Skip to the text

Articulus 78

ELUCIDATIO PSALMI NONAGESIMI NONI : JUBILATE DOMINO, OMNIS TERRA.

  1. PSALMI nunc declarandi titulus est: Psalmus in confessione : id est, psalmus iste agit de confessione divinæ laudationis, de confessione quoque propriæ accusationis. Principaliter tamen tractat de confessione laudis divinæ, quia intendit nos inflammare atque inducere ad laudandum, regratiandum, ac benedicendum Deo creatori nostro.

  2. DICIT ergo :1 (1) Jubilate Domino : id est, tam exuberanter ineffabiliterque gaudete, ac hymnum dicite Deo, ut sanctæ devotionis lætitia contineri compescique nequeat, quin foras per sensibilia signa erumpat, nec tamen integre exprimi possit. Sic Jubilate Domino, omnis terra, id est, o universi incolæ terræ. Tam copiose decet nos Domino jubilare, quoniam sicut ejus majestas nostram parvitatem infinite excedit, sic nostra jucunditas de Deo concepta, propriam infirmitatem et elocutionem transcendere debet. Debemus autem Domino jubilare : Primo et summe, propter propriam bonitatem ac beatitudinem ejus, cui decet nos ineffabiliter congaudere, si tamen diligimus eum, sicut et Christus ait Apostolis : Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ad Patrem vado, id est, meæ exsultationi et glorificationi congratularemini. Secundo, propter multiplicia beneficia Dei nobis exhibita, scilicet propter dona naturæ ac munera gratiæ. Dedit enim nobis esse, vivere, sentire, intelligere, corpus et animam, vires ac membra, multiformia quoque dona gratiæ atque misericordiæ suæ immensæ. Tertio, propter maxima bona nobis promissa, in cœlestibusque parata.

Joann. XIV, 28.

A Hinc ergo, o homines cuncti, servite Domino in lætitia, id est prompte atque hilariter, non tamen dissolute ac irreverenter, sed in lætitia timori conjuncta, sicut superius dictum est, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Quid autem est, Domino in lætitia deservire, nisi divinis præceptis ex vera et fervida caritate parere? Nulla quippe forma tam facile, prompte et delectabiliter operatur, ut caritas; habetque caritas fervida in omni sua operatione annexam cordialem lætitiam. Non enim gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati, secundum Apostolum. Debemus itaque Domino in lætitia ministrare, quia non complacet ei famulatus coactus. Propter quod dicit Apostolus : Non dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis. Ad Colossenses quoque : Quodcumque, inquit, facitis, ex animo operamini. Quanto autem Deo ex promptiori ac hilariori affectu servimus, tanto pleniorem ab eodem mercedem sortiemur, videlicet ampliorem gratiam in præsenti, gloriamque majorem in cœlo.

B (2) Introite in templum Domini in conspectu ejus : quia supra templum Domini aperti sunt oculi misericordiæ ejus, quemadmodum Salomon oravit : Audi, Domine, hymnum et orationem servi tui, ut sint oculi tui aperti super domum istam die ac nocte. Quamvis autem hoc de templo materiali accipi possit, quod est domus orationis, in quam adspicit Deus; in qua etiam domo homines adspiciuntur a Deo, id est, per approbationem cognoscuntur ab eo et misericorditer attenduntur : aptius tamen accipitur de templo immateriali, quod est anima rationalis, quæ est cubiculum, tha-

Ps. II, 11.

1 Cor. XIII, 6.

II Tim. I, 7.

Coloss. III, 23.

III Reg. VIII, 28, 29.

Is. LVI, 7. lamus, thronus, sedes, domus ac templum sui Creatoris ac Salvatoris. Debemus ergo introire in animam nostram, id est redire ad cor, et considerare divina, atque discutere nostra interiora, in conspectu ejus, id est coram Deo, cogitando præsentiam Dei, et coram eo statuendo nos ipsos, dicentes illud Genesis : Testis est Deus, qui præsens respicit. Sic autem introite in exsultatione : id est, introeundo confiteamini Deo ejus præconia et vestra facinora, quatenus in contemplatione divinæ bonitatis lætemini, in consideratione autem vestræ pravitatis tristemini, ut contristando consolari mereamini consolatione æterna.

Is. XLVI, 8.

Gen. XXXI, 50.

(5) Scitote, non solum per fidem, sed etiam per naturalem rationem et gustum seu experientiam, quoniam, id est quod, Dominus universorum ipse est Deus, creator, gubernatorque vester; ipse fecit nos per creationem, refecit etiam nos per suam incarnationem ac gratiæ infusionem, et non ipsi nos. Quod autem Deus creando omnia fecit, omnia protestantur et clamant, ordo rerum ostendit, ratio dictat, Scriptura affirmat, philosophi cognoverunt, theologi prædicant. Videmus namque ordinem decentissimum esse in speciebus universi, quoniam una natura est posterior, compositior, vilior, ac dependentior alia. Oportet ergo venire ad unam naturam simpliciter primam, maxime simplicem, summe dignissimam, penitusque independentem, seu nullius egentem : et ista est Deus. Primum autem atque dignissimum in omni genere rerum, est causa posteriorum in genere suo : quemadmodum primum calidum est causa caloris in aliis; et primum lucidum, scilicet sol, est causa claritatis in omnibus aliis. Deus ergo, qui est primum ens, summe perfectum, simplex ac independens, est causa omnis entitatis, veritatis ac perfectionis in ceteris omnibus. Quod etiam Aristoteles secundo Primæ philosophiæ demonstrat. Propter quod alibi dicit : Ab hoc ente, omnibus communicatum est esse et vivere, his quidem clarius, his autem obscurius.

