Skip to the text

Articulus 3

QUALITER ALIQUI EXPONANT HUNC PSALMUM CENTESIMUM PRIMUM AD LITTERAM.

PRÆTEREA quidam expositores catholici affirmant hunc psalmum ad litteram scriptum de populo Judæorum graviter afflicto, vel tempore captivitatis Babylonicæ, vel tempore persecutionis Antiochi, qui graviter nimis Judæos oppressit, sicut in libris Machabæorum narratur. Adjiciunt tamen expositores hi, quod psalmus iste loquitur de populo Judæorum pro tempore Christi, videlicet, quia in persecutionibus illis maxime desiderabant Christi adventum, per quem sciebant se perfecte liberandos, juxta illud Jeremiæ: In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter. Quemadmodum autem hi exponunt hunc psalmum de populo Judæorum qui fuit, sic Judæorum doctores moderni exponunt psalmum istum de populo Judæorum exsistenti in captivitate præsenti, per Romanos ipsis inflicta, in qua quotidie orant et præstolantur adventum Messiæ, quem scimus venisse. Verum quia prædicta expositio parum devotionis importat, non nisi cursorie tangenda videtur. Loquens igitur sanctus Propheta in persona populi Judæorum, temporibus Nabuchodonosor seu Antiochi vehementer anxiati ac depauperati, ait:12 Domine, exaudi orationem meam, etc. Et patet sententia trium versuum horum ex dictis. Deinde psalmus iste dicit: Quia defecerunt sicut fumus dies mei. Chaldæi namque et servi Antiochi Judæos pro magna parte occiderunt.3 Et ossa mea sicut cremium aruerunt, præ fame, timore, ac multiformi angustia. Vel hoc dicitur ex persona eorum quos Antiochus fecit in sartagine torreri, cremari ac frigi, prout in libro secundo Machabæorum legitur.4

Percussus sum fervore et igne durissimæ tribulationis, ut fœnum percutitur ardore solis; et aruit cor meum, præ inopia atque dolore, juxta quod in Threnis inducitur : Vide, Domine, quoniam tribulor ;5 conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in me. Unde iterum in Threnis de populo isto ait Jeremias : Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis.6 Quia oblitus sum comedere panem meum, id est, quia mandata legis non observavi : quæ faciens homo, vivet in eis, ut Moyses asserit.7 Vel, Oblitus sum comedere panem meum materialem : quoniam tempore persecutionis Antiochi, multi Judæorum fugerunt subito ad loca deserta, ubi panem habere non poterant. Propter quod dicit Scriptura : Judas Machabæus secessit in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat, fœni cibo vescentes.8 A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ, id est cuti : quia in Judæis caro contabuit præ timore, luctu ac gemitu ; sicque cuti ossa adhæserant.

Similis factus sum pelecano solitudinis, fugiendo ad eremi loca præ pavore adversariorum. Factus sum sicut nycticorax in domicilio, quia in die apparere ausus non fui. Absconderunt se namque temporibus illis in diversis latibulis, sicut in libris Machabæorum, Jeremiæ, et Regum conscriptum est.9 Vigilavi etiam noctibus, quia præ sollicitudine ac timore periculorum non valebam quiescere ; et factus sum sicut passer solitarius in tecto, id est a me ipso divisus, atque hinc inde dispersus : sicut fugitivi non vadunt collectim, sed quilibet providet sibi ipsi, si potest, et abscondit se ubi possibile est.

Tota die, id est assidue, exprobrabant mihi inimici mei, Chaldæi et alii blasphemantes Deum Israel et legem ac populum ejus, quemadmodum in Threnis scribitur : Factus sum in derisum omni populo, canticum eorum tota die ;10 et qui laudabant me fraudulenter et simulatorie, adversum me jurabant, proponentes occidere me. Hoc maxime factum est Judæis tempore Machabæorum a Nicanore ceterisque ministris Antiochi, et regum eum sequentium.11

Sæpe namque loquebantur Judæis verba pacis ac laudis in dolo. Translatio Hieronymi juxta Hebræum sic habet : Exsultantes mihi, per me jurabant, id est, prædicti inimici mei me deridentes, atque de mea calamitate gaudentes, jurabant per me juramento exsecrationis, ponendo miseriam meam pro exemplo, ita ut dicerent, Nisi egero istud seu illud, sic accidat mihi sicut Judæis. Quia cinerem tanquam panem manducabam : fecerunt enim subcinericios panes, in quibus mixti fuerunt cineres pani. Tempore vero obsidionis Jerusalem a Chaldæis, vehementissima fames erat in populo Judæorum, ita ut in Threnis dicatur : Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos ;12 et rursus, Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.13 Sicque cineres pro panibus sumere poterant. Et poculum meum cum fletu miscebam, id est, potando ploravi propter imminentia mala. A facie iræ indignationis tuæ, id est a justa tua ultione, quia propter peccata mea hæc mihi fecisti, quemadmodum apud Jeremiam testatus es : Dabo vos in vexationem et maledictionem, eo quod non audieritis verba mea ;14 quia elevans, id est aliquando me honorans, dando mihi legem, Prophetas, reges et sacerdotes, allisisti me, temporibus persecutionum istarum : prout primo Machabæorum scriptum est, Facta est ira magna valde super populum Juda ; et iterum, Secundum gloriam ejus, sic et ignominia ejus.

