Skip to the text

Articulus 70

EXPLANATIO PSALMI NONAGESIMI PRIMI : BONUM EST CONFITERI DOMINO.

HABET psalmus jam exponendus hunc titulum : Psalmus cantici, in die sabbati, id est, psalmus spiritualis lætitiæ decantandus in die sabbati, id est in sabbato mentis, videlicet in tranquillitate conscientiæ, quatenus ad sabbatum æternitatis mereamur perduci.1 Ad litteram psalmus iste specialiter conveniebat sabbato, et cantabatur a Judæis in eo, quoniam agit de opere creationis :2 ad quam commemorandam jussit Dominus diem sabbati celebrari, atque in eo ab omni actu servili cessare, eo quod Deus die septima seu sabbato requievit ab omni opere quod patrarat.345 Voluit namque Deus inducere homines ad cognitionem suæ æternitatis, et ad cognoscendum omnia alia esse creata. Ad hoc autem (secundum Rabbi Moysen) evidentissima atque facillima via fuit celebratio sabbati, in quo recolitur mundus de novo incepisse, seu ex tempore esse productus, ex quo clarissime constat Creatorem mundi esse æternum.

AIT ergo sanctus Propheta : (1) Bonum est confiteri Domino. Sicut ubertim prædictum est, duplex est confessio, scilicet : confessio laudis divinæ, de qua ait Salvator, Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ; et confessio nostræ culpæ, de qua alibi scriptum est, Confitemini alterutrum peccata vestra. Utraque autem confessio, bona est et salubris; sed prima multo melior, nobilior atque divinior, quum sit actus angelicus. Sed quoniam non est speciosa laus in ore peccatoris, propterea peccatori confessio culpæ in primis magis necessaria est ac salubris, quatenus vitiis per confessionem istam deletis, dignus reddatur Domino confiteri seu Deum laudare. Nunc vero de confessione laudis loquitur psalmus. Bonum est etiam et psallere, id est publice et in sublimi psalmos ac laudes divinas cantare, nomini tuo, id est ad honorem nominis tui, o Deus altissime. Unde Tobiæ angelus Raphael ait : Benedicite Deum cœli, et coram omnibus viventibus confitemini illi, quia fecit vobiscum misericordiam suam.6 Idcirco nunc subditur :

(2) Ad annuntiandum mane, id est in principio diei :7 de quo Isaias, De mane, inquit, vigilabo ad te ; vel, Mane, id est in spirituali aurora, quando videlicet infusionem supernæ claritatis corde sentimus, ex immutatione ac novitate sanctæ devotionis ; vel, Mane, id est tempore prosperitatis ac jucunditatis ; misericordiam tuam, id est gratiosa beneficia tuæ piissimæ bonitatis, seu benignitatem tibi connaturalem, eam laudando ac prædicando. In quolibet mane jam dicto, annuntiare debemus misericordiam Dei, omnia bona nostra divinæ bonitati devotissime adscribendo : et bonum ac optimum est, a divina laude diem incipere, quatenus totum diem in Dei præconio expendamus, quemadmodum dictum est supra, Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.8

Ad annuntiandum quoque et veritatem tuam, id est sacram Scripturam, Christi doctrinam, seu divinam justitiam, per noctem, id est certis horis nocturni temporis : sicut Jeremias hortatur, Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum.9 Vel, Per noctem, id est tempore adversitatis, quatenus in nostra castigatione tuam laudemus justitiam, nostramque fateamur malitiam, ob quam flagellari meruimus : dicentes illud Tobiæ, Benedico te, Domine, quoniam tu castigasti me ;10 illud quoque Job, Peccavi, et vere deliqui, et ut dignus eram non recepi.11 Vel, Per noctem mentis spiritualem, quando videlicet spiritualis consolatio tollitur, gratia Dei suspenditur, et anima propriam infirmitatem experitur. Tunc enim divinam justitiam laudare debemus, et non fieri pusillanimes, neque adulterinas consolationes desiderare, sed affectuose orare pro reditu pristinæ gratiæ, patienterque sufferre dilecti absentiam vel potius absconsionem (veraciter namque præsens est, non tamen sentitur ejus præsentia), dicentes cum Isaia, Anima mea desideravit te in nocte; cordialiterque pensantes quod apud eumdem Prophetam Dominus asserit : Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te ;12 in momento indignationis meæ abscondi parumper faciem meam a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui.

