Articulus 68
ELUCIDATIO PSALMI OCTOGESIMI NONI: DOMINE, REFUGIUM FACTUS ES NOBIS.
EXPONENDI nunc psalmi titulus talis est: Oratio Moysis, hominis Dei. Secundum Hebræos atque Hieronymum, Moyses est auctor psalmi præsentis. Secundum Augustinum vero et eum sequentes, David eum composuit, sed intitulatur a Moyse, quia in eo quædam tanguntur ad vetus Testamentum spectantia, et quædam ad novum pertinent Testamentum: sicque congruenter intitulatur a Moyse, qui erat veteris Testamenti legislator, et novi Testamenti propheta. Auctor itaque psalmi præsentis, quicumque sit ille, rogaturus Deum pro beneficiis acquirendis, primo gratias agit de beneficiis jam concessis: quoniam ad impetranda dona futura optimus modus est, gratum exsistere de donis præteritis seu receptis. Habenti enim, id est grato, dabitur; ei autem qui non habet, id est ingrato, et quod videtur habere, auferetur ab eo.1
ITAQUE ait: (1) Domine, refugium factus es nobis: id est, per beneficia tua nobis collata, dedisti nobis fiduciam plena fide confugiendi ad te in omni necessitate et casu. Ab initio enim fecisti cœlum et2 omnia sidera, solem ac lunam, in ministerium cunctis gentibus quæ sub cœlo sunt, ut dicitur in Deuteronomio.3 Deinde fecisti hominem ad imaginem et similitudinem tuam, fecistique eum dominari piscibus maris et bestiis terræ.45 Habuistique ab exordio specialem providentiam generis humani, in tantum ut dicat Apostolus:6 Numquid cura est Deo de bobus? Propter hæc atque similia, refugium factus es nobis a generatione in generationem, id est indesinenter per omnium generationum successionem.
Verumtamen modo, o Domine, multo amplius refugium factus es nobis, per beneficium tuæ benedictissimæ incarnationis, per meritum tuæ sanctissimæ conversationis et effusionem tui pretiosissimi sanguinis, per missionem Spiritus Sancti, per Sacramentum corporis et sanguinis tui. Idcirco tu dicis: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos;7 et iterum: Qui sitit, veniat;8 et qui vult, accipiat aquam vitæ gratis. Dicitur autem Deus factus refugium nostrum, non per aliquam mutationem seu novitatem ipsius, sed per novam conversionem nostræ mentis ad ipsum: sicut columna fixa stans, fit mihi dextera et sinistra sine sui mutatione, secundum quod ego me diversimode ad eam habeo.9
(2) Priusquam montes fierent, et formaretur terra et orbis, id est totus mundus, scilicet ante omnem creaturam seu totum universum, a sæculo et in sæculum, id est æternaliter, tu es Deus : non quod ante mundi creationem fuerint sæculum et sæculum, sed quia tunc erat ipsa æternitas, omnium sæculorum durationem immobiliter continens. Possunt autem per montes intelligi angeli Dei, vel partes terræ sublimes. Ante omnia ista est Deus, quia creator eorum : creator autem creaturam præcedit natura, dignitate ac tempore. Unde per Isaiam ait : Ego sum Dominus faciens omnia, extendens cœlos solus, stabiliens terram, et nullus mecum.10 Convenienter quoque dicit, Tu es Deus, et non, Eras : quia in Deo semper est stabile atque invariabile esse : in quo nec præteritum est neque futurum, sed æterna præsentia, ac præsens ac pura æternitas, quæ est interminabilis vitæ tota simul perfecta possessio. Et hoc modo loquendi utitur Christus : Antequam, inquiens, Abraham fieret, ego sum.11
(3) Ne avertas hominem, id est, ne averti permittas hominem a te ipso summo bono, et a bonis spiritualibus atque virtutibus, in humilitatem, id est in vilitatem, ita ut convertatur ad bona temporalia et caduca, et concupiscentias carnis. Hoc age, quia et dixisti, Convertimini, filii hominum : id est, per angelos et homines sanctos exhortatus es homines ad pœnitentiam. Da ergo implere quod mones.
