Præfatio
DEDIT David confessionem Sancto et Excelso; et de omni corde suo laudavit Dominum, et dilexit Deum qui fecit illum. Eccli. XLVII, 9, 10.
In verbis inductis commendatur gloriosus propheta et rex sanctus David de tribus, videlicet: de confessione propriæ culpæ, quam sancto excelsoque Deo humiliter est confessus, Tibi, inquiens, soli peccavi, et malum coram te feci.1 Secundo, de intima confessione laudis divinæ: quia de omni corde suo, id est toto et integro corde, cum omni alacritate ac promptitudine Dominum laudavit, sicut inferius ait: Cantabo Domino in vita mea; psallam Deo meo quamdiu sum.2 Tertio, de sancta dilectione proprii Creatoris. In istis consistit universa spiritualis vitæ perfectio.
Quum enim non sit speciosa laus in ore peccatoris, prius confiteri oportet propria mala, quoniam omnia in confessione lavantur.3 Unde Josue septimo scriptum est: Fili mi, da gloriam Deo, et confitere quid feceris.4 Mente autem per confessionem purgata, factus est homo dignus atque idoneus Dominum laudare: quia confessio propriæ culpæ, disponit et aptum reddit hominem ad confessionem laudis divinæ, in qua inflammatur mens pura divini amoris ardore in tantum, ut dicere possit illud Jeremiæ: Factus est sermo Domini in corde meo, quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis;5 et defeci, ferre non sustinens. Denique, sicut confessio culpæ est actus humanus, quia non competit nisi homini; sic Dominum laudare, est actus angelicus, quoniam eis a principio suæ creationis inerat, incessabiliter inest, et jugiter inerit. Deum autem diligere, est actus omnino divinus: nam Deo æternaliter, perfecte infiniteque convenit. Confitendo itaque nostra peccata, ducimus vitam laudabilem et humanam. Quemadmodum enim humanum est, ex infirmitate peccare; sic humanum, per confessionem resurgere. Deum autem laudando, ducimus vitam angelicam et cœlestem; sed Deum amando, deificamur, et deiformem vitam sortimur. Ad cujus adeptionem omnia nostra exercitia ordinare debemus. Præcipue vero confert ad eam acquirendam laus perennis seu psalmodia continua, juxta illud Isaiæ:6 Implebit Dominus splendoribus animam tuam, si glorificaveris eum.
Quoniam igitur, Domino Salvatore auxiliante, utcumque expositæ sunt duæ quinquagenæ libri Psalmorum, incumbit nunc aggredi tertiam, secundum modum et formam in exordio explicatos: videlicet, simpliciter procedendo, sine stili ornatu et sensuum profunditate, atque ipsos psalmos, dum fieri potest et expedire videtur, quadriformiter explanando, hoc est, litteraliter, allegorice, tropologice et anagogice, quantum ille dare dignabitur, de quo scriptum habetur: Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper et est ante ævum.7 Cujus misericordissimam illustrationem affectuosissime invoco, per dilectionem, preces ac merita Advocatæ, Salvatricis et Dominæ nostræ, Virginis sanctæ, dulcis Mariæ.
COMMENTARIA
IN TERTIAM QUINQUAGENAM PSALTERII
Footnotes
Chapter 176 of 244