Et quia Hebræi cum musicis instrumentis Deum laudare solebant, sicut Ecclesia jam agit, organis utens, ideo additur : (5) In decachordo psalterio, cum cantico in cithara. Qualiter vero psalterium decachordum (id est decem chordarum) et cithara spiritualiter exponantur, dictum est supra in elucidatione psalmi octogesimi, cujus exordium est, Exsultate Deo adjutori nostro. Breviter namque tangendo, in decachordo psalterio Deum collaudat, qui decem præcepta observat; laudat quoque in cithara, qui opera misericordiæ non omittit. Taliter conversantis vita et laus, dulcem efficit melodiam in auribus Dei, ita ut dicat illud : Sonet vox tua in auribus meis ;13 vox enim tua dulcis.

C Ideo autem bonum est mihi psallere nomini tuo, o Deus altissime, (4) Quia delectasti me, Domine, spirituali, interna ac pura delectatione, in factura tua, id est in consideratione ac usu creaturarum tuarum ; et in operibus manuum tuarum, id est omnipotentiæ tuæ, videlicet in ordine universi, in speciebus rerum, in pulchritudine mundi, in operibus creationis, recreationis et glorificationis, in contemplatione visibilium ac invisibilium rerum, exsultabo.14 Unde scriptum est : Quam desiderabilia sunt omnia opera ejus! Et quis satiabitur videns gloriam ejus? In creaturis autem Dei, dupliciter delectari quis potest : primo, in ipsis creaturis secundum se ; secundo, referendo omnem perfectionem earum ad Creatorem, ita quod in sapientia atque potentia Dei potius quam in rebus creatis, homo lætatur : et ista delectatio sancta est. Prima quoque mala non est secundum se, nisi quis finaliter insistat in ea, vel immoderate in ipsa occupetur, diffundatur, aut resolvatur.

Quoniam autem Deum in hac vita in se ipso, seu per speciem cernere non valemus, compellimur ex rebus creatis ad ejus cognitionem assurgere. Nam sicut in Proverbiis scribitur, Omnia propter se ipsum operatus est Dominus:15 quatenus scilicet divinæ naturæ perfectiones in entibus relucerent, sicut perfectio causæ splendet in suo effectu. In quantum igitur ordo specierum universi est velut scala pertingendi ad Creatoris notitiam, delectari et exsultare debemus in operibus Dei. Ex consideratione insuper rerum, videlicet ex rapidissimo ac supervelocissimo motu cœlorum ac siderum, solis ac planetarum, ex magnitudine cœlestium orbium, ex ordine, puritate ac ministerio angelorum, docemur quam sublimis sit Deus, quam reverenter sit ei ministrandum, quam prompte obediendum. Sed et in infimis rebus, puta in ape, formica, lepusculo atque similibus, innotescit ineffabilis sapientia Dei. Omnis quoque pulchritudo, ornatus, dulcedo, bonitas, harmonia atque amabilitas creaturarum, ad omnipotentis Creatoris desiderium et amorem nos provocant. Unde ad hanc contemplationem ac delectationem ab Isaia invitamur: Levate, inquit, in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.16 Exsultare etiam debet homo in operibus Dei, quoniam omnia facta sunt propter nos, et ad sustentandam indigentiam nostram condidit Deus omnipotens pisces maris, volucres cœli, bestias terræ, ligna pomifera, herbas diversas.

