Articulus 4
EXPLANATIO PSALMI CENTESIMI SECUNDI : BENEDIC, ANIMA MEA, DOMINO.
ASSIGNATUR autem psalmo præsenti hic titulus : Psalmus ipsi David : id est, psalmus iste cantandus est Christo per David significato. Agit namque hic psalmus de multiplici beneficio Christi, et hortatur Propheta se ipsum ad gratiarum actionem condignam. Sicut enim in præcedenti psalmo locutus est in persona pœnitentis, suamque miseriam gemituose et anxie commemorantis, sic modo loquitur in persona fervidi amatoris atque gratissimi servitoris : et hoc, congruo ordine, quia post humilem confessionem propriæ imperfectionis, et variam afflictionem contribulati spiritus, sequi solet ex infusione divina, jucunda laudatio divinæ bonitatis, hilarisque memoria beneficiorum Creatoris. Propter quod in Tobia scriptum est : Post tempestatem, Domine, tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis.1
Benedic ergo, anima mea, Domino, id est, bona profer de Deo, laudem et gratiarum actionem ei in omnibus impendendo, ipsum in omnibus atque præ omnibus mente, verbo et opere honorando. Et non solum anima mea, quantum ad id quod es, benedic Deo, sed et omnia quæ intra me sunt, id est omnes vires, omnes habitus, omnes actus, omnes virtutes, omnes scientiæ, omnes cogitationes animæ meæ, benedicite nomini sancto ejus, id est ipsi Deo nomen sanctum habenti. Hæc autem benedicunt Deo occasionaliter seu materialiter, quia sunt occasio atque materia benedicendi Deo, dum scilicet perpendimus nos omnia ista a Deo habere : et ita adscribimus ea Deo tanquam primo principio cum laude et gratiarum actione. Vel benedicunt hæc Deo causaliter, quia per ea cognoscimus Deum ac beneficia ejus. Tunc anima nostra et omnia intra eam exsistentia benedicunt Altissimo, dum ipsa secundum totum suum esse, posse et agere, Deum verbo et vita honorat, quemadmodum in Ecclesiastico habetur : Date magnificentiam nomini ejus, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum.
A IT itaque :2 (1) Benedic, anima mea, Domino. Benedicere alteri, est bonum de ipso asserere. Nos autem benedicimus Deo, et Deus benedicit nobis. Sed quia dicere Dei, est causa rerum, juxta illud, Ipse dixit, et facta sunt; nostrum vero dicere, non est causa rerum : idcirco benedictio Dei activa, est causa bonitatis nostræ, et quod benedicti sumus; nostra autem benedictio non est causa alicujus bonitatis in Deo, nec ob eam est Deus benedictus.3 Et ideo benedictio qua nos Deo benedicimus, est benedictio confessionis seu laudis. De qua in Luca scriptum est : Benedixit Simeon Deum. Et Tobias : Omni, inquit, tempore benedic Deo. Benedictio autem qua Deus benedicit nobis, est benedictio consecrationis seu actuationis. Secundum primam benedictionem, minor benedicit majori, ipsum laudando; quantum vero ad benedictionem secundam, major benedicit minori, ipsum sanctificando seu perficiendo, quemadmodum ad Hebræos dicit Apostolus : Sine ulla contradictione quod minus est, a majore benedicitur.4
(2) Benedic, anima mea, Domino : quod tibi iterum dico, quatenus accendaris et penses, quam utile, salubre et justum sit benedicere Creatori;56 et noli oblivisci per ignaviam et inadvertentiam omnes retributiones ejus, id est dona pietatis divinæ, quæ tibi frequenter collata sunt, et ad minus retributa, id est, rursus tributa sunt tibi semel : quia in primo parente omnes peccavimus, et munera gratiarum Dei perdidimus ; sed misericordia Dei per Christum nobis retribuit, quod primus parens abstulit et amisit. Propter quod ad Corinthios Apostolus ait : Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.7 Non ergo obliviscamur misericordiarum Dei nostri, sed attendamus quoties nobis gratiam suam retribuit. Quotiescumque corde ingemiscimus, statim ignoscit, gratiamque refundit : imo legatos ad nos mittit, hortans et per eos deprecans, ut convertamur ad ipsum, quemadmodum profitetur divinus Apostolus :8 Legatione, inquiens, pro