Articulus 77
EXPOSITIO PSALMI NONAGESIMI OCTAVI : DOMINUS REGNAVIT, IRASCANTUR POPULI.
PORRO titulus psalmi nunc exponendi, in verbis ac sensu idem est cum titulo psalmi immediate præhabiti. Loquitur enim hic psalmus ad litteram de Christo, et regia magnificentia atque multiplici laude ipsius. Et qui eum ad litteram exponunt de David et regno ejus, non solum sanctis catholicisque doctoribus superficialiores sunt, sed etiam quibusdam Hebræorum doctoribus, qui ipsum ad litteram exponunt de rege Messia.1
DE eo igitur loquens David propheta, Ait : (1) Dominus Christus, qui primo suo adventu non venit ministrari, sed ministrare, regnavit in Ecclesia militanti post resurrectionem et ascensionem; et usque in finem mundi regnabit in ea. Irascantur populi infideles: id est, quantumcumque irati, indignati, reluctatique fuerint regno Christi, illud impedire non poterunt. Vel, Irascantur, id est, irascentur: quia perversi conati sunt regnum Christi destruere, ejusque famam et gloriam exstirpare.2 Propter quod Paulus: Ostium, inquit, mihi apertum est, et adversarii multi. Vel, Irascantur, id est, ira salubri contra vitia sua insurgant ac vindicent. Qui sedet super Cherubim, id est, Christus, qui ut Deus, omnem plenitudinem creatæ scientiæ superexcedit (de quo in libro Job dicitur, Non audebunt eum contemplari omnes qui sibi videntur sapientes), qui etiam ut homo, elevatus est super omnes ordines angelorum, regnavit;3 moveatur terra, id est, populus universæ terræ convertatur motu servitutis ac fidei ad Dominum Salvatorem. Vel, Moveatur ad impatientiam quantumcumque voluerit, invidendo gloriæ Christi, sed nihil proficiet. Hoc autem non optando seu imprecando, sed insinuando insuperabilem potestatem Christi, asseritur. Vel, Moveatur, id est, movebitur ad resistendum Christo: quod non optando, sed prænuntiando, intelligi debet. Unde dicit Apostolus: Quemadmodum Jannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati; sed ultra non proficient, insipientia enim illorum manifesta erit omnibus.
11 Tim. III, 8, 9.
(2) Dominus Christus est in Sion, id est in Ecclesia ipsum fideliter contemplante, magnus: quemadmodum Gabriel Virgini Matri prædixit, Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Est autem Christus magnus duplici magnitudine. Nam, ut Deus, est magnus magnitudine infinita et increata, quæ est tribus Personis una et indivisa, idemque quod ipsa divina essentia. Unde dicit Apostolus: Sobrie, juste et pie vivamus in hoc sæculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriæ magni Dei. Est item Christus magnus magnitudine creata atque finita, non corporali, sed spirituali, id est in omni gratia, sapientia ac virtute perfectus, juxta illud: Puer (Jesus) crescebat et confortabatur, plenus sapientia; et gratia Dei erat in illo. Hac magnitudine magnus erat a principio conceptionis suæ in Virgine; et ob eam dictus est vir, adhuc exsistens in utero matris, secundum quod de ipso apud Jeremiam conscriptum est: Novum creavit Dominus super terram, Mulier circumdabit virum. Et Dominus iste est excelsus loco ac dignitate super omnes populos. Sedet enim ad dexteram Patris, et ut Deus, omnia in infinitum excedit in omni dignitate et perfectione; sed ut homo, perfectior est in omni gratia, quam omnes electi simul in
2 Luc. I, 32.
Tit. II, 12, 13.
Luc. II, 40.
Jer. XXXI, 22.
Marc. XVI, 19. cœlo et terra. Propter quod Isaias inquit: Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt.4
(5) Confiteantur, o Christe, homines universi nomini tuo magno: de quo dicit Apostolus, Donavit illi (scilicet Christo Pater) nomen, quod est super omne nomen.5 Huic omnes confiteantur, id est tibi ipsi, duplici confessione, videlicet te laudando, et se accusando, quoniam terribile et sanctum est. Est enim terribile, quoniam omnes districtissime judicas; et sanctum, quoniam purum ac bonum, omnisque puritatis fontale principium. Et honor regis, id est regia dignitas Christi, judicium, id est actum justitiæ, diligit. Præcepit namque Christus, rex noster, in veteri ac novo Testamento, judicium fieri, ordinans prælatos ac principes in militanti Ecclesia, quorum est inferioribus judicium facere.6 Vult quoque, ut ipsi prælati ac judices propria facta discutiant, discernant ac judicent: imo a quolibet nostrum requirit, ut per rationem judicet semetipsum, vitia propria condemnando, ulciscendo ac relinquendo. Propter quod dicit Apostolus:7 Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Et alibi habetur:8 Quærite judicium, subvenite oppresso.
