Articulus 74
ELUCIDATIO PSALMI NONAGESIMI QUINTI: CANTATE DOMINO CANTICUM NOVUM, CANTATE DOMINO, ETC.
PSALMI nunc declarandi titulus est: Psalmus David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Titulus iste spiritualiter exponendus est, quoniam psalmus præsens nullatenus loquitur de ædificatione templi in Jerusalem post reditum a captivitate Babylonica, sed de re significata per illius ædificationem templi. Sicut enim per captivitatem, qua a Chaldæis capti erant Judæi, figurata est captivitas generis humani, quod per incredulitatem et impiam vitam captivatum a dæmonibus fuit; sic per ædificationem templi in Jerusalem post captivitatem dictam, significata est constructio Ecclesiæ, quæ est domus Dei, non ex insensibilibus saxis constructa, sed vivis lapidibus, scilicet Christifidelibus congregata, atque a Christo fabricata, et in ipso fundata.1 Propter quod dicit Apostolus: In Christo omnis ædificatio constructa, crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu Sancto.23456 Loquitur ergo psalmus iste ad litteram de Christo et duplici ejus adventu, de constructione quoque et immolatione Ecclesiæ.
Est igitur sensus tituli : Psalmus David, id est, psalmus iste est David prophetæ sicut auctoris, conscriptus pro tempore illo, quando domus œdificabatur : id est, quando Ecclesia Christi cœpit ædificari per prædicationem ipsius et Apostolorum suorum, post captivitatem, id est post liberationem generis humani, quæ facta est per incarnationem et passionem Filii Dei, qui genus humanum redemit de potestate diaboli et servitute peccati, quemadmodum asserit : Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras ;7 et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Unde Joannes : In hoc, inquit, apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.8
A D Christi itaque seu summæ Trinitatis præconium nos invitans sanctus Propheta, ita exorsus est : (1) Cantate Domino canticum novum, id est novi Testamenti Scripturam, evangelicam legem, et maxime hymnum ex consiliis Christi compositum : cujus consilia quædam ante ejus adventum erant ignota ; sed novus magister, doctor cœlestis, et fons sapientiæ Christus Dominus, novam doctrinam novumque canticum secum advexit, et mundo proposuit.9 Novum canticum est : Porro unum est necessarium ;10 et, Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quæ habes et da pauperibus.11 Itemque, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum ;12 et, Patrem nolite vocare vobis super terram, unus est enim Pater vester in cœlo.13 Et hoc modo novi Testamenti Scriptura, novis est canticis plena, quæ debemus Christo ac summæ Trinitati cantare, per mentis devotionem, per oris laudationem, seu divinorum verborum reverentialem prolationem, atque per operis exsecutionem seu obedientiam sanctam. Peccatori enim dixit Deus :14 Quare tu enaras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum ? Et Christus in Evangelio :15 Quid dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quæ dico ? Non ergo sufficit cantatio oris, nisi concordet exhibitio honestæ conversationis. Nec sufficit honestas exterior, nisi adfuerit collectio atque sinceritas mentis interior, prout Dominus per Isaiam ait de populo sibi non complacente :16 Appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me ; cor autem ejus longe est a me. Cantate Domino, omnis terra, id est incolæ terræ, qui in hoc mundo peregrinos vos esse cognoscitis, et ad futuri sæculi patriam festinatis, dicentes Domino canticum illud dulce ac novum, quod vobis præcinit Apostolus : Propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos Deus Pater, Filium suum unigenitum misit in mundum.1718
(2) Cantate Domino, et benedicite nomini ejus, id est, ipsum laudate, beneficia ejus recolite, dicentes cum jubilo : Videte qualem caritatem dedit nobis Deus Pater, ut filii Dei nominemur et simus.19 Dicitur autem canticum novum, non solum propter temporis novitatem, sed etiam propter recentem animi devotionem : et ita debemus ex ferventi nostri Salvatoris amore, semper nova cantica secundum proprii cordis illuminationem reperire, quomodo sæculi amatores nova carmina confingunt et canunt de eo seu ea quam carnaliter amant. Annuntiate de die in diem, id est quotidie, salutare ejus, id est, Christum indesinenter exprimite, collaudate ac prædicate, per quem et in quo Deus Pater nos salvat. De quo salutari loquitur Jacob patriarcha : Salutare tuum exspectabo, Domine.20 (5) Annuntiate, o prædicatores, et ceteri zelum divini honoris atque fraternæ salutis habentes, inter gentes convertendas ad fidem, ut credant, seu conversas, ut diligant Christum ac laudent, gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus, id est gloriosa omnia quæ de eo conscripta sunt : quomodo ab exordio suæ incarnationis usque ad ascensionem angeli sancti sibi ministraverunt, et omnis creatura sibi obediens fuit; quod tertia die a morte surrexit, quadragesima die ascendit, quinquagesima autem Paracletum misit.
