Skip to the text

Articulus 72

ELUCIDATIO PSALMI NONAGESIMI TERTII: DEUS ULTIONUM DOMINUS.

ASSIGNATUR psalmo præsenti hic titulus: Psalmus David, quarta sabbati : id est, psalmus iste, qui est David prophetæ sicut auctoris, agit de his quæ signantur per opus quartæ diei sabbati seu septimanæ.1 Quemadmodum enim scriptum est in Genesi, quarta die facta sunt sidera cœli, et duo luminaria magna, videlicet sol et luna: quæ secundum divinum præceptum velocissime currunt, Creatori suo promptissime serviunt, sicut de sole scriptum est:2 Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter.3 Per sidera vero et luminaria cœli, designantur electi ac justi, quibus ait Apostolus: Omnia facite sine murmuratione, ut sitis irreprehensibiles in medio nationis pravæ et perversæ, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo.4 De horum patientia, obedientia ac zelo justitiæ agit hic psalmus, in primis ostendens errorem ac justam damnationem eorum qui divinam providentiam negant, aitque :5 DEUS ultionum, id est justarum punitionum, Dominus:6 quoniam ex propria potestate ac æquitate ulciscitur de iniquis, quando, ubi, quomodo, et quantum vult. Non est autem qui possit eum in hoc impedire sive arguere: ideo additur, Deus ultionum libere egit, id est secundum quod ei placet. Non enim superioris alicujus legi subjicitur, sed ejus voluntas est causa omnis legis creatæ.7 Unde ait Apostolus: Omnia operatur secundum consilium voluntatis suæ; et rursus, Cujus vult miseretur, et quem vult indurat.89 Nec dissonat quod ipse per Moysen ait: Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.1011 De justa vero, repentina ac libera ultione Dei, in Deuteronomio scriptum est: Dominus Deus fortis est, reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.12 Et Nahum propheta ait: Deus æmulator et ulciscens Dominus, et habens furorem, ulciscens ipse in hostes suos.13

Deinde Propheta conformans suum affectum divinæ justitiæ, orat : (2) Exaltare, id est, justitiam tuam declara, atque te summum esse judicem universorum ostende, qui judicas terram, id est habitantes in terra; redde retributionem, id est justam pœnam, superbis tibi rebellibus, puniendo eos nunc temporalibus pœnis, ne æternaliter pereant. Debemus enim pro omnibus orare in bonum, nec alicujus æternam damnationem appetere, quum jubeamur inimicos diligere, et de nullo desperare.14 Verumtamen conditionaliter possumus exorare pro impiorum damnatione perpetua, scilicet si converti despiciant, et obstinati permaneant :15 et tunc expedit eis ut cito moriantur et pereant, ne diu vivendo, thesaurizent sibi iram in die justi judicii Dei. De talibus enim apud Amos prophetam dicitur :1617 Nescierunt facere rectum, thesaurizantes impietatem.18

(3) Usquequo, id est quamdiu, peccatores, Domine juste judex, usquequo peccatores gloriabuntur, non vera, sed falsa ac pessima gloriatione, videlicet quum malefecerint, exsultantes in rebus pessimis?19 De quibus Jacobus : Nunc, ait, exsultatis in superbiis vestris.20 Omnis exsultatio talis, maligna est. Et usquequo, Domine, (4) Effabuntur et loquentur, id est, corde et ore dicent, iniquitatem, id est verba iniqua :21 loquentur, inquam, talia omnes qui operantur injustitiam, id est opera divinis præceptis contraria ?

