Skip to the text

Articulus 69

EXPOSITIO PSALMI NONAGESIMI: QUI HABITAT IN ADJUTORIO ALTISSIMI.

ADSCRIBITUR psalmo jam pertractando hic titulus: Laus cantici, ipsi David: id est, in psalmo hoc continetur laus spiritualis jucunditatis, conveniens ipsi David, et cuilibet fideli per David significato. Agit enim hic psalmus de tentationibus variis generis humani: quarum victor in hoc psalmo laudatur, et de æterna jucunditate per promissionem Dei certus efficitur. Refert autem Nicolaus de Lyra, quod psalmus iste cum psalmis sequentibus usque ad psalmum centesimum, qui incipit, Misericordiam et judicium, etc., in Hebræo titulo caret, et quod titulus iste ab aliquo expositore secundum propriam voluntatem appositus sit.1 Asserit quoque, quod psalmus iste cum sequentibus usque ad psalmum centesimum, a Moyse factus sit, secundum Hebræos. Hæc autem doctoribus catholicis dissonant. Credendum est namque, titulos psalmorum ab aliquo Sancto ex divina inspiratione formatos : sed et sancti doctores pene omnes, allegando verba horum psalmorum, frequenter sanctum David commemorant tanquam auctorem eorum.

AIT ergo : (1) Qui habitat in adjutorio Altissimi, id est homo mentem suam in Deo stabiliens, innitendo auxilio gratiæ ejus, quemadmodum Isaias dicit : Quis ambulat in tenebris, et non est lumen ei ?2 Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. Et Salomon :3 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. Hic talis in protectione Dei cœli commorabitur, id est, a Deo stabiliter protegetur. Sicut enim in adjutorio Dei habitat sperans ab eo adjuvari ; sic in protectione Dei cœli commorabitur effectum spei adipiscendo, quoniam

Deus protector est omnium sperantium in se, juxta illud :4 Respicite, filii, nationes hominum, et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.5 Ad hoc itaque quod mereamur a Deo cœlorum defendi, non sufficit transitorie seu instabiliter ejus subventioni inniti ; sed debemus in adjutorio Altissimi habitare, id est fixo animo permanere, pensantes nos ejus ope incessabiliter indigere, quemadmodum ait Filius Dei :6 Sine me nihil potestis facere. Nequaquam enim permittimur in nobismetipsis seu propriis meritis viribusque confidere, si verum esse fatemur quod ait divinus Apostolus, Gratia Dei sum id7 quod sum ; et rursus, Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.89 Idcirco Christus, Qui manet, inquit, in me, et ego in eo, hic fert fructum multum.10 Sciendum vero est, quod quidam sunt homines in Deo non sperantes, alii sunt de Deo desperantes, alii autem sunt in Deo frustra sperantes. Qui enim confidunt in vanitatibus suis, in propriis viribus, meritis seu divitiis, non in Deo, sed in se ipsis sperant. Qui autem sine operibus in Deo sperat, inaniter sperat. Habitemus igitur semper, quantumcumque profecerimus, in adjutorio Altissimi, omnem profectum et perfectionem nostram suæ misericordissimæ bonitati, devotione plenissima adscribentes, atque cum Isaia dicentes, facie tua, Domine, concepimus, et quasi parturivimus et peperimus spiritum ;11 et iterum, Tantum in te recordemur nominis tui.12 Ad hoc namque inducit nos Deus apertissime per Osee, dicens :13 Perditio tua, Israel, ex te ; in me tantummodo auxilium tuum. (2) Dicet Domino homo taliter in adjutorio Dei habitans : Susceptor meus es tu, id est orationum mearum pius auditor, meæ infirmitatis clemens curator, mei pœnitentis atque ad te redeuntis clementissimis brachiis misericordiæ amplexator, et refugium meum, quoniam ad te in omni periculo, necessitate et indigentia secure confugio, sicut ad patrem ac salvatorem. Deus meus. Omnium quidem generaliter Deus es, tanquam omnium conditor et provisor, sed specialiter Deus meus : primo, ex parte tui, propter specialem pietatem et gratiam quam mihi impendis ; secundo, ex parte mei, propter specialem dilectionem et cultum quibus tibi adhæreo, teque honoro, et summe ac unice colo. Sperabo in eum : non in homine puro, quoniam maledictus vir qui confidit in homine ;14 nec in aliqua pura creatura : sed in te, sperans per opem et gratiam tuam omne malum evadere, omne bonum acquirere. Scriptum est namque :15 Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.161718

Sap. II, 24, 25.