Matth. IV, 11.
Ibid. VIII, 27.
Ibid. XXVIII.
Act. I, 9.
Ibid. II, 1-4.
(4) Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, imo tantum laudabilis, quantum bonus. Quum ergo sit bonitas ejus immensa, ipse quoque in infinitum laudabilis est, nec valet ab aliqua creatura plene laudari. Propter quod in libro Judith dicitur : Adonai Domine, magnus es tu et præclarus in virtute. In libro quoque Job : Digne eum invenire non possumus, et enarrari non potest. Terribilis est super omnes deos, id est plus quam omnes dii. Vel, Super omnes deos, quoniam omnes deos terribiliter condemnabit et cruciabit. In præcedenti enim psalmo dii vocati sunt, qui gratiam divinæ perfectionis excellenter participant, sicut ad Moysen Dominus ait, Ecce constitui te deum Pharaonis, et Aaron erit propheta tuus; nunc vero dii vocantur, qui a paganis mendaciter dii putantur, inaniterque coluntur. Dicitur autem Deus terribilis præ omnibus creaturis ac diis, propter duas causas : primo, quoniam a nullo est tam malum separari, sicut a Deo; secundo, quoniam nullus tam dira tormenta infligit, ut Deus. Unde scriptum est : Deus, cujus iræ nemo resistere potest, sub quo curvantur qui portant orbem. De his falsis diis subjungitur : (5) Quoniam omnes dii gentium, id est infidelium, sunt dæmonia.
Judith XVI, 16.
Job XXXVII, 23.
Ps. XCIV, 3.
Exod. VII, 1.
Job IX, 13.
Occurrit mihi hic dubitatio quædam, quam non vidi ab aliis tactam, unde nec eam libenter tango, ne forte eam insufficienter dissolvam. Ecce multi gentilium coluerunt homines quosdam pro diis, videlicet Saturnum, Jovem, Mercurium, Herculem, Priapum, etc. Alii coluerunt solem, lunam, ac sidera cœli, alii ignem, alii aquam, alii bestias terræ, sicut ad Romanos Apostolus innuit. Quomodo ergo omnes dii gentium, dæmonia ? Possem de hominibus impiis, qui tanquam dii colebantur, respondere, quod appellantur
Rom. I, 23. dæmonia propter imitationem diabolicæ pravitatis, quemadmodum homines aliqui, angeli nuncupantur propter participationem angelicæ dignitatis : prout Joannes pastores seu episcopos septem Ecclesiarum in Asia angelos nominat, et alibi sacerdos dicitur angelus Domini exercituum. De aliis videtur posse dici, quod licet nullo modo sint dæmones, quoniam tamen cultores ipsorum eo ipso quo ea colunt, dæmonibus serviunt, ideirco omnes dii gentium dæmonia asseruntur. Nam et Apo-
Apoc. I-III.
Malach. II, 7. stolus ad Corinthios dicit : Quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo.
1 Cor. X, 20.
Dominus autem cœlos fecit, id est, omnes orbes cœlestes, angelos sanctos, hominesque in terra cœliformiter conversantes creavit, distinxit, ornavit. In principio enim creavit Deus cœlum et terram, ut dicitur in Genesi. Et rursus scriptum est : Tu forsitan cum eo fabricatus es cœlos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.
Gen. I, 1.
Job XXXVII, 18.
