Skip to the text

Articulus 79

EXPOSITIO PSALMI CENTESIMI : MISERICORDIAM ET JUDICIUM CANTABO TIBI, DOMINE.

TITULUS psalmi novissimi hujus quinquagenæ secundæ, talis est: Psalmus David. Est enim hic psalmus David prophetæ tanquam auctoris, sed Christo cantatur tanquam largitori omnium perfectionum, virtutum seu gratiarum, de quibus tractat hic psalmus. Convenit vero cuilibet homini virtuoso, cujus vita aliis in exemplum proponi potest. Fatetur enim in hoc psalmo vir perfectus suas virtutes, non præsumptuose aut ad gloriam propriam, sed ad Dei honorem et proximorum ædificationem: quemadmodum Job, Tobias, Jeremias, et alii multi Sanctorum diligenter describunt bona propria. Quod etiam Paulus in suis epistolis sæpius agit, in tantum ut dicat aliquoties:1 Factus sum insipiens, vos me coegistis, id est, caritas qua vestram salutem desidero, compulit me laudare me ipsum: quod insipientiæ simile est, et divinæ Scripturæ videtur contrarium, quoniam Salomon dicit: Laudet te alienus, et non os tuum;2 extraneus, et non labia tua. Sed hoc ideo dictum est, ne quis laudet se ipsum sine ratione legitima, aut ex gloria vana. Non autem prohibemur per hoc, ad gloriam Creatoris, ædificationemque auditoris, et maxime subditorum, proprias enarrare virtutes, præcipue quoniam Christus in Evangelio: Sic luceat, inquit, lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.3 Unde et Petrus ait: Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis, tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.4 Et Paulus dilecto discipulo ait:5 Profectus tuus manifestus sit omnibus.

LOQUENS ergo David in persona Ecclesiæ, seu cujuslibet viri perfecti, sic orsus est: (1) Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine: id est, pietatem et æquitatem tibi, o Deus, cum laude jucunda adscribam, id est, non solum laudabo te tanquam misericordem, misericorditer indulgentem, miserationesque maximas peccatoribus facientem, sed etiam tanquam justum, justa judicia diligentem ac facientem, terribiliter ulciscentem, et nil mali impunitum, imo nil penitus indiscussum, injudicatum, impræmiatumque derelinquentem.6 Nunc enim frequenter prædictum est, quomodo universæ viæ Domini sint misericordia et veritas, intelligendo per veritatem justitiam seu judicium.7 Cantamus autem Domino judicium multiplex: videlicet particulare, quod singulis, dum moriuntur, facit seorsum; et universale, quod in fine mundi facturus est. Cantamus ejus judicium discretionis, quod agit in nobis quotidie, electos a reprobis in vita hac dividens gratia, voto et merito; judicium quoque retributionis finalis, quod erit in fine sæculi, quando separabuntur boni a malis loco et præmio.8 — Vel sic: Misericordiam in prosperis, et judicium in adversis, cantabo tibi, id est ad laudem tuam, o Domine, ita quod quidquid boni seu consolationis tuæ mihi acciderit, et quidquid meriti in me fuerit, totum tibi attribuam, et tuæ misericordissimæ bonitati adscribam. Porro quidquid adversitatis, imperfectionis aut culpæ contigerit, hoc meis peccatis et tuo justo judicio deputabo, cantans tibi illud Danielis:9 Justus es, Domine, in omnibus quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera; et omnia quæ fecisti nobis, in vero judicio fecisti, quia peccavimus tibi, et mandatis tuis non obedivimus.10

Sicut ergo Deus singulariter præcipit nobis misericordiam, quantum ad proximos, et judicium, quantum ad nos ipsos (secundum illud Zachariæ:11 Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo;12 et Michææ: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, aut quid Dominus requirat a te:13 utique facere judicium, et diligere misericordiam); sic Deus in omni opere suo misericordiam judiciumque commiscet. Propter quod hæc duo sibi specialiter decantantur, ne vel judicium Dei nos desperare compellat, vel misericordia intimoratos efficiat; sed utrumque horum pensando, timendo speremus, et sperando timeamus, atque sollicite ambulemus cum Deo nostro, cum metu et timore ac tremore nostram operantes salutem, juxta admonitionem divini Apostoli.1415