Christo fungimur, tanquam Deo exhortante per nos : Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Nunquam igitur obliviscamur viscerum misericordiæ Salvatoris, quia Seneca asserit, Maxima ingratitudo est beneficii collati oblivio. Prima vero gratitudo et gratiæ repensio, est beneficium gratanter recipere. Isaias oblitus non fuit retributionum Dei, qui ait : Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis, et quæ largitus est nobis secundum indulgentiam suam.9 Unde Ecclesiasticus inquit: Memoratus sum misericordiæ tuæ, Domine, et cooperationis tuæ, quæ a sæculo sunt.10 Porro quum Deus bonorum nostrorum non egeat, aliquid tamen a nobis requirat, nil dignius, nihilque acceptius ei retribuere possumus, quam benedictionem et laudem.11 Nam sacrificium laudis honorificat ipsum.12
Consequenter commemorantur quædam beneficia Dei, et prius beneficium indulgentiæ. (3) Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis. Mox enim dum pœnitemus et confitemur, Deus iniquitates omnes nobis dimittit, quantum ad culpam. Non enim dimittitur unum peccatum mortale, quin aliud, si adsit, dimittatur : unum tamen veniale sine alio quandoque dimittitur. Propitiatus est autem Deus piissimus iniquitatibus nostris frequenter, scilicet in Baptismo, in Confessione, quæ est secunda post naufragium tabula, in ingressu seu professione religionis. Qui sanat omnes infirmitates tuas, id est interiores languores, qui per gratiæ infusionem sanantur. Vel : Qui sanat omnes infirmitates tuas, id est fomitem seu pronitatem ad malum, et quatuor principalia vulnera animæ, quæ sunt, malitia, ignorantia, concupiscentia, infirmitas. Has Deus nunc sanat inchoative, debilitando eas in Baptismo et quotidiano profectu, impediendoque eas per gratiam a consensu ac opere malo. In resurrectione autem futura sanabit eas perfecte, quando mortale hoc induet immortalitatem, secundum Apostolum.13 Tunc nempe Christus auferet ab electis omnes pœnas pro originali peccato inflictas, quantum ad reatum et exsistentiam; nunc vero aufert eas quoad reatum, non quantum ad exsistentiam. Manet enim in nobis fomes post Baptismum, sed non imputatur ad culpam, nec pro eo pœnam damni incurrimus morientes. Quum autem Christus perfecte sanaverit omnes infirmitates nostras, tunc læti cantabimus illud Apostoli :14 Ubi est, mors, victoria tua ? ubi est, mors, aculeus tuus?
(4) Qui redimit de interitu vitam tuam. Interdum redimit Deus vitam nostram corporalem ac naturalem a morte improvisa et corporali, præservando nos a periculis variis. Vitam quoque animæ nostræ spiritualem de interitu spirituali redimit, dum caritatem et gratiam suam in nobis conservat, a peccatis mortalibus nos præservans. Vel : Qui redimit merito suæ passionis de interitu, id est morte inferni seu damnatione æterna, vitam tuam, id est vitam gratiæ tibi in præsenti collatam seu conferendam, et vitam gloriæ tibi in futuro paratam. Vel, Vitam tuam, id est te viventem, quemadmodum dicimus : Rogo dilectionem tuam, id est te dilectum. De hac autem redemptione ait Salvator :15 Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant; et iterum, Animam meam pono pro ovibus meis.16 Qui coronat te in misericordia et miserationibus, id est, qui in sua misericordia et per effectus varios suæ clementiæ nunc coronat te, dando tibi victoriam de mundo, carne ac dæmone, sicut ait Apostolus: Gratias Deo, qui semper triumphat nos in Christo Jesu Domino nostro. Coronat nos etiam Deus in misericordia sua, faciendo animas nostras filias, sponsas atque heredes regni æterni. Propter quod Petrus ait in prima sua Canonica: Vos, inquit, genus electum, regale sacerdotium. In futuro quoque coronabit nos corona felicitatis perfectæ, quemadmodum Paulus affirmat: De reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in die illa.
II Cor. n, 14.
I Petr. n, 9.
II Tim. iv, 8.
Luc. x, 10.
Ps. x, 17.17
Ps. xvi, 15.