Deinde ponitur consolatio Judæorum per adventum Christi, qui secundum divinitatem suam æternus est. Unde de eo nunc dicitur : Tu autem, Domine, in æternum permanes. Hoc quoque Judæis innotuisse videtur, qui loquebantur Domino Christo : Nos audivimus ex lege quia Christus manet in æternum.15 Tu exsurgens, opem præbendo seu per incarnationem veniendo, misereberis Sion, id est populo Judæorum afficto et capto ; vel, Sion, id est templo et civitati Jerusalem a Chaldæis impie demolitis ; quia tempus miserendi ejus, scilicet templi et civitatis, ut reædificarentur, consummatis septuaginta annis a Jeremia prædictis;16 vel, ut repararentur tempore Machabæorum post dignam castigationem populi Judæorum.1718 Unde in libro secundo Machabæorum dicitur: Ira Domini in misericordiam conversa est.19 Vel, Venit tempus miserendi ejus, id est, tempus tui adventus in mundum, in Daniele prædeterminatum, impletum est:20 et ita decet te advenire, et populum Sion a spirituali captivitate redimere, sicut in Isaia promisisti:21 Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.22 Quia venit tempus prædictum. Hoc repetitur ad evidentiam ampliorem.

Quoniam placuerunt servis tuis, Sanctis et Prophetis, lapides ejus, scilicet Sion: quia optabant ex lapidibus reædificare templum et civitatem Jerusalem; et terræ ejus miserebuntur, id est, pro liberatione populi et reædificatione civitatum Judæ orabunt. Pro hac etenim causa multum oraverunt Zacharias, Daniel, Aggæus, et alii Sancti. — Potest autem exponi hic versus de ædificatione Ecclesiæ, intelligendo per lapides, personas seu membra Ecclesiæ; per servos autem, Apostolos qui primo post Christum construxerunt Ecclesiam, convertendo homines ad Christi obsequium; et terræ ejus, id est Judææ, miserebuntur, quia Apostoli primo conabantur Judæos ad Christum convertere, prout in Actibus Paulus fatetur:23 Vobis oportebat primum loqui verbum Dei.24 Hæc autem expositio superius tacta est.

Respondit ei in via virtutis suæ, etc. Hic secundum aliquos describit Propheta tribulationem Ecclesiæ tempore Antichristi futuram, quæ erit durissima, sed non longa. Ait ergo: Respondit ei, id est, Ecclesia Christo tunc respondebit, in via virtutis suæ, id est in observatione patientiæ quæ tunc summe necessaria erit: Paucitatem dierum meorum, id est brevitatem tribulationis meæ, nuntia mihi, quatenus in spe propinquæ liberationis respirem ac roborer. Nisi enim breviati essent dies illi, non fieret salva omnis caro, sed propter electos breviabuntur:25 ut scribitur in Matthæo. Ne revoces me de hac vita, id est, ne omnino sinas exstirpari Ecclesiam: ne, inquam, revoces me in dimidio dierum meorum, id est intra primum atque secundum tuum adventum; sed usque ad finem mundi conserva me, quemadmodum spopondisti, dicens: Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus usque ad consummationem sæculi.26

Quia vero omnia in figura contingebant Hebræis, secundum Apostolum, propterea si ista expositio esset litteralis, posset hic psalmus tropologice explanari de populo christiano vehementer afflicto, sicut superius de quolibet pœnitente expositus est.27 Postremo, quæ nunc omissa sunt, in primo articulo evidenter patuerunt.

PRECATIO.

Ad te clamantium exaudi orationem nostram, Domine, et de excelso sancto tuo in terram adspice, et mala præsentia et futura a nobis propitiatus averte: ut annuntiemus in Sion gloriam tuam, et in Jerusalem cœlesti laudem tuam.

Footnotes

  1. I Mach. I; ↩

  2. II Mach. V- VII. ↩

  3. Jer. XXIII, 6. ↩

  4. II Mach. VII, 3, 5. ↩

  5. Thren. I, 20. ↩

  6. Thren. IV, 8. ↩

  7. Lev. XVIII, 5. ↩

  8. II Mach. V, 27. ↩

  9. Ibidem ; Jer. XVI, 16; Reg. XIII, 6. ↩

  10. Thren. III, 14. ↩

  11. 1 Mach. VII, 27-30. ↩

  12. Thren. IV, 10. ↩

  13. Ibid. 5. ↩

  14. Jer. XXIX, 18. ↩

  15. Joann. XX, 34. ↩

  16. Jer. xxix, 10. ↩

  17. Ibid. 42. ↩

  18. 1 Mach. I, 67. ↩

  19. II Mach. viii, 5. ↩

  20. Dan. ix, 23-27. ↩

  21. Is. li, 6. ↩

  22. Is. lii, 6. ↩

  23. Act. xm, 46. ↩

  24. Act. xiii, 46. ↩

  25. Matth. xxiv, 22. ↩

  26. Matth. xxviii, 20. ↩

  27. 1 Cor. x, 11. ↩

Chapter 179 of 244