C (6) Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. Versus iste decorus est valde, si lucide intelligatur. Dicitur autem esse seu fieri in conspectu Dei, seu coram Deo, non quia fit et est ipso præsente, sed quoniam approbatur ab eo, et complacet ei, sicut in libro Ruth dicitur : Jesse genuit David, qui ambulavit coram Domino. Et Dominus ait ad Abraham : Ambula coram me. Et quasi quæreres, Quid est ambulare, o Domine, coram te? subdit, Et esto perfectus. Et juxta hunc sensum scriptum est : Non veniet in conspectu Dei omnis
Cf. Ruth IV, 22.
Gen. XVII, 1.
Job XIII, 16. hypocrita. Porro confessio est duplex, scilicet confessio laudis divinæ, atque confessio propriæ culpæ. Pulchritudo etiam quædam interior est, quædam exterior. Sed si propter exteriorem pulchritudinem placeret quis Deo, pulcherrimus Absalon tantum ei non displicuisset, neque delirus ille Martinus tantum ei complacuisset. Non ergo corporis, sed mentis pulchritudinem appetamus. Certum est autem, quod confessio culpæ locum non habet in patria. In via autem utraque confessio reperitur; sed
II Reg. XIV, 25. confessio laudis divinæ in via, valde est imperfecta.
Primo itaque intendamus, quomodo præsens versiculus exponi debeat de Deo in triumphanti Ecclesia. Sic enim ei plenissime competit hoc modo: Confessio, id est divina laudatio, et pulchritudo, id est decor interior, seu splendor puritatis internæ, est in conspectu ejus, id est coram Deo in patria, ita quod Sancti in patria Deo incessabiliter offerunt confessionem seu laudem suæ infinitæ bonitatis, sicut superius dictum est:21 Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te.22 Hæc autem confessio maxime complacet Deo, quia in suis ministris ipsum in patria ita laudantibus est pulchritudo interior, id est sanctitas pura, munditia impermixta, et gratia consummata. Nil enim imperfectionis culpabilis reperitur in patria. Propterea confessio Beatorum, quorum tanta est pulchritudo, præcipue grata est Deo. Nostra autem confessio multum est imperfecta, quoniam omnes nostræ justitiæ sunt tanquam pannus menstruatæ. Pulchritudo quoque nostra interior, multis deformitatibus, saltem venialium peccatorum, miscetur et violatur, præsertim quum justus septies in die cadat.23 Itaque in conspectu Dei in patria, sunt confessio incessabilis laudis, qua jugiter a Beatis Trinitas superbenedicta laudatur; et pulchritudo mundissimæ sanctitatis, quoniam nihil impuritatis aut culpæ esse potest in ministris, Deum hoc modo laudantibus. Propter quod scriptum est: Non intrabit in illam, scilicet patriam Beatorum, aliquid coinquinatum.24 Dicitur etiam ista confessio et pulchritudo, In conspectu Dei, quoniam complacet ei. — Sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus: id est, in cultu, laude, seu veneratione qua Deus in patria a Beatis sanctificatur, est sanctimonia, id est sanctitas, scilicet omnis impuritatis exclusio, et magnificentia, id est magna excellentia, seu magna efficientia et honor sublimis. Hoc autem divinæ sanctificationi præcipue competit.
Dicitur namque nunc sanctificatio Dei, cultus quo Deus a Beatis sanctus esse perhibetur, et tanquam sanctus laudatur ac honoratur.25 In hac vero sanctificatione est sanctitas seu sanctimonia, quia quo Deus amplius atque perfectius a suis ministris sanctificatur, eo sanctificatio illa est verior, purior, et ab omni errore immunior: quia Dei laudatio excessum non habet; sed quo major, eo est sanctior. Unde in Ecclesiastico dicitur: Glorificate Dominum quantumcumque poteritis, supervalebit adhuc: major est enim omni laude. Hoc autem creaturis non competit. Possent namque in tantum sanctificari a nobis, id est tam sanctæ ac magnæ putari, tamque magnifice honorari, quod in sanctificatione hujusmodi non esset sanctimonia, sed idololatria; non sanctitas, sed falsitas; non verus honor, sed pessimus error: sicut si alicui puræ creaturæ cultus latriæ impendatur, seu infinita perfectio adscribatur. Hinc patet, quomodo in sanctificatione Dei sit magnificentia. Est enim in ea summa excellentia, quoniam Deus super omnia in infinitum extollitur, omniumque Creator, Salvator, atque immensæ majestatis Dominus appellatur. Est quoque in ea magna quædam efficientia, quoniam nullus effectus seu actus hominis dignior est, quam Deum sanctificare: propter quod in sanctificatione hac est honor sublimis, videlicet adoratio seu latriæ cultus, soli Deo exhibendus.