(5) Quam magnificata sunt opera tua, Domine! id est, valde magnifice, sapienter, potenter et inscrutabiliter sunt instituta, distincta atque ornata. Decuit namque (quemadmodum Plato affirmat) a sapientissimo, speciosissimo, optimoque opifice opus pulcherrimum, præclarissimum, excellentissimumque produci, qualis est machina mundi, qui incomparabili pulchritudine constat. Majora autem et incomprehensibiliora sunt opera recreationis et glorificationis, quam creationis. Unde quæ unigenitus Filius Dei pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit, omnem magnificentiam, investigationem, sermonem transcendunt. Propter quod in Apocalypsi dicitur: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens.17 Et in Ecclesiaste: Cunctæ res difficiles, non potest eas homo explicare sermone.1819 Sapiens quoque: Difficile æstimamus quæ in terra sunt; et quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore.20 Quæ autem in cœlo sunt, quis investigabit?

Denique si subtilius contemplari desideramus, quam magnificata sunt opera Creatoris, profunde pensemus quid Dominus dicat ad sanctum Job: Ubi, inquit, eras quando ponebam fundamenta terræ?21 Indica mihi, si habes intelligentiam. Quis posuit mensuras ejus? aut quis tetendit super eam lineam? Super quo bases ejus solidatæ sunt? Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens; quum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem? Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, et dixi:22 Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiades, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?23 Numquid nosti ordinem cœli, aut pones rationem ejus in terra?24 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam?25 aut quis dedit gallo intelligentiam? Quis enarrabit cœlorum rationem? et concentum cœli dormire quis faciet? Sed vere quidquid de operibus supergloriosissimi Creatoris intelligere aut profari valemus, pene nullius momenti est ad id, quod in re ipsa est. Propter quod iterum in Job habetur: Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus;26 et quum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri? Propter quod etiam Plato testatur, quod ea quæ scimus, minima et prope nulla sunt respectu eorum quæ ignoramus. Aristoteles quoque disseruit: Quia sicut se habet oculus vespertilionis ad solis fulgorem, ita se habet intellectus humanus ad cognitio-nem manifestissimorum naturæ, id est ad notitiam substantiarum separatarum.

Itaque si opera Dei tam magna et in-comprehensibilia sunt, quam incompre-hensibilis est Creator eorum! (Ipse enim in infinitum cuncta in omni nobilitate transcendit.) Ideo subditur: nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ, id est, consilium, ratio et ordinatio sapientiæ tuæ, qua omnia certo fine fecisti, atque in numero, mensura ac pondere constitu-isti, valde et penitus imperscrutabilis in-effabilisque consistit. Certissime enim co-gnoscimus, nihil sine legitima ratione a te fieri aut permitti.27 Verumtamen rationem operum tuorum in speciali assignare om-nino impossibile profitemur. Quis enim excogitet, cur in primordiali rerum insti-tutione seu creatione, quando merita nul-la præcesserant, ampliorem perfectionem dederis uni, quam alteri? Quis novit, cur mundum ab æterno non feceris, vel cur eum creaveris in illo instanti quo factus est, et non prius neque posterius? Quis in-super capere poterit, cur potius unum an-gelum, unumque hominem ab æterno ad vitam æternam elegeris, quam alium? Quum ergo omnia hæc tam incomprehensibilia sint, liquet quod cogitationes tuæ, id est sapientialis tua dispositio, universo-rum finem, rationem ac ordinem pensans, sit nimis profunda: idcirco scrutator ma-jestatis opprimetur a gloria. Et veraciter scriptum est: Sensum tuum, Domine, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum tuum de cœlis?28 Isaias quoque profunditatem cogitationum divinæ men-tis declarat ex eo, quod nullus prior Deo formam agendi ostendit, sed ipse ex pro-priæ sapientiæ supersplendidissimo atque certissimo fonte cuncta molitus est.29 Ait enim: Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? Cum quo iniit consilium, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientia, et viam prudentiæ ostendit illi?3031 Huic au-tem prophetali eloquio consonat Apostolicus sermo: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei, etc.32 — Dicuntur autem co-gitationes Dei pluraliter, non quod in Deo sint distinctæ ac multæ cogitationes, quum cogitatio Dei sit ejus essentia, intellectus et sapientia: sed sicut dicuntur in Deo plures atque distinctæ ideæ, per relationem ad creata in Deo idealiter exsistentia, sic dicuntur in Deo plures cogitationes se-cundum diversitatem operationum quæ cognoscuntur a Deo.