(5) Populum tuum, Domine, tibi obedientem, electum et pium, humiliaverunt, id est, contempserunt ac oppresserunt; et hereditatem tuam, videlicet populum jam prædictum, quem tu hereditarie possides, ipsum colendo, fecundando, conservando, donec eum in vitam æternam promoveas, vexaverunt. Nam (6) Viduam solatio viri sui privatam, et advenam, scilicet peregrinum, compatriotarum auxilio destitutum, interfecerunt, et pupillos occiderunt. Isti sunt specialiter populus atque hereditas Dei, et Deus specialiter vindicat eorum injurias, juxta illud : Deus magnus, fortis atque terribilis, facit judicium pupillo et viduæ, amatque peregrinum.22

Sed quia veraciter scriptum est, Peccator adjiciet ad peccandum; idcirco istis malignis non sufficit peccare hoc modo in proximum, sed insuper peccant in Deum; et sicut Judas apostolus in sua Canonica dicit, Eum qui emit eos, Dominum negant, dominationem contemnunt, majestatem blasphemant. Unde subjungitur :

(7) Et dixerunt : Non videbit Dominus nos, nec intelliget Deus Jacob patriarchæ, seu populi ex eo nati, opera nostra. Quasi dicant : Deus non habet particularem cognitionem de individuis speciei humanæ, nec distincte intelligit actus humanos, et per consequens non est timendum divinum judicium, nec retributio in alio sæculo exspectanda. Hic est pessimus error negantium providentiam Dei. Ex quorum persona dicitur in libro Job : An cogitas quod Deus circa cardines cœli perambulat, nec nostra considerat ?2324 De quibus etiam Dominus ait per Malachiam prophetam :

Invaluerunt super me verba vestra; et dixistis : Vanus est qui servit Domino; et quod emolumentum, quia custodivimus præcepta ejus?2526 Contra hos arguit Dominus per Jeremiam, dicens : Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? Numquid non cœlum et terram ego impleo?27 dicit Dominus.

Nunc vero plenius argumentatur contra eos Propheta. (8) Intelligite quæ sequuntur, o insipientes in populo; et stulti, id est vera fide atque notitia divinorum privati, aliquando sapite, id est, cum intellectuali sapore intendite istud : (9) Qui plantavit aurem, non audiet? id est, Deus qui dedit hominibus sensum auditus, et ex fonte propriæ sapientiæ instituit modum, viam ac ordinem, quo alii audiunt, prævidens scilicet quid ad audiendum exigatur, et necessaria ad audiendum donans, non audiet ipse? id est, an ipse intellectualiter non cognoscet quod tu sensibiliter audis? quasi dicat, Imo. Nisi enim ipse omnia præcognovisset, scilicet naturam verbo-28293031

Exod. xiv. 27, 28.

Jer. v, 9.

Apoc. n. 23.

1 Cor. m. 20.

Coloss. 1, 9. 10. rum atque sonorum, cetera quoque prædicta, non potuisset organum auditus plantasse. Et simili modo de oculo arguit: aut qui finxit oculum corporalem et interiorem, non considerat? quasi dicat, Utique. Nam quidquid perfectionis reperitur in creaturis, excellentius perfectiusque in Creatore consistit. 10 Qui corripit gentes, id est, qui peccatores in hac vita flagellat pro culpis, ut patet in Pharaone et in populo ejus, quos submersit, et Chananæis, quos per filios Israel interfecit; vel, Qui corripit gentes, id est, peccata earum redarguit per Prophetas et alios Sanctos: non arguet etiam vos? quasi dicat, Imo vos arguet atque damnabit, sicut per Jeremiam frequenter testatur: Numquid super his non visitabo, et in gente hujuscemodi non ulciscetur anima mea? Qui docet hominem scientiam, dando ei legem scriptam et evangelicam, nonne et ipse scientiam providentiamque habebit vitæ humanæ? Qui vellet hæc subtiliter considerare ac prosequi, posset ex eis insolubiles rationes elicere, ad ostendendum providentiam Dei, atque distinctam cognitionem intellectus divini de omnibus rebus creatis.

