Articulus 71
EXPLANATIO PSALMI NONAGESIMI SECUNDI : DOMINUS REGNAVIT, DECOREM INDUTUS EST.
ASSIGNATUR autem psalmo præsenti hic titulus : Laus cantici, ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dicit vero quidam hunc titulum non haberi in Hebræo, sed ab aliquo expositore appositum secundum suam voluntatem et imaginationem : et idem dicit frequenter in aliis psalmis. Sed dato quod ab aliquo expositore additus esset, non tamen bene sonat, quod ille titulum istum apposuit secundum suam voluntatem seu imaginationem :1 imo firmiter est credendum, titulos psalmorum secundum Spiritus Sancti inspirationem formatos esse, atque psalmis præpositos : quoniam omnes sancti catholicique doctores communiter approbant et exponunt hos titulos. — Est igitur sensus tituli hujus : Psalmus præsens est laus cantici, convenientis ac decantandi ipsi David, id est Christo, de quo psalmus iste ad litteram scriptus est. Laus, inquam, Christo decantanda in die ante sabbatum, id est propter ea quæ fecit ac passus est sexta feria, puta in die Parasceves, quando fundata est terra, id est, formata Ecclesia per sanguinem de ejus latere emanantem.2 Secundum omnes expositores catholicos, psalmus iste ad litteram tractat de Christo et regno ipsius. Describit namque inchoationem, impugnationem et confirmationem regni Christi, quod est Ecclesia.
1 UNDE de inchoatione regni hujus ita orditur : (1) Dominus, scilicet Christus : de quo Petrus ait, Hic est omnium Dominus ; et qui de se ipso asserit in Evangelio, Vos vocatis me, Magister et Domine, et bene dicitis, sum etenim ; regnavit, per fidem in corde credentium, seu in Ecclesia militanti. Christus namque ut Deus, a principio mundi in cordibus electorum regnavit, subjiciendo eos per gratiam voluntati divinæ per humilem servitutem ; ut homo autem, habuit potestatem regnandi in toto mundo a suæ conceptionis principio. In eodem namque instanti, quo unita est ejus humanitas Verbo, data est ei virtus atque dominium super omnem creaturam. Propter quod ante passionem de Christo assertum est : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Dum vero cœpit prædicare, miracula facere, discipulosque colligere, tunc cœpit regnare in domo Jacob, et sedere super solium David. Post passionem autem, misso Spiritu Sancto, et Apostolis publice prædicantibus ac multa millia convertentibus, regnavit Christus aperte et late, donec per universum mundum diffusa est fides, Ecclesiaque constructa, et ipse Christus ab omni gente, tribu et lingua cognitus est ac honoratus.345 Tuncque impletum est illud Isaiæ : Redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terræ vocabitur.6
Decorem indutus est, indutus est Dominus fortitudinem. Cur non potius dicitur Dominus Christus Unigenitus Dei, tam speciosus et potens ut Pater, indutus deformitatem et infirmitatem seu fragilitatem, quia assumpsit carnem mortalem, naturam creatam, formam servilem, quæ respectu divinitatis Christi, non sunt decor et fortitudo, sed deformitas atque infirmitas? Sed ad hoc duplex responsio est : Prima, quod Christus Deus humanam naturam assumendo, dicitur indutus decorem et fortitudinem, quoniam licet ejus humanitas secundum se considerata, et divinitati comparata, possit dici deformis ac fragilis, tamen in quantum est divinæ naturæ personali unione conjuncta, ejusque instrumentum effecta, vere appellatur decor ac fortitudo. Sic enim plena fuit a suæ creationis initio plenitudine omnium gratiarum, beatifica fruitione divinitatis, omnibusque donis Spiritus Sancti. Sic quoque per eam sunt facta miracula, debellatæ potestates aeriæ, reparatum genus humanum. Secunda responsio est, quod Christus dicitur indutus decorem, non in incarnatione, quando Verbum caro factum est;7 nec in passione, quando non fuit in eo species neque decor, sed erat quasi leprosus et a Deo percussus:8 sed in resurrectione, quoniam tunc resumpsit corpus suum, non tale quale antea fuit, sed gloriosum, splendidum, agile, subtile, immortale. Idcirco tunc indutus est fortitudinem, id est corpus impassibile. Vel, Indutus est fortitudinem, quoniam tunc cœpit potestatem suam ostendere, dicendo illud, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra:9 quam tamen (ut dixi) ante passionem habebat, quoniam passione instante dixit, de se ipso loquens ad Patrem, Dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam æternam.10 Quod etiam factis ostendit, quando solo verbo hostes suos prostravit. Quum namque dixisset Judæis, Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.11 Tunc etiam eduxit Sanctos de limbo inferni, misitque Apostolis Spiritum Sanctum. Istud itaque divinitatis Christi indumentum decorum ac forte, est natura humana. De quo indumento scriptum est:12 Quare ergo rubrum est indumentum tuum?