(4) Tu, Christe, legifer noster, parasti directiones, id est, mandata vitæ nobis ostendisti, per quæ dirigitur homo in ultimum finem seu vitam æternam;9 judicium, id est discretionem inter bonum ac malum, verum ac falsum, et justitiam, id est justitiæ exsecutionem seu boni operationem ac mali evitationem, in Jacob patriarcha et populo Judæorum, seu populo christiano, quorum est vitia supplantare, tu fecisti per gratiam, dando eis virtutem recte judicandi, ac juste agendi.10 Omnia enim opera nostra operatus es in nobis, secundum Isaiam; et Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere, secundum Apostolum.1112
Idcirco de tantis beneficiis, o fideles, (5) Exaltate, id est, sublimiter colite, excellentissime honorate, et laude præclara universis præferte, Dominum Deum nostrum, qui solus est verus Deus, dicentes illud Danielis: Oculos meos ad cœlum levo, et Altissimo benedico, et viventem in sempiternum glorifico, et regem cœli laudo atque magnifico.13 Et adorate scabellum pedum ejus, id est humanam naturam Christi, in qua divinitas Verbi stetit quasi supra scabellum. Hæc humanitas, in quantum est unita Deo in unitate personæ, adoratur adoratione latriæ, non per se, neque seorsum; sed dum Christus Deus et homo adoratur, adoratur et ejus humanitas.
Pensandum vero circa præsentem materiam, quæ multis facit difficultatem, dubitationemque anxiam, quod secundum B. Thomam in tertia parte, quæstione 25, duo considerari possunt in eo qui honoratur, videlicet ipsum totum subsistens, et ea quæ in ipso sunt. Honor autem non impenditur proprie et per se, nisi toti subsistenti. Si enim pars alicujus honoretur, videlicet manus aut pes, hoc non est propter se, sed in quantum est aliquid totius: sicque totum honoratur in parte. Causa autem honoris, est excellentia honorati: quoniam honor est exhibitio reverentiæ, alteri impensa in signum seu testimonium perfectionis sive virtutis. Dum ergo in uno supposito sunt plures excellentiæ, scilicet prælatio, sapientia, sanctitas vitæ, erunt plures atque distinctæ honorationes unius, secundum ordinem ad causas honorationis, secundum quod causæ plures sunt et distinctæ; sed ex parte personæ quæ honoretur, erit honoratio una. Denique adoratio in sacra Scriptura non semper accipitur prout est actus latriæ, scilicet pro cultu soli vero Deo impendendo, sed vicissim sumitur pro quacumque excellenti veneratione alterius. Unde scriptum est: Surrexit rex Salomon in occursum matris suæ, adoravitque eam. Et eodem libro legitur Bethsabee capite inclinato David regem adorasse.1415 Similiter in libro Josue scriptum est, quemadmodum Josue angelum adoravit.161718
Quum igitur quæritur, an una atque eadem adoratione sit adoranda humanitas ac divinitas Christi, dicendum quod imo, secundum comparationem seu ordinem ad totum subsistens, quoniam una est adoratio qua totus Christus adoratur propter unitatem personæ. Sed dici possunt plures adorationes, sumendo adorationem communiter secundum diversas causas honorationis, propter quas Christus adoratur. Nam propter sapientiam increatam, adoratur adoratione latriæ proprie sumpta; propter sapientiam vero et sanctitatem et gratiam suam creatam, adoratur adoratione communiter sumpta, quæ dicitur adoratio duliæ, vel potius hyperduliæ, id est excellenti honoratione duliæ. Sicut enim latria est virtus quæ Deo cultum cærimoniamque impendit; sic dulia dicitur virtus quæ creaturis excellentibus debitum affert honorem.