Mich. VII, 2.

I Tim. VI, 9.

II Tim. II, 25, 26.19

Marc. IV, 19.

Job XXII, 25.

Ibid. XU, 4.

Sperabo autem in eum, (3) Quoniam ipse per gratiam liberabit me de laqueo, id est a deceptione atque pestifera infectione, venantium, id est iniquorum, ad peccata quibus anima captivatur ac moritur, inducentium. Venatores namque hic appellantur, qui currunt et satagunt fallere animas, easque a Deo avertere, ac per hoc privare gratia in præsenti, et gloria in futuro.20 Hi vero venatores, non solum sunt dæmones, sed eorum quoque imitatores, homines reprobi: de quibus scriptum est, Invidia diaboli, mors introivit in orbem terrarum. Imitantur autem illum, qui sunt ex parte illius. Unde legitur: Vir fratrem suum venatur ad mortem. Laqueus vero nunc dicitur id, quo anima dæmonum servituti subjicitur, ab hostibus suæ salutis capitur, vinculisque æternæ mortis ligatur. Hoc autem nihil aliud est, nisi mortale peccatum. Propter quod Apostolus laqueum istum interdum singulariter exprimit, nominans eum avaritiam: Qui, inquit, volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli. Interdum vero exprimit eum pluraliter, intelligendo quæcumque peccata mortalia nomine laqueorum, sicut quum ait: Det illis Deus pœnitentiam, ut resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. Unde de his laqueis, quibus anima miserabiliter irretitur et spiritualiter moritur, in Evangelio asseritur: Ærumnæ sæculi et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ, introeuntes in cor, suffocant verbum; et sine fructu efficitur. Quid ergo est, Ipse liberabit me de laqueo venantium, nisi, Ipse per misericordiam suam eripiet me, atque salvabit ab insidiis hostium visibilium et invisibilium? juxta illud: Erit Omnipotens contra hostes tuos.

Liberabit insuper me et a verbo aspero, id est ab omni sermone nocivo contra me dicto, ita ut non fiam impatiens, dum alii me irrident, calumniantur, vituperant. Deridetur enim justi simplicitas, et vitam justorum perversi sermonibus impiis lacerant. Sed gratia Dei juvante non conturbamur in his, imo lætamur, pensantes quod ait Salvator: Beati eritis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Gloriari namque debemus, dum insurgit in nos imprudentium contumeliosa loquacitas, quoniam conformamur aliqualiter Domino nostro Jesu Christo, qui ait: Opprobria exprobrantium tibi, ceciderunt super me; et,

Matth. V, 11.

B Omnes videntes me, deriserunt me. Cui frequenter dixerunt Judæi: Dæmonium habet et insanit; homo vorax, amicus peccatorum; et, In principe dæmoniorum dæmonia ejicit. Vel, verbo aspero, id est a sententia judicis, qui dicet in die judicii impiis verbum illud asperrimum: Ite, maledicti, in ignem æternum.

Ps. LXVIII, 10.

Ps. XXI, 8.

Joann. X, 20; Matth. XI, 19; IX, 34.

Matth. XXV, 41.

(4) Scapulis suis obumbrabit tibi. Per scapulas Dei, intelligit potestatem divinam electos protegentem. Est igitur sensus: Scapulis suis, id est potestate sua benigna, obumbrabit tibi, id est, ab æstu tentationis et igne persecutionis refrigerabit alleviabitque te: sicut infra dicitur, Obumbrasti super caput meum in die belli. Unde Apostolus dicit: Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Et sub pennis ejus, id est sub alis ipsius, videlicet sub extensione misericordiæ atque potentiæ Dei, sperabis quod per misericordiam atque potentiam Dei salvaberis.

