Articulus 75
EXPLANATIO PSALMI NONAGESIMI SEXTI: DOMINUS REGNAVIT, EXSULTET TERRA.
TITULUS psalmi nunc pertractandi, talis est: Psalmus ipsi David, quando terra ejus restituta est ei: id est, psalmus præsens competit Christo manuforti, desiderabilique adspectu; agens de eo quod accidit, quando terra ejus, id est genus humanum seu Ecclesia electorum, quam per peccatum primi parentis amisit, restituta est ei pretio sanguinis sui. Loquitur namque hic psalmus ad litteram de Christo et secundo ejus adventu, atque judiciaria potestate ipsius, quam Christus homo sua passione promeruit. Eodem enim tempore restituta est Christo terra sua jam dicta, et judiciaria potestas collata, videlicet statim in egressione animæ suæ a corpore. Tunc enim plenissime satisfecit pro genere humano, et tunc dedit ei Pater gentes hereditatem suam, sicut superius dixit: Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam:1 quamvis (ut sæpius patuit) Christo homini ab exordio conceptionis in Virgine, data sit omnis potestas in cœlo et in terra.23 Quod autem hic psalmus de Christo loquatur, hinc constat, quod Paulus ad Hebræos inducit scripturam hujus psalmi de Christo prænuntiatam, dicendo : Et quum introducit Primogenitum suum in orbem terræ, dicit :4 Et adorent eum omnes angeli ejus. Hoc quippe inferius ita exprimitur : Adorate eum, omnes angeli ejus.
AIT ergo : (1) Dominus, scilicet Christus, habens in vestimento et in femore suo scriptum :5 Rex regum et Dominus dominantium ; regnavit in militanti Ecclesia, seu cordibus electorum : sicut de eo Abdias dixit propheta, Et erit Domino regnum. De quo in Apocalypsi Sancti hilariter cantant : Regnavit Dominus Deus noster omnipotens ;6 gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam ei. Exsultet terra, id est, habitatores terræ Christo Domino suo regnanti congratulentur, et de ejus regno in se ipsis pie lætentur.7 Lætentur hoc modo in Domino insulæ multæ, ad fidem conversæ, sicut est Anglia, Hibernia, Cyprus, Sicilia : de quibus prædictum est, Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.89 Dicuntur enim insulæ, terræ supra mare sitæ. Unde in Isaia habetur :10 Glorificate Dominum in insulis maris.
(2) Nubes et caligo in circuitu ejus : id est, in die judicii erunt et apparebunt in circuitu Christi judicis nubes materiales, quia veniet in nube (Christus namque ascendit in nube, juxta illud, Nubes suscepit eum ab oculis eorum :1112 venturus est ergo in nube, quoniam sicut illic angeli sancti testati sunt sanctis Apostolis, Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum), et caligo, id est obscuritas aeris, quoniam, Dies Domini, tanquam fur in nocte, ita veniet ; et, Media nocte clamor factus est, Ecce sponsus venit :1314 quemadmodum ipsemet Sponsus ac Judex testatur. Creditur enim Christus tempore noctis ad judicandum venturus.15 — Sed quæstio est, quomodo tunc erit caligo, præsertim quum totus mundus stabit in igne conflagrationis, qui utique (ut apparet) aerem illustrabit. Possit fortassis responderi ad hoc, quod ignis ille fumosus erit, nec tenebras omnino expellet, sicut nec ignis inferni.16 Sed quia de necessitate concedere cogimur, quod ipse judex, scilicet Christus, ab universis hominibus etiam corporalibus oculis conspicietur, sicut et Job ait, In novissimo die surrecturus sum, et in carne mea videbo17 Deum salvatorem meum (imo, secundum Gregorium, omnes angeli tunc corporalibus oculis videbuntur, quanto magis homines?); idcirco non arbitror, quod in die judicii erit caligo in circuitu judicis, ita quod aer omnino tenebrosus erit; sed propter ignis illius fumositatem poterit aliquid tenebrositatis remanere in aere. Potest quoque per caliginem accipi tempestas illa horribilis, quæ erit in die judicii :18 de qua dictum est supra, Et in circuitu ejus tempestas valida. Unde et Nahum : Dominus in tempestate et turbine viæ ejus.