(2) Psallam, spiritualia cantica proferendo, et intelligam, id est, intus legam, seu intente advertam quæ psallo, ne sim vagus et mente inanis, sed impleam illud Apostoli: Psallam spiritu, psallam et mente.16 Unde supra dictum est, Psallite sapienter.17 Sic autem psallam et intelligam in via181920 immaculata, id est cum intentione sincera, in desiderio puro, in observatione legis divinæ, quatenus vita voci concordet.21 Hæ namque sunt viæ immaculatæ, quibus ad Deum anima tendit: de quibus legitur in Proverbiis, Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ ejus pacificæ. In via vero sancti desiderii, quo sitivit anima mea ad te, dixi, tuam præsentiam vehementer optando: Quando venies ad me? id est, utinam cito venias, quotidie quidem per gratiæ accumulationem, et in brevi tollendo me de isto exsilio ad patriam: cupio enim dissolvi et esse tecum, quia hoc multo melius.

Consequenter prosequitur in speciali, qualiter in via immaculata psallebat, dicendo: (5) Perambulabam, id est, in hac valle lacrimarum conversabar in innocentia cordis mei, ita quod non feci alteri quod mihi nollem fieri, sed in simplicitate ac puritate conscientiæ vixi: quemadmodum ait Apostolus, Neminem læsimus, neminem corrupimus, neque aliquando in sermone adulationis fuimus; in medio domus meæ, id est in medio Ecclesiæ seu fratrum meorum, nullum malo exemplo intoxicando. (4) Non proponebam ante oculos meos corporales seu interiores rem injustam, id est quidquam illicitum, ut appeterem: sicut in Job habetur, Pepigi fœdus cum oculis meis, ne cogitarem quidem de virgine. Unde iterum scriptum est: Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, dicit Dominus. Maxime enim nocet oculus incustoditus, sicut in Ecclesiastico dicitur:22 Oculo quid nequius creatum est? Semper ergo oculum cordis et corporis refrenemus, si corde puro Domino complacere optamus. Si hoc modo David oculos suos custodisset, in adulterium homicidiumque lapsus non fuisset. Facientes prævaricationes, id est divina mandata transgredientes, odivi, in quantum hujusmodi sunt: dilexi tamen eos secundum quod homines sunt et gratiæ atque salutis capaces, quia eorum conversionem desidero, quoniam pro inimicis et impiis orare præcipior. Et in hoc ostendit se divinæ voluntati conformem, quoniam, sicut Sapiens dicit, Odio sunt Deo impius et impietas ejus.23 Et de impiis apud Jeremiam Dominus ait: Non est anima mea ad populum istum.24

(5) Non adhæsit mihi cor pravum, id est, affectio cordis mala mihi non placuit. Multum quippe pœnales sunt homini justo affectus et actus hominis pravi, quemadmodum Petrus testatur de Lot: Adspectu et auditu justus erat, habitans inter eos qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.25 Verumtamen in tali eventu seu casu servanda est patientia, et immoderata ac impetuosa displicentia removenda, atque pia compassio impendenda, prout docet Apostolus: Fratres, et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis.26 Et rursus: Alter, inquit, alterius onera portate. Declinantem a me malignum, id est igne vitiorum accensum, a mea recta voluntate aversum, et mihi in vita dissimilem, non cognoscebam per approbationem, quoniam mihi non placuerunt opera ejus. Et in hoc Deo se ipsum conformat, qui impiis dicet in die judicii: Nescio vos. De quibus etiam alibi ait: Non est mihi voluntas in vobis.