(5) Scuto spirituali in anima circumdabit, id est, undique muniet, te veritas ejus, id est sacræ Scripturæ cognitio, seu illustratio Spiritus Sancti. Unde ait Salvator: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Et Apostolus: Omnis, inquit, Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad argendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus. Quemadmodum enim scuto materiali defenditur corpus a

Ps. CXXXIX, 8.

II Cor. I, 5.

Joann. VIII, 31, 32.

II Tim. III, 16, 17. læsionibus hostis, sic per considerationem sacræ Scripturæ, et commemorationem divinæ doctrinæ, protegitur anima ab impugnationibus tentatoris, rejicitque a suo consensu quidquid divinæ legi conspicit dissonare. Propterea Sapiens dicit:21 Sermo tuus, Domine, eos qui in te credunt, conservat. Qui enim in omne quod agit vel deserit, sacræ Scripturæ testimonium adhibet, inexpugnabili scuto innititur, nec potest errare.

Non timebis a timore nocturno, id est, non formidabis incurrere noctis timorem, neque pavebis ab his quæ solent nocturnis temporibus timorem incutere. Multi enim imbecilles et modicæ spei timent, die adhuc durante, quod in nocte perterrebuntur. Et quidam paululum animo fortiores, hoc non timent; tamen in ipsa nocte de facili perterrentur, ex aliquo strepitu seu imaginatione aut somnio. Hic timor, magnæ imperfectionis indicium est; liberatque ab eo veritas sacræ Scripturæ seu illuminationis supernæ, quæ ait: Ne paveas repentino terrore. Unde Salomon dicit:22 Fugit impius, nemine persequente; justus autem quasi leo confidens, absque terrore erit.23 Denique contra hunc stultum timorem, quo timemus de nocte propter absentiam hominum, seu propter somniorum aut phantasiarum occursum, quasi Deus et sancti angeli non essent nobiscum de nocte sicut in die, aut quasi dæmon aliquid posset in nos nisi permissus a Deo, scriptum est:24 Qui timet Deum, nihil trepidabit; et iterum: Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, secundum hoc visio somniorum.25 Qui ista verba æternæ Veritatis perpendit, hoc carebit nocturno timore, quemadmodum Sapientia profitetur: Qui me audierit, absque terrore quiescet.26 Quod si imaginationes rerum timorem incutientium oriuntur in nobis, videlicet commemorationes jam defunctorum, etc., multum prodest statim in corde describere imaginem Christi in cruce pendentis, et ea quæ ipse pro nobis perpessus est.

Non timebis etiam (6) A sagitta volante in die, id est ab aspera adversitate quæ manifeste infertur, sicut est contumelia, deprædatio, et quæcumque manifesta afflictio: imo adversitas talis tanquam donum Dei recipitur, et jucunde suffertur, juxta illud Apostoli: Vobis datum est a Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo.27 Et ad Hebræos: Rapinam, inquit, bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.28 Nec timebis a negotio, id est dæmonio, perambulante in tenebris, id est, qui nocturnis temporibus permittitur inquietare homines; neque formidabis ab incursu et dæmonio meridiano, id est dæmone qui in die permittitur desævire.

A quatuor ergo tentationibus liberatur, qui in adjutorio Altissimi habitat, scilicet a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, et ab incursu et dæmonio meridiano: et ita nullam tentationem, quantumcumque gravem seu undecumque illatam, veretur, dicens cum Apostolo, Omnia possum in eo qui me confortat;2930 et illud Jeremiæ, Domine, fortitudo mea, et refugium meum, et robur meum in die tribulationis meæ. Unde superius dictum est: Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? etc. Propter quod Petrus protestatur:3132 Quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis? Nempe, Si Deus pro nobis, quis contra nos?33 Igitur nec dæmonem perambulantem in tenebris, nec dæmonium meridianum timebis.