(5) Qui replet in bonis desiderium tuum, id est, rationabilem tuum affectum seu piam orationem ad actum perducit, dando tibi quod cupis et postulas. Omnis enim qui petit, accipit. Et dictum est supra, Desiderium pauperum exaudivit Dominus; et, Nihil deest timentibus eum. Nunc itaque implet Deus desiderium nostrum gratia atque virtutibus, non simpliciter, nec plene, sed secundum modum vitæ præsentis. In patria vero implebitur simpliciter atque perfecte, juxta quod dictum est: Satiabor quum apparuerit gloria tua.
Renovabitur ut aquilæ juventus tua: id est, quemadmodum aquila inveterata reparat pristinam juventutem; sic tu, o anima mea, ad pristinam atque deperditam spiritualis juventutis valetudinem reverteris, nunc quidem per gratiam, implendo illud Apostoli, Renovamini spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est: in futuro autem per gloriam, quia in die judicii vestieris duplicibus, id est duplici stola immortalitatis, videlicet gloria mentis et corporis; et ultra senectus non erit, sed juventus perpetua, juxta illud Apocalypsis: Dixit qui sedebat in throno, Ecce nova facio omnia. Juventus quoque corporis in die judicii renovabitur, quia in ætate virili resurgent defuncti.
Ephes. iv, 23, 24.
Prov. xxxi, 21.
Apoc. xxi, 5.
Demum, sicut refertur, ista aquilæ est natura, quod tempore senectutis suæ superius labium suum per modum unci in tantum excrescit, quod nec os aperire, nec cibum sumere potest. Propter quod tandem fame senioque gravata, ex naturali instinctu labium collidit ad petram, deponitque uncatum, quo sumptio cibi impediebatur: quo facto, reparatur ad valetudinem pristinam per sumptionem escarum. Sic anima, corporis atque terrenæ inhabitationis mole gravata, et a contemplatione cœlestium impedita, nunc quidem quotidie quantum sibi possibile est, a carnis communione se abstrahit, et vitam cœlestem in terra ducere satagit; sicque quotidie renovatur interius, sicut ad Corinthios dicit Apostolus: Licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem. Gratia enim Dei et summæ Trinitatis reformatio in nobis, est renovatio juventutis animæ nostræ. Conversatio autem vitiosa, senectus est animæ. Propter quod scriptum est: Quid est, Israel, quod inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum? Et causam subjungit: Dereliquisti fontem sapientiæ. Nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram.
Sap. ix, 15.
II Cor. iv, 16.
Baruch. III, 10, 11.
Ibid. 12, 13.
Quæ autem hucusque inducta sunt ad litteram, exponi possent de specialibus beneficiis sancto David collatis: imo quilibet nostrum hos quinque versus dicendo, beneficia sibi specialiter præstita pensare, et Deo cum omni gratiarum actione debet adscribere, ne propter ingratitudinem et oblivionem animæ nostræ dicatur: Eris deserta, quia oblita es Dei salvatoris tui, et adjutoris tui non es recordata.
Is. xvii, 9, 10.
(6) Faciens misericordias Dominus: id est, Deus misericorditer agit nobiscum, et misericordias (id est pietatis suæ dona) nobis communicat: et non solum facit misericordias misericordibus, de quibus ait, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur; sed etiam impiis et indignis, quos sæpe gratis justificat,
Matth. v, 7. quos longanimiter præstolatur, quibus beneficia naturalium donorum largitur, videlicet lumen solis, vestitum et victum, rationem et sensum, corporis sanitatem, ac alia multa. Proprium namque est Deo misereri. Est quoque Dominus faciens et judicium, id est justam ultionem, omnibus injuriam patientibus æquanimiter propter justitiam: quemadmodum alibi ait, Mihi vindictam, et ego retribuam.18 Vult enim Deus sibi reservari vindictam, prout in Levitico hortatur: Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum.19 Denique, quamvis aliquis impatienter ferat injurias sibi illatas, Deus tamen qui nullum malum inordinatum seu impunitum relinquit, ulciscitur. Præcipue tamen ulciscitur pro patientibus et mansuetis. Unde in Proverbiis:20 Non dicas, Reddam malum pro malo; exspecta Dominum, et liberabit te.