Quum insuper quæritur, an adoratio latriæ sit impendenda humanitati Christi, respondendum, sicut nunc tactum est, quod adoratio proprie non competit nisi toti subsistenti seu supposito: idcirco humanitas Christi non dicitur proprie aut directe adoranda seorsum vel per se, sed tamen eo modo quo potest adorari. Dicendum quod adoratio humanitatis Christi dupliciter intelligi potest. Primo, ut adoratio ejus intelligatur esse illius, cujus est ipsa, scilicet Verbi: et ita debetur humanitati Christi adoratio latriæ. Sic namque adorare Christi humanitatem, aliud non est nisi adorare Verbum incarnatum; quemadmodum adorare purpuram regis, est adorare regem purpuratum. Secundo, intelligi potest adoratio humanitatis Christi, ita ut sit ejus secundum se, scilicet ut impendatur ei ratione sui, seu propter plenitudinem gratiæ suæ: sicque non debetur neque impenditur ei adoratio latriæ, sed veneratio duliæ.
Christus itaque duplici honoratione adoratur, utpote adoratione latriæ, propter naturam divinam et increatam, et adoratione duliæ, propter naturam humanam.
A Loquendo ergo de adoratione proprie directa, nulli debetur proprie et per se, nisi increato supposito. Unde Damascenus tertio libro dicit: Adoratur autem caro Christi in Verbo Dei incarnato, non propter se ipsam, sed propter unitum, secundum hypostasim, Verbum. Cujus simile ponit de purpura regis, quæ honore soli regi debito honoratur, non secundum vel propter se, sed prout est indumentum regis: et sicut rex purpuratus regio veneratur honore, rex quidem proprie et per se, purpura vero, prout est aliquid regi conjunctum; sic Verbum incarnatum adoratur adoratione latriæ propter se proprie et directe, caro vero seu humanitas ejus, prout est aliquid sibi unitum.
(6) Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, id est, de numero sacerdotum Dei fuerunt in veteri Testamento. Aaron namque pontifex erat et summus sacerdos, preces et hostias populi Domino offerens. Moyses vero consecrando seu ordinando Aaron in pontificem, et filios ejus in sacerdotes, prout in Levitico legitur, functus est officio sacerdotis.19 Et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus, id est, de numero fuit eorum qui Deum intime oraverunt in veteri Testamento. Nam et pro adversariis suis precatus est, dicens: Absit a me hoc peccatum in Domino, quominus cessem orare pro vobis.20 (7) Invocabant Dominum Moyses, Aaron et Samuel pro populi ignorantia, et ipse Dominus exaudiebat eos: quod patet de Moyse et Aaron in libris Exodi et Numerorum, ac alibi. De Samuele etiam scriptum est hoc primo Regum. In columna nubis, id est in nube per modum columnæ apparente, loquebatur ad eos Dominus, non in propria persona, sed per angelum ministrantem.2122 De quo Dominus Moysi dixit: Ecce ego mitto angelum meum, qui præcedat te.23 Quod autem locutus sit hoc modo Dominus Moysi et Aaron in columna nubis, legitur in Exodo; sed de Samuele non legitur hoc in Scriptura canonica manifeste, nisi in psalmo præsenti, propter quod certum est sic esse.24 Verumtamen primo Regum manifeste describitur, qualiter Dominus orante Samuele dedit voces et pluvias, quæ sine nube non erant.2526 Et forte tunc Dominus loquebatur Samueli in columna nubis, quamvis alii locutionem illam non audierunt: sicut nec ceteri audierunt (ut aliqui asserunt) vocem Patris dicentis de Christo, Hic est Filius meus dilectus:27 quam tamen audivit Joannes Baptista, Christo baptizato atque orante, ut dicit Lucas.28
(8) Domine Deus noster, Trinitas adoranda et superbenedicta, tu exaudiebas eos in justis eorum petitionibus. Deus, tu propitius fuisti eis, id est, pie ipsis indulsisti tam propria quam aliorum peccata: quod maxime patet in Aaron, qui graviter nimis peccavit in formatione vituli aurei et murmuratione contra Moysen;29 et ulciscens, id est paterne in præsenti vita castigans, in omnes adinventiones eorum, id est in omnia peccata ipsorum:30 quæ non processerunt ex inspiratione divina, sed ex adinventione humana. Hæc namque eorum peccata Deus in hoc mundo clementer ac temporaliter ultus est, ne in futuro sæculo gravius punirentur. Unde propter incredulitatem, qua ad aquas Contradictionis Moyses et Aaron Deo increduli erant, prohibiti sunt ingredi terram promissionis.31 Constat ergo quod Dominus nonnunquam permittat sanctos suos ex humana infirmitate cadere: tuncque clementer adhibet temporalis pœnæ remedium, quatenus tam ex propria culpa, quam ex divina vindicta suam fragilitatem advertant, et humiliores cautioresque resurgant. Quem vero Deus odit, hujus adinventiones non ulciscitur complete vel semper in sæculo isto, sed futuro: interdum tamen ulciscitur eas in præsenti per inchoationem, ut patet in reprobis quorum pœna nunc incipit, et in inferno sine fine perdurat.