Et præcinxit se Christus: id est, ad redimendum genus humanum, debellandumque dæmonum turbas paravit se, dicens ad Patrem: Si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua.13 Factus est enim obediens usque ad mortem, secundum Apostolum.1415 Et exsultavit ut gigas ad currendam viam: quod S. Ambrosius in hymno eleganter et supra humanum intellectum expressit, dicendo:
Procedens e thalamo suo, Pudoris aula regia, Geminæ gigas substantiæ, Alacris ut currat viam.
Unde superius de Christo inductum est: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.16
(2) Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur. Quamvis hoc accipi posset de creatione ac firma locatione terræ in medio mundi, quam Christus Deus condidit et firmavit, juxta illud, Ego sum Dominus faciens omnia, extendens cœlos, stabiliens terram (quæ etiam terra non commovetur, quoad se totam, quum sit centrum mundi immobile:17 propter quod ait Scriptura, Generatio præterit, et generatio advenit, terra vero in æternum stat); convenientius tamen exponitur iste versiculus de confirmatione Ecclesiæ;18 eritque sensus: Etenim Dominus Christus firmavit per adjutorium seu gratiam Spiritus Sancti, orbem terræ, id est militantem Ecclesiam, per quatuor partes terræ diffusam. Christus Ecclesiam suam primitivam præcipue confirmavit in die Pentecostes, mittens ei Paracletum. Tunc enim implevit quod ante passionem promisit: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Alibi quoque dixit ad Petrum: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.1920 In tantum namque confirmavit Christus Ecclesiam, ut dicat Apostolus: Ecclesia Dei vivi est columna et firmamentum veritatis.21 Unde in Actibus Apostolorum Lucas testatur: Ecclesia per totam Judæam et Samariam habebat pacem; et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Spiritus Sancti replebatur.22 Idcirco nunc subditur, qui non commovebitur. Ecclesia namque usque in finem mundi stabilis permanebit in fide servituteque Christi, qui regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis, juxta testimonium Gabrielis.23
(5) Parata sedes tua, o Christe, id est thronus quo sedes ad dexteram Patris, de quo dicis : Ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus ;24 ex tunc, id est a principio mundi. Si enim omnibus sanctis hominibus paratum est regnum cœlorum ab origine mundi, juxta illud, Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :25 quanto magis sedes tua cœlestis tibi parata est ab exordio sæculi? Vel, Parata est sedes tua, id est cœlum empyreum : quod est sedes tua, juxta illud, Cœlum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum ;26 quod etiam dicitur thronus tuus et omnium electorum, de quo contestaris : Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, id est in cœlo empyreo, in quo omnes Beati feliciter resident.27 Vel, Parata est sedes tua, id est Ecclesia seu anima justi, quæ est sedes sapientiæ, ex tunc, id est a tempore prædicto, quo eam firmasti per gratiam Spiritus Sancti.28 Ex tunc enim parata est ad tuam inhabitationem, obedientiam atque adventum, adimplens quod ei dixisti : Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini stare ante Filium hominis.29
A sæculo, id est ab æterno, tu es invariabiliter, secundum quod Deus. Unde dicit Apostolus : Jesus Christus heri et hodie, ipse et in sæcula.30 Et congrue ait, sæculo tu es ; et non, Fuisti : quoniam Christus ut Deus, incommutabiliter per modum æternæ præsentiæ est, in qua non est prius aut posterius. Propter quod ait :31 Antequam Abraham fieret, ego sum. Esse quippe, Deo verissime, plenissime, atque propriissime convenit, quoniam in eo est infinita plenitudo, immensa nobilitas, incircumscripta perfectio, simplicitasque perfecta essendi. Omnis autem creatura, per comparationem ad esse divinum, est potius nihil seu non esse, quam aliquid. Propterea Dominus ait ad Moysen : Ego sum qui sum.32 Hæc dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos. Hinc quoque septimo de Trinitate Hilarius asserit : Esse non est accidens Deo, sed subsistens veritas, manens causa, et naturalis proprietas.