(7) Notas fecit vias suas, id est præcepta moralia, judicialia et cærimonialia, Moysi legislatori in monte Sinai; et notas fecit per Moysen filiis Israel voluntates suas, id est signa suæ æternæ voluntatis, videlicet jussiones bonorum, prohibitiones malorum. Idem autem significatur per vias Dei, et voluntates ipsius. Hæc autem tunc specialiter notificavit illis. Propter quod Baruch in persona populi Israelitici dicit: Beati sumus nos, quoniam quæ Deo placita sunt, manifesta sunt nobis.21 Moraliter vero per Moysen intelligitur quilibet sanctus de aquis concupiscentiarum sublatus, cui Deus per Spiritum Sanctum inspirat qualiter sit vivendum, quemadmodum in Joanne habetur: Unctio ejus docet vos de omnibus.22 Per filios vero Israel intelliguntur omnes fideles, quibus Deus præcepta sua largitus est.
(8) Miserator et misericors Dominus. Secundum Damascenum misericors dicitur, quasi cor miserum habens, videlicet quia alterius miseriæ condolet. Deus autem impassibilis immutabilisque consistens, non condolet, neque compatitur. Non ergo misericordia competit Deo, prout compassionem importat, sed in quantum gratuitam subventionem designat: sicque vocatur Deus miserator, actualiter miserendo; misericors autem, propter naturalem proprietatem, qua ad succurrendum paratus est. Longanimis, id est diu exspectans conversionem malorum. Unde in Ecclesiastico scriptum est, Altissimus est patiens reditor;23 et in libro Sapientiæ, Misereris omnium, quoniam omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam.24 Et multum misericors: imo abundantia pietatis suæ, et merita supplicum excedit et vota; et miserationes ejus super omnia opera ejus, Propterea Jacobus asserit:25 Superexaltat autem misericordia judicium.26
(9) Non in perpetuum irascetur, exercendo vindictam, neque in æternum comminabitur, se pœnas inflicturum. Non absolute intelligenda sunt hæc, ne incidamus eorum insaniam, qui pœnas inferni tandem finiendas dixerunt. Sed non in perpetuum irascetur Dominus electis suis, neque in æternum comminabitur eis: quia licet ad tempus eos flagellet seu deserat, finaliter tamen eis placatur, secundum illud Threnorum: Non repellet in sempiternum Dominus, quia si abjecit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum.27 (10) Non secundum peccata nostra fecit nobis: primo, quia citra condignum nos punit; secundo, quoniam nullus peccator qui est in mortali, gratiam de condigno meretur. Idcirco si gratia ei restituitur, non secundum peccata sua fit sibi. Tertio, quoniam ubi abundavit delictum, superabundat et gratia.28 Ideo ad Timotheum Apostolus ait: Deus liberavit nos, et vocavit nos vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum et gratiam.29 Neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis: quia frequenter pœnam æternam commutat in pœnam temporalem per gratiam suam.
(11) Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam su-30 am super timentes se : id est, sicut cœlum super terram maxime elevatur; sic misericordia Dei elevata est supra nostram malitiam, ita quod incomparabiliter aliter fecit cum timentibus se timore filiali et casto, quam merebantur, juxta illud Apostoli: Commendat autem caritatem suam in nobis Deus, quoniam quum adhuc inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est.31 Vel sic: Quoniam secundum altitudinem cœli a terra, etc., id est, quemadmodum cœlum ratione altitudinis et excellentiæ suæ terram operit, circuit, fecundat, illuminat; sic Deus in circuitu populi sui exsistens, eum in bono conservat, intus illustrat, fecunditatem operum bonorum impendit, prout Filius Dei apud Joannem protestatur: Pater meus agricola est.32
(12) Quantum distat distantia quantitativa atque locali, ortus, id est pars cœli orientalis, ab occidente, id est a parte occidentali: quæ utique tanta est, quanta est distantia inter polum arcticum et antarcticum, quum cœlum sit sphæricum. Vel, Quantum distat distantia qualitatis, ortus, id est lux seu origo diei, ab occidente, id est a tenebris, dieique termino. Longe fecit a nobis iniquitates nostras: quia ita nobis pœnitentibus eas indulget, ac si nunquam fuissent. Unde per Ezechielem testatur: Si impius egerit pœnitentiam, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius.33 Et in Michæa habetur:34 Deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
