩
-
Joann. xvii, 7. ↩
-
Coloss. i, 15. ↩
-
Rom. viii, 29. ↩
-
Matth. xxvii, 46; ↩
-
Ps. xxi, 2. ↩
-
Apoc. xix, 16. ↩
-
Apoc. xix, 16. ↩
-
Ibid. 1, 5. ↩
-
Ibid. 1, 5. ↩
-
Ps. lxxi, 11. ↩
-
Ps. lxxi, 11. ↩
-
Luc. xxiv, 44. ↩
-
Luc. xxiv, 44. ↩
-
Joann. iii, 5. ↩
-
Joann. iii, 5. ↩
-
Matth. xxviii, 20. ↩
-
Matth. xxviii, 20. ↩
-
Is. liii, 10. ↩
-
Is. liii, 10. ↩
-
Luc. 1, 32, 33. ↩
-
Luc. 1, 32, 33. ↩
-
Apoc. iii, 19. ↩
-
Apoc. iii, 19. ↩
-
Zach. xii, 8. ↩
-
Zach. xii, 8. ↩
Chapter 163 of 244