Idcirco autem hortatus es hominem ad conversionem salubrem, (4) Quoniam mille anni ante oculos tuos, id est, quia quælibet duratio temporalis, seu longitudo vitæ humanæ, quantumcumque sit longa, reputatur a te, et brevis est coram te, seu comparatione tuæ æternitatis, tanquam dies hesterna quæ præteriit, id est, nullius momenti est, et velut nihil exsistit : quia finiti ad infinitum non invenitur proportio. Quemadmodum itaque, secundum Isaiam, Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei (propter quod dictum est supra, Et substantia mea tanquam nihilum ante te) ;1213 sic omnis duratio vitæ præsentis, sic est tanquam nihil sit, comparatione durationis vitæ futuræ seu felicitatis æternæ. Propterea admonet Deus ut despiciamus præsentia, transitoria et terrena, inquirentes bona futura, æterna atque cœlestia. Propter quod ait Apostolus : Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus ;1415 et iterum, Festinemus ingredi in illam requiem. Hinc quoque Salomon loquitur : Si multis annis vixerit homo, et in his omnibus lætus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum : qui quum venerint, vanitatis arguentur præterita.16 Huic autem versiculo consonat quod scriptum est : Unus dies apud Dominum tanquam mille anni, et mille anni sicut unus dies.17
(5) Et custodia in nocte. Istud sensum versus præcedentis concernit, ut sit sensus : Mille anni ante oculos tuos sunt tanquam dies hesterna quæ præteriit, et custodia in nocte, id est tanquam custodia noctis, quæ est brevior die, quoniam continet tres horas. Ac si dicat : Non solum duratio vitæ humanæ comparatur diei præteritæ, quæ viginti quatuor horas habet, sed etiam custodiæ noctis continenti tres horas. Et convenienter adjungit similitudinem de custodia noctis continente tres horas, quoniam tantum distat ac deficit duratio vitæ hominum post diluvium a duratione vitæ eorum qui ante diluvium erant, quantum integra dies custodiam noctis excedit : idcirco deberent homines nunc præcipue hanc vitam parvi pendere, et futuram inquirere. Sumitur vero jam custodia pro vigilia : quoniam nox in quatuor vigilias dividitur, quibus antiquitus fiebant excubiæ pro custodia exercitus, a militibus sibi invicem succedentibus per quatuor vices, secundum quatuor vigilias noctis. Aptissime insuper comparat vitam humanam custodiæ noctis, in qua omnia sub obscuritate ac trepidatione geruntur : quoniam tota vita nostra in ignorantia est, et periculosissima nimis.
Quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt : id est, anni seu tempora vitæ hominum, erunt de numero horum quæ pro nihilo computantur, propter nimiam brevitatem vitæ ipsorum. Propter quod Jacobus ait : Quæ enim est vita vestra ?18 Vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur. Et istud consequenter ostenditur clarius.
6 Mane sicut herba transeat : id est, prima ætas seu pueritia hominis tam cito percurrat, mutetur, et defluat, sicut herba quæ celeriter decidit ; mane prædictum floreat : quia in principio sui temporis est homo quasi in flore, et similis fœno virenti ; et transeat, non diu in eodem statu manendo : quemadmodum Job dicit, Homo quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet ;19 vespere, id est senectus seu ultima hominis ætas, decidat a pristina fortitudine, induret, id est, siccetur propter consumptionem humidi radicalis, et arescat, propter defectum naturalis caloris, non valentis reparare deperditum. Unde senes naturaliter sunt sicci ac frigidi.
