Articulus 2
EXPLANATIO ALLEGORICA EJUSDEM PSALMI CENTESIMI PRIMI DE CHRISTO.
QUAMVIS autem aliquibus visum sit, hunc psalmum non posse convenienter exponi de Christo, præsertim quum sit unus pœnitentialium psalmorum, peccatori conveniens (Christo autem nec pœnitentia competit nec culpa) ; nihilo minus de Christo multum convenienter exponitur. Primo, quia Apostolus ad Hebræos inducit verba psalmi hujus ab illo loco, Initio tu, Domine, terram fundasti, usque ibi, Et anni tui non deficient, de Christo prædicta, probans ex eis, Filium esse Patri æqualem in potentia et dominatione. Probatio autem, secundum Augustinum, non valet nisi ex sensu litterali. Psalmus igitur iste ad litteram tractat de Domino Salvatore. Secundo, quia Ecclesia in officio Missæ, feria quarta ante Cœnam, assumpsit Tractum de principio hujus psalmi. Unde relinquitur, quod psalmus iste exponi possit de Christo in passione constituto. Totum enim Officium illius diei, imo totius hebdomadæ ante Pascha, est de passione dominica. Tertio, quia secundum Augustinum non est inconveniens, etiam eamdem Scripturam multiplicem sensum habere ad litteram, ita quod sensus litteralis ejusdem Scripturæ multiplex esse possit. Quamvis igitur quædam in hoc psalmo contenta, proprie exponantur de pœnitente ; non tamen inconveniens est, ipsa de Christo intelligi secundum alium intellectum.
Elucidando itaque psalmum istum de Christo, præhabitus titulus ita exponitur : Oratio pauperis : id est, psalmus præsens competit Christo propter nos pauperi, qui non habuit ubi caput reclinaret : de quo in Zacharia habetur, Ecce rex tuus venit tibi, ipse pauper et ascendens super asinam ; quum anxius fuerit, etc., id est, dum ipse Christus passione jam imminente expavit atque tristatus est, juxta illud Marci : Cœpit Jesus pavere et tædere ; et coram Domino Deo Patre effudit precem suam, dicendo : Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste.
Christus ergo ut homo passibilis, passioni jam proximus, ait ad Deum Patrem seu totam superbeatissimam Trinitatem, unum verum et simplicissimum Deum : Domine, exaudi orationem meam, qua oro pro corporis mei glorificatione ac celeri resurrectione, dicens illud : Pater, salvifica me ex hac hora ; et clamor meus, quo oro pro corpore meo mystico, quod est Ecclesia, ad te veniat, ut facias quod peto apud Joannem : Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. Non avertas faciem tuam a me, id est, non habeas te circa me pro aliis exorantem per modum indignantis, ita ut precem meam pro aliis fusam, repellas propter aliorum indignitatem; sed propter me illis ignosce. Christus, qui erat a principio suæ maternæ conceptionis comprehensor perfectus, et in bono immobiliter confirmatus, non oravit ne Pater faciem suam, id est suam cognitionem beatificam, seu piam præsentiam ab ipso averteret (hoc enim scivit nunquam fieri posse); sed oravit ne Pater propter facinora hominum, exauditionem suam averteret a prece Christi pro peccatoribus fusa. In quacumque die tribulor, id est, a Judæis persecutionem sustineo, inclina ad me aurem tuam, ut mihi adsistas, et passionem quam tolero, pro satisfactione vitiorum mundi suscipias. Hoc Christus exoravit : Pater, pro his rogo quos dedisti mihi de mundo, quia tui sunt.
Marc. xiv, 33.
Matth. xxvi, 39.
Joann. xii, 27.
Ibid. xvii, 11.
Ibid. 9.
Hebr. 1, 10-12.
Matth. viii, 20.
Zach. ix, 9.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei, id est, velociter defluxerunt dies, quibus in mundo conversatus sum. Nam Christus senuit seu antiquior fiebat, id est, ad senium tendebat, sicut et ceteri, diesque ejus in continuo fluxu erant, quemadmodum tempus. Indetrahibiles quippe defectus assumpsit, secundum Damascenum. Propter quod ad Hebræos Apostolus dicit: Debuit per omnia fratribus assimilari. Et ossa mea corporalia, sicut cremium, id est caro cremata, aruerunt in passione: sicut superius dictum est, Aruit tanquam testa virtus mea.1 Nam in die Parasceves, propter extractionem largissimam sanguinis Christi, et carnis suæ extenuationem, desiccationem et indurationem, ossa sacratissimi corporis sui aruerunt, instar carnis in frixorio usque ad pinguedinis eductionem combustæ. Propter quod de Christo ab Isaia prædictum est: Vidimus eum, et non erat adspectus; et nos putavimus eum quasi leprosum et a Deo percussum.