(6) Detrahentem secreto proximo suo, ejus famam denigrando coram me, seu me sciente, hunc persequebar affligendo, increpando seu fugiendo. Est enim detractionis vitium grave nimis, et gravius furto, quod tamen ex suo genere est mortale. D Unde scriptum est: Si mordeat serpens in occulto, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.27 Detractorem igitur persequi debet verus diligensque prælatus, et quilibet nostrum eum arguere debet, si est spes de emendatione ipsius; si vero correctionem verborum non recipit, debet ei ostendere vultum tristem, vel omnino faciem ab eo avertere, seu aliquid boni proponere, quatenus sic erubescat et emendetur. Hinc enim Salomon dicit: Per tristitiam vultus, corrigitur animus delinquentis. Et alibi habetur :282930 Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam.31 Hic itaque persecutor detractoris, bonus ac pius est, non crudelis ; et quicumque cupit vere proficere, debet in primis vitium detractionis penitus abhorrere et funditus stirpare, nec omni spiritui credere, seu de facili assensum præbere omni narrationi aliorum, præcipue imperfectorum.32 Maxime namque animam inquietat, mentisque stabilitatem ac gravitatem tollit ac impedit, quam cito omnia credere, obloquentiumque sermonibus leviter adhærere cœperit. Hinc etenim frequentes discordiæ et injusta odia generantur, ita ut interdum de amicissimis fiant inimici, dum unanimes quidem, sed nimium credulas animas maliloqua lingua disjungit. Magna vero quies est animæ, et ingens gravitas morum, non temere neque facile de aliquo quidquam sinistrum velle recipere aut audire. Et ista valde pensanda sunt innocentibus atque simplicibus, quia facilius totum credunt, putantes alios tales, quales sunt ipsi. Propter quod Salomon :33 Innocens, inquit, credit omni verbo.

(7) Superbo oculo et insatiabili corde, id est avaro qui non impletur pecunia, cum hoc non edebam cum interiori consensu. Et ad litteram, si fieri potest sine dispendio, vitandi sunt in mensa superbi atque avari, juxta illud : Viri justi sint tibi convivæ. Et Apostolus dicit :34 Si quis non obedierit verbo per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo, ut confundatur.35 Alibi quoque :36 Cum hujusmodi, inquit, nec cibum sumere. Propter correctionem tamen et informationem seu aliam rationabilem causam, possumus cum talibus manducare, præsertim quum Christus cum publicanis et peccatoribus comedisse legatur, quatenus eos converteret.37

(8) Oculi mei interiores et etiam exteriores, ad fideles terræ, id est ad homines Deo fideliter servientes, ut sedeant mecum in consiliis, mensis atque judiciis, quia ad tales affectuose respicio, eisque communicate desidero. Ambulans in via immaculata, id est sine labe peccati conversans, et Deo in puritate cordis deserviens, hic mihi ministrabat. Tales namque esse decet ministros prælatorum ac principum ; præcipue autem decet religiosos habere devotos servos, non sæculares, leves, vanos, in vestitu curiosos, et opere inconstantes. (9) Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam : id est, superbis non cohabitabo, ne cum perverso pervertar ;38 et si corpore ei cohabito, mente tamen longe distabo ab eo, quoniam scriptum est : Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea ;39 et qui communicaverit superbo, induet superbiam. Unde Sapientia asserit : Arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor.4041 Qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum : id est, meo judicio non fecit bene, nec ambulavit ad Deum directe ; imo reprobo eum.

(10) In matutino, id est tam cito ut commode justeque potui, interficiebam gladio materiali vel spirituali omnes peccatores terræ, hoc est omnes graviter criminosos, causas morte dignas habentes, ut disperderem de civitate Domini, id est de Ecclesia seu congregatione justorum, omnes operantes iniquitatem tam gravem, ut dictum est. Debent namque principes sæculares gladio materiali, prælati autem gladio spirituali, iniquos occidere, seu intus mortuos declarare, ut mundent Ecclesiam a commixtione pravorum, secundum Decreta.42 — Vel : In matutino, id est in exordio tentationis, interficiebam, id est, cadere atque deficere feci, per orationem devotam et adjutorium gratiæ Christi, omnes peccatores terræ, id est diabolos me tentantes, et terrenas concupiscentias mihi suggerentes ; ut disperderem de civitate Domini, id est de consensu animæ meæ, quæ est civitas Dei, omnes operantes iniquitatem, id est omnia diabolica tentamenta, me ad opera mala inducere quærentia.