(13) Quomodo miseretur pater carnalis ac indulgentissimus filiorum suorum, misertus est Dominus timentibus se: quoniam sicut pater filium diligit, sive blandiatur, sive comminetur et verberet; sic Deus timentibus se misericordiam facit, sive eos castiget, sive consolationem infundat. Et hoc est quod in Malachia ait:35 Parcam timentibus me, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. Sive ergo adversa, sive prospera accidant nobis, Domino gratias referamus, scientes quoniam diligentibus atque timentibus Deum, omnia cooperantur in bonum.36
Cur autem tam clemens sit nobis Dominus, pandit: Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, id est fragilem nostram substantiam ad mala proclivem, propter fomitem ad vitia inclinantem. Hæc autem fragilitas nostræ substantiæ plenius declaratur, quum subditur: (14) Recordatus est, id est, pie attendit, quoniam pulvis sumus, id est, de limo terræ, quantum ad corpus, formati, atque in pulverem resolvendi, quemadmodum dicit Scriptura:37 Formavit
Dominus Deus hominem de limo terræ;38 et: Pulvis es, et in pulverem reverteris. Homo sicut fœnum dies ejus: quia tam cito arescit et decidit sicut fœnum, prout sanctus Job ait:39 Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur. Tanquam flos agri, qui hodie est, et cras non reperitur, sic efflorebit, id est, a flore atque vigore primævæ ætatis deficiet.
(15) Quoniam spiritus, id est anima, pertransibit in illo, id est, temporalem durationem habebit in homine, qua finita, recedit; et non subsistet homo in hac vita, anima ejus egressa. Hinc enim scriptum est: Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est;40 constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt. Et in libro Regum: Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertentur.41 Hæc autem nostri figmenti fragilitas incitat Deum ad miserendum nobis, quemadmodum in Genesi testatus est: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines. Sensus enim et cogitatio cordis humani, prona sunt in malum ab adolescentia sua.42 Et non cognoscet anima post separationem amplius locum suum, id est corpus quod reliquit, donec rursus induat illud. Defuncti namque non sciunt in particulari, quid agatur in vita præsenti, nisi ex speciali revelatione, vel propter specialem habitudinem ad ea quæ hic aguntur. Sic enim Sancti in patria in Verbo cognoscunt orationem qua invocantur, atque obsequium quo honorantur. Translatio Hieronymi talis est: Et non cognoscet eum ultra locus ejus. Utrumque autem ve-
17
18 ritatem sortitur, quia secundum Augustinum in libro de Cura pro mortuis, Sicut viventes in mundo ignorant quid agatur in receptaculis mortuorum, sic defuncti nesciunt quid agatur in locis viventium: quod intelligendum est de lege communi, et de cognitione determinata ac naturali. Unde Isaias ait:43 Tu, Domine, Pater noster; et Abraham nescivit nos.
(16) Misericordia autem Domini ab œterno et usque in œternum, id est, sine defectu et termino, et a principio mundi usque in finem nunquam finiendum, expansa est, super timentes eum timore sancto ac filiali. Nunc enim adest eis indesinenter per gratiam, in futuro quoque per gloriam. Sed quum nec mundus ab æterno fuerit, neque peccatum, quomodo misericordia Domini est super timentes se ab æterno? Et respondendum, quod dicitur ab æterno super eos fuisse, ratione prædestinationis seu præparationis, quemadmodum in Apocalypsi de Christo habetur:44 Agnus qui occisus est ab origine mundi. Et ad Timotheum: Gratia data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia, id est, dari prævisa est.45