(7) Cadent a latere tuo sinistro mille ex dæmonibus, et decem millia dæmoniorum cadent a dextris tuis: quia quicumque seu quotcumque ad te tentandum accesserint, divina virtute superabuntur ac fugient, quemadmodum dicit Apostolus: Deus pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.34 Ideo Eliseus locutus est: Noli timere; plures enim nobiscum sunt, quam cum illis.35 Per latus autem sinistrum, a quo mille cadere perhibentur, intelligendus est status animæ in adversis; per dexteram vero, status ejus in prosperis. Dicit ergo, quod mille casuri sint a latere tuo sinistro, quoniam nulla adversitas te dejiciet, si in adjutorio Altissimi habites : imo quantumcumque fuerit spiritus tuus afflictus, nec murmurabit, nec a Deo recedet, neque pusillanimitate victus, tentatori succumbet. Cadent quoque decem millia a dextris tuis, quoniam nulla prosperitas te extollet; et quantumcumque prospere succedat, nunquam in te ipso gaudebis, nec aliquid boni tibi adscribes, nec tentatori blandienti consenties. Sed cur a sinistro latere asserit mille casuros, atque a dextris decem millia? Primo sciendum, quod hic ponitur numerus determinatus pro numero indeterminato, quemadmodum Daniel inquit:36 Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei. Et in Apocalypsi: Erat numerus angelorum millia millium, dicentium: Dignus est Agnus qui occisus est, accipere virtutem.37 Est igitur sensus, quod a lateribus tuis cadet multitudo dæmoniorum, quantumcumque fuerit numerosa seu multa. Nam ut in Scriptura habetur, non est Domino difficile salvare vel in multis, vel in paucis;38 suntque plures ac fortiores pro nobis, videlicet angeli sancti, quam contra nos angeli mali. Verumtamen dicuntur plures casuri a dextris quam a sinistris, quoniam plures homines seducuntur per blandimenta atque illecebras prosperitatis, quam per molestias adversitatis. Delectationem namque omnes naturaliter vehementerque appetunt.

Ad te autem non appropinquabit tentatio dæmonum per consensum, seu multitudo dæmonum a te victa per opem gratiæ Dei. Dæmones namque victi, cessant a tentatione et fugiunt, quemadmodum scriptum est: Resistite diabolo, et fugiet a vobis.39 Et asserunt aliqui, quod dæmon semel victus ab aliquo, nunquam redeat ad tentandum eumdem. Alii dicunt, quod nunquam redeat ad tentandum eumdem de illo peccato, quo semel ab eo exstitit victus. Sed probabilius reor, quod et S. Thomæ amplius placet, videlicet quod quamvis dæmones victi ad tempus recedant, et a tentatione desistant, redeunt tamen vicissim ad tentandum eumdem de quocumque peccato. Et ad hujus confirmationem, allegat Thomas quod de Christo apud Lucam scriptum est : Consummata omni tentatione, diabolus recessit ab eo usque ad tempus.40

(8) Verumtamen oculis tuis interioribus considerabis, hanc victoriam tuam tibi divinitus præstitam, ne Deo ingratus exsistas: et ad hanc considerationem requiritur Spiritus Sancti infusio, juxta illud Apostoli: Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.41 Et retributionem peccatorum videbis: id est, justam pœnam reproborum pensabis et cernes, nunc quidem per fidei speculationem, recolendo districtionem futuri judicii, pœnasque inferni; in sæculo autem futuro ac finali judicio eam videbis per certissimam manifestationem. Et ut eam evadere queas, dices Deo :

(9) Quoniam tu es, Domine, spes mea, id est objectum, causa et terminus spei meæ; vel, Spes mea, id est bonum a me principaliter finaliterque speratum, quia non aliud bonum desidero, nec aliud præmium quæro, nec alium finem exspecto, nisi te ipsum. Altissimum posuisti refugium tuum: id est, in te ipso collocasti terminum nostri refugii, scilicet ut non quiescamus nec stemus citra seu infra te, sed mentem erigamus in tuæ bonitatis contemplationem, sicque ad tui ipsius ineffabilem et superaltissimam confugiamus clementiam. (10) Non accedet ad te malum, id est, peccator non admittetur ad societatem et gloriam tuam. Vel, Malum, id est peccatum, non accedet ad te per approbationem, quia non complacet tibi, sicut prædictum est : Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.42 Et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo, id est triumphanti Ecclesiæ, seu cœlo empyreo : quia in patria nulla invenitur tristitia, afflictio aut miseria, sed gaudium et lætitia, gratiarum actio et vox laudis.43