(6) Vir insipiens, id est illa sapientia carens quæ in malevolam animam non intrat, quæ est donum Spiritus Sancti:33 per quam utique sapientiam judicat homo re-cte de Deo, non per informem notitiam, sed per cognitionem formatam et sapi-dam; non cognoscet quomodo ex creaturis honorandus atque amandus sit Deus crea-tor: de quo scriptum est, Fecit Deus opera sua ut timeatur.34 Propter quod de philoso-phis hujus mundi dicit Apostolus: Eva-nuerunt in cogitationibus suis, et obscu-ratum est insipiens cor eorum.35 Et stultus, id est, qui vel vera scientia divinæ legis privatus est, vel ea quæ novit esse agenda non operatur, non intelliget hæc dicta at-que dicenda, per intelligentiam salutarem ac operosam. Propter quod Dominus apud Jeremiam ait: Audi, popule stulte, qui non habes cor.36 Me non timebitis, qui posui arenam terminum mari? Et Apostolus di-cit: Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Stultitia enim est illi, et non potest intelligere, scilicet mysteria Dei, præmia bonorum, et pœnas malorum.3738

De quorum damnatione subjungitur: (7) Quum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, id est, quando iniqui cœperint consurgere, prosperari, atque florere sicut fœnum quod hodie floret et est, cras vero in clibanum mittitur, esseque desinit:39 quoniam sicut nunc superius dictum est, impiorum prosperitas momentanea est, sta-timque marcescit eorum floritio, quemad-modum viror fœni mox decidit. Unde in Isaia legitur: Omnis caro fœnum, et om-nis gloria ejus quasi flos agri;4041 et denuo:4243

Vere fœnum est populus;44 exsiccatum est fœnum, et cecidit flos. Et apparuerint aliquid esse, seu modico tempore prævalere et gloriari, omnes qui operantur iniquitatem: quos Deus permittit ad horam in suis desideriis ambulare, quatenus æternaliter justa pœna plectantur, quemadmodum sequitur: (8) Ut intereant, id est, spiritualiter moriantur et condemnentur, in sæculum sæculi, id est sine fine, tanquam separati a fonte omnis vitæ ac gloriæ.

Unde Salomon ait:45 Impium operatus est Dominus ad diem malum. De quo die impiique damnatione in libro Job scriptum est: In diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur; et de furore Omnipotentis bibet.46 Tu autem Altissimus in æternum, Domine: quia omnes in omnipotentia, in sapientia, in æquitate, in bonitate et felicitate incomparabiliter superas. Quod patet ex eo, (9) Quoniam ecce inimici tui, id est tibi rebelles, ingrati ac reprobi, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, gratiam in præsenti perdendo, gloriamque regni cœlestis postmodum amittendo, atque æternæ mortis incendia in inferno ferendo. Quam horribile nimis est esse inimicum Dei! imo horribile est hoc ipsum audire: idcirco repetitur, ut amplius expavescas. Et dispergentur, id est, a grege electorum repellentur in die judicii, omnes qui operantur sine cessatione et pœnitentia iniquitatem. Tunc enim dicitur ad eos: Ite, maledicti, in ignem æternum.47 Propterea ait Scriptura: Ruinæ impiorum erunt, et disperdam eos a facie terræ, dicit Dominus; itemque, Disperdam eos qui avertuntur de post tergum Domini, dicit Dominus, et qui Dominum non exquisierunt, nec investigaverunt eum.

