Articulus 76
DECLARATIO PSALMI NONAGESIMI SEPTIMI : CANTATE DOMINO CANTICUM NOVUM, QUIA MIRABILIA FECIT.
TITULUS psalmi præsentis est : Psalmus David. Psalmus iste ad litteram competit Christo, quia de ipso ac duplici ejus adventu conscriptus est; specialiter tamen et evidenter loquitur de primo Christi adventu seu incarnatione, et ait :
(1) CANTATE Domino Christo canticum novum, videlicet evangelicæ legis præconia, sicut paulo ante plenius exponebatur in psalmo nonagesimo quinto, qui cum isto in verbis atque sententia pro magna parte in idem concurrit. Ideo autem Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit : imo superincomprehensibilia fecit, assumendo humanam naturam in unitate suppositali, progrediendo de clauso virgineæ Matris utero, resurgendo et de clauso monumento egrediendo, in cœlos ascendendo, Spiritum Sanctum mittendo. Quanta autem mirabilia Christus in sua prædicatione ac passione molitus sit, Evangelia pandunt; vehementissime tamen mirabile exstitit, quod Deus Pater proprium Filium misit in mundum, quatenus per ejus passionem ac mortem salvaretur genus humanum.
(2) Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus:1 id est, dextera Christi et brachium ejus, videlicet magna virtus Christi, et fortitudo sua excelsa, salvavit, id est, de morte æterna genus humanum redemit, sibi, id est ad nominis sui honorem. Christus namque propria potestate hominem liberavit. Unde per Isaiam ait : Salvavit mihi brachium meum.2 — Alii ita exponunt : Dextera ejus et brachium sanctum ejus, id est Christus : qui est virtus seu dextera Dei, juxta illud Apostoli, Prædicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam;3 qui etiam dicitur brachium Patris, quia per eum omnia fecit. Sicque per brachium intelligitur Christus, de quo apud Isaiam legitur : Brachium Domini cui revelatum est?4 Salvavit genus humanum sibi, id est Deo Patri, seu ad gloriam ejus. Hæc enim salvatio fuit opus quod Pater dedit Filio ut faceret : de quo Christus in cruce suspensus, dixit, Consummatum est;5 et ante passionem, Pater, ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam.6
Deinde Propheta de futuro loquens per modum præteriti, quod tamen jam completum conspicimus, subdit: (5) Notum fecit Dominus, scilicet Deus Pater, salutare suum, id est Christum Filium suum, mundi salvatorem: Primo in Judæa, quia per miracula quæ Christus in nomine Patris operabatur, Pater declaravit Jesum Nazarenum esse Filium suum ac regem Messiam: propter quod Christus ait, Opera quæ dedit mihi Pater, testimonium perhibent de me.7 Notificavit quoque Pater Filium suum pastoribus per angelum, Zachariæ atque Elisabeth per Spiritum Sanctum, Annæ et Simeoni similiter.8 Insuper Christo baptizato, et postea transfigurato, Pater de cœlo intonuit, Hic est, inquiens, Filius meus dilectus.9 Secundo notificavit salutare suum gentibus. Unde subjungitur: in conspectu gentium revelavit per prædicationem Apostolorum justitiam suam, id est Christum essentialiter justum atque justitiam: qui appellatur justitia Dei, quia Pater per eum mundum redemit, non per potentiam tantum, sed per modum ac viam justitiæ. Vel, Justitiam suam, id est evangelicæ legis præcepta atque consilia, in quibus continetur plenitudo justitiæ. Hujus pulchri dulcisque versiculi sensum ac verba, illustrissimus Isaias frequenter in libro visionum suarum deprompsit. Ait enim: Revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro salutare Dei nostri.10 Et: Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium; et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri.1112 Et: Prope feci justitiam meam;13 non elongabitur, et salus mea non morabitur.
(4) Recordatus est Deus Pater misericordiæ suæ, qua clementer promisit se missurum Filium suum in mundum, et veritatis suæ, qua veraciter adimplevit promissum, mittendo Christum. Dicitur autem Deus recordatus misericordiæ suæ et veritatis suæ, impendendo nobis effectum suæ misericordiæ ac veritatis. Et quia specialiter promisit Patriarchis et Prophetis filiisque eorum de Christi adventu, idcirco nunc dicitur recordatus misericordiæ suæ et veritatis suæ domui Israel, id est populo Judæorum, videlicet ad salutem ipsorum. Unde et Christus in Evangelio:14 Non sum, inquit, missus, nisi ad oves quæ perierunt, domus Israel. Et Virgo Christifera:15 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ, sicut locutus est ad patres nostros, etc.16 (5) Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri: id est, omnes fines mundi, seu homines universi (ut distributio sit pro generibus singulorum), per fidem cognoverunt salutare Dei nostri, scilicet Christum. Ideo enim Simeon justus ait: Viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum.1718 Et Christus dixit Apostolis:19 Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ.