7 Cur autem ista nobis contingant, subjungitur : (7) Quia defecimus a primordiali institutione conditionis humanæ, et solita duratione ætatis paternæ, seu patrum nostrorum qui præcesserunt diluvium, et diu vixerunt, videlicet circa nongentos annos, sicut in Genesi legitur ;20 in ira tua, id est in ultione tua seu propter vindictam tuæ justitiæ : nam propter originale peccatum venimus in hunc statum mortalitatis et vallem lacrimarum, qui alias nati essemus in originali justitia, collocati in paradiso terrestri, fuissemusque immortales per obedientiam facti. Vel ira ista intelligi potest diluvium, quod Deus mundo impiorum induxit, atque ex tunc minorati et abbreviati nimis sunt dies nostri, et debilitata humana complexio. Propter quod
A Dominus ait : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est ;21 eruntque dies vitæ illius, centum viginti annorum. Et in furore tuo, id est in multiplici pœna, quam nobis propter originale peccatum et per diluvium induxisti, turbati sumus, id est vehementer afflicti, instabiles facti, formidolosi, atque miseriis pleni. In magna namque mentis tranquillitate creati eramus, quoniam per originalem justitiam subjecta erat in homine caro spiritui, sensualitas rationi, et ratio
B Deo. Sed homine prævaricante, inflictæ sunt nobis pœnæ diversæ gravesque : quia in carne secutæ sunt infirmitates, passibilitates, et mors ; in sensualitate autem, timor, dolor, tristitia ; in mente vero, ignorantia, instabilitas, et difficultas ad bene agendum : venitque super nos quod dictum est protoplasto nostro parenti : Maledicta terra in opere tuo. In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es, et in pulverem reverteris.22
C (8) Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, id est, eas non indulsisti, sed considerasti, quatenus justam pœnam pro eis infligeres, quemadmodum per Amos dixisti : Cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra ; et alibi, Adinventiones eorum coram facie mea factæ sunt.23 Posuisti et sæculum nostrum, id est opera temporis nostri quo vivimus, in illuminatione vultus tui, id est in lucida inspectione intellectus tui, quatenus unicuique tribuas quod meretur : secundum illud Jeremiæ, Fortissime, cujus oculi aperti sunt super omnes filios Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas.24 Et Ecclesiasticus, Oculi, inquit, Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum.25
D (9) Quoniam omnes dies nostri, id est duratio seu operatio vitæ nostræ, defecerunt, id est, abbreviati sunt velociterque consumpti : sicut Job dicit :26 Dies mei velociores fuerunt cursore ; transierunt quasi naves poma portantes. Et scriptum est :
I Par. xxix, 15.
Ps. xxxviii, 12.
Job xiii, 28.
II Reg. xiv, 14.
10
Ibid. xix, 32.
Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. Et in ira tua defecimus : sicut jam dictum est atque expositum. (10) Anni nostri sicut aranea meditabuntur. Huic simile est quod dictum est ante, Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus. Est itaque sensus : Anni nostri, id est tempora vitæ nostræ, vel nos ipsi in hoc tempore brevi viventes, meditabuntur sicut aranea, id est, similes esse judicabuntur araneæ : quoniam, sicut aranea semetipsam eviscerat et fatigat, telas formando quatenus muscas capiat, cito tamen opus ejus destruitur, modico scilicet vento flante, et labor ejus cassatur, ipsaque perit : sic homines multipliciter occupantur temporalia congregando, honorem et gloriam sæculi hujus quærendo, et alios opprimendo; et tamen ipsi celeriter moriuntur, labores eorum inutiles efficiuntur, imo incessabiliter tendunt ad casum, quemadmodum sanctus Job asserit : Quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea. Unde et alibi dicitur : Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertuntur.