Vel sic: Homo justus dicet: Quoniam tu es, Domine, spes mea; et si hoc Deo veraciter dixeris, o homo, quicumque es ille, tunc utique altissimum posuisti refugium tuum, id est, in Christo universorum conditore, non in rebus creatis et vilibus, statuisti tibi locum refugii. Idcirco non accedet ad te malum pœnæ vel culpæ in sæculo illo, ubi spei tuæ mercedem recipies; et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo, id est corpori tuo, quod in futura resurrectione resumes, quoniam corpus impassibile, clarum, agile atque subtile habebis. Oportet namque (secundum Apostolum) mortale hoc induere immortalitatem.44 Unde apud Isaiam Dominus ait: Erit securitas usque in sempiternum; et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.45 Vel: Non accedet ad te malum culpæ mortalis in præsenti per consensum, quoniam sperantem in se Dominus a ruina præservat, secundum quod in secunda Petri Canonica habetur: Satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis; sic enim facientes, non peccabitis aliquando.46 Et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo, id est corpori tuo, in detrimentum et nocumentum ipsius: imo tale flagellum potius reputandum est dulce ac prosperum purgamentum et maximum meritum, quam durum tormentum aut aliquod nocumentum: quia, ut ait Apostolus, Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.47 Et iterum ait: Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.48

(11) Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Omnes namque (secundum Apostolum) sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis. Quod enim angeli deputantur ad custodiam hominum, Christus apud Matthæum insinuat: Angeli, inquit, eorum in cœlis semper vident faciem Patris mei.49 Ubi Hieronymus dicit: Magna est dignitas animarum, ut unaquæque a nativitatis exordio habeat angelum sanctum, ad sui custodiam deputatum. Sed quum singulis hominibus singuli præsint angeli, cur non ait, Angelo suo mandavit de te, vel, Angelis suis mandavit de vobis? Et respondendum, quod quamvis quilibet homo, in quantum est singularis persona, specialem habeat angelum, tamen sicut unum eumdemque hominem plures tentant diaboli, sic eidem homini adesse atque succurrere possunt angeli plures. Custodiunt autem nos angeli quantum in ipsis est, in omnibus viis, id est operibus nostris. In bonis enim actibus nos custodiunt, ne cessemus a bono, sed semper perseveremus in finem. In malis quoque actibus nos custodiunt, ne statim a dæmone rapiamur, et ne in vitiis persistamus. Custodiunt etiam nos a tentationibus dæmonum, ne quantum desiderant, nos molestent, et a multis periculis mentis et corporis. Unde, secundum Thomam, infantes in utero matrum suarum, angelum specialem pro custodia sortiuntur, quia infanti in utero accidere possunt aliqua nocumenta.

(12) In manibus suis, id est in sua potestate et sapientia, portabunt, id est, dirigent, te de via hujus exsilii ad patriam electorum. Adjuvant enim sua virtute nostram infirmitatem, et sua sapientia tenebras cordis nostri illustrant: sicque gradiuntur nobiscum, portantes nos secum, cooperando nobis in omni bono opere. Portabunt igitur te, ne forte offendas ad lapidem pedem50 tuum, id est, ne aliquid tibi in via obsistat, sed pede inoffenso et calle securo tendas ad patriam. Vel, Ne offendas ad lapidem pedem tuum, id est, ne Christum qui est lapis angularis, peccando offendas.51 Vel, Ne offendas ad lapidem, id est ad culpam mortalem, ab ingressu patriæ prohibentem, quemadmodum lapis obstruit viam, prohibetque ingressum;5253 pedem tuum, id est affectum tuum, seu operis tui gressum, serviendo ac inhærendo creaturæ potius quam Creatori.