Deinde ab hac damnatione distinguuntur electi, de quorum tribulatione et gloria subditur: (10) Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: id est, imperium rationis meæ, sensualitati ac animo dominantis, sublimabitur per confirmationem gratiæ Dei, sicut unicornis cornu sublimatur: quia hoc animal fortissimum est, unoque cornu ab aliorum invasione se protegit. Sic cornu meum, id est fortitudo sive dominium rationis meæ, roborabitur contra passionum, tentationum, persecutionumque universos incursus. In die autem judicii cornu hoc animæ in tantum exaltabitur in electis, ut caro nunquam concupiscat adversus spiritum, neque aliquid actum rationis impediat: quin imo corpus corruptibile nunc aggravans animam, tunc erit spirituale, immortale, animam ornans atque exhilarans. Et senectus mea, id est ætas mea ultima, erit in misericordia uberi: quia quum deficiet virtus mea, non derelinques me. Et licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem in gratia Dei, secundum Apostolum. Ista sunt verba bonæ spei, non præsumptionis iniquæ: quoniam ex caritate ardenti et fiducia magna mentis in Deo, ista dicuntur ab Ecclesia seu quolibet justo.

(11) Et despexit oculus meus intellectualis inimicos meos, dæmones hominesque perversos: quoniam propter spem quam habeo in Domino Deo meo, non timeo superari ab eis: sicut inferius dicitur, Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo. Et rursus scriptum est: Timorem eorum ne timueritis, nec conturbemini. Inimici nostri visibiles, scilicet homines mali, in quantum sunt homines gratiæ gloriæque capaces, amandi sunt, juxta illud: Diligite inimicos vestros. In quantum vero sunt impii, et veritatis adversarii, despiciendi sunt, odiendi et vilipendendi. Unde superius de viro justo præhabitum est: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Et insurgentibus in me (injuste videlicet) malignantibus, audiet auris mea, id est, cum quadam derisione et sine pavore audiam minas eorum. Vel, Insurgentibus in me malignantibus, id est ad confusionem eorum, audiet auris mea sententiam judicis justi, qui eos damnabit, meque salvabit.

(12) Justus, id est divina mandata observans, ut palma, quæ est arbor fructifera,

Galat. v, 17.

Sap. ix, 15.

Ps. lxxx, 9.

11 Cor. iv, 16.

12

Ps. cxvii, 6.

1 Petr. m, 14.48

Matth. v, 44.

Ps. xiv, 4.

13 florebit flore caritatis, virore virtutum ac bonis operibus. Non enim florebit ut fœnum, quod statim siccatur et discoloratur, sed ut palma, quæ diu virescit atque fructificat. Sicut cedrus Libani multiplicabitur, procreatione spiritualium filiorum et numero meritorum. Quemadmodum namque cedrus crescens in monte Libano, est arbor decora, imputribilis, præ ceteris arboribus in sublime excrescens; sic justus per gratiam splendet, per justitiam intus non veterascit, et proficiendo de bono in melius, super alios volat, neque quiescit donec ad thronum gloriæ perducatur.

(13) Plantati, id est fideles per fidem et obedientiam radicati, in domo Domini, id est in Ecclesia Christi, in atriis domus Dei nostri, id est in propriis cordibus, quæ sunt atria mansionis divinæ, quemadmodum ait Apostolus, Christum per fidem habitare in cordibus nostris, florebunt, proficiendo in gratia Dei:49 implentes illud Apostoli, Exhibete vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram Deo;50 et alibi, Renovamini spiritu mentis vestræ.51 Porro huic concordat comparationi, quod Dominus per Osee prophetam dicit: Ero quasi ros, et Israel germinabit quasi lilium. Erumpet radix ejus ut Libani; ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.52 Simile quoque est in Ecclesiastico:53 Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate; florete flores quasi lilium, et date odorem, et frondete in gratiam.