Dies annorum nostrorum, secundum communem cursum, sunt in ipsis hominibus septuaginta anni : quibus homo vivere potest in fortitudine competenti. (11) Si autem in potentatibus, id est fortibus et bene complexionatis hominibus, inveniantur octoginta anni, et amplius eorum, id est tempus ulterius ætatis, erit labor et dolor : quoniam senex plenus est querelis, et ipsa senectus est velut labor continuus. Istud de communi cursu et lege intelligendum est. Nam et multi ante septuaginta annos ærumnosam ac languidam senectutem incurrunt; aliqui vero post octoginta annos satis robuste atque hilariter vivunt.
Sanctus Thomas allegat hos duos versiculos, ad ostendendum quod vita hominum ante diluvium tam prolixa fuit potius ex divina virtute, seu miraculose, quam ex causa naturali; adducitque ad hoc, illud quod de Berzellai scriptum est : Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est octogenarius. Et confirmatur idem per hoc, quod de David inducitur : Rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos annos :27 et tamen David septuagenarius obiit. Asserit quoque Thomas, David hos versus de tempore suo scripsisse. Et ita secundum Thomam, David est auctor psalmi præsentis : ex quo sequi videtur, quod Thomas senserit omnes psalmos a David conscriptos.
Hanc autem vitæ abbreviationem et temporalem pœnam nobis induxisti, (12) Quoniam supervenit mansuetudo, id est, quia judicio tuo clementiam addidisti, per quam rigorem tuæ justitiæ temperasti. Meruerunt namque homines penitus destrui ac damnari : sed pro totali destructione inducta est decurtatio vitæ; pro damnatione vero perpetua, temporalis afflictio. Et corripiemur per has tuas castigationes mansuete inflictas, cavendo de cetero a peccatis, ne graviora patiamur flagella.
(15) Quis novit, sine tua speciali illustratione, potestatem iræ tuæ, id est virtutem justitiæ tuæ, et ultionum tuarum rigorem? et quis novit præ timore tuo, id est præ metuendo tuo judicio, seu præ timore proprii cordis de tua majestate concepto, iram tuam dinumerare, id est omnes pœnas, peccatoribus a tua justitia præparatas, mensurare aut explicare? quasi dicat, Nemo. Incomprehensibilia namque sunt opera divinæ justitiæ, quibus in peccatoribus operatur. Quorumdam enim pœna nunc incipit, et in futuro continuatur; aliorum nunc inchoatur, et in futuro sæculo desinit; aliorum pœna modo differtur, quatenus in æternum continuetur. Quis autem ista discernere valet, et cur singula singulis accidant considerare, nisi quem Deus supernaturaliter mirabiliterque docuerit? Elucescit ex his, quia sancti homines nonnunquam, præ nimio timore majestatis divinæ, deficiunt a contemplatione divinæ justitiæ. Nam et timor vehemens actum rationis locutionemque impedit. Propter quod in libro Job habetur : Pavor ejus non me terreat; neque enim
Rom. xi, 33.
I Tim. v, 24.
Job vi, 4.