(11) Dominus scit cogitationes hominum: omnia enim aperta sunt oculis ejus et nuda; quoniam vanæ sunt, id est, hoc scit de eis, quod inanes ac fatuæ sunt. Hoc autem probat Dominus in Apocalypsi, increpando mulierem nefariam Jezabel, minando ei pœnam durissimam: unde concludit, Et scient omnes Ecclesiæ, quia ego sum scrutans corda et renes, et dabo unicuique secundum opera sua. Hunc versum allegat Apostolus hoc modo: Dominus scit cogitationes sapientium, quoniam vanæ sunt.

(12) Beatus homo quem tu erudieris, Domine, per inspirationem internam, per illuminationem occultam, specialem, atque continuam, et de lege tua data per Moysen atque per Christum, docueris eum, dando ei gratiam sane ac lucide intelligendi observandique eam. Propterea ad Colossenses primo, orat Apostolus: Postulamus ut impleamini agnitione voluntatis Dei in omni sapientia et intellectu spirituali, ut ambuletis digne Deo, per omnia crescentes in scientia Dei. Et ad Ephesios: Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ, ut sciatis quæ sit spes vocationis vestræ. Unde ait sermo divinus: Populus non intelligens vapulabit. Sed quia secundum Scripturam, in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis: idcirco qui hanc beatitudinem divinæ eruditionis consequi cupit, removeat obicem, id est, peccata abhorreat, pœniteat, confiteatur, se corrigat; tuncque pro gratia divinæ illustrationis exoret, et experietur verum esse quod scriptum est: Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur ei. Itaque, Domine, beatus quem ita docueris, ad hoc scilicet, (13) Ut mitiges ei tempus hujus exsilii a diebus malis, in quibus maligni et impii gloriantur et florent, ipse vero tribulatur et plangit: id est, ut pie ac dulciter secum agas, quatenus tribulationes quæ sibi contingunt, æquanimiter patiatur, neque de impiorum prosperitate tristetur, arbitrando eam aliquid esse, aut appetibilem fore. Mitiges, inquam, ei tamdiu, donec fodiatur peccatori fovea monumenti, et lacus inferni ei præstetur, id est, donec peccator moriatur, corpusque ejus in sepulcro, anima vero in inferno locetur: quo facto, ipsum a te eruditum tandem perduces ad gloriam.

Hæc autem beneficia dabit Deus petentibus se, (14) Quia non repellet Dominus plebem suam fidelem, id est, preces ejus non spernit, desideria ejus adimplet, obsequiumque acceptat; et hereditatem suam, id est gregem electorum, non derelinquet finaliter. Propter quod ait Apostolus: Non repulit Dominus plebem suam, quam præscivit. Et Salvator: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Non itaque derelinquet eam, (15) Quoadusque justitia ejus convertatur, id est procedat, in judicium, id est in actum seu exsecutionem justitiæ, dando bonis et malis congrua præmia :

Ephes. 1, 17, 18.

Osee. IV, 14.

Sap. 1, 4.

Jacob. 1, 5.

Rom. XI, 2.

Luc. XII, 32. quod erit in die judicii. Interim ergo Deus opera quibus ad infernum venitur: quemsuos custodit per gratiam, ne decipiantur et penitus opprimantur ab impiis; post judicium vero eos custodiet per gloriam, ut nihil mali patiantur a malis. Et qui juxta illam? id est, qui homines nunc divinæ justitiæ acquiescunt, et in futuro judicio ei concorditer adhærebunt? Respondet: Omnes qui recto sunt corde, id est omnes justi. Horum namque intentio, affectio et conversatio, divinæ justitiæ placet, adhæret, et æternaliter conjungetur. Nam quum similitudo sit causa amoris ac unionis, Deus justus justos sibi conjungit, eosque diligit. Unde Moyses ait: Notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi; et quos elegerit, appropinquabunt ei.

Num. xvi, 5.