Unde nunc subditur: Percussus sum ut fœnum: id est, quemadmodum fœnum dum adhuc floret, falce a terra abscinditur; sic ego in juventute mea gladio passionis a societate viventium ablatus sum et occisus:2 quemadmodum in Jeremia impii aiunt, Eradamus eum de terra viventium;3 in libro quoque Sapientiæ, Morte turpissima condemnemus eum.4 Et aruit cor meum corporale, a suo naturali humore, propter totius corporis vehementissimam vulnerationem et sanguinis emanationem. Non autem aruit cor, id est mens Christi, ab humore seu plenitudine gratiæ Dei.
Quia oblitus sum comedere panem meum. Hoc videtur Christo non posse competere, et tamen verissime competit ei. Panis enim animæ, est consolatio ejus. In passione vero Christi appetitus sensitivus, atque inferior portio animæ ejus, privata est solita redundantia consolationis divinæ in ipsam, in tantum ut exclamaret: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?5 Et ita oblitus est Christus, id est, per effectum recordatus non est, comedere panem consolationis, quantum ad inferiores animæ suæ potentias. Oblivio autem non semper ignaviam seu negligentiam signat: quia superius dictum est, Obliviscere populum tuum; et in Genesi Joseph fatetur, Oblivisci me fecit Dominus omnium laborum et domus patris mei. Unde interdum dicitur homo oblivisci, quia non operatur, et ita se habet tanquam nesciret: et ita accipitur nunc. Quoniam itaque Christus inferioribus viribus animæ suæ ac corporali naturæ, redundantiam beatitudinis animæ in sua superiori parte existentis, seu consolationem subtraxit; idcirco pati morique potuit. Alias nec pati nec mori potuisset: quia secundum Augustinum in epistola ad Dioscorum, tanta exstitit beatitudo animæ Christi, quod si ipsa redundasset in corpus ipsius, ab omni passibilitate fuisset immune, multo utique magis quam erunt corpora electorum post diem judicii.6 Sed dispensative suspendebatur redundantia illa, præcipue hora passionis. Idcirco tunc percussus est Christus ut fœnum, et aruit cor ejus.
A voce gemitus mei, id est ex magna et gemituosa cordis mei compassione atque dolore, quibus peccatoribus compatiebar, et de propria læsione dolebam, adhæsit os meum carni meæ, id est cuti, quia ex illis pœnis macerata atque exhausta est caro mea tempore passionis: sicque ossa cuti hærebant, in tantum ut dinumerari valuerint. Juxta quod dictum est: Dispersa sunt omnia ossa mea.
Et similis factus sum pelecano solitudinis, quia ad loca deserta progressus sum, devitans Judæorum tumultum: quemadmodum apud Joannem dicitur, Jesus jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum.7 Ductus est quoque a spiritu in desertum, ut tentaretur a diabolo; illicque quadraginta diebus ac noctibus jejunavit, non pro suo, sed pro nostro excessu.8 Porro, secundum Augustinum, Christus comparatur pelecano, quoniam avis hæc proprio rostro pullos suos fertur occidere, triduoque lugere, et tandem sanguinem suum super pullos rostro effundere, unde illi reviviscunt.9 Sic Christus occidit in nobis vitia nostra, et sanguine proprio vivificavit nos denuo. Factus sum sicut nycticorax in domicilio, quoniam tempore noctis in oratione et bonis actibus vigilavi, dum alii somno vacabant. Hinc in Luca habetur : Erat Jesus pernoctans in oratione Dei. Dicitur etiam Christus similis nycticoraci, quoniam sicut avis illa ceteris est odibilis, sic Christus ab omnibus erat despectus, prout superius dixit : Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis.10 Propter quod Isaias de ipso dicit : Inglorius erit inter viros adspectus ejus.11 Vigilavi semper in opere bono. Non enim somnus corporis impedivit in Christo operationem interiorem atque vigiliam mentis. Et factus sum sicut passer solitarius in tecto, quoniam homines dereliqui, et montem ad orandum ascendi : juxta illud, Exiit Jesus in montem orare.12
Tota die passionis meæ et multis diebus13 prædicationis meæ, exprobrabant mihi inimici mei Judæi, dicentes illud Matthæi, In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia;14 et item illud Joannis, Dæmonium habet et insanit, quid eum auditis?15 Et qui laudabant me, quando eis prædicavi et coram ipsis miracula feci, eosque de quinque panibus saturavi, dicentes, Quia Propheta magnus surrexit in nobis;161718 et, Quia nunquam apparuit sic in Israel; adversum me jurabant, id est, in mortem meam unanimiter conjurabant, in die Parasceves proclamantes, Tolle, tolle, crucifige eum;19 et, Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Vel : Qui laudabant me, ab extra fallaciter, scilicet Pharisæi et Scribæ, dicentes :20 Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo;21 adversum me jurabant, occulte proponentes firmissime me occidere. Unde ait Scriptura : Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.22