(3) Ignis19 conflagrationis, qui elementa exuret atque purgabit, et tam alte ascendet ut aqua diluvii, ante ipsum præcedet, id est, secundum Christi adventum præveniet :20 quia quemadmodum mundus primo periit aquis diluvii, sic ultimo peribit igne conflagrationis, qui omnes viventes in mundo occidet. Et inflammabit in circuitu inimicos ejus, scilicet reprobos, quoniam durante hora judicii, ignis conflagrationis, in quo universi tunc stabunt, incendet malignos; electos vero non tanget, nec contristabit, nec aliquid molestiæ inferet : cujus figura præcessit in tribus pueris, quos rex Babylonis misit in fornacem ignis, quos non tetigit ignis, sed Chaldæos combussit, ut dicit Daniel.21 (4) Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ : id est, magnæ atque terribiles coruscationes circa judicii horam apparebunt, de quibus homines terrebuntur : sicut Lucas dicit, Arescentibus hominibus præ timore et exspectatione quæ supervenient universo orbi.22 Idcirco subjungitur :2324 vidit et commota est terra, id est, habitantes in terra hæc fulgura cernent, et ad magnum timorem movendi sunt. Propter quod alibi scriptum est : Conturbentur omnes habitatores terræ, quoniam venit dies Domini, dies tenebrarum et caliginis. Similis ei non fuit a principio, et post eum non erit. Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum vorax flamma. A facie ejus contremuit terra.
(5) Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini :25 quia in die judicii, seu mox eo peracto, complanabitur terra : sed et ante judicium erunt terræ motus magni per loca.2627 Melius tamen per montes, hoc loco, accipiuntur superbi, non in montem Domini, sed in montem superbiæ ascendentes, sequentes eum qui dixit : Sedebo in monte testamenti, et ascendam super altitudinem nubium. Isti in die judicii, sicut cera fluent, id est, corde dissolventur atque pavebunt, a facie Domini, id est a conspectu judicis ;28 nec ipsi solum, sed a facie Domini, id est a judicis metuenda præsentia, fluet hoc modo omnis terra, id est omnis homo terrenus atque peccator. Ideo namque ab alio prædictum est : Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati29 sunt, et contremuit terra a facie ejus, orbis et omnes habitantes in eo. Et alibi : Ecce turbo dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet.30
(6) Annuntiaverunt cœli justitiam ejus, id est, per signa in cœlo apparentia, manifestabitur justa ultio Christi in impios. Erunt enim signa in sole et luna et stellis.31 Unde ait Salvator : Statim post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit splendorem suum.32 Per hæc autem patebit, quanta sit Christi justitia ulciscens peccata. Et viderunt omnes populi gloriam ejus, id est, omnes tunc in mundo exsistentes, conspicient magnalia ista operum divinorum. — Melius autem exponitur iste versiculus de sanctis Apostolis, quia ne crederetur judicium illud sine præadmonitione et comminatione futurum, adjecit : Annuntiaverunt cœli, id est Apostoli, justitiam ejus : quia in universo mundo prædicaverunt Christum esse omnium justissimum judicem, qui sine personarum acceptione irreprehensibiliter judicabit ; et viderunt, id est, per fidem cognoverunt, omnes populi, ad Christum conversi ex annuntiatione horum cœlorum, gloriam ejus, id est majestatem et excellentiam Christi, quæ in Evangelio copiose describitur. Unde et per Isaiam Dominus dicit : Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad insulas longe;3334 et annuntiabunt gloriam meam gentibus.