(17) Et justitia illius, id est effectus divinæ justitiæ, scilicet justa promissorum impletio et meritorum præmiatio, erit et est in filios filiorum, id est in omnes filios primorum parentum: quod de filiis justis intelligi debet. De quibus annectitur: his qui servant per fidem et obedientiam, testamentum ejus, id est legem divinitus datam. (18) Et memores sunt mandatorum ipsius, non qualitercumque, sed ad faciendum ea. Multi enim sunt memores mandatorum Domini, non ut ea adimpleant, sed ut alios doceant quod ipsi non agunt, quod est mortale peccatum; vel ut docti appareant, quod gloria est vana. Debemus ergo memores esse legis divinæ et mandatorum Altissimi, non ut sciamus, sed ut impleamus. Unde etiam Aristoteles dicit: Quid est virtus, scrutamur, non ut agnoscamus, sed quatenus boni efficiamur. Alias computabimur in Pharisæorum atque Scribarum collegio, de quibus in Matthæo ait Salvator: Omnia quæcumque dixerint vobis, servate et facite; secundum opera vero illorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. Alligant enim onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum; digito autem suo nolunt ea movere.46
19
(19) Dominus in cœlo paravit sedem suam. Hoc multipliciter accipi potest. Primo sic: Dominus Deus, Trinitas sancta, in cœlo empyreo paravit sedem suam, id est locum habitationis suæ. Nullus enim corporeus locus tam proprie competit Deo, ut cœlum empyreum. Propter quod Moyses ait: Habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna.47 Vel, In cœlo, id est in civibus regni cœlestis, et maxime in angelis pertinentibus ad infimum ordinem primæ hierarchiæ, qui propter inhabitationem divinam, Throni (id est sedes) Dei vocati sunt. Vel, In cœlo, id est in quolibet homine cœlestem conversationem in terra habente. In tali namque per gratiam demoratur, juxta illud: In eo quasi in thalamo tota die morabitur. Vel: Dominus Christus, homo Deus, in cœlo empyreo paravit a principio mundi sedem suam, id est stabilem mansionem tam sibi, quam suis: quibus ait, Vado parare vobis locum.48 A principio namque mundi paravit hanc sedem per creationem; sed post ascensionem suam paravit eam suis per interpellationem, quia secundum Apostolum, Jesus introiit in ipsum cœlum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Et regnum ipsius, id est regimen seu regia Christi potestas, omnibus dominabitur.49 Omnia enim subjecta sunt pedibus ejus, secundum Apostolum. Propter quod scriptum est:50 Omnes populi, tribus et linguæ servient ei.51 Et in Apocalypsi: Agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum.5253
Deinde invitantur creaturæ cœlestes, angelicæ mentes, supermundani intellectus, et animi deiformes ad laudem divinam. (20) Benedicite Domino, angeli ejus, id est nuntii Dei, potentes virtute, id est pote-
20 state præcipui, facientes verbum illius, id est, commissionem seu jussionem vobis divinitus factam implentes, ad audiendam vocem sermonum ejus, id est, ut homines audiant per vestram exsecutionem, quid Deus eis mandat et nuntiat. Per angelos namque Deus nobis revelat beneplacitum suum. Quamvis autem per angelos accipi possint angelici spiritus infimi ordinis, quorum est minima nuntiare, secundum Gregorium; nihilo minus per angelos intelligere possumus omnes spiritus cœlestes, de quibus ait Apostolus, Omnes sunt administratorii spiritus: nam, secundum magni Dionysii dogma, omnes angelicæ mentes, angeli appellantur. Porro potentia angelorum duplex est: scilicet naturalis; et ista omnem corporalium rerum potestatem vehementer excedit, in tantum ut de diabolo scriptum sit, Non est super terram potestas quæ comparetur ei.54 Naturalia enim in angelis apostatis integra permanserunt, secundum Dionysium capitulo 4 de Divinis nominibus: et per hanc potestatem competit angelis motus cœlorum, secundum philosophos. Alia vero est potentia angelorum supernaturalis, quæ major et altior est: per quam angelus unus percussit una nocte omne primogenitum in terra Ægypti, ut dicitur in Exodo; et in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia, sicut in Isaia legitur.55 Hæc tamen angelus facere potuit naturali virtute, ut videtur.
(21) Benedicite Domino, omnes virtutes ejus. Per virtutes accipere possumus angelos pertinentes ad medium ordinem secundæ hierarchiæ, qui speciali nomine appellantur Virtutes, secundum Dionysium; vel, universas mentes angelicas, quoniam omnes angeli vicissim appellantur Virtutes, propter efficacissimam excellentiam propriæ potestatis. Rabbi Moyses vero per virtutes intelligit naturales vires omnium rerum creatarum. Virtutes, inquam, ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus, id est, qui divinæ voluntatis imperio obeditis.