Ibid. 1.

Quemadmodum itaque omne quod habemus et sumus, a Deo recepimus, ita nos ipsos et omnia interiora exterioraque nostra Deo offerre, et in Dei laudem ac servitutem expendere obligamur. Ideo subditur : (4) Populus ejus et oves pascuæ ejus, id est, o universi fideles, quos possidet Deus per fidem et gratiam, qui estis oves pascuæ ejus, id est, qui sacramentis ejus reficimini, et mente et corpore donis Dei sustentamini atque alimini; introite, non tam corporis gressu, quam mentis profectu, portas ejus, id est virtutes seu opera virtuosa, quibus ad regnum cœleste pertingitur, in confessione peccatorum vestrorum. Oportet enim confessionem propriæ culpæ præcedere cetera opera virtuosa. Per confessionem namque culpa deletur, gratia datur, et homo idoneus laudator efficitur. Unde de non confitentibus Dominus per Isaiam ait : Quum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. Introite quoque atria ejus, id est latitudinem caritatis, implentes illud beatissimi principis Apostolorum : Ante omnia mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes, quoniam caritas operit multitudinem peccatorum. Unde et Paulus : Ambulate, inquit, in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Nam plenitudo legis est dilectio; et qui diligit proximum, legem implevit. Vel : Introite atria ejus, id est, per contemplationem et spem intrate amplitudinem cœlestis palatii, et oculis fidei circumspicite plateas regni cœlorum, ac ordines Beatorum, habentes conversationem in cœlo. Denique potest hic versus intelligi de materialibus portis atriisque ecclesiæ ex lapidibus fabricatæ : ita quod admonemur visitare ac ingredi ecclesiam Dei, ubi divina aguntur, Missæ celebrantur, prædicatio verbi cœlestis auditur. In hymnis, id est spiritualibus laudibus, confitemini illi, id est, Deum laudate : sicut in Apocalypsi admonetur : Laudem dicite Deo, omnes servi ejus, et qui timetis eum pusilli et magni.

Is. 1, 15.

1 Petr. IV, 8.

Ephes. V, 2.

Rom. XIII, 10, 8.

Philipp. III, 20.

Apoc. XIX, 5.

(5) Laudate nomen ejus, mente devota, collecta, et amorosa, quoniam suavis est Dominus. Est enim Deus benedictus et sanctus, essentialiter dulcis; et ejus infinita essentia aliud nihil est, nisi dulcedo prorsus immensa, a cujus odore, suavitate ac amœnitate in infinitum occumbit omnis dulcedo creata. Hanc tamen dulcedinem Dei aliqualiter gustare meretur, qui in continuis laudibus ejus diligenter persistit, dicens ac implens quod dictum est supra:2 Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo. Et Ecclesiasticus: Confitebor (inquit) tibi, Domine Rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum. Laudabo nomen tuum assidue. In æternum misericordia ejus. Misericordia enim Dei est ipsemet Deus misericors: et ita æterna est, sicut et Deus. Vel, In æternum misericordia ejus, id est, effectus pietatis divinæ æternaliter permanebit in electis, qui sunt vasa misericordiæ.3 Et usque in generationem et generationem, id est per omnes generationes et sine fine, permanet veritas ejus, id est veritas sacræ Scripturæ:4 quemadmodum Christus testatur, Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Propter quod etiam in Isaia habetur:5 Verbum Dei nostri stabit in æternum. Vel veritas Dei, intelligi potest ipsemet Deus verax, seu vera impletio promissionum ipsius: quæ nunquam cessabit, quoniam ibunt reprobi in ignem æternum, electi vero in vitam æternam.6

Ecce psalmum dulcifluum, angelica jucunditate repletum, Dei præconiis redolentem audivimus: quem debemus in persona Ecclesiæ cum ingenti attentione proferre, ejusque exhortationibus efficaciter obediere, Domino jubilando, ei hilariter serviendo, ejusque præsentiam jugiter cogitando, ipsumque esse Deum nostrum fide ac opere profitendo, nec unquam ab ejus præconio segniter discedendo. Quod facere nullo modo poterimus, nisi quotidie gravia vitia integerrimo corde abhorreamus, venialia quoque diligenter pro posse vitemus, corrigamus, ac deploremus, confitendo frequenter et emendando ferventer, pensantes illud Salomonis: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.7 Hæc requiruntur ad actus ad quos invitamur in psalmo præsenti, quoniam actus isti omnino deiformes sunt, cœlestes atque angelici, saluberrimi et incomparabilis meriti.

PRECATIO.

Æterna cœli gloria, Deus, fac nos portas tuas in confessione, et atria tua in hymnis introire: ut confitentes majestati tuæ, coronam vitæ quam repromisisti te diligentibus, te donante, accipiamus.

Footnotes

  1. * alias Deo ↩

  2. Ps. xxxiii, 2. ↩

  3. Rom. ix, 23. ↩

  4. Luc. xxi, 33. ↩

  5. Is. xl, 8. ↩

  6. Matth. xxv, 46. ↩

  7. Prov. xxviii, 13. ↩

Chapter 174 of 244