Quum ergo tanta sit gloria Christi, (7) Confundantur, vel modo ad pœnitentiam salutarem, vel si modo non pœnitent, æternaliter erubescant, omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis seu idolis, qui serviunt creaturæ potius quam Creatori. Nam quam grave sit hoc peccatum, declarat Sapiens : Initium fornicationis a Deo, est exquisitio idolorum. Infandorum enim idolorum cultura, omnis mali causa est et initium et finis.35
(8) Adorate eum, scilicet Christum, seu Deum trinum ac simplicem, omnes angeli ejus. De his enim angelis Dominus loquitur Job : Ubi eras quum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?36 Audivit, et lætata est Sion : id est, Ecclesia militans, quæ dicitur Sion, id est speculatrix bonorum cœlestium, audivit auribus mentis et corporis annuntiationem seu prædicationem Apostolorum, vel doctrinam eorum, de duplici Christi adventu ac justo judicio ;37 et inde lætata est spirituali lætitia, tanquam se ipsam conformans, favens, atque consentiens voluntati Salvatoris ac Judicis sui. (9) Et exsultaverunt filiæ Judæ, id est animæ Deo veraciter confitentes. Juda enim interpretatur confessio. Unde quum Lia uxor Jacob patriarchæ, peperisset Judam filium suum, dixit : Modo confitebor Domino. Et ob hoc vocavit eum Judam.38 Hæ itaque filiæ exsultaverunt, propter judicia tua, Domine, id est ex consideratione justorum judiciorum tuorum : quibus nil inordinatum relinquis, nulli in die quoque judicii perfecte redimet eos.39 Hinc enim scriptum est : Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, quoniam semen Dei manet in eo ; et malignus non tangit eum.
(12) Lux, id est splendor gratiæ Dei, seu Christus sol justitiæ, orta est justo, qui Deo ex caritate obedit : quod nemo facere potest, nisi in quo orta est lux gratiæ Christi, qui protestatur, Sine me nihil potestis facere ;40 et rectis corde, id est justis omnibus, orta est lætitia, id est copiosa ratio atque materia spiritualium gaudiorum, ex incarnatione et ceteris beneficiis et promissionibus Christi. Propterea (13) Lætamini, o justi, in Domino summo creatore, piissimo redemptore, ac liberalissimo benefactore vestro, et confitemini, confessione laudis, memoriæ sanctificationis ejus, id est recordationi divinæ mentis, seu menti divinæ, quæ clementer memorata est vestri, videlicet sanctificando vos gratis per dona Sancti Spiritus : propter quod gratias agere incessanter debetis, nec oblivisci ejus qui vestri oblitus non est.
Admonemur ex psalmo præsenti, futuri judicii horrorem districtionemque pensare, cogitando corde tenus quam horrendum tunc erit incidere in manus Dei viventis, Deum judicem summe iratum conspicere, totum mundum incensum videre, universorum angelorum agmina videre armata ad adsistendum Christo judici contra iniquos;41 coram cœlo et terra de omnibus cogitationibus, verbis et actibus rationem exsolvere, coram universis hominibus, angelis dæmonibusque confundi ac reprobari, audire verbum illud asperrimum, et omni tormento pœnalius, Ite, maledicti, in ignem æternum;42 exspectare incertam seu etiam certam sententiam judicis, intuerique sub se hians chaos carceris infernalis; et tandem ab electorum consortio separari, atque æternæ damnationis sententiam adipisci, in profunda inferni incidere, inexstinguibilibus flammis sine spe unquam evadendi exuri. De hac etenim die convenienter accipitur quod alibi scriinjuriam facis, nullius violentiam inultam dimittis : sed eos qui in hoc sæculo contemnuntur, opprimuntur, pro nihilo reputantur, et propter justitiam patiuntur, in æternum exaltas ; eos vero qui modo florent, prosperantur, ac deliciantur, sine fine condemnas. (10) Quoniam tu Dominus es altissimus super omnem terram. Omnia namque creasti, et cuncta in infinitum excellis, omniumque omnipotens judex es : idcirco nimis, id est incomparabiliter, incomprehensibiliter, et sine mensura, exaltatus es super omnes deos (de quibus jam dictum est) : nam et illorum creator ac judex consistis. Propter quod de te testatur Scriptura : Benedictus es, Domine, in templo sancto gloriæ tuæ, et superlaudabilis et superexaltatus in omnibus sæculis.43