Deinde Propheta in persona hominis justi loquens, accensus amore Dei ac proximi, zelo zelatur pro Domino exercituum, atque pro conservatione servorum Dei in bono, et ait: (16) Quis consurget mihi, id est ad salutem meam, adversus malignantes? id est, quis me juvabit, ut malignis resistam, eorumque impia gesta impediam, ne eorum malo exemplo aliquis inficiatur, et Deo a multis irreverentia irrogetur? aut quis stabit mecum, id est, quis mihi constanter adsistet, adversus operantes iniquitatem? ne ipsi quod moliuntur, exsequi valeant, sed justa pœna plectantur. Hoc sancto zelo inflammatum erat cor Moysis, qui dixit, quum fecissent filii Israel vitulum aureum atque conflatilem: Si quis est Domini, jungatur mihi, et ponat vir gladium super femur suum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum.

III Reg. xix, 10.

Exod. xxxii, 26, 27.

(17) Nisi quia Dominus adjuvit me, id est, si Dominus non adjuvisset me adversus malignos, paulo minus, id est pene, habitasset in inferno anima mea, id est, eorum malis consiliis impiisque exemplis seductus fuissem, mortaliterque peccassem: et ita habitasset anima mea in inferno post terminum vitæ præsentis; et etiam in hac vita habitasset in inferno, faciendo opera quibus ad infernum venitur: quemadmodum viatores sancti dicuntur habitare et conversationem habere in cœlo, quoniam faciunt opera quibus ad regnum cœleste pertingitur. Vel, In inferno, id est in peccato mortali, quod est causa perveniendi ad pœnas inferni. Imo veraciter dicere potest omnis qui mortaliter Deum offendit, et tamen nondum in infernum projectus est: Nisi quia Dominus adjuvit me, id est, nisi pietas Dei misericorditer mecum egisset, totaliter habitasset per damnationem æternam in inferno anima mea. Dum enim homo mortaliter peccat, meretur omnibus beneficiis gratiæ Dei privari, et pœnam æternam incidere: unde quod pœna inferni sibi differtur, misericordiæ Dei adscribere necesse est. Ideoque a Jeremia dicitur: Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti.

Philipp.32 m, 20.

Thren. m, 22.33

Quoniam vero ad humilem propriæ infirmitatis confessionem sequitur pia subventio Dei, subjungitur: (18) Si dicebam mente coram te, seu corde in humili confessione: Motus est a rectitudine vitæ et observatione legis divinæ, pes meus, id est affectus cordis mei seu gressus conversationis meæ, misericordia tua, Domine, adjuvit me: id est, tunc misericordia tua statim mihi subvenit, indulgentiam præstitit, gratiamque infudit. Unde Job: Vias, inquit, meas in conspectu ejus arguam; et ipse erit salvator meus.34 Hoc autem consequenter clarius manifestatur. (19) Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, id est, secundum quod multipliciter afflictus sum corde pro justis causis, scilicet pro peccatis propriis aut alienis, pro dilatione felicitatis æternæ, pro injuria majestatis divinæ, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam, id est, multiformiter consolatus es me consolatione spirituali, occulta, angelica. alias adjuvabat

Job xii, 15, 16.

Hoc est quod dicit Apostolus: Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Et denuo: Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Hinc quo-

II Cor. 1, 5.35

Ibid. 3, 4. que alibi scriptum est: Post tempestatem, Domine, tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis. Omnis nempe qui pro causa honesta affligitur, dummodo afflictionem suam æquanimiter toleret, omnemque carnalem ac vilem delectationem despiciat, promeretur consolari a Domino tanto exuberantius, quanto abundantius dolet. Si igitur ad divinarum consolationum, quæ veræ dulcissimæque consistunt, gustum pertingere nitimur, multarum tribulationum afflictionem perpeti non dedignemur, sed gratulemur:36 quoniam si socii fuerimus passionis, erimus et socii consolationis, secundum Apostolum.37