Hos duos versiculos proposuit Christo diabolus, quasi de Christo prædictos; sed quum ipse sit mendax, et quum mendacium loquitur, ex proprio loquitur, ideo mendaciter allegavit.54 Non enim de Christo dicta sunt ista, secundum Hieronymum, sed de membris ejus: quoniam Christus angelorum custodia nullatenus eguit, quippe qui errare non potuit;55 ministraverunt tamen ei angeli, non propter necessitatem, sed propter reverentiam atque decentiam.

(15) Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Huic simile est quod Christus ait discipulis: Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici;56 et nihil vobis nocebit. Quæ licet ad litteram accipi possint de irrationalibus venenosisque brutis, quæ multi Sanctorum, præsertim in nova lege, sine læsione calcaverunt, sicut eorum venena sine nocumento biberunt, juxta illud Christi apud Marcum, Si mortiferum quid biberint, non eis nocebit57 (quod etiam partim contigit filiis Israel ex Ægypto gradientibus per eremum vastam atque horribilem, et venenosis animalibus plenam, quæ nocumentum non intulerunt filiis Israel, quemadmodum Moyses scripsit: Dominus ductor tuus fuit in solitudine magna et terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas):58 convenientius tamen per animalia ista accipimus dæmones, horum animalium proprietatem habentes, vel eumdem dæmonem diversis his proprietatibus vel potius malitiis informatum, seu ipsa vitia taliter nocentia, qualiter nocent animalia ista.

Dæmon itaque dicitur aspis, in quantum cordi virus invidiæ ingerit, et occultæ tentationis veneno animam inficit et occidit. Sicque per aspidem intelligi potest invidia, quæ suo veneno caritatem Dei et proximi, omniumque virtutum virorem intoxicat, et penitus demolitur ac destruit: quoniam sicut ait Joannes, Qui non diligit, manet in morte;59 et iterum, Qui odit fratrem suum, homicida est.60 Dæmon quoque dicitur basiliscus, dum sola fraudulenta suggestione animam tentat atque interficit, proponendo ei mala sub specie boni, utpote in angelum lucis se transfigurans, secundum Apostolum.61 Basiliscus namque solo visu interficit, non quoslibet, sed eos (ut fertur) a quibus ipse primitus non videtur. Nam si homo illum prius conspiciat, non sibi nocet oculus venenosissimi basilisci: imo (ut legitur) si quis speculum basilisco objiciat, repercutitur venenum, rediens ad eum unde manavit, et proprium interimit effusorem, scilicet ipsum basiliscum. Sic plane iste diabolus, qui per basiliscum significatur, et in angelum lucis transformatur, non videntem interimit; si vero adspiciat homo primitus dæmonem istum, ejus versutiam perpendendo, non læditur, sed redit malignitas dæmonis in caput ipsius. Sicque per basiliscum vana gloria designatur, quæ incautos et mentaliter cæcos prosternit, videnti vero et spiritualiter illustrato nocere non valet. Dicitur etiam dæmon leo, dum contumaciter, violenter ac impetuose hominem, maxime innocentem, persequitur. Propter quod princeps Apostolorum admonet: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: cui resistite fortes in fide.62 Unde per leonem significatur ferocia animi, seu omne peccatum ad violentiam pertinens. Dicitur autem diabolus draco, quum per suarum pestiferarum immissionum abundantiam, hominem prorsus absorbet, sicut de eo scriptum est: Absorbebit fluvium, et non mirabitur.63 Itaque per draconem obstinatio designatur.

D Possent quoque per bruta ista intelligi homines impii, propter similitudinem imitationis in malo. Nam perversis incredulisque Judæis ait Joannes Baptista: Progenies viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?64 Pharaoni quoque per6566

Ezechielem dicitur : Audi, Pharao, draco magne.67

Si ergo in Deo plena mente confidis, super omnes has aspides et basiliscos ambulabis, omnesque istos leones et dracones calcabis : quoniam in omni tentatione, persecutione, et vitiorum impulsu, a peccato immunis exsistes, juxta illud Apostoli : In omnibus his superamus, propter eum qui dilexit nos.68