Quia cinerem tanquam panem manducabam. Hoc Christo secundum duplicem convenit sensum. Quia enim cœpit facere et docere, constat quod sicut parcitatem vilitatemque cibi ac potus edocuit, sic eam implevit, et ita cinere, id est non delicato seu exquisito sed simplici cibo, usus est.23 Et poculum meum corporalem cum fletu oculorum seu cordis miscebam. Quando enim Christus cum publicanis et peccatoribus comedebat, dubium non est quin eis toto corde condoluit;24 et in resuscitatione Lazari, infremuit spiritu, et lacrimatus est. — Spiritualiter vero per cinerem designatur magna humiliatio sive afflictio : et ita Christus cinerem tanquam panem manducavit, id est, in afflictione, derisione, et humiliatione sui, epulabatur mente in adversis lætando, quemadmodum docuit : Exsultate (inquiens) in illa hora, quoniam merces vestra copiosa est in cœlo.25 Se ipsum namque sponte atque hilariter passioni exposuit, sicut ait :26 Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellenibus. Et potum meum, id est hilaritatem quam habui de electorum salute, cum fletu miscebam, id est cum tristitia, quam de reproborum damnatione habebam. — Specialiter autem exponi potest hic versus de fellea cibatione, ac acetosa potatione Christi in cruce.27
Hæc vero feci ac pertuli a facie iræ indignationis tuæ, id est propter iram tuam mitigandam seu pœnam tollendam, qua irascebaris generi humano propter originale aliaque peccata, quæ super me posuisti, et pro quibus tibi satisfacere volui :28 prout Isaias dicit, Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum ;29 et ut in Apocalypsi de Christo habetur :30 Vestitus erat veste adspersa sanguine, et vocabatur nomen ejus, Verbum Dei. Et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis.313233 Hæc autem sustinui, quia tu, o Deus Pater, elevans, id est me omni creaturæ præficiens, allisisti me in mortem, id est, me occidi et opprimi permisisti, quemadmodum apud Isaiam protestaris :34 Propter scelus populi mei percussi eum. Dies mei temporales, non dies æternitatis, sicut umbra cito pertransiens declinaverunt, id est, fini et morti appropinquaverunt : quoniam circa tricesimum tertium annum finiti sunt. Et ego sicut fœnum arui in passione : sicut nunc patuit.
Tu, Deus Pater, exsurgens misereberis Sion, id est Ecclesiæ, quia tempus miserendi ejus est, me incarnato;3536 quia venit tempus liberationis, me passo. Hæc omnia in præcedenti articulo plene exposita sunt, nec modo specialem expositionem recipiunt. — Dominus de cælo in terram adspexit, etc., ut annuntient fideles in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem. Hoc ad litteram accipi potest de primitiva Ecclesia, quæ post missionem Paracleti nomen et gloriam Christi constantissime annuntiavit in Sion, id est in templo ædificato in monte Sion (ut scribitur in Actis), et in Jerusalem, civitate sancta, de qua Christus in Evangelio dixit, Non capit Prophetam perire extra Jerusalem.37
Initio tu, Domine, terram fundasti, etc., sicut ostensum est. Istam scripturam allegat Apostolus de Christo conscriptam. Christus namque secundum quod Deus, est universorum creator, prout ipsemet in Apocalypsi testatur : Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Demum sicut Patris et Filii et Spiritus Sancti est una essentia, sic eorum est una potentia, unaque actio;38 et tres personæ sunt unus Deus, unus Creator, unum principium, unus provisor. Cetera ex præinducta expositione clarescunt.
Footnotes
-
Ps. XXI, 16. ↩
-
Hebr. II, 17. ↩
-
Jer. XI, 19. ↩
-
Sap. II, 20. ↩
-
Matth. XXVII, 46. ↩
-
Is. III, 2, 4. ↩
-
Joann. XI, 54. ↩
-
Matth. IV, 1, 2. ↩
-
Is. LIII, 2, 4. ↩
-
Ps. xxi, 7. ↩
-
Is. lii, 14. ↩
-
Luc. vi, 12. ↩
-
Luc. vi, 12. ↩
-
Matth. xii, 24. ↩
-
Joann. x, 20. ↩
-
Matth. ix, 33. ↩
-
Luc. vii, 16. ↩
-
Matth. xiv, 15-21. ↩
-
Joann. xix, 15. ↩
-
Matth. xxvii, 25. ↩
-
Matth. xxii, 16. ↩
-
Jer. ix, 8. ↩
-
Act. i, 1. ↩
-
Joann. xi, 33, 35. ↩
-
Matth. v, 12. ↩
-
Is. l, 6. ↩
-
Matth. xxvii, 34; ↩
-
Joann. xix, 30. ↩
-
Is. liii, 6. ↩
-
Apoc. xix, 13. ↩
-
Thren. i, 15. ↩
-
Is. lxiii, 3; ↩
-
Apoc. xix, 15; ↩
-
Is. liii, 8. ↩
-
Hebr. I, 10. ↩
-
Act. III. ↩
-
Luc. XIII, 33. ↩
-
Apoc. I, 8; XXI, 6; XXII, 13. ↩
Chapter 178 of 244