Præterea versus iste convenit Deo etiam in militanti Ecclesia, quamvis minus perfecte ac proprie. In militanti ergo Ecclesia est confessio propriæ culpæ, ac laudis divinæ, in conspectu Dei: quoniam talis confessio Deo a fidelibus reverenter offertur, qui se ipsos accusant, et Deum collaudant, atque a Deo misericorditer acceptatur. Per hanc vero confessionem venitur ad interiorem pulchritudinem mentis, quoniam in confessione omnia lavantur, secundum Scripturas.26 Student quoque fideles Deo in pulchritudine mentis adsistere, id est in sanctitate et cordis puritate adhærere, intendere atque servire, ut sit pulchritudo eorum coram Deo, id est placens et grata coram eo, pensantes verbum sui Salvatoris, dicentis:27 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. In sanctificatione quoque, qua Deum per obedientiam divinorum præceptorum sanctificant, sicut quotidie orant, Sanctificetur nomen tuum, est sanctimonia seu sanctitas secundum modum et possibilitatem vitæ præsentis, videlicet pura ac pia intentio, devotaque laus ac prompta subjectio: et ita invenitur in ea quædam magnificentia, qua Deum præ omnibus mente, ore ac opere superexaltant, dicentes illud Danielis: Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis, et superexaltatus in sæcula. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum, et superlaudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.
(7) Afferte, id est exhibete, Domino Salvatori, o patriæ gentium, id est, o homines in patriis gentium habitantes, qui fidem Christi recepistis. Vel: o homines, afferte Domino patriæ gentium, id est Christo, qui est Deus omnium regionum, patriarum, ac nationum. Afferte, inquam, Domino, id est, impendite Deo soli, gloriam et honorem: quemadmodum in Apostolo habetur: Regi sæculorum, immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria. Gloria est clara cum laude notitia, secundum Ambrosium. Quid est ergo Deo afferre gloriam, nisi nomen ejus coram aliis clarificare, seu alios ad claram ac laudi conjunctam notitiam Dei introducere, quatenus Deum vere agnoscant, et digne collaudent? Honor autem est exhibitio reverentiæ in signum virtutis. Quid est ergo Deo afferre honorem, nisi Deo humiliter obedire, omne bonum ei adscribere, et ad ejus venerationem omnia ordinare? Afferte Domino non solum exteriora dona, sed gloriam nomini ejus, dicentes:2829 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. In exordio psalmi hujus ter dicebatur, Cantate; nunc vero ter dicitur, Afferte: quatenus utrobique sanctæ Trinitatis mysterium designetur. Tanquam diceret: Cantate Patri, cantate Filio, cantate Spiritui Sancto. Et item: Afferte Patri, afferte Filio, afferte Spiritui Sancto gloriam et honorem.
(8) Tollite hostias, id est, ferte vobiscum dona ac sacrificia Domino immolanda, videlicet: spiritum contribulatum, quoniam sacrificium Deo spiritus contribulatus;30 animum ad obedientiam Dei paratum, quoniam salutare sacrificium est, attendere mandatis, ut dicit Ecclesiasticus;31 preces quoque devotas, quæ penetrant cœlos, seu alia quælibet munera Domino offerenda.32 Et introite mente devota, et corpore rationi subjecto, in atria ejus, id est in Ecclesiam Dei, seu loca sacrata, divino cultui deputata, et maxime in corda propria, redeuntes ad interiora vestra, quatenus Deum intra vos honoretis, contemplando, amando, et omni custodia vitia devitando.33 Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Adorate Dominum in atrio sancto ejus, id est in templo suo materiali, quod est domus orationis;34 magis autem in templo ejus immateriali, quod est mens ipsa seu spiritus, ubi per gratiam habitat Deus, ubi et adorare eum oportet, quemadmodum ait Salvator:35 Spiritus est Deus; et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Et alibi: Tu autem quum oraveris, intra in cubiculum tuum; et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito, scilicet corde collecto, fixo, non vago.36