(20) Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis, id est anima injusta (quæ est sedes peccati, sicut anima justa est sedes sapientiæ et virtutis): id est, numquid peccator tecum erit, aut tibi placebit, qui fingis laborem in præcepto, id est, qui facis quamdam difficultatem esse in observatione præceptorum tuorum? Non enim sine labore implemus divina mandata. Nam secundum Philosophum, Ars et virtus sunt circa difficilia. Propter quod dictum est supra:38 Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Itaque dicit: Numquid adhæret tibi, etc.? quasi dicat, Non: quoniam sicut alibi habetur, Deus fidelis et absque ulla iniquitate, justus et rectus.3940 Idcirco injusti nequaquam ei adhærent, præsertim quum Salomon dicat: Longe est Dominus a peccatoribus.41 Peccata enim dividunt inter Deum et nos, sicut Isaias asserit. Vel, Qui fingis laborem in præcepto, id est, qui formas, facis et plasmas de ipso labore atque dolore præceptum, quoniam præcipis nos in hac vita laborare atque dolere, dicendo, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur;42 et iterum, Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.43 Propter quod Paulus, Labora, inquit, sicut bonus miles Christi;44 et Jacobus, Risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.4546

Potest quoque hic versus ad hominem dirigi, et de peccatore exponi; eritque sensus: Numquid, o homo, adhæret tibi sedes iniquitatis, id est, numquid inseparabiliter adhæret tibi iniquitas, seu habituatio in peccato, quæ est cathedra pestilentiæ, qui fingis laborem in præcepto, id est, qui mendaciter dicis te non posse Dei mandata implere? quasi dicat, Non. Potest enim se homo corrigere, quamdiu in via est. Istud dicitur contra eos, qui quum admonentur cessare a peccato, et viam pœnitentiæ introire, respondent: Non possum consuetudinem meam relinquere, nec mundum deserere, nec concupiscentias refrenare; itemque: Non possum jejunare, multum orare, diu vigilare, in solitudine esse. Horum damnatio justa est, quoniam mentiuntur, et Deum indiscretum affirmant, quasi Deus aliquid impossibile jusserit; fatentur quoque suum affectum divinæ voluntati omnino esse contrarium.

(21) Captabunt, id est, frequenter violentiam facient, in animam justi, quatenus falsis persuasionibus, perversis operibus, minis aut blandimentis eam a virtutibus separent, gravent, ac perimant. Unde talibus Dominus ait: Mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi; et confortastis manus impii. Et vir justus ait iniquis: Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus?47 En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. Et sanguinem innocentem, id est hominem justum ac simplicem, condemnabunt, vitam ejus reprobando, seu ipsum morte dignum asserendo. Ideoque scriptum est:48 Interfecerunt animas quæ non moriuntur, et vivificabant animas quæ non vivunt.49 (22) Et factus est mihi Dominus in refugium: quoniam dedit mihi caritatem et spem, quibus ad ipsum fiducialiter in omni necessitate confugio; et Deus meus factus est mihi in adjutorium spei meæ, id est, Deus ad effectum perducet spem meam, cooperando mihi per gratiam suam, ita ut non frustrer spe mea, sed omnia possim in eo qui me confortat. (23) Et reddet illis, scilicet impiis, iniquitatem ipsorum, id est justa tormenta, quæ eorum peccata merentur, prout apud Joelem asseritur:50 Cito velociter reddam vicissitudinem super caput vestrum.51 Et in malitia eorum, id est propter malam vitam eorum, disperdet, id est, diversimode perdet, eos, prout singuli diversimode promerentur. Dabit enim unicuique tantum de pœna, quantum gloriatur in culpa, juxta illud Joannis in Apocalypsi: Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.52 Disperdet illos Dominus Deus noster, id est, Christus omnium judex in die judicii dicet ad eos: Ite, maledicti, in ignem æternum.53