(4) Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam. (5) Elevaverunt flumina fluctus suos. Per flumina quæ elevaverunt vocem suam, quidam intelligunt primos ac principales christianæ fidei prædicatores : qui flumina appellantur, quoniam aquam sapientiæ salutaris cordibus hominum infuderunt :33 et hi, tanquam fideles, elevaverunt vocem suam, rationabiliter loquendo et fidem Christi publice prædicando. Per flumina vero quæ elevaverunt fluctus suos, intelligunt persecutores Ecclesiæ, scilicet principes sacerdotum, imperatores Romanos, ceterosque tyrannos, christianam doctrinam reprobantes et exstirpare conantes. Hi namque, sicut perversi ac reprobi, elevaverunt non vocem rationabilem, sed fluctus suos, id est graves comminationes, verba blasphemiæ, impetus passionum, persecutionesque duras contra Ecclesiam Christi et flumina Dei. Quidam vero utraque flumina cum suis elevationibus, exponunt de adversariis Christi et persecutoribus sacrosanctæ Ecclesiæ. Flumina autem, id est tyranni, elevaverunt fluctus suos a vocibus aquarum multarum, id est per sermones seu verba multorum populorum, qui edicta tyrannorum perduxerunt ad actum. Erant namque ministri et exsecutores sententiæ, quam contra Ecclesiam dictabant tyranni.
(6) Mirabiles elationes maris, id est, mirabiliter magnæ et atroces erant persecutiones sæculi hujus, seu hominum impiorum adversus Christi Ecclesiam. Sed et mirabilis in altis Dominus, id est, Christus qui martyres sanctos confortavit, Ecclesiamque protexit, mirabilis apparebat, et suam omnipotentiam ostendebat tempore persecutionum Ecclesiæ, in altis, id est in magnis miraculis, in sublimibus signis, in prodigiis inauditis : quæ fecit Deus per suos fideles, in tantum ut inter crudelissimas persecutiones Ecclesia non solum non timeret, neque deficeret, sed mirabiliter dilataretur, augeretur, confortaretur, et cum ingenti alacritate universa tormenta perferret, donec tandem tyranni deficerent, ipsumque Romanum imperium fidei Christi collum suum subjiceret.343536
Propterea (7) Testimonia tua, o Christe, id est, quæcumque sacra Scriptura testatur de te, videlicet vaticinia Prophetarum, verba Evangelistarum, articuli fidei, credibilia facta sunt nimis, propter miracula quibus fidem confirmasti. Duæ sunt partes legis divinæ, utpote testimonia et præcepta. Testimonia pertinent ad credenda; præcepta, ad operanda. Duo quoque sunt modi probandi veritatem, videlicet naturalis rationis argumentatio, et divinorum miraculorum operatio. Testimonia autem fidei christianæ per naturalem rationem probari non valent, quoniam fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium, secundum Apostolum. Probantur autem per divina miracula, id est per opera talia, quæ fieri nequeunt nisi a Deo dumtaxat: sicut est mortuorum resurrectio, immutatio motus solis et lunæ, quæ fiebat Christo in cruce pendente, quantum ad lunam et supernaturalem solis eclipsim; futurorum pure contingentium certa prænuntiatio, secretorum cordis revelatio: quæ in nomine Christi et a Christo copiosissime facta sunt in lege et plebe christiana. Ex quibus certissime liquet, fidem Ecclesiæ esse veram atque divinam, vel (quod solo auditu horribile est) Deum esse falsitatis confirmatorem, hominumque deceptorem. Idcirco Joannes: Qui non credit (inquit) in Filium Dei, mendacem facit Deum, quoniam non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. Et iterum: Spiritus testificatur quoniam Christus est veritas. Hinc etiam Christus ait: Opera quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quæ ego facio, testimonium perhibent de me. Et iterum loquens Judæis: Si non facio, inquit, opera Patris mei, nolite credere mihi. Si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite. Ineffabiliter quoque roboratur fides nostra per hoc, quod non solum Christus, sed et ministri ejus prædicta signa fecerunt, sicut et Christus ante passionem promisit: Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. Nos insuper evidentissime scimus, quales sint illi, per quos Christus miracula facit: quoniam homines sunt in omni virtute perfecti, qui sui ipsius privatum amorem penitus expulerunt, atque in Dei amore prorsus absorpti sunt, fide immobiles, spe longanimes, humillimi, mitissimi, innocentissimi, in divino obsequio maxime timorati, ferventes, continui. Ecce, his bene pensatis, fiunt nobis testimonia fidei credibilia valde, inconcusse credentibus quoniam possibilius esset cœlum et terram perire, quam unum apicem de lege christiana falsificari. Propter quod monet Apostolus: Abundantius oportet nos observare ea quæ audivimus. Quomodo enim effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quæ in nos confirmata est, conteste Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus? Domum tuam, id est Ecclesiam seu populum christianum, juxta illud Apostoli: Scias quomodo oportet te conversari in domo Dei, quæ est Ecclesia; decet sanctitudo, id est sancta conversatio et cordis munditia, Domine, in longitudinem dierum, id est perseveranter, quamdiu subsistit, ut serviat tibi in sanctitate et justitia omnibus diebus suis, quemadmodum Petrus ait: Secundum eum qui vocavit vos, Sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis.