Ibid. ix, 34, 35. possum metuens respondere. Verumtamen moderata afflictio timoris sive tristitiæ, confert interdum ad veritatis notitiam adipiscendam, in quantum dissolutionem et excessivam libertatem et hilaritatem excludit. Unde Isaias inducit :28 Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
Insuper pro illuminatione divina orat, dicendo : (14) Dexteram tuam, id est potestatem divinam et ejus correctionem terribilem, sic notam fac nobis jam per fidei contemplationem sinceram, a Spiritu Sancto infusam, quatenus eam veneremur, et ejus iram seu pœnam formidemus, dicentes ex animo illud Apocalypsis : Justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum. Quis non timebit te, et magnificabit nomen tuum ?29 Fac quoque nos homines et eruditos corde in sapientia legis divinæ : quoniam, Omnis sapientia a Domino Deo est ; et, Beatus homo quem tu erudieris, Domine.30
(15) Convertere, Domine, sine tui mutatione, convertendo me ad te, et clementer respiciendo in me, usquequo, id est, non cessando ab hac conversione, donec ad ultimum finem pertingam. Vel, Aliquantulum, ut alia translatio habet, id est modicum : quoniam quantumcumque parum de gratia tua præstiteris mihi, ego illud pro magno habebo. Vel, Aliquantulum, id est, tribulationes meas mitiga atque diminue ; non penitus tolle, quoniam tribulatio necessaria est electis. Et deprecabilis esto super servos tuos, non differendo nec indignando propter eorum peccata, sed cito ac dulciter succurrendo secundum misericordiam tuam. Versiculus iste efficacissimam, affectuosissimam ac devotissimam continet precem : quem tanto ardentius quanto frequentius dicere, corde attento et affectu vim verborum gustante, debemus.31
(16) Repleti sumus mane, id est cito, misericordia tua : quia quam cito corde sincero te invocamus, plus quam meremur recipimus. Vel, Mane, id est in spirituali aurora seu spiritualis diei principio : quando videlicet Sol justitiæ Christus Dominus lucem gratiæ imprimit mentibus nostris. Vel, Mane, id est hora resurrectionis dominicæ, et hora missionis Spiritus Sancti : quia et Christus mane surrexit, et Spiritus Sanctus in die Pentecostes mane super discipulos visibiliter venit :3233 tuncque repleti sumus misericordia Dei, quoniam Christus (secundum Apostolum) resurrexit propter justificationem nostram ;34 et illa Paracleti missio, erat totius mundi illustratio. Et exsultavimus, id est, signa lætitiæ foris ostendimus, et delectati sumus interius.
Vel, Exsultavimus secundum intellectualem appetitum, et delectati sumus secundum appetitum sensitivum per redundantiam intellectualis exsultationis in ipsum, sicut superius dictum est :35 Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum, id est appetitus superior atque inferior. In omnibus diebus nostris, id est certis horis omnium dierum quibus in gratia viximus : eo modo quo ait Apostolus, Semper gaudete ;36 et, In omnibus gratias agite ; et, Cantate et psallite Domino in cordibus vestris semper.37 Homines namque virtuosi non solum gaudent in prosperis, sed etiam in adversis, quemadmodum Christus hortatur : Gaudete in illa hora et exsultate.
(17) Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, id est, humiliari, tentari et opprimi permisisti, scilicet pro annis quibus vidimus, id est experti sumus, mala pœnæ. Magna quippe est ratio exsultandi in Deo, sustinuisse patienter adversa et aspera : quoniam hoc est signum prædestinationis æternæ, eo quod Scriptura dicat, Beatus vir qui suffert tentationem ;38 et, Beatus homo qui corripitur a Domino ;39 et, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam ;40 et, Ego quos amo, arguo et castigo.41 Quidam hos versus exponunt de Ecclesia triumphanti, exponendo præteritum pro futuro, et per Mane, intelligentes horam resurrectionis futuræ : nec dubium est, quin hoc modo versiculi isti plenius competant Beatis in patria, quam electis in via. In Beatis namque est misericordia consummata, incessabilisque lætitia, atque jucunda præteritarum tribulationum memoria.
(18) Respice oculo pietatis paternæ in servos tuos et in opera tua, id est in servos tuos qui sunt opera manuum tuarum. Vel, In opera tua, id est operationes tuas, per quas gratiam facis in eis: quemadmodum in Isaia habetur, Omnia opera nostra operatus es in nobis.42 Apostolus quoque: Deus, inquit, est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate.43 Hæc opera sunt tua et nostra. Tua sunt, quia a te principaliter procedentia; et nostra, quia per nos facta. Respice, conservando perficiendoque ea in vitam æternam; et dirige, gratia duce, in vitam æternam, filios eorum, videlicet servorum tuorum. Ut autem hoc fiat, oro: (19) Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, id est, gratia tua semper cordibus nostris effulgeat: sicut Ecclesiasticus dicit, Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum.44 Et opera manuum nostrarum, id est operationes nostras interiores et exteriores, quæ a viribus operativis causantur, quæ nomine manuum designantur, dirige super nos, id est in finem supernaturalem, in vitam æternam, ad tui ipsius honorem et gloriam: quatenus non hominibus, sed tibi in omnibus complacere optemus, et præmium supercœleste pro nostro labore adipisci curemus et intendamus. Et opus manuum nostrarum dirige. Postquam pluraliter supplicavit opera sua dirigi, quid necesse jam est singulariter exorare ut opus dirigatur, nisi quod actum caritatis præsertim et summe dirigi cupit? quoniam actu caritatis manente, ceterarum virtutum permanent opera; actu autem caritatis cessante, omnia opera meritoria cessant, quoniam sine actu caritatis, nullius actus virtutis meretur vitam æternam.