Discamus ex psalmo præsenti divinam ultionem metuere, omniaque peccata cordialiter abhorrere, ne, dum psalmum hunc dicimus, os nostrum condemnet nos. Nam sicut in Ecclesiastico legitur, Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam;5455 sic dum peccator vitia exsecratur, semetipsum condemnat. Propter quod dicit Apostolus: In quo alium judicas, te ipsum condemnas.56 Taliter ergo Christo judici ministremus, taliterque divinæ voluntati ipsius nostrum conformemus affectum, ut mente sincera atque secura contra perversos cum ipso loquamur, ejusque providentiam ac rigorosum judicium indesinenter pensemus, dicentes cum sancto Job: Nonne Deus considerat vias meas, et omnes gressus meos dinumerat?57 Itemque: Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.58

Postremo, quia in psalmis jam explanatis sæpe fit mentio de sabbato, sciendum quod triplex est sabbatum, videlicet: sabbatum temporis, quod est dies hebdomadæ, seu ipsa hebdomada; secundum, est sabbatum mentis, id est quies conscientiæ immaculatæ; tertium vero, est sabbatum æternitatis, de quo agitur in psalmo præsenti.

PRECATIO.

Deus, auxilium spei nostræ, in omni necessitate esto refugium familiæ tuæ; mitiga nobis a diebus malis, et semper lætificent animam nostram consolationes tuæ pietatis.

Footnotes

  1. Ephes. i, 11. ↩

  2. Gen. i, 16-19. ↩

  3. Eccli. xliii, 5. ↩

  4. Philipp. ii, 14, 15. ↩

  5. Ephes. i, 11. ↩

  6. Eccl. xlii, 5. ↩

  7. Philipp. vi, 14, 15. ↩

  8. Rom. ix, 18. ↩

  9. Rom. ix, 18. ↩

  10. Exod. xxxiii, 19. ↩

  11. Exod. xxxiii, 19. ↩

  12. Deut. vii, 9, 10. Nahum i, 2. ↩

  13. Deut. xviii, 13. ↩

  14. Eccl. u, 29. ↩

  15. Judæ 4, 8; 11 Petr. u, 1. ↩

  16. Rom. u, 5. ↩

  17. Luc. vi, 27. ↩

  18. Amos iii, 10. ↩

  19. Prov. ii, 14. ↩

  20. Jacob. iv, 16. ↩

  21. Jev. xxu, 24. ↩

  22. Deut. x, 17, 18. ↩

  23. Job xxii, 12, 14. ↩

  24. Job xxii, 12, 14. ↩

  25. Malach. iii, 13, 14. ↩

  26. Malach. iii, 13, 14. ↩

  27. Jer. xxiii, 24. ↩

  28. Eccli. iii, 29. ↩

  29. Prov. iii, 14. ↩

  30. Amos iii, 10. ↩

  31. Rom. ii, 5. ↩

  32. Philipp. iii, 20. ↩

  33. Thren. iii, 22. ↩

  34. Job xiii, 15, 16. ↩

  35. II Cor. i, 5. ↩

  36. Sap. vii, 27. ↩

  37. II Cor. i, 7. ↩

  38. Ps. xvi, 4. ↩

  39. Deut. xxxii, 4. ↩

  40. Is. lix, 2. ↩

  41. Prov. xv, 29. ↩

  42. Matth. v, 5. ↩

  43. Prov. xi, 12. ↩

  44. II Tim. ii, 3. ↩

  45. Jacob. iv, 9. ↩

  46. Philipp iv, 13. ↩

  47. Ezech. xiii, 22. ↩

  48. Job xix, 2, 3. ↩

  49. Ezech. xiii, 19. ↩

  50. Tob. iii, 22. ↩

  51. Joel. vii, 4. ↩

  52. Apoc. xviii, 7. ↩

  53. Matth. xxv, 41. ↩

  54. Ps. i, 1. ↩

  55. Eecti. xxi, 30. ↩

  56. Rom. ii, 1. ↩

  57. Job xxxi, 4. ↩

  58. Job ix, 28. ↩

Chapter 168 of 244