Quomodo autem hic psalmus Christo conveniat, certum ac facile est. Ipse enim ut perfectissimus cantavit Deo Patri ac toti Trinitati misericordiam et judicium, quia in toto Evangelio docet Deum pium esse ac justum. Psallebat quoque et intelligebat in via immaculata, id est in tota sua conversatione sanctissima: Quando venies ad me? id est, quando, o Deus Pater, veniam ad te? Optabat namque redire ad Patrem, quemadmodum testatur: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero?43 Non adhæsit etiam Christo cor pravum, ut patet de Juda proditore. Cetera omnia plana sunt.

Porro, secundum doctores, tres sunt status christianæ religionis. Primus est incipientium, quorum est in luctu et actibus pœnitentiæ occupari: et huic appropriatur prima quinquagena Psalterii, quæ terminatur in psalmo pœnitentiali, videlicet, Miserere mei, Deus. Secundus est status proficientium, qui in spiritu ambulant, quorum est in actu justitiæ exerceri, eundo de virtute in virtutem: et huic appropriatur hæc secunda quinquagena, quæ terminatur in psalmo præsenti, de rigore justitiæ pertractante. Tertius vero est status perfectorum, a vita activa ad contemplativam ascendentium, quorum est laudibus Dei jugiter inhærere: et huic appropriatur tertia quinquagena, quæ terminatur in laude divina.

Docetur denique unusquisque superior ex psalmo præsenti, ut habeat se devote ad Deum, juste ad proximum, immaculate ac sancte ad se ipsum.44 Imo singulis nobis conandum est, ut taliter conversemur in hoc mundo fallaci, ac fragili corpore, quod vita nostra aliis exemplaris reddatur, atque in propria persona, verba psalmi hujus a nobis cantentur ad gloriam Salvatoris, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

PRECATIO.

Misericordia tua, Domine, interveniente, præsta nobis, quæsumus, cordi pravo non adhærere;4546 sed fac nos domus tuæ innocenter semper perambulare atria, quo tibi placentes, æternæ gloriæ tuæ nos digneris associare.

FINIS COMMENTARIORUM IN SECUNDAM QUINQUAGENAM PSALTERII

COMMENTARIA

IN TERTIAM QUINQUAGENAM PSALTERII

Footnotes

  1. II Cor. xii, 11. ↩

  2. Prov. xxvii, 2. ↩

  3. Matth. v, 16. ↩

  4. 1 Petr. ii, 12. ↩

  5. 1 Tim. iv, 15. ↩

  6. Prov. xix, 5. ↩

  7. Ps. xxiv, 10. ↩

  8. Matth.xm, 49. ↩

  9. Dan. m, 27-31. ↩

  10. Dan. iii, 27-31. ↩

  11. Zach. vn, 9. ↩

  12. Zach. vii, 9. ↩

  13. Mich. vi, 8. ↩

  14. Ibidem. ↩

  15. Philipp. v, 12. ↩

  16. 1 Cor. xiv, 15. ↩

  17. Ps. xlvi, 8. ↩

  18. I Tim. iv, 15. ↩

  19. I Petr. ii, 12. ↩

  20. Matth. xiii, 49. ↩

  21. Ibid. 2. ↩

  22. Eccli. xxxi, 15. ↩

  23. Sap. xiv, 9. ↩

  24. Jer. xv, 1. ↩

  25. II Petr. ii, 8. ↩

  26. Galat. vi, 1. ↩

  27. Eccle. x, 11. ↩

  28. Eccle. vii, 4. ↩

  29. Philipp. i, 23. ↩

  30. Prov. iii, 17. ↩

  31. Eccli. xxviii, 28. ↩

  32. I Joann. iv, 1. ↩

  33. Prov. xiv, 15. ↩

  34. Eccli. ix, 22. ↩

  35. II Thess. iii, 14. ↩

  36. I Cor. v, 11. ↩

  37. Luc. vii, 34, 36. ↩

  38. Ps. xvii, 27. ↩

  39. Eccli. xiii, 1. ↩

  40. Prov. viii, 13. ↩

  41. Prov. viii, 13. ↩

  42. 24, q. 1. Au- divimus. ↩

  43. Marc. IX, 18. ↩

  44. Joann. XV, 1-8. ↩

  45. Ps. LXXXIII, 8. ↩

  46. Galat. V, 16. ↩

Chapter 175 of 244