Deinde sequitur benignissima consolatio Dei promittentis speranti in se multiplicem gratiam in præsenti, plenamque in futuro beatitudinem.69 (14) Quoniam in me speravit, non spe cassa et vacua, sed operosa atque formata, agens quod sibi possibile fuit, nec tamen viribus suis aliquid tribuens, nec propriæ perfectioni confidens, sed in me principaliter sperans, liberabo eum, jam a vitiis, et in futura resurrectione ab omni pœnalitate ac imperfectione mentis et corporis, quando reformabo corpus humilitatis suæ, configuratum corpori claritatis meæ;70 protegam eum in omni periculo, quoniam cognovit nomen meum, id est, quoniam scivit et fide ac opere recognovit me esse misericordem in ignoscendo, fidelem in adjuvando, veracem in promittendo. Est autem quædam cognitio Dei, quæ vocatur informis, id est sine decore et ornamento, quoniam non est caritati et bonæ conversationi conjuncta : de qua cognitione dicit Apostolus,

Confitentur se nosse Deum, factis autem negant;71 et ad Romanos, Quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt.72 Alia appellatur cognitio Dei formata, id est dilectioni unita : de qua alio loco scriptum est, Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non servat, mendax est.737475 Nunc igitur loquitur Propheta de cognitione Dei formata : quæ utique divinam protectionem meretur, quum sit acceptabilior Deo quam holocautomata, quemadmodum Dominus per Osee prophetam ait : Scientiam Dei volo plus quam holocausta.7677 Ecce quam magnum bonum est cognitio Dei. Nempe tam magnum est, ut ipsa dicatur finis adventus Christi et vita æterna. Scriptum est enim : Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Deum verum.78 Et iterum : Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum Deum verum.7980

(15) Clamavit ad me, ferventer orando, et exaudiam eum, dando quod rationabiliter atque stabiliter postulat; cum ipso sum in tribulatione: sicut superius dictum est, Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde. Non ergo formidemus, nec dedignemur tribulationes jugiter sustinere, si cupimus Deum nobis incessanter adesse. Eripiam eum ab adversis, et glorificabo, id est, gloriosum et beatum efficiam, eum in patria, dicendo ad eum : Euge, serve bone, quia supra pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam : intra in gaudium Domini tui.81 (16) Longitudine dierum, id est interminabili duratione vitæ beatæ seu ævo, quod est æternitas participata : quæ est mensura actionis qua Beati in patria beatifice perfruuntur, in qua fruitione nulla est interruptio, vicissitudo aut permutatio; replebo eum, dando ei æternaliter mecum manere, sicut desiderat appetitus ejus, quatenus nec velit, nec possit, nec timeat separari a me; et ostendam illi clare per speciem salutare meum, id est Filium meum dilectum, omnium Salvatorem, Verbum æternum, in quo Beati in patria omnia vident : qui cum me Patre suo et Spiritu Sancto, est unum idemque objectum et causa beatitudinis omnium electorum. In hac divinitatis Christi ostensione seu visione tota nostra felicitas, summa jucunditas, præmiumque essentiale consistit. Unde et Christus, in hac ostensione sui felicitatem nostram consistere innuit, dicens : Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum.

Ecce psalmum sententiosum, moralem, doctrinalem, et consolativum audivimus : in quo docemur, quam salutare sit in Deo confidere ; quid, sic confidens, debeat Domino dicere, quid ab eo exspectare ; quantis tentationibus plena sit vita ista, quam multiplex adjutorium angelorum sanctorum nobis Deus contra eas donaverit;8283 quam beatos effectus consequantur, spem fixam in Domino habentes. Merito etiam psalmum istum in Completorio dicimus contra insidias noctis, tentationesque multiplices dæmonis. Tunc enim præcipue divina protectione et gratia atque angelica indigemus custodia. Debetque quilibet nostrum speciali veneratione honorare angelum suum, præsertim eum invocando de mane, quatenus tota die nos protegat ac dirigat, et de sero, ut per totam noctem cor nostrum ac corpus custodiat, somnia dura repellat, mentem illustret, resurgentes pie præveniat, indesinenterque nobis adsistat.

Et ut promissiones divinas in fine hujus psalmi descriptas mereamur sortiri, satagamus hunc psalmum in Completorio devotissima mente cantare. Quod si egerimus, gustabimus sæpe interiori palato virtutem ac dulcedinem psalmi præsentis, qui vere mirabili suavitate exundat.