(9) Exaltate cum reverentia mentis, cum præconio oris, cum obsequio operis, Dominum Deum nostrum, Christum Dei Filium, qui est verus Deus ac vita æterna; et adorate eum in monte sancto ejus, id est in Ecclesia militanti, in Christo monte summo fundata; et non solum in monte Sion, qui erat in Jerusalem, aut in monte sito juxta Sichar, de quibus ait Salvator mulieri Samaritanæ: Crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerusalem adorabitis Patrem.32 Quoniam sanctus Dominus Deus noster. Ipse enim est substantialiter sanctus, et sanctitas pura, separata et infinita. Ipse quoque est prima origo, mensura et causa omnis sanctitatis, virtutis atque munditiæ. Propter quod Pater noster cœlestis, volens nos esse sibi consimiles, quatenus vere ac digne ejus adoptivi filii nominemur, ait: Nolite contaminare animas vestras.33 Sancti estote, quoniam ego sanctus sum. Maculatos autem, immundos, seu vitiosos abominatur, odit et damnat, quemadmodum Josue dicit: Deus sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris.34 Sed et Christus Deum Patrem, sanctum appellat, suosque fideles ab eo sanctificari precatur, dicens in Evangelio:35 Pater sancte, sanctifica eos in veritate. Agamus ergo propter quod Christus venit ad nos. Juravit namque daturum se nobis, ut serviamus illi in sanctitate et justitia omnibus diebus nostris.36
Ecce psalmum præsentem laudibus Dei suavem, beneficia Christi recolentem, nosque ad Dei venerationem repetitis vicibus exhortantem, decet nos non sine jucunditate interna, devotioneque præcipua decantare, et Deum non solum verbis, sed humili quoque ac diligenti obsequio exaltare.
PRECATIO.
Excelsus super omnes populos Deus, famulis tuis esto propitius; da nobis, quæsumus, custodire testimonia et sancta quæ dedisti nobis præcepta: ut ea in finem usque observantes devote, mercedem a te in beata sortiamur æternitate.
Footnotes
-
Matth. xx, 28. ↩
-
1 Cor. xvi, 9. ↩
-
Job xxxvii, 24. ↩
-
Is. xl, 15. ↩
-
Philipp. u, 9. ↩
-
Is. xxxiii, 22. ↩
-
I Cor. xi, 31. ↩
-
Is. i, 17. ↩
-
Is. xxxiii, 22. ↩
-
Is. xxvi, 12. ↩
-
Philipp. u, 13. ↩
-
Philipp. ii, 13. ↩
-
Dan. iv, 31, 34. ↩
-
III Reg. ii, 19. ↩
-
III Reg. i, 16. ↩
-
III Reg. ii, 19. ↩
-
Philipp. ii, 9. ↩
-
Josue v, 15. ↩
-
Lev. viii. ↩
-
I Reg. xii, 23. ↩
-
Exod. xxxii, 11-14; xxxiii, 11 et seq.; ↩
-
Num. xvi, 48; xxi, 7-9. ↩
-
Exod. xxiii, 20. ↩
-
Exod. xxxiii, 9. ↩
-
I Reg. xii, 17, 18. ↩
-
1 Reg. xii, 17, 18. ↩
-
Matth. iii, 17. ↩
-
Luc. iii, 21, 22. ↩
-
Exod. xxxii, 2-6; ↩
-
Num. xii, 1, 2. ↩
-
Num. xx, 12. ↩
-
Joann. iv, 21. ↩
-
Lev. xi, 43, 44. ↩
-
Josue xxiv, 19. ↩
-
Joann. xvii, 11, 17. ↩
-
Luc. i, 73-75. ↩
Chapter 173 of 244