(9) Commoveatur a facie ejus universa terra: id est, universi incolæ terræ ex consideratione præsentiæ majestatisque Christi, motu casti timoris et admirationis ac obedientiæ, convertantur ab iniquitate ad Deum. Dicite, o sancti Apostoli et successores ac imitatores eorum, in gentibus, ad quarum conversionem seu informationem missi estis, quia Dominus Christus regnavit in toto universo, præsertim tamen in cordibus suorum fidelium per caritatem et fidem. Christus ut Deus, ab initio mundi regnavit; sed ut homo, cœpit regnare (id est potestatem suam exercere atque ostendere) præcipue post resurrectionem et Spiritus Sancti missionem :37 quia per mortem vicit eum qui mortis habebat imperium, id est diabolum, secundum Apostolum. Unde post resurrectionem spoliavit infernum, mundumque convertit ad suum obsequium. Et quia hæc facta sunt merito passionis Christi, juxta illud Apostoli, Factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum; ideo additur, ligno, id est a crucis patibulo, in quo mundum redemit, secundum quod Apostolus dicit : Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, quia scriptum est, Maledictus omnis qui pendet in ligno. Verumtamen istud quod dicitur, ligno, non est de textu, nec in Hebræo habetur, sed ab aliquo translatore æstimatur appositum. Ex his elucescit, psalmum præsentem factum a David, sicut in hymno Ecclesiæ canitur :
Impleta sunt quæ concinit David fideli carmine, Dicens : In nationibus Regnavit a ligno Deus.
Et qui aliter dicunt, non videntur satis consonare Ecclesiæ, generaliter atque solenniter hunc hymnum canenti.
(10) Etenim Christus correxit orbem terræ, id est, homines universos, seu universalem Ecclesiam, toto orbe terrarum diffusam, a vitiis et idololatria convertit, per increpationem et prædicationem servorum suorum. Unde scriptum habetur : Elevabitur Dominus solus in die illa, et idola penitus conterentur.38 Et Zacharias : In die illa, dicit Dominus, disperdam nomina idolorum de terra.39 Hinc quoque de Christo dicitur :40 Percutiet terram virga oris sui. Correxit itaque orbem terræ, qui non commovebitur a fidei veritate in toto, quia Ecclesia usque ad finem sæculi stabilietur in fide, quantum ad aliquos, quantumcumque tribulationibus concutiatur. Judicabit populos in æquitate. Christus in primo suo adventu judicavit populos in æquitate (loquendo de judicio discretionis), quemadmodum ipsemet ait : Nunc judicium est mundi.41 Et alibi : In judicium, inquit, ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant;42 et qui vident, cæci fiant. Per hoc ergo Christus judicavit populos in æquitate judicio discretionis, quod aliquos pie vocavit ad fidem et gratiam, ceteros juste deseruit : quæ discretio omnino justa est, quamvis sit nobis incomprehensibilis et ignota. Non autem judicavit Christus populos in primo suo adventu judicio remunerationis. Propter quod ait : Non misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum.43 Sed istud judicium Christus acturus est in die novissimo.