PRECATIO.

Deus altissime, concede nos, quæsumus, in adjutorio tuo habitare, et in tua commorari protectione : ut dextera tua avertente, non accedat ad nos malum, nec tangat nos peccatoris flagellum; sed te mandante, ab angelis in omnibus custodiamur viis nostris.

Footnotes

  1. Ps. c, t. ↩

  2. Is. l, 10. ↩

  3. Prov. m, 5. ↩

  4. Ps. xvii, 31. ↩

  5. Eccli. ii, 11. ↩

  6. Joann. xv, 5. ↩

  7. 1 Cor. xv, 10. ↩

  8. II Cor. m, 5. ↩

  9. II Cor. iii, 5. ↩

  10. Joann. xv, 5. ↩

  11. Is. xxvi, 17, 18. ↩

  12. Ibid. 13. ↩

  13. Osee xiii, 9. ↩

  14. Jer. xvii, 5. ↩

  15. Ibid. 7. ↩

  16. Eccli. ii, 11. ↩

  17. Prov. iii, 5. ↩

  18. Ps. c, 1. ↩

  19. Ps. XII, 4. ↩

  20. * curant ↩

  21. Sap. XVI, 26. ↩

  22. Prov. III, 25. ↩

  23. Prov. XXVIII, 1. ↩

  24. Eccli. XXXIV, 16. ↩

  25. Ibid. 2, 3. ↩

  26. Prov. I, 33. ↩

  27. Philipp. I, 29. ↩

  28. Hebr. X, 34. ↩

  29. Jer. XVI, 19. ↩

  30. Philipp. IV, 13. ↩

  31. Ps. XXVI, 1. ↩

  32. 1 Petr. III, 13. ↩

  33. Rom. VIII, 31. ↩

  34. Rom. XVI, 20. ↩

  35. IV Reg. VI, 16. ↩

  36. Dan. VII, 10. ↩

  37. Apoc. V, 11, 12. ↩

  38. 1 Reg. XIV, 6. ↩

  39. Jacob. IV, 7. ↩

  40. Luc. IV, 13. ↩

  41. 1 Cor. II, 12. ↩

  42. Ps. V, 5. ↩

  43. Is. LI, 3. ↩

  44. I Cor. xv, 53. ↩

  45. Is. XXXII, 17, 18. ↩

  46. II Petr. I, 10. ↩

  47. Rom. VIII, 18. ↩

  48. II Cor. IV, 17. ↩

  49. Matth. XVIII, 10. ↩

  50. Matth. IV, 6. ↩

  51. Is. XXVIII, 16; ↩

  52. I Petr. II, 6. ↩

  53. Act. IV, 11; ↩

  54. Joann. VIII, 44. ↩

  55. Matth. IV, 11. ↩

  56. Luc. X, 19. ↩

  57. Marc. XVI, 18. ↩

  58. Deut. VIII, 15. ↩

  59. I Joann. III, 14. ↩

  60. Ibid. 15. ↩

  61. II Cor. XI, 14. ↩

  62. I Petr. V, 8, 9. ↩

  63. Job XL, 18. ↩

  64. Matth. III, 7; ↩

  65. Joann. VIII, 44. ↩

  66. Luc. III, 7. ↩

  67. Ezech. xxix, 3. ↩

  68. Rom. vii, 37. ↩

  69. Ps. xxxiii, 19. ↩

  70. Philipp. vii, 21. ↩

  71. Tit. i, 16. ↩

  72. Rom. i, 21. ↩

  73. Joann. xiv, 21. ↩

  74. 1 Joann. vii, 4. ↩

  75. 1 Joann. ii, 4. ↩

  76. Osee vii, 6. ↩

  77. Osee vi, 6. ↩

  78. 1 Joann. v, 20. ↩

  79. Joann. xvii, 3. ↩

  80. Joann. xvii, 3. ↩

  81. Matth. xxv, 21, 23. ↩

  82. Philipp. iii, 21. ↩

  83. Rom. viii, 37. ↩

Chapter 165 of 244