Ecce psalmum brevem verbo, sed sensu uberrimum, veritate conspicuum, mysteriis plenum, præconio Dei dulcissimum, venustissimumque audivimus: in quo anima sancta dulce, fiduciale ac amorosum habet cum Deo colloquium. Non ergo sine devotione præcipua cantetur hic psalmus
Joann. xiv. 12.
Luc. xvi. 17.
Hebr. u. 1, 4.
I Tim. u. 15.
Luc. 1. 75.
I Petr. 1. 15.
Hebr. xi. 1.
Matth. xxvii. 52; Luc. xxiii. 45.
I Joann. v. 10.
Ibid. 6.
Joann. v. 36.
Ibid. x. 37. 38. a nobis. Et ut sic eum mereamur cantare, purgemus nos ab omni inquinamento carnis ac spiritus, quatenus corpus nostrum sit templum Spiritus Sancti, et anima nostra sedes sit æternæ Sapientiæ, scilicet Christi: sicque sanctitudo ornet animam nostram et carnem spiritui obedientem, ut impleatur in nobis quod Moyses docet:3738 Perfectus et absque macula eris cum Domino Deo tuo.3940 Unde et Christus ait: Estote et vos perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.4142 Omnino enim condecens est, ut domus suo habitatori conformetur et proportionetur. Si ergo esse optamus domus Christi, necesse est ut ejus conversationem sequamur, ejusque sanctitati assimilemur.
PRECATIO.
Domine, regnator cœli et terræ, indue nos bonorum operum decore et fortitudine gratiæ tuæ, ac præcinge castimoniæ virtute; daque his nitidis et nuptialibus vestibus tibi venienti obviare, et ornatis lampadibus ad æternitatis nuptias tecum intrare: qui cum Deo Patre vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum.
Footnotes
-
Joann. III, 35. ↩
-
Joann. xix, 34. ↩
-
Is. IX, 7. ↩
-
Luc. I, 32; ↩
-
Matth. IV, 17 et seq. ↩
-
Is. LIV, 5. ↩
-
Joann. I, 14. ↩
-
Is. I, 11, 2, 4. ↩
-
Matth. XXVIII, 18. ↩
-
Joann. XVII, 2. ↩
-
Joann. XVIII, 6. ↩
-
Is. LXIII, 2. ↩
-
Matth. XXVI, 42. ↩
-
Ps. XVIII, 6. ↩
-
Philipp. II, 8. ↩
-
Ps. XLIV, 4. ↩
-
Is. XLIV, 24. ↩
-
Eccle. 1, 4. ↩
-
Luc. XXI, 15. ↩
-
Matth. XVI, 18. ↩
-
1 Tim. III, 15. ↩
-
Act. IX, 31. ↩
-
Luc. I, 32. ↩
-
Apoc. m. 21. ↩
-
Matth. xxv, 34. ↩
-
Is. lxvi, 1. ↩
-
Apoc. m. 21. ↩
-
Sap. vii, 27. ↩
-
Luc. xxi, 36. ↩
-
Hebr. xiii, 8. ↩
-
Joann. viii, 58. ↩
-
Exod. iii, 14. ↩
-
Ecl. xv. 3. ↩
-
Eccli. xv, 3. ↩
-
Hebr. xiii, 8. ↩
-
Apoc. iii, 21. ↩
-
I Cor. iii, 16; vi, 19. ↩
-
I Cor. vi, 16; ↩
-
Sap. vii, 27. ↩
-
Deut. xviii, 13. ↩
-
II Cor. vii, 1. ↩
-
Matth. v, 48. ↩
Chapter 167 of 244