Ecce inclytum psalmum audivimus: cujus primus versiculus, est versus magnæ fiduciæ atque caritatis præcipuæ. Debemus namque ad Dominum Deum nostrum cum omni fiducia ac dilectione confugere, sicut ad patrem et salvatorem. Unde Salvator ait: Si vos quum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris:45 quanto magis Pater vester cœlestis dabit spiritum bonum petentibus se? Studeamus ergo ex documentis psalmi præsentis, vitæ nostræ brevitatem pensare, æternæ felicitatis indeficientes dies appetere, ab omni sæculari amore atque carnali affectu, vana sollicitudine et inquieta perturbatione corda nostra purgare: quatenus splendoris gratiæ Dei semper capaciores reddamur, moxque finito hujus exsilii incolatu, ad lumen gloriæ intromittamur.
PRECATIO.
Sis, Domine, nostrum ubique refugium, qui es Deus a sæculo et usque in sæculum; respice clementer in nos servos tuos, et sit splendor divinitatis tuæ super nos: ut opera nostra a te semper dirigantur, et cœpta per te finiantur.
Footnotes
-
Matth.xxv, 29. ↩
-
Gen. 1,1,16. ↩
-
Deut. IV, 19. ↩
-
Gen. 1, 27, 28. ↩
-
Gen. I, 27, 28. ↩
-
1 Cor. IX, 9. ↩
-
Matth. XI, 28. ↩
-
Apoc. XXII, 17. ↩
-
Gen. I, 1, 16. ↩
-
Is. XLIV, 24. ↩
-
Joann. VIII, 58. ↩
-
Ps. XXXVIII, 6. ↩
-
Is. XL, 17. ↩
-
Is. IV, 11. ↩
-
Hebr. XIII, 14. ↩
-
Eccle. XI, 8. ↩
-
II Petr. III, 8. ↩
-
Jacob. IV, 15. ↩
-
Job XIV, 1, 2. ↩
-
Gen. v, 5 et seq. ↩
-
Gen. vi, 3. ↩
-
Gen. III, 17, 19. ↩
-
Amos v, 12. Osee VII, 2. ↩
-
Jer. XXXII, 18, 19. ↩
-
Eccl. XXIII, 28. ↩
-
Job IX, 25, 26. ↩
-
III Reg. i, 1. ↩
-
Is. xxvi, 16. ↩
-
Apoc. xv, 3, 4. ↩
-
Ps. xcm, 12. ↩
-
Eccli. 1, 1. ↩
-
Act. II, 3, 4, 15. ↩
-
Marc. xvi, 9; ↩
-
Rom. IV, 25. ↩
-
Ps. LXXXIII, 3. ↩
-
1 Thess. v, 16, 18. ↩
-
Ephes. v, 19. ↩
-
Jacob. 1, 12. ↩
-
Job v, 17. ↩
-
Matth. v, 10. ↩
-
Apoc. III, 19. ↩
-
Is. xxvi, 12. ↩
-
Philipp. ii, 13. ↩
-
Eccl. xxxvi, 1. ↩
-
Luc. xi, 13. ↩
Chapter 164 of 244