(11) Qui diligitis Dominum, odite malum culpæ, id est, peccatum omne abhorrete, non quia pœnam meretur, sed quia peccatum est displicens Deo. Qui enim diligit Dominum, debet habere affectum divinæ voluntati conformem : ideoque quemadmodum Deus odit peccatum, in quantum peccatum; sic diligens Deum, debet odisse peccatum, in quantum peccatum, seu divinæ voluntati contrarium. Sic autem odio habere peccatum, est evidens signum dilectionis et gratiæ Dei in homine : imo hoc modo societatem ac familiaritatem cum Deo sortimur. Unde Joannes : Societas (inquit) nostra sit cum Patre et Filio ejus Jesu Christo;4445 rursusque, Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. Si dixerimus quoniam societatem habemus cum illo, et in tenebris ambulamus, mentimur.46 Custodit Dominus animas sanctorum suorum, in præsenti vita per gratiam angelicamque custodiam, in futuro autem judicio eas custodiet ab omni damnatione atque periculo ; de manu peccatoris, id est potestate omnium iniquorum, liberabit eos, scilicet sanctos suos. Nunc enim liberat eos a tentationibus et persecutionibus, ne eis noceant, dando patientiam in adversis, vel ereptionem totalem ab eis ; ptum est :4748 Dies iræ, dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies tubæ et clangoris.49 Et iterum :50 Ecce dies Domini veniet crudelis et indignationis plenus, ad conterendos peccatores de terra, quoniam stellæ cœli et splendor earum non expandent lumen suum; obscuratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit.
Unde altissimus ille Archiapostolus :51 Adveniet, inquit, dies Domini tanquam fur : in quo cœli magno impetu transient, elementa vero calore solventur; terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur. Idcirco dum Christus multa horrenda dixisset, tandem sermonem concludens, ita hortatus est nos : Vigilate omni tempore, orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.52
PRECATIO.
Super omnem terram, altissime Domine Deus, doce nos te tota devotione diligere, et malum odire : custodi in hac vita animas nostras, et hinc migrantes eas, de locis perpetuarum pœnarum eripias.
Footnotes
-
Ps. ii, 8. ↩
-
II Petr. iii, 10, 12. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Hebr. 1, 6. ↩
-
Apoc. xix, 16. ↩
-
Abdiæ 21. ↩
-
Apoc. xix, 6, 7. ↩
-
Ps. xlii, 3. ↩
-
Is. xlii, 12. ↩
-
Nahum 1, 3. ↩
-
Act. 1, 9. ↩
-
Act. i, 9. ↩
-
Gen. vii, 21, 23. ↩
-
Matth. xxv, 6. ↩
-
Gen. xxiv, 15. ↩
-
Luc. xxi, 27. ↩
-
Job xix, 25, 26. ↩
-
I Thess. v, 2; ↩
-
Ps. xlix, 3. ↩
-
II Petr. iii, 10. ↩
-
Dan. iii, 50, 22. ↩
-
Luc. xxi, 26. ↩
-
Nahum i, 3. ↩
-
Hebr. i, 6. ↩
-
Joel II, 1-3, 10. ↩
-
Luc. xxi, 11. ↩
-
Matth. XXIV, 7. ↩
-
Is. XIV, 13, 14. ↩
-
Nahum I, 5. ↩
-
Jer. XXIII, 19. ↩
-
Luc. XXI, 25. ↩
-
Matth. XXIV, 29. ↩
-
Is. LXVI, 19. ↩
-
Matth. v, 10-12. ↩
-
Sap. XIV, 12, 27. ↩
-
Job XXXVIII, 4, 7. ↩
-
Rom. I, 25. ↩
-
Gen. XXIX, 35. ↩
-
1 Joann. m, 9; v, 18. ↩
-
Joann. xv, 5. ↩
-
Hebr. x, 31. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Dan. m, 52, 53. ↩
-
1 Joann. 1, 3. ↩
-
1 Joann. i, 3. ↩
-
Ibid. 5, 6. ↩
-
1 Joann. iii, 9; v, 18. ↩
-
Dan. iii, 52, 53. ↩
-
Soph. 1, 15, ↩
-
Is. xiii, 9, ↩
-
II Petr. 11, ↩
-
Luc. xxi, ↩
Chapter 171 of 244