Deinde invitantur creaturæ ad gaudium spirituale ex consideratione primi adventus Christi, qui fuit et est mundo magna ratio exsultandi, quemadmodum angelus dixit pastoribus : Annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator.44 Ait igitur : (11) Lætentur cæli, id est cives cœlorum, seu angeli sancti : nam Christo nato, facta est cum angelo multitudo cœlestis exercitus laudantium Deum. Incarnatio equidem Christi erat angelis materia gaudii, quia per eam reparatur eorum ruina. Et exsultet terra, id est genus humanum in terra exsilium ducens. Commoveatur ad pœnitentiam et gratiarum actionem, mare, id est gentilitas vitiis turbulenta, amara et salsa, et plenitudo ejus, id est viscera ejus interiora, videlicet ratio et voluntas et ceteræ animæ vires. Gaudebunt campi, id est, homines bonis operibus floridi, gratiaque fecundi, in Christi primo adventu et postea spiritualiter exsultabunt, et omnia quæ in eis sunt, id est, interiora eorum in Domino lætabuntur. (12) Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum, id est populi nationum ad fidem conversi, a facie Domini, id est ex consideratione præsentiæ Christi, quia venit in mundum per incarnationem. Unde in Actis Apostolorum dicitur : Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificaverunt verbum Dei.45
His duobus versiculis consonat quod in Isaia legitur : Laudate, cœli, et exsulta, terra;46 jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum. Et quia non solum gaudendum est de primo atque occulto Christi adventu, quo venit judicari, sed etiam de secundo ejus adventu, quo venturus est judicare, secundum quod ipse ait, His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra, id est, exhilarate corda (secundum Gregorium), quia appropinquat redemptio vestra;47 ideo subditur: quoniam venit judicare terram, id est, quoniam Christus venturus est judicare vivos et mortuos judicio remunerationis. Ponit enim præteritum pro futuro, more prophetali, propter certitudinem prophetiæ. Per hoc ergo quod bis ait, Venit, innuitur duplex Christi adventus: quorum primus fuit in humilitate et occultus; secundus erit in majestate ac manifestus, quemadmodum scriptum est in Evangelio: Tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cœli, cum potestate magna et majestate.4849 (15) Judicabit in die extremi judicii orbem terræ, id est homines, in æquitate, dando singulis quod promeruerunt; et populos in veritate sua, id est, sic eos judicabit, sicut in sanctis Scripturis prædixit. Hoc est quod de Christo apud Isaiam scriptum est: Non secundum visionem oculorum judicabit; sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ. In libro quoque Job quidam ait: Omnipotens causas singulorum intuebitur.50
Ecce psalmum cœlesti pulchritudine adornatum audivimus:51 in quo gentilium prænuntiatur conversio, divina majestas sonoro commendatur oraculo, ad laudem et oblationem fideles invitantur, duplex Christi adventus innuitur, atque divini judicii æquitas collaudatur. Quoniam ergo psalmus præsens Christi laudibus atque mysteriis plenus est, debemus eum cum singulari devotione cantare, nostramque conversationem metu futuri judicii taliter custodire, ut idonei laudatores Domini Salvatoris inveniamur.
PRECATIO.
Domine, qui fecisti cœlos, et terribilis es super omnes deos, misericordia tua præveniente fac nos confessionis pulchritudine faciem tuam placare: ut expurgati peccatorum colluvionibus, sincera mente et voce tibi Domino jugiter cantemus.
Footnotes
-
I Petr. x, 5. ↩
-
Ephes. ii, 21, 22. ↩
-
I Petr. ii, 5. ↩
-
Hebr. iii, 12, 13. ↩
-
Amos iii, 6. ↩
-
Ephes. x, 21, 22. ↩
-
Joann. xii, 31, 32. ↩
-
1 Joann. iii, 8. ↩
-
Eccli. i, 5. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
Matth. xix, 21. ↩
-
Matth. v, 20. ↩
-
Matth. xxiii, 9. ↩
-
Ps. xlix, 16. ↩
-
Luc. vi, 46. ↩
-
Is. xxix, 13. ↩
-
1 Joann. iv, 9. ↩
-
Ephes. ii, 4. ↩
-
1 Joann. iii, 1. ↩
-
Gen. xlix, 18. ↩
-
Eccl. xlii, 32, 33. ↩
-
Ps. lxxxiii, 5. ↩
-
Is. lxiv, 6. ↩
-
Apoc. xxi, 27. ↩
-
Prov. xxiv, 16. ↩
-
Ps. xxxi, 5; ↩
-
Rom. x, 10.. ↩
-
Ps. cxv, 1, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
Ps. l, 19. ↩
-
Eccli. xxxv, 2. ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
I Cor. 11, 17. ↩
-
Is. lvi, 7. ↩
-
Joann. iv, 24. ↩
-
Matth. vi, 6. ↩
-
I Cor. iii, 17. ↩
-
Is. II, 17, 18. ↩
-
Zach. XIII, 2. ↩
-
Is. XI, 4. ↩
-
Joann. XII, 31. ↩
-
Joann. IX, 39. ↩
-
Joann. III, 17. ↩
-
Luc. II, 10, 11. ↩
-
Act. XIII, 48. ↩
-
Is. XLIX, 13. ↩
-
Luc. xxi, 28. ↩
-
Luc. xxi, 27. ↩
-
Marc. xiii, 26; ↩
-
Job xxxv, 13. ↩
-
Is. xi, 3, 4. ↩
Chapter 170 of 244