Propter tantum autem beneficium, in-vitantur homines universi ad gratiarum actionem: (6) Jubilate, id est, cum excessivo atque inenarrabili gaudio20 mentis, laudem dicite Domino Christo seu Deo trino, omnis terra, id est omnes habitantes in terra; cantate, voce laudando, et exsultate, corde gaudendo, et psallite, bene vivendo. (7) Psallite, id est, psalmos devote proferte, Domino, et hoc, in cithara, in cithara et voce psalmi, in tubis ductilibus. Ad litteram Hebræi utebantur his musicis instrumentis in laudibus Dei, psallendo ore et organis istis. — Spiritualiter autem per citharam intelliguntur misericordiæ opera, seu mortificatio carnis, sicut frequenter ostensum est. Per tubas ductiles, quæ tundendo formantur, designantur tribulationes et adversitates vitæ præsentis, quibus electi tunduntur, ut sint lapides apti in ædificium regni cœlestis. Per tubam corneam, id est de cornu corio factam, quod carnem tegit, et eminet, significatur contemplatio divinorum, per quam temporalia transcenduntur. Est itaque sensus: Psallite Domi-21 no in cithara, id est cum carnis mortificatione et operibus misericordiæ, ne vita carnalis atque crudelis psalmodiam vestram faciat inacceptam; in cithara, inquam, et voce psalmi, quatenus vita voci concordet. Psallite quoque Domino in tubis ductilibus, id est, in adversis et tribulationibus atque tentationibus vestris, gratias agite Christo: quemadmodum Jacobus monet, Omne gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis.22 Psallite etiam Domino et in voce tubæ corneæ, id est in laude vocali, ex divinorum contemplatione procedente.
(8) Jubilate in conspectu regis Domini, id est coram Christo omnium rege ac Domino, jubilando ei corde collecto, atque in ejus præsentia constituto; moveatur mare, id est sæculum istud, et plenitudo ejus, id est habitantes in eo, ad fidem et reverentiam Salvatoris. Quod clarius exponendo subjungit: orbis terrarum et qui habitant in eo. Vel per mare et plenitudinem ejus, intelliguntur negotiantes in mari, et habitantes circa ipsum.
(9) Flumina, id est fideles aquis Baptismatis regenerati, et rivis gratiæ pleni, plaudent manu simul, id est, Deum concorditer cum exsultatione cordis ac bonis operibus collaudabunt; montes, id est contemplativi et in omni virtute sublimes, exsultabunt a conspectu Domini, id est ex consideratione adventus atque præsentiæ Christi: quod de utroque ejus adventu et conspectu intelligi potest. Uterque enim justis jucundus est, quoniam venit judicare terram, in primo suo adventu judicio discretionis, increpando vitia ipsorum; in secundo autem adventu veniet judicare mundum judicio retributionis finalis, sicut subjungitur:
(10) Judicabit orbem terrarum in justitia; et quid sit hoc, exponit adjungens, et, pro id est, populos in æquitate. Omnes enim nos oportet stare ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque prout gessit, secundum Apostolum. Est autem judicium discussionis seu retributionis, duplex: videlicet particulare, quo animæ singulorum judicantur, mox dum a corpore exeunt; et universale, quod erit in fine mundi. Et de utroque accipi potest quod scriptum est: Patientes estote usque ad adventum Domini, et confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquabit. Ecce judex ante januam adsistit. De ista materia cito pertranseo, quoniam in expositione duorum psalmorum præcedentium multa de ea commemorata recordor.23
Denique decet nos psalmum istum dulcifluum ac amœnum, tanto affectuosius devotiusque cantare, atque in ejus decantatione tanto jucundius Domino jubilare, quanto in eo de Christo, et ejus primo adventu ceterisque mysteriis, et gentium vocatione ad fidem et gratiam Salvatoris, evidentius agitur, atque ad Dei præcoria persolvenda frequentius invitamur. Nihil enim Christiano dulcius sapere debet, quam sermo divinus in quo de Christi incarnatione ac mundi redemptione tractatur: idcirco psalmi inde loquentes, devotissime sunt cantandi.
PRECATIO.
Omnipotens, æterne Deus, qui facis mirabilia solus, recordare misericordiæ tuæ, nosque aberrantes corrige, atque tibi perseveranter atque fideliter fac adhærere: ut digni efficiamur tibi Domino cantica placita perpetim decantare.
Footnotes
-
Galat. IV, 4. ↩
-
Is. xiii, 5. ↩
-
1 Cor. 1, 23, ↩
-
Is. lIII, 1. ↩
-
Joann. xix, 30. ↩
-
Joann. xvii, 4. ↩
-
Joann. v, 36. ↩
-
Luc. n, 9-12; 1, 67-79; 41-45; n, 25-38. ↩
-
Matth. n, 17; xvii, 5. ↩
-
Is. xl, 5. ↩
-
Is. lii, 10. ↩
-
Ibid. lii, 10. ↩
-
Is. xlvi, 13. ↩
-
Matth. xv, 24. ↩
-
Luc. 1, 54, 55. ↩
-
Luc. i, 54, 55. ↩
-
Luc. ii, 30, 31. ↩
-
Ibid. ii, 30, 31. ↩
-
Marc. xvi, 15. ↩
-
Luc. ii, 9-12; i, 67-79; 41-45; ii, 25-38. ↩
-
Matth. iii, 17; xvii, 5. ↩
-
Jacob. 1, 2. ↩
-
Jacob. v, 8, 9. ↩
Chapter 172 of 244