(22) Benedicite Domino, omnia opera ejus, id est creaturæ universæ, in omni loco dominationis ejus, id est in cœlo ac terra atque intermediis locis. Ubique enim dominatur Creator. Christo quoque data est omnis potestas in cœlo et in terra.56 Propter quod scriptum est: Domine, Rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita;57 tu dominaris omnium. Irrationales autem creaturæ benedicunt et laudant Deum materialiter, quia contemplantibus præbent materiam benedicendi Domino, eo quod in ipsis sapientia, potentia, et bonitas Creatoris resplendeant. Sed quia nil prodest alios exhortari, et proprias exhortationes omittere, prout ait Salvator, Quid prodest homini si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur?58 idcirco revertitur ad se ipsum, dicitque: Benedic, anima mea, Domino: secundum intellectum expositum.
Ecce psalmum omni laude dignissimum, omni consolatione ac suavitate plenissimum, et nobis peccatoribus ad pœnitentiam sanctam conversis præcipue frequentandum, dulcem ac saporosum audivimus: quem decantando, decet nos ex commemoratione divinorum beneficiorum amore Dei nostri vehementer accendi, in ejus laude cordialiter delectari. Et ut digni inveniamur laudatores, studeamus Christo mundo corde servire, omnia carnalia, sæcularia, temporalia ac vana contemnere, et unum illud, quod solum necessarium est, corde collecto ac stabili contemplari, exquirere, amare, ac honorare tanto intentius atque frequentius, quanto plura ab eo beneficia sumpsimus.59 Ideo namque in Luca asserit Christus: Cui multum donatum est, multum quæretur ab eo.60
PRECATIO.
Deus salvator viventium, qui non vis mortem peccantium, tu, pie Pater, cognosce figmentum nostrum, et peccatoribus nobis non irascaris in perpetuum; sed corrobora super nos misericordiam tuam, et redime de æterno interitu vitam nostram.61
Footnotes
-
Tob. III, 22. ↩
-
Eccli. XXXIX, 20. ↩
-
Ps. CXLVIII, 5. ↩
-
Hebr. VII, 7. ↩
-
Tob. IV, 20. ↩
-
Luc. II, 28. ↩
-
1 Cor. xv, 22. ↩
-
2 Cor. v, 20. ↩
-
Is. LXIII, 7. ↩
-
Eccli. LI, 11. ↩
-
Ps. XV, 2. ↩
-
Ps. XLIX, 23. ↩
-
1 Cor. xv, 53, 54. ↩
-
Ibid. 55; Oseexiii, 14. ↩
-
Joann. x, 10. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
sec. Hebr. Ps. xxxiii, 10. ↩
-
Deut. xxxii, 35. ↩
-
Lev. xix, 18. ↩
-
Prov. xx, 22. ↩
-
Baruch iv, 4. ↩
-
1 Joann. II, 27. ↩
-
Eccl. v, 4. ↩
-
Sap. xi, 24. ↩
-
Ps. cxliiv, 9. ↩
-
Jacob. II, 13. ↩
-
Thren. III, 31, 32. ↩
-
Rom. v, 20. ↩
-
II Tim. I, 9. ↩
-
Ps. cxliv, 9. ↩
-
Rom. V, 8, 9. ↩
-
Joann. XV, 1. ↩
-
Ezech. XVIII, 21, 22. ↩
-
Mich. VII, 19. ↩
-
Malach. III, 17. ↩
-
Rom. VIII, 28. ↩
-
Gen. II, 7. ↩
-
Gen. III, 19. ↩
-
Job VII, 6. ↩
-
Job XIV, 5. ↩
-
II Reg. XIV, 14. ↩
-
Gen. VIII, 21. ↩
-
Is. LXIII, 16. ↩
-
Apoc. XIII, 8. ↩
-
II Tim. I, 9. ↩
-
Matth. XXIII, 3, 4. ↩
-
Deut. XXXIII, 27. ↩
-
Joann. XIV, 2. ↩
-
Hebr. IX, 24. ↩
-
Hebr. II, 8. ↩
-
Dan. VII, 14. ↩
-
Apoc. XVII, 14. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Job xli, 24. ↩
-
Is. xxxvii, 36. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Esther xiii, 9, 11. ↩
-
Matth. xvi, 26. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
Luc. xii, 48. ↩
-
Hebr. i, 14. ↩
Chapter 180 of 244