(14) Adhuc multiplicabuntur, id est, jugiter perseverabunt in bono, et cumulabuntur multiplici dono Spiritus Sancti ac merito, in senecta uberi, id est in senectute fecunda, matura ac gravi, bonis operibus plena. De qua scribitur in libro Sapientiæ: Senectus venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata;54 ætas senectutis, vita immaculata. Et bene patientes erunt, id est, hilariter atque feliciter patientur infusionem illustrationis divinæ. Unde secundum Philosophum, beneficiatus dicitur bene passus. Hæc namque est passio perfectiva, non destructiva. Ut annuntient laudem Dei quæ sequitur: (15) Quoniam rectus, id est justus, Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo: quemadmodum et alibi dictum est: Non est apud Dominum nostrum iniquitas, nec acceptio personarum, nec cupido munerum.55 Et in libro Job: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.56 Deus etenim sublimis et benedictus, est omnis sanctitatis, veritatis et æquitatis causa fontana, judex non errans, conservator immobilis. Propter quod a Sapiente dicitur ei: Virtus tua, justitiæ initium est.57

Ecce psalmum cœlesti melodia sonorum atque admiranda dulcedine plenum audivimus: in quo Dei laudatio commendatur, Creatoris beneficia recoluntur, Deus in suis effectibus glorificatur, inter electos reprobosque discernitur, Deus postremo benedicitur. Si ergo Dominum Deum nostrum diligimus, si ejus beneficiis grati exsistimus, si eum in suis operibus contemplari enitimur, si impiorum tormenta evadere, electorumque præmia adipisci conamur, studeamus hunc psalmum corde jucundo, devoto, custodito ac timorato depromere.

PRECATIO.

Virtutibus planta nos in domo tua, Domine, et ut bonum semen fac nos in omni speciosa religione fructificare: in quo ut palma flore justitiæ surgentes, in eo per te consummati, perenniter ante te floreamus exsultantes.

Footnotes

  1. Luc. x, 21. ↩

  2. Jacob. v, 16. ↩

  3. Eccl. xv, 9. ↩

  4. Gen. ii, 2. ↩

  5. Exod. xx, 8-11. ↩

  6. Tob. xii, 6. ↩

  7. Is. xxvi, 9. ↩

  8. Ps. lxx, 8. ↩

  9. Thren. II, 19. ↩

  10. Tob. XI, 17. ↩

  11. Job xxxiii, 27. ↩

  12. Is. liv, 7, 8. ↩

  13. Cant. II, 14. ↩

  14. Eccl. XLII, 23, 26. ↩

  15. Prov. xvi, 4. ↩

  16. Is. xl, 26. ↩

  17. Apoc. xv, 3. ↩

  18. Eccle. 1, 8. ↩

  19. Eccle. i, 8. ↩

  20. Sap. ix, 16. ↩

  21. Job xxxviii, 4-6. ↩

  22. Ibid. 8-11. ↩

  23. Ibid. 31. ↩

  24. Ibid. 33. ↩

  25. Ibid. 36, 37. ↩

  26. Job xxvi, 14. ↩

  27. Sap. xi, 21. ↩

  28. Sap. ix, 17. ↩

  29. Prov. xxv, 27. ↩

  30. Is. xi, 13, 14. ↩

  31. Is. xl, 13, 14. ↩

  32. Rom. xi, 33. ↩

  33. Sap. i, 4. ↩

  34. Eccle. vi, 14. ↩

  35. Rom. i, 21. ↩

  36. Jer. v, 21, 22. ↩

  37. 1 Cor. vi, 14. ↩

  38. 1 Cor. ii, 14. ↩

  39. Matth. vi, 30. ↩

  40. Is. xi, 6. ↩

  41. Is. xl, 6. ↩

  42. Is. xl, 6. ↩

  43. Eccle. iii, 14. ↩

  44. Is. xl, 7, 8. ↩

  45. Prov. xvi, 4. ↩

  46. Job xxi, 30, 20. ↩

  47. Matth. xxv, 41. ↩

  48. Soph. i, 3. ↩

  49. Ephes. iii, 17. ↩

  50. Coloss. i, 22. ↩

  51. Ephes. iv, 23. ↩

  52. Osee xiv, 6, 7. ↩

  53. Eccl. xxxix, 17, 19. ↩

  54. Sap. iv, 8, 9. ↩

  55. 11 Par. xix, 7. ↩

  56. Job xxxiv, 10, 11. ↩

  57. Sap. xii, 16